장음표시 사용
231쪽
oculis,cu dimidiatae fere horae interuallo adhaesisset,
ex eius oculis albugo mcbranae oui instar egredi coepit,quam arreptam filius extraxit, atque ita demum patri aspectus pristinus restitutus est.Hinc pater ipse, uxor,Tobias filius, omnes'; quibus notus erat, Deo gloriam laudemque tribuerunt: pater autem pHic ea ei,' ipsum & castigasset,lc curasset,inaximas egit gratias. Atque haec de caecitatis curatione. Roganti ergo Tobiae Raphaelem id quod iam coepera dic re,ut indicaret uim earu piscis particularii, quas medicinae causa eius admonitu reseruaret, ipse dixeratas cordis particula in prunis poneret, fumum eius ea
uim habere,ut omne genus d monioru sue ex uiro, siue ex muliere ita expelleret, ut nunquam eis postea aditus pateret. Cum autem in v ia ex eode,ubi ea n
cte diuersiarentur, quaereret, idem respondit esse ibi Raguelem eius propinquum & tribulem, cui filia esset Sarra nomine,ntillique alij liberi: hac ipsum c5iugem accipere oportere,quam si peteret,facile a patre eius impetraret. Afferebat Tobias, sic auditione accepisse eam nuptui traditam esse septem uiris, qui essent mortui,e6sque,ut ipse audiuisset, a daemonio interfectos fui sic: qua re tam tristi & acerba ab illius coniugio deterreretur. Cum Raphael cur id euenisset,quaeque sancta,& infausta coiugia essent, ita coepit exponere.Narrabat daemonium in eos imperium habere, qui ita coniugia inirent, ut Deum a se 5camente sua excluderent, libidinique ita seruirent, ut mulus & equus, in quibus nulla esset mens, nullam
232쪽
ratio ualeret. Itaque eu monebat,ut in Sarram accepissiet, ingressus in cubiculum, triduum se ab ea ab stineret, tantumque cum ea Deum precaretur: Ipsa autem nocte fore, ut incenso iecore piscis, daemoniungaretur,sequenti nocte sanctorum patriarcharum imitatione cum ea concuberet: tertia fore,ut liberos incolumes procrearent. Hac transacta, uirginem acciperet, spe magis procreationis liberorum ductus, quam libidine Cum Tobias, accepta Sarra a Rague-le patre,qui primum iis quae septem generis accidis.sent, deterrebatur, deinde confirmatus ab angelo, quem tamen ignoraret,libenter concessit, celebrato utriusque aduentu , celebratisque nuptiis, his Raphaelis monitis ac consiliis paruisset, ea contigerunt omnia, quae Raphael praedixerat. Nam cum prima nocte Tobias in prunas fel coniecisset, Raphael c5prehensum daemonium uinxit in superioris Aegypti solitudine: tumque Sarram uxorem hortatus est, ut surgeret, & comprecarentur Deum tribus primis noctibus, quibus exactis in suo coniugio uiuerent, quod cum si ij sanctorum essent , non possent coniungi more rituque Gentium quae Deum ignor rent. Illa consilium quod uir dabat, sequuta surgit, surgit Tobias, uterque Deum comprecatur: Tobias quidem hoc modo, Domine Deus patrum nostr rum, laudent te caeli & tcrrae, mareque ac sentes, flumina,eaque omnia quae effecisti, & illis continetur.Tu Adam ex limo terrae finxisti,eioue Euam au
xilii causa dedisti. Scis, Domine, non libidinis cau- Ff iij
233쪽
sa me propinquam meam coniugem accipere, sed la spe ductum causaque posteritatis procreandae,
qua nomen tuum in perpetuum laudetur. Sarra autem haec uerba orans pronuntiabat, Miserere nostii, Domine, miserere nostri, ut pariter ualentes consenescamus . Raguel qui idem Tobiae accidisse putaret,quod superioribus generis suis septem accidisset, ea noctis hora qua galli mane canere solent, accem sitos seruos suos secum fodiendi sepulchri causa duxeraLItaque cum rediisset, Annam uxorem monuit, ut ancillarum unam mitteret, quae sciret num esset mortuus,ut si esset,ante lucem sepeliretur. Cum a
cilla rediens eos saluos & incolumes in lecto dormire nuntiasset: tum uterque Deum laudare coepit, gratiasque agere, quod non ita ut putassent, contigisset, bonisque se affecisset, excluso inimico & aduersario: eumq; rogarunt ut duobus, quos solos seruasset, eam mentem daret, ut illi eum laudarent in omni uita sua, quo facilius Gentes omnes eum Deuselum in terra esse cognoscerent.Hinc fossa compleri iussa est: conuiuium lautum, ut illis temporibus& locis, apparatum. Raguel autem Tobiam semissis possessorem quandiu uiueret,esse uoluit: cum mortuus esset,assis haeredem instituit. Coegit idem T biam manere apud se quindecim dies, cum imp trare ab eo minime potuisset, ut domicilium rerum
suarum illic collocaret, etiam si id se Tobiae patri quamprimum significaturum se esse spopondisset. Iis transactis, cum Raguel dimidiam partem opum atque
234쪽
atque facultatu cuiusuis generis tradidislat, filia que osculatus, eis bene precatus esiet, ipse cum Raphaele angelo, qui se Mariam nominauerat,&s milia in patriam se recepit.Sarra autem & familia omnis septimo tantum die, quam ipse uenisset, quoniam ei parentu causa Raphati properadum cestiis set,domum peruenit. Filius quidem ad uetu suo in ximum & parentibus & amicis & propinquis gaudium attulit: sed uxor, de reliqua familia cum opibus tantum addidit ad superius, ut septem dies coim sumpti sint in epulis ac conuiuiis, laetitiae indicibus. His ita gestis omnibus, Tobias pater filium ad se a cersit: ex eo quaerit, quam satis dignam mercedem Azariae s sic enim se appellari Raphael dixerat) dare possent. Filius commemoratis illius in se ac patrem ossiciis & beneficiis,comitatu itineris, qui saluti fuisset, sui a pisce & daemonio liberatione, uxoris eiu
inodi adeptione,patris aspectus restitutione,tot tam torumque bonorum procuratione: nulla quidem re se atque ipsum gratiam referre posse respondit, sed tamen petere se maiorem in modum, ut illum rogaret, ut uel dimidiam parte eorum omniu quae attulisset,acciperet. Quod cum placuisset patri, accersitur, ci dimidia pars constituta desertur: tum denuque Raphael quis esset, & cur missus esset, quidque eos facere oporteret, exposuit. Primum eos monuit, ut Deum caeli laudarent, eique in conspectu omnium mortalium gloriam tribuerent, gratiasque a gerent, qui eos bonis affecisset . Deinde orationem
235쪽
& ieiunium magna praeclaraque bona esse dixit: s litisque esse eleemosynam, id est, ea quae egentibus
dantur, quam thesauros recondere : propterea quod eleemosyna a morte liberet, purgetq; peccata,& musericordiain uitamque aeternam pariat, qui autem peccent,eos esse animae suae hostes. Tum se Raphas lam angelum unu esse dixis septem eorum, qui Domino praestb sint. Se cum Tobias pater oraret culachrymis, sepeliret mortuos, relicto prandio mortuos occultaret,noctu sepeliret,Deo eius preces obtulisse.Quodque Deo gratus acceptusque esset,eum necesse fuisse aduersis rebus probari. Se misium esie
a Domino illius curandi causa,& Sarrae silij eius uxoris a daemonio liberandae. Cum perterriti proni in
terram cecidissent, pace data, eos bono animo, depulso metu, esse iussit, dixitque se quandiu cum ipsiis fuisset,iussu Dei, cui gratias agerct,fuisse uisum esse comedere ac bibere, sed cibo & potu qui uideri
non potest, uti . Tempus esse, ut iam ipse reuerteretur ad eum a quo missus esset: ipsi autem Deum laudibus assicerent, mirabiliaque eius opera & facta nuntiarent. Cum perorasiet, ipse aspectui eoru adeptus est: illi in terram proni cadentes, prostratique tres horas, Deum laudarunt, eique egerunt gratias: surgentes eius mirabilia opera narrarunt. Privatim
etiam Tobias pater Deum multis uerbis laudauit ipse,& ad eum laudandum filios Israelis hortatus est, quod sit rerum omnium praepotens, quod eos& propter scelera sua dispersisset,& pro missericor
236쪽
dia sua esset liberaturus. Aspectum autem, quem annum agens sextum & quinquagesimu amiserat, sexagesimo recepit: uixit postea in gaudio quadraginta duos annos, progressum faciens in Dei metu, qui comes est: virtutum omnium: uiditque nepotum suorum filios. Anno centesimo secundo, qui postremus eius uitae fuit, mortem appropinquatem sentiens,filium ac nepotes accersiluit, eisque & urbis Niniue interitu,& Hierosolymorum refectione,ac restitutionem aduentare praedixit primia, Getiumq; ad Dei religionem conuersionem: deinde praecepta bene uiuendi eadem pene, quae paulo ante exposui, dedit. Postrem b eos monuit, ut clim primum matrem suam in eodem sepulchro, quo ipsium,sepelis sent, illinc abirent,id est,ex urbe Niniue,qubd paulo pbst futura esset eius euersio.Itaque cum matri iusta persoluisset, cum uxore, filiis ac nepotibus se ad soceros su os recepit: completisque nonaginta nouo
ZOROB A BEL DUCISI V D AE VITA.
Orobabel Salathiel filius. Hic mutata in captiuitate Babylonica regni Iudaeoru forma, dux Iudae, ut ait AP us propheta,fuit post Salathiel patrem secundus, Christique speciem gessit. Cum Cyrus Persarum rex diuino spiritu permotus primo regni sui anno, qui extremus fuit se-
237쪽
ptuaginta captiuitatis Babylonicae, stot enim annos captiuos fore Iudaeos Hieremias propheta praedixerat)captitiis excitandi reficiendique templi Hieroλ-lymitani fecisset potestatem,cum multi alij eo se c5-
tulerunt: tum Zorobabel, cuius uitam scribimus, sitim ma uolutate profectus est. Ac primum quidem septimo mense, cum omnes Iudaei ex locis suis, in quae remigrauerant, conuenisi ent,aram Deo,in qua ei ex lege Mosis sacra facerent, posuerunt. Secundo autem anno reditus siue liberationis messe secundo,
Zorobabel adhibitis sacerdotibus Jc Levitis templii
reficere coepit.Fundamenta iam aliqua ex parte iacta erant, clim Iudςorum hostes re cognita,ad eos uenerunt rogatum, ut sibi qui Deo immolarent, liceret in partem uenire impensarum, quae ad reficiendum templum essent necessariae. Cum Zorobabel de omnium sententia ostendisset edictu na Cyri I udaeos se-los comprehendere: tum se illi repulsos esse acerbe serentes, eorum opera,qui apud Cyrum regem, multum gratia ualebant, facile ut opus quandiu uixit impediretur, impetrarunt. Ita opus intermissum est
usque ad Darij Histas is fiij tempora: cuius anno secundo Zorobabel, cum trium eius stipatorum custodiimq; corporis unus esset, ab eo ut perficeretur, impetrauit hoc modo , quemadmodum in tertio
Esdrae libro scriptum est. Darius cum epulum magi stratibus omnibus Mediae ac Persidis, aliisque quos ditionis suae prouinciis praesecerat,dedisset,illis abeuntibus, se quieti, ut fit, tradiderat.Tres autem adolescentex
238쪽
sescentes, in his Zorobabel, quibus corpus suum
custodiendum commiserat,dormiente domino,inter se egerunt,ut suum quisque uerbum argutum,&sapiens proponeret, ac cuius dictum sapientia praestare constaret, is magna munera a Dario acciperet, magnisque honoribus assiceretur. Re inter eos acta, die a sua scribunt & obsignant, post puluinum do mientis ponunt, ut cum rex surrexisset, ei traderent. Primus hoc scripsit. Forte est uinum: Alter Rex est fortior: Zorobabel. Fortiores fiunt mulieres sed omnia uincit ueritas. Surgenti suum quisque dictum de sententia offert: cum legisset, conuocat magistratus omnes atque praefectos prouinciarum. Iis praesentibus recitantur: adolescentes adcersiri placet,qui causim sitiam agant, sententiamque explicent. Cum uenissent, primus uini fortitudinem in eo praestare dicit,qubd mentem captet ac decipiat: facit & ut regis
ac pupilli,serui & liberi, diuitis atque pauperis unus
sensus siti, una mens & uoluntas: mentes omnium a cura liberet, atque ad hilaritatem traducat, sic ut nemo tristitiae,nemo aeris alieni meminerit. diuitiisque ita animum expleat, ut nec regis, nec magistratus rationem ducat ullam: talent que sint omnia quς quisque dicit : omnesque cum poti sunt, nec amicitiae, nec fraternitatis meminerint,sed gladios sumant: cuuinum edormierunt, non ueniat eis in metem, quid egerint. Ex quibus concludcbat . Vinum rebus omnibus esse anteponendum. Alter ita exorsius cst.Cum hominum tantam potetiam uideamus, ut terram
239쪽
mare obtineant, perspicuum est, regem antecellere, qui in eos ita imperium habeat, dominatuque suo illos cohibeat, ut quicquid praecipiat, dicto lint audientes,sive bellum inferedum sit,sive montes,muri, arces deiiciendar,sue laomines iuguladi. Nec ij solum qui militant, sed etiam agricolae. Tertio loco Zorobabel mulieres,&uino,®i praestare hinc perspici dixit,oubd mulieres regem pepererint, omnemque populum, qui terra marique imperet: eos educauerint, qui uites seuerunt, unde uinum nascatur. hominibus gloriam pariant,nec ab eis abesse disiugique possint: homo relinquat parentes, patriam, omnia quae charissima ducit, & cum muliere comiugatur: cum muliere animum uoluntatemq; committat,sic ut nec parentes ei in mentem ueniant,nec
patria. Atque his quidem atque aliis multis, quae logum esset enumerare, mulierum praestantiam docebat. Veritatem autem his omnibus praestare, hinc intelligi dicebat,quod eam uniuersus orbis inuocet, ipsum etiam caelu pnedicet, omnia quae facta sunt, extimescant: lcum uinum uitiosum sit, uitiosa mulier, improbus rex,improbi omnes homines, lautitiosa non sit ueritas: quod cum illa omnia interitura sint,veritas sola maneat stabilis,c5firmeturque semper,uiuat,& uigeat: quod nullius per nae rationem habeat, aut excellentiae, sed pro sua cuique tribuat dignitate : Q denique iudicium eius non sit iniquum, sed fortitudo,regnum,potestas & maiestas omnium
seculorum. Cum perorasset, omnes magnam ueri tatem
240쪽
iatem magno clamore esse dixerunt, eamque uincere. Itaque rex potestatem ei fecit petendi,si quid amplius uellet, quam quae scripta essent, quod ei daturus esset, pro eas apientia qua caeteris praestitisset. Ipse regem tantum rogauit, ut meminisset voti, quod eo die,quo regnum accepisset, nuncupasset, se templum Hierosolymitanum aedificaturum etae. Surgens rex, eum osculatus est, epistolami ei dedit ad praesectos omnes, ut exi m deducerent,omnesque
qui cum illo Hierosolyma proficiscerentur. Scripsit praeterea epistolas praefectis , qui erant in Syria &Phoenice, & Libano, ut ligna cedrina a Libano Hierosolyma ad templi aedificium comportanda curarent , eosque in opere iuuarent quoad perfectum eLset. De Iudaeorum ctiam immunitate scripsi,&ut ad templi aedificationem. uiginti talenta quotannis dum ab lutum esset, darentur. Acceptis epistolis cum Babylonem haec nuntiatum suis, id est,Iudaeis, ueniens, Hiero lyma uersus oculos conuertisset, regi caeli egit gratias, acceptamque uictoriam tulit,se seruum illius profitens,cui sapientiam dedisset. Iudaei accepto nuntio liberae aedificationis, cum tantis beneficiis magna laetitia affecti, gratias Deo septem diebus egerunt. Quibus transae is, Zorobabel una cum ingenti suorum multitudine Hieroselyma profectus, intermissum opus tanta diligentia curauit, ut quarto anno sit ab lutum.