장음표시 사용
101쪽
Hebraeorum parem sciret: posteroque die,que Pharao constituerat, hoc precibus a Deo impetrant,nec tamen ille promissum exoluit,cumliberatum se uideret. Atque ut paucis doceam, quam & Mosis nimus ad parendum Deo paratus fuerit, & Pharao obstinate in semel suscepto consilio in perniciem suam populique sui permanserit, Moses saepenumero postea ad illum missus est,& quotiescuque ad Regem adiit, eum nouo semper mali genere ad sananimentem reuocare conatus est, cyniphibus, muscis, morte pecorum, uesicae ulceribus, gradine, locustis, tenebris quae tractari poterant. Decima clades fuit mors eorum omnium,quae prima nata erant tam in hominibus, quam animantibus, quaerationis sunt. expertia: qua ille coaetus, fletuque miserabili Aegyptiorum omnium,populum Dei abire ille quidem perm isit, sed postea eius liberationem acerbe ferens, cum illum cum suis omnibus fugientem insequer tur,in medio mari,quod rubrum dicitur iubmersus
est. Ex quo intelligi par est,quam & salutare sit se ad
Dei nutauri ac uolutatem fingere, eiusque praeceptis pro uirili parte parere,& perniciosum, ea contener . Gradus enim sunt in peccato quidam , quibus, nisi. Deus timeatur,tandem aliquando in tantam scelerit uoraginem homines prςcipites ruunt, ut uix,aut ne uix quidem, unquam ulla oratione, ullόq; malore uocari queant Sed ad propositum reuertamur. Ergo
ex illa tam periculosa legation quato Moses studio Dei praeceptis obtemperauerit,intelligimus. Atque
102쪽
ex eadem illud etia perspici licet, quatam a Deo gratiam inierit, cum eum potissimum populi sui liberatorem delegerit, nec liberatorem modb,sed etiam lucem,atque doc orem. Quae quidem ad obeunda munera eam diligentiam,studium,animum,c6ilantiamque attulit, ut & Deo ossicium suum probaue iit,& suis nulla re,nullo loco,nulla causa,quam quidem bonus dux, & ut ita dicam, pastor praestare debeat,defuisse uideatur. Quod ut intelligi possit,relinqua eius facta &dicta persequamur. Cum Pharao nouem illis primis cladibus adduci non posset, aut nollet, ut populum emitteret, Deus Mosi clade una ctiam reliquam csse dicit, qua ille coactus populum emissurus esset. Ire ergo eum ad illum iubet nuntiatum, nisi populum suum liberum abire sineret, fore
ut media nocte omnia, quae prima ex animantibus& rationis participibus & expertibus,nata essent,morerentur, cum interea Hebraeoru omnes primigenij salui manerent.Cum haec Pharaoni Moses narrasset, nec de sententia deiiceretur,ex eius animi pertinacia commotior discessit. Media autem nocte cum ea a
cidissent Pharaoni & populo,quae Deus praedixi siet, tum denique & priuato dolore communi clade omnium,qui in sua quisque domo mortuum uidebant,ac l ugebant, coactus, accersitis noctu Mosi &Aaroni dixit, per se iam eis licere populum cum iis omnibus quae petierant educere,ut Deo suo immolarent. Ita Iudaei Mose duce ex Aegypto, Idibus Mar
103쪽
agnum edisEnt,cuius sanguine ostiorum suom p stibus illitis coseruati fuerant,exierunt. Hoc autem
accidit, quemadmodu Moses ipse seriptum reliquit eo in libro qui Exodus, id est exitus, sue profectio
inscriptus est, anno quadringentesimo dctricesimo quam Iudaei Aegyptum incoluerat.Itaque Iosepho, Due Iosippo non est habeda fides, qui hanc Iudaeoru ex Aegypto profectione in ducentesimum & quintumdecimum annumquam Iacob in Aegyptu migraret,incidisse dicit.Quod falsum esse pneterquam quod ex superiore auctoritate, quae ex libro que nominaui,sumpta est, intelligitur,auctoritate etiam &libri qui Genesis inseriptus est,& eius qui Acta Apostolorum & Pauli Apostoli in epistola ad Galatas,
doceri potest. In iis enim omnibus quadringentoruannorum fit mentio. Sed hoc praeter institutum pus . Tertio eos die in locum qui Phiaroth appella- Datur, e regione BeelZephon ad mare rubrum Dei iussu perduxit. Hoc cum Pharaoni nuntiatum esset, mutata sententia moleste grauiterque tulit. Itaque coparato ingenti exercitu eos persequi coepit, iam eb peruenerat, unde ab Hebraeis cospici possenticum illi eis animaduersis,Mosi obiicere coeperunt, quasi
in Aegypto nulla sepulchra essent, sic se ab eo in δε- litudinem ad mortem esse deductos. Satius fuisie in Aegypto seruitute opprestas perire, quam in litudine interfici . Moses' quae a Deo acceperat consola tionis plena exponit, neminem ex lata multitudine quam cernerenta emansurum esie diaque bono an,
104쪽
mo essent,spe uictoriae,qua incruenta & sine sanguia ne potirentur, quod Deus praelium pro eis initurus di conflicturus esset. Pr ceperat autem Mosi Deus, cum ad mare uentum esset, uirga mare percuteret: Sic enim fore,ut mare in duas tartes diuitum,populo transitum praeberet .Quod cum factum esset, Aegyptij, qui mare diuisum cernentes, eadem uia populum se assequi posse fugientem sperarent, cu meandem uiam insessi essent, aliquandiu quidem incesserunt: sed cum longius progressi essent, iussu Dei Mose maniam in mare porrigente,aquae reueris sunt quibus omnes submersi poenas scelerum d derunt .Ad litus autem eiecta sunt eorum cadauera, quae cum populus cerneret, Deum timuit, eique &Mosi seruo eius credidit. Moses ueris tum populum hortatus est,multis uerbis,ut Deum una siccum laudaret,eique gratias ageret,qubd hostes in mare dei ' cisset.Eius exemplo adhortationeque adducti cu alij omnes, tum Maria illius soror tympano sumpto, cuomnibus mulieribus, quae eam cu tympanis & choris sequebantur,prςcinere coepit,id quod Moses iam dixerat, Cantemus Domino,gloriose enim magnificatu est : equu & ascensere eius deiecit in mare. Ita uictis hostibus, ingressi in solitudine,tridui itinere
aquam non inuenerunt,tandemque inuenta quae amara erat, ex quo locus postea Mara ab amarore dictus est, cum degustassent, respuerunt, murmuran tesque ex Mose quantum coeperunt, quid biberent
Ipsequi nihil per se praestare posse intelligeret,boni
105쪽
ducis & pastoris munere functus est. Deum enim rogare minime destitit,quoad ei lignum ostedit, quo infuso aquς amaror omnis effluxit. Quinto decimo autem Aprilis die pro lunae cursu ,ctim in selitudine
Sinuentum esset, rursus bonum ducem atque pastorem se praestitit. Cum enim populus in eum disceret, murmurarentque omnes, quod se ex Aegypto, in qua pane & carnibus uiuerent,in illam solitudinem ad certum mortis periculum, quod ex fame immineret,iransportasset,Deo rem exposuit cum lachrymis,nec ante destitit quam Deus promisisset, re ut eis & coturnices, & panem e caelo plueret, cuius tantum quotidie colligerent , quantum cuique
in diem satis esset, nisi sexto die quo singuli in eum& posterum legerent. Hoc Moses populo exposuit,
iussique eos paratos uenire uesperi ad coturnices,& mane ad panem, quem eis Deus daturus esset. Cu 'se comparassent, tantus coturnicum numerus C -
lo uesperi in castra cecidit, ut ea operirent: postridie etiam mane circum castra terram minutum quidda&albu pruinae instar contexerat: quod cum populus quidna illud esset,Hebraice manliu,qu reret,ex quo manna appellatum est, Moses panem esse respchadit, quem eis Deus daturum se esse recepisset: praescripsitque id quod Deus imperauerat, ut tantum sibi quisque pararet, quantum in diem satis esset, praeter sextu,quo die in eum & posterum legeret. Rem hoc loco admiratione dignituma,si per se consyderetur, exponam.Cum alij plus,alij minus arbitratu suo,uel
106쪽
pro naturae de*derio collegissent, tamen nec quiplus,nec qui minus ex eo cepisset,plus minusue senos sie esse sentiebant. Cibus enim ille uerum pane, quem in coena extrema pridie quam mortem salutis hominum causa Christus pertulit, Apostolis suis cosecratum dedit, id esst corpus specie panis occultatu, hoc ipso significabat. In solitudine annis quadraginta tandiu enim in ea fuerunt non alio cibo uixem cuius ea aes fuisse dicitur,ut quancunque escam op tauissent,eius saporem ori afferret. Illiusque tanti sui in Iudaeos beneficij Deus, ut iugis perpetuaque esset recordatio,certam mensuram di copiam tum primucustodiri in tabernaculo: deinde etiam in arca, qua postea fieri uoluit,reponi iussit. Quod Dei mandatu m Moses curauit diligenter. His ita constitutis ex
litudine Sin profectos, in Raphidim deduxit. Ibi populus qui aquam deesse,qua sitim toleraret cerneret, rursus apud Mosem questus est, se, liberos,& iumenta sua illius culpa,a quo ex Aegypto emissi essent, siti enecari. Rem Moses cum ad Deum detulisset, eamquc ed iam spectare exponeret, ut si paulii etiam non subucniret, de lapidatione:ageretur: et praecepit, ut adiunctis nonnullis c maioribus natu, ipse uirga qua mare diuisisset, saxum seriret, tum etidenique magnam aquae erupturam uim & copiam Quod cum fecisset, quiorem populum habuit. Eo dem in loco Amalec Rex maximis contractis copiis cum Iudaeis constigere statuerat. Quod simulatque Mosi nuntiatum est,rem secit & commemori
107쪽
bilem,&imitatione dignissimam iis qui aliis pro sunt,nec ipsi pugnare possunt,docuiti, re ipsa quantum apud Deum preces ualeant.Dato enim negotio
Iosue, ut delectu habito, cum Amalecianis pugnaret , ipse Aaron fiatre & Hur adiunctis, collem conscendit. Ibi quandiu manus in cadum tetendit, Dei populus uicit: sin paulum eas, quoniam iam graues erant, reindisset,lu Amaleciani uincebant. d ergo duo illi eius comites faciuntὶ saxum ei ad sedendum parant, ipsi eius manus utraque ex parte sustinent. Quo factum est, ut & illius manus non defatigatae sint ad Solis occasum, & Iosue Amalecianos fusos fugatosq; intersecerit. Hoc autem Mosi Deus
imperauit,ut & literarum monimentis proderet, dc Iosite diceret. Iethro Mosis secer , cuius supra mentionem fecimus, clim nuntium de liberatione H braeorum,dc uictoria quam aduersius Aegyptios o tinuissent, accepi siet, una cum Sephora illius uxore duobiisque liberis quos remiserat,ei gratulatum uenit. Ex itinere autem misit, qui se uenire nuntiaret. Itaque Moses eis obuiam prosectus est.Cum inter se consalutassent,eos in tabernaculum intromisit, corόque omnia quae acciderant narrau it.Ille au tem noselum ex eo magna laetitia affectus est, uerum etiam Deo gratias egit,eumque Deorum maximum esse iaintelligere se professus est. Idem postero die cu Mo-
sem generum a prima luce ad uesperum ius dicente inter eos,qui controuersias habebant,animadueitC
se ex eo quaerere cccpit,quid ibi rei gereret.Cu Moses .
108쪽
ies de rebus controuersis diiudicare se, populumque se rogare Dei sententiam diceret, tum non recte nec praeclare ab eo fieri dixit, cum & ipse & populus stulto labore c5sumeretur: negotium illud eius uiribus impar esse, neque onus tantum eum unum poste sustinere.Itaque si se audiret, illum melius 3c sibi & populo & utriusque rebus ac rationibus esse consulturum.Ipse eas res,quq ad Deum pertinent,procuraret, ut ea quae dicerentur, ad eum referret,atque populo ritus & religionem uiamque, quam tenere, & Opus quod agere deberet,iraderet. Delectu autem habito, uiros bonos & doctos praeficeret, alios qui inter mille,alios qui inter centu, alios qui inter quinquaginta, alios qui inter decem ius redderent: quod si qua causa maior,aut grauior incideret,ad cum refelTent, commissa tantum cis potestate de rebus leuioribus iudicandi.Sic enim fore, ut patetito in alios onere cC- municatόque labore,facilius ferret,ac siistineret. Moses etsi maxima tum sipientia erat praeditus, tamen seceri consilium omni ex parte secutus est,in quo &maiorem prudentiam praestitit,qui sitae sapientiae fiducia fretus bene monentis consilium minime repudiauit,& aliis exemplum prodidit,ne sibi quisquatantum tribuat, ut caeteros tanquam ignaros dc consiliij inopes uelit cotemnere. Mense autem tertio pissi: quam emissiis est populus ex Aegypto, cum eum Moses in solitudinem Sin duxisset, fixis c regione montis tentoriis,ipse in montem ad Deum ascendit. Emonte eum Deus accersivit eique praecepit, Ut Iu-
109쪽
laeis nuntiaret, si praeceptis suis pareret, re,ut eos sibi populum suum ac proprium haberet. Cum haec populo nuntiasset, omnesque polliciti essent,se omnia quae Deus dixisset, este facturos: ipse rursus ad Deum prosectus, ei populi uolutate exposuit. Deus
cum eo se iam collocuturum e nube dixit,ut populus audiret: quq res faceret,ut in perpetuum apud illum plurimum eius ualeret ad persuadendum oratio. Iussitque eum ad populum redire nuntiatum, fore ut tertio die pbsst,qui fuit quinquagesimus post liberatum populum,eo specitante& uidente,in montem ipse descederet.Itaque ex illo ipse die in tertium quotidie eos expiaret &sanctificaret, eisque terminos constitueret, extra quos egredi ut ad montem accederet, liccrct nemini: qui eo ausus esset propius accedere,cum uel lapidibus obruendum, uel iaculis confodiendum daret. 1andatum hoc Dei Moses cudiligenter curasset,omnesque se obtempcraturos dixissent, tertio die mane & tonitrua audiri, & micare fulgura coeperunt,crassissimaque nubes monte op ruit, clangorque buccinae uehemetius perstrepebat, α mons totus fumabat, quod Deus in cum descendisset: quae omnia ingentem terrorem populo incuLser t. Accersito Mose in cacumen,cum multa alia Deus dixit:tum praecepta& leges exposuit , vi quasi
recitauit, quibus populum parere uellet. Leges deceex aliis praeceptis telectas, postea in duabus Japideis tabulis scripsit, easque Mos in altero citis in morem ascensu populo promulgandas & tradendas dedit Ia
110쪽
In priore hq tres scriptae erant: Dominum Deum tuu adorato, eique uni kruito. Domini Dei tui nomen frustra,ac sine cause,ut peieres,ne assumito.Dic Sabbathi sanctum habeto,nihil operis in eo agito. In altera septem hae: Paretes colito,eisque subuenito. Caedem ne facito.Stuprum ne cui inserto.Furtum ne facito . Falsum testimonium in proximum ne dicito. Domum proximi ne cocupiscito. Eiusdem uxorem, seruum, ancillam, bouem, asinum,remue ullam ne cocupiscito. Atque hae quidem leges decem in dubbus tabulis eo ordine,quem in eis enumerandis seruaui,a Deo scriptae sunt.Tabulas autem Mosi tradidit ad populum perserendas, quas cum ζerserret,emontis descensu uoce tumultuantis populi, & quasidebacchantis exaudivit. Populus enim cum tandiu in monte Mosem commorari uideret triginta enim dies commoratus cst)Aaronesiue minis, siue precibus,sive utroque impulerat,ut ex auro sibi uitulum conflaret, cumque & adorauerat,& diuinis honorubus affecerat: quod cum Deum minime lateret, ob eamque causam iracundia incitatus populum se delere uelle Mosi ante quam descenderet,dixisset,ita tamen ut eum magnis honoribus auctum in amelissimum dignitatis gradum postea eueheret, Moles tu
optimi ducis,& pastoris ossicio functus est.Rogauitent in eum supplex,ut populo suo ignosceret, quem ex Aegypto eduxisIet, ne Aegyptij hoc callide ab eo
factu ira dicerent,ut eos in montibus Zc in selitudine interficeret: tantumque apud Deum eius preces ua