Ioachimi Perionii ... De sanctorum uirorum, qui patriarchae ab Ecclesia appellantur, rebus gestis ac uitis, liber, ..

발행: 1555년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

& humi clauo defixi, fore ut pari caeterorum hominum fortitudine uideretur. At cum illa omnia diligenter perfecta essent,iis qui in insidiis collocati eratctiam imminentibus, tamen experrectus omnia facilime extraxit. Quarto autem, id est ad extremum

mulieris siue frecibus, siue querelis, siue blanditiis,

siue his omnibus uictus, ei rem ipsam ut erat,aperuit. Cum enim indicio illius caput ei rasum esset, Palaestini omnes, qui mulieris accitu cum pecunia conuenerat, eum comprehenderunt exitus rei igna rum, statimq; cffossis oculis, Garam ductum in carcere uinctum catenis duabus molere iusseruiit. Re- nasci iam eius capilli coeperat um Palaestini festum diem more institutόque maiorum agetes, Sam noludibri, causa producendum communi consensu ut hostem censuerunt. Eo in cubiculo duae columnae erat, in quibus tota domus nitebatur, tam paruo interuallo distactae, ut eas passis manibus homo posset contingere.Ibi cum illum diu pro delectamento habuissent, ducem suum monuit, ut se ad costinas illas

perduceret.Spectabant autem ludentem Sasone seretria uirorum mulierumque millia. Is ergo cum Deurogasset, ut sibi in rebus aduersis contra hostes auxilium ferret, complexus utramq; columnam, eas ita totis uiribus c5mouit,ut domus ruina sua eum omnesque qui aderant,opprimeret: pluresque moriens, quam uiuus interemit . Eu uerb sui elatum insepulchro patris sui sepelierunt, cum uiginti annis populum iudicasiet.

162쪽

BOOZ VITA

natus est. Is Ruth Moabitidem uxorem diuino consilio & prouidentia accepit: quod quidem quemadmodum gestum sit,quia ad eius laudem

perii net,exponere constitui,remque altius repetam,

quo facilius intelligatur. Elimesecti erat BOOZ propinquus:qui cum fames inpatria esset,id est,in ea iudaeae parte,quae Iudae familiae obuenerat, eius uitandae causia una cum Noemi uxore, duobusque liberis Mahalon & Chelion in agrum Moabitanum se recepit. Ibi, Elimelech mortuo, liberi duo, quos dixi,

uxores duxerui,Orpham & Ruth nomine:uter auteutram acceperit,incertum est.Excesserunt autem illi etiam e vita. Noemi quae se & uiduam & orbam ubderet,sibi in patria,accepto nuntio ubertatis, cum in ea regione decennium fernae uixisset,redeundu censuit. Itaque re cum nuribus communicata, primum tres simul iter ingressae sunt: deinde cum aliquatum itineris confecisient, Noemi nurus & monuit,ut in patriam suam ad matres reuerterentur,& rogato Domino, ut prospere eis omnia euenire uellet in domi obus uirorum,quibus nupturae esient, osculata est. Iblae cum obortis lachrymis dolorem su um magna uoce significarent, dicerentque se una cum ea ad ipsius patriam esie profecturas: ipsa eas rursus hortata es,

ut redirenti quod nullam iam spem sibi quae proue -

163쪽

sta aetate esset, reliquam uideret procreandorum liberorum :quae si reliqua esiet,atque ea ipsa nocte c5ciperet,iamen ipsς ante consenescerent, quiui liberi posient nubere:quinetiam earum aspectu &praesemtia augeri dolorem suum dicebat. Hac illius oratione adducta fuit utraque, ut iterum fieret: sed tamen Orpha sola cum socru osseu lata esiet, discessit. Ruth autem secrum sequuta est: cui cu illa in itinere quasi auctor esset,ut propinquam quq ad deos suos reue is esset, sequeretur, eam rogauit,ne sibi deinceps aduersaretur.Hoc enim sibi induxisie in animum, hoc constituisse,quo que ipsa pergeret,eam sequi: ubicunque habitaret,habitare quem Deum haberet, ac populum,eundem habere. quacunq; in terra moreretur ac sepeliretur, mori atque sepeliri:neque re ulla , nisi morte, ab ea disiungi. Noemi quae tum obstinatum ossimatumque nurus animum cerneret: deinceps ei sis adere, ut ad suos rediret, destitit.Confecto igitur una itinere, Bethleem introierunt tum cum primum ordea metebantur. Ruth nec ita multo pbsst secrui exposuit,sibi in animo esse, dii modo per illius benignitatem liceret, se in agrum alicuius comis & liberalis domini ad colligendas spicas,quae

metarum manus fugissent ,conferre: quo impetr to,cum abiisset, accidit diuina prouidelia,ut ager is in quem primum ingressa est, Booz huius esset, qui iam tum magnis opibus abundabat. Ea iam micas inestarum concessii colligebaticum Bom Bethleem ueniens,ab eo quem inestaribus praefecerat,qugnam

puella

164쪽

puella illa esta, epit quinere Cum resp5disset, eam

esse Moabitidem, quae cum Noemi ex illa regione uenisset, rogassetque ut sibi colligere spicas remanetes liceret: ipse illam monuit, ne ad alium agru trasDiret, sed mestares semper sequeretur:se enim suis imperauisse,ne illi negotium facesseret: 'uinetiam si mriret,aquam cum suis biberet. Cum illa tanta eius benignitate ducta,statimVad illius pedes abiecisset,ron etque quodnam ob meritum suum sibi tantum beneficij daret,quam Moabitidem.i. peregrinam esse sciret: resimndit sibi nuntiatum esie, quae ossicia nurui suae post mortem uiri sui praestitiuellaeamque rolictis parentibus & patria, ad eos uenisie,quos antea ignoraret. Itaque petere se a Deo ad quem confugiLset,ut ei pro ossiciorum dignitate gratia reserat. Ctacessit etiam,ut ad horam cibi ueniens,cum suis cibucaperet. Cumque illa ex more ad colligendas spicas rediisset,suis Booz praecepit,ut si cum eis itu metere uellet,ne prohiberenti.quinetiam de indu utia manipulos relinquerent,ut libere colligeret.Collegit auteilla duos fere modios, quos cum ad siarum una reliquiis cibi deportasset,qu rere ex ea coepit,quisnase in eam tam liberalem facilemque praebuisset. CuBooz nominasset,lum & propinquum suum ou esse dixit: & ut magnis eundem Deus bonis asceret, rogauit, v quam amicitiam cum mortuis coluisset, ea, etiam ad uiuos uoluitat pertinere.Multὁ etiam maiorem ei gratiam habuit,cum a nuru accepisset, hoc

ei ab illo imperatum esse,ut quandiu messis esset, ne

165쪽

ad alium agrum diuerteret. Itaque illa de Acrus semtetia eb talisper prosecta es , quoad messis triticea &ordeacea persecta fuit , cum quotidie ad secrum reuerteretur . Persecta messe ita accidit, ut Bomordeu excutiendum & uentiladum locaret: quod O Ruth resciu isset,nurui dixit se datura opera,ut bene nuberct.Itaque abluta facie,sumptaque ueste elegantiore se ad aream ordei,quam Bo9Z ea nocte uentilaret c5. serret,uideretque diligeter , ne a quoquam nisi sumpto cibo animaduertercturitum denique ipsa not lto loco,ad quem ille dormitum luisset,ad eum clam ueniret,palliὁque quo opertus esset, a pedibus dis isto,ibi cubareLCum se quae suberet, factura promisisset, eb uenit, notatόque aceruo manipulorum,ad quem Booz potus solito hilarior,dormitum ierat,ad pedes iam dormientis detineto pallio cubuli BOOZ nocte intempesta, cum experrectus ad pedes iacente sensisset,perterritus, quis eiset, rogauit. Illa cu Ruth eius ancillam se esse respondisset, rogarAq; ut palliusiue stragulam ipsius sibi daret, propterea i ad eum propinquitate attineret: tum Booet collaudato illo eius facto, ita ut & benedictam eam a Domino diceret,&ctu uirtutis populum testem praedicaret, &superiorem pietatem atque humanitatem ea posteriore uicisse fateretur, se illius quidem propinquum esse dixit: sed quia alter propius se ad eam attineret, mane se ex illo intellectu ruria promisit, num ea pro pinquitatis iure uellet ducere si nollet,fore,ut iplacu ea coniugiu iniret. Illa Irima luce ante quam a quinquam

166쪽

quam quae esset,cognosci posPt, sic enim Bootius. serat) cum sex ordei modiis abiit: ipse paulo pὁlt sicuti pollicitus erat,in oppidum profectus est, ut c5mode,ne id cupide facere uideretur,eum,cui de primae propinquitatis iure concederet,conueniret.Hoc

quo facilius perficeret, ad portam oppidi sibi seden-cium putauit.Ibi cum esset, propinquus illum superiorem praetereuntem animaduertens,eum rogat, ut

illic aliquantisper sedeat. Quod cum non grauate fecisset,Booz decem oppidanos ex iis,qui caeteros aetate antecedebant,conuocat.Iis cosidentibus, ita cum propinquo illo, neque enim nomen eius literis ma- datum est egit:Noemi dixit uelle uendere partem D ri, qui Elimelec utriusque fratris fuisset. Hoc se iba quo uno propinquitate uinceretur,exponere uoluisse,illis praesentibus,ut si uellet, iure propinquitatis emeret : sin minus, ipse quid sibi faciundum esset,uideret. Cu ille se emere uelle dixisset, tum Booz addidit,ei cum agrum emist et,ex lege,Ruth,quae d mortui mulier esset, uxorem esse ducendam, ut pro fiatre liberos procrearet. Ille facta coniugij mctione, confestim decedere se de illo iure suo dixit, atque ei cocedere, quod familiae suae posteritatem delere minime deberet. Hoc quo magis firmum ratumque eLset,ab eo petiuit,ut id quod in tali re tum seruari Q-litum erat, ipse calceos detraheret. Detra si is calceis

Booz & uenditionis agri,& coniugij, quod cu Ruth iniret,' ille de suo iure decederet,iestes decem quos dixi, esse dixit. Hoc cum prosesi inent, & praeterea

167쪽

eonprecati estent,ut bonu,selix austumq; matrimoniu m illud esset,susciperetque Booz ex Ruth, quam Rachel & Liet similem esse cuperent iberos quae eius

domum tam celebrem claramque redderent, quam

Phares Iudae atque Thamar parentum suorum familiam illustrem reddidisset: ipse Ruth duxit uxorem, quae ei puerum,cui Obed nomen imposuerunt, poperit.Nihilpraeterea de eo scriptum inuenimus.

VITA DAVIDIS REGIS ET P R O P H E T AE.

Auid Bethleemitanus Isai, siue Iesset patre natus,uiuo Saule,qui primus regia potestate Iudaeis praefuit, adolesces rex institutus est hoc modo. Cu Deus Saulem -χ pro suis sceleribus detestatus es set,eiusque uicem Samiiel diu & per se, & illius pre cibus adductus,doluisset, conareturq; ei Deum placare illud eius factum reprehendit,quia fiustra eius caua laboraret, quem ipse auersatus esset. Itaque ei pNcepit, ut cornu olei pleno sumpto ad Isai Bethleemitanum, unius eius liberoru quem delegisset, umgendi consecrandique causa,proficisceretur. Cum id 1 e sine uitς periculo facere posse negaret,uiuo Saule, Deus uitulum eum iussit sumere, quem se immol tum uenisse Bethleemitanis diceret. Samuel clari Dei iussu Bethleem ueniens, quaerentibus cur u

nisset, id quod dixi , respondisset, oppidanos ad si

168쪽

crum conuocat, atque in iis Isai eius me liberos ornanes prςter Dauide,qui oues patris rastebat,expiauit. Quoniam quem ungi consecrarique Deus uellet, ignorabar,singillatim ut quenque eorum expiabat, ira Deu cosulebat: qui semper in singulis qui aderat, non ine respondit. Cum igitur ad septimum peruenisiet,idiaque accepisset responsum tum Isai roga.uit,num alium praeterea haberet: cum respondisset Oetauum esse pariaulum,qui oues Pasceret,ille negauit se ante meis accubiturum, quam adductus suis set.Perductum, cum eum esse quem delegista, respondisiet Deus,consecrauit,statimque spiritus D mini ad eum uenit, atq; ex eo die deinceps in eo imsedit. Didicerat puer fidibus caneresstaque clim Saul eodem tempore a Spiritu Domini desertus, ab improbo impulsique agitaretur, neque ei malo rem clium ullum principio,nec ipse nec sui inuenire pes sent,deinde non ulli ex eius comitatu Davide nominarunt, homine & fortem, & bellica arte praestante, qui optime fidibus caneret, quarum sonis ac modi1 malum illud sedaretur.Eorum de consilio & sentemtia, Davide accersendu curat: accersitum armigerusuum constituit, magnoque eum amore prosequutus in honore habuit,& pretio. nec iniuria. Na qu tiescunque in eum spiritus nequam inuadebat, admotis fidibus digitis, no dolorem eius leuiorem ficiebat,expulse daemone. Cum autem illa eius opera Saul penitus a malo liberatus uideretur, David relictis tribus fiatribus,qui eo maiores natu bello Sauli

169쪽

DAVID Is VITA'.

operam dabis,ad patrem,ut gregem pasceret, reuer sitis est: ibique eatenus fuit, quoad pater eum misit, qui ut fratres ualerent,videret. Pes stini iam tum in agrum Iudaeorum impetu facto, castra locauerant, ibique quadraginta dies commorati erant, cum imterea Goliath Palaestinus Geth us, cuius statura erat cubitorum sex & palmi, armatus Deu & Iudaeos co-

tumeliis conuiciisque tiexans, ad singulare certamequi uellet descendere, prouocabat. Inusitata autem hominis proceritas armorumque genus Saulemataque Iudaeos in stuporem summamque desperationem adduxerat, nec quisquam audebat cum illo incertamen descendere,quq uter uictus esset,exercitus

etiam cuius esset, ac populus in alterius potestatem ueniret. In hac tanta omnium trepidatione, Saul ei, qui congrederetur & uinceret,praemium posuit,i munitatem paternae familiae, ingentes opes &siliam coniugem. David qui audiuisset,cum eiusmodi c uicia Goliath in Deu iaceret, spiritu diuino permotus, propulsandam illam iniuriam ratus, adductus etiam pi aemio,se descensurum in certame nonnullis dicit: quod cum Eliad stater eius accepisiet, no tam eum ab hoc consilio deterrere coepit, quam accus re & obiurgare,quod patiis oues reliquisset Cum uerb ad plures, ut ni, fama peruassiet, tandem eius rei Saul tactus certior, eum accersit, primumque eum dehortatur, proposito eo qui cum ei res esset,propositaque aetate quae pene puerilis esset.Tatum aute a

est, ut ab illo cosilio suo proposito metu, que Saul

170쪽

proponeret,abductus fuerit,ut diuina spe 5c ope si

tus,eorum quae puer gessisset, recordatione & con memoratione , sc in spem maximam uictoriae tientire dixerit. Comemorabat enim Sauli ipsum, ut dixi, deterrenti, se,cum patris sui oues pasceret, ueniciasque leo uel ursus, arrepto ariete fugeret, insequentem

ex faucibus eripuisse primum, deinde apprehensemento suffocasse. Itaque se sperare, idem Palaestinis esse facturum Dei c5cessu& munere, qui ut ipsum ex faucibus leonis eripuerat, sic etiam ex Palςstini illius erreturus esset. Tam bona spe fretum cude sententia tibi deiiciendum ultra Saul non putaret, siue quod fieri non posse uideret, siue quod nemo alius sic pro Rep.deuouere uellet in tanto rerum omnium dilcrimine,tandem conquieuit, armatumqsse his uotis de officiis prosequutus est, Tibi Deum auxilium ferre, tuo'; conatus fortunare uelim. Ipse armatus, cum arma ferre se posse, quod nunquam assueuerat, dissideret,eis detractis, bacillum quo uti solitus erat,

pro gladio sumpsit, de quinq; lapides delegit in torrente, quibus in peram pastoralem congestis, sumptaque funda manu, et bonae plenus,in hostem c tendit . Eum simulatque Goliath nouo &inusitato illo armorum genere instructum animaduertit, ei in probri loco obiectare coepit,qubd ita in ipsium ueniret cum bacillo , quasi canis esset: conuiciisque&maledictis Deorum suorum nomine uexatum ad se uenire iussit , ut eius cadauer auibus deuorandum traderet. Dau id conuiciis conuicia non diluit, sed

SEARCH

MENU NAVIGATION