Ioachimi Perionii ... De sanctorum uirorum, qui patriarchae ab Ecclesia appellantur, rebus gestis ac uitis, liber, ..

발행: 1555년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Let ECHIAE VITA.

ad Deum in rebus aduersis confugiendum esse intelligeret, conuocauit populum,eumque his lictbis, ut bona spe bonoque animo esset, hortatus est. Multo plures in urbe esse dicebat,quam cum Sennacherib cssent cum illo enim uim esse corpoream: secum aulcm & cum ipsis Dominum Deum,qui auxiliu femret, pugnaretque pro omnibus. Qua illius oratione confirmatus populus, omne metu in deposuit. Haec clim Sennacherib, qui tunsurbem Lachis cum vnnuersb exercitu obsidebat,rcsciuisset, mist magnum numeru, in iis Tharthau , ac Rabsaris &Rabsacem, quoru Rabsaces Eliaci in regiae praescino, Sobna scitibae, & Ioahe qui erat a commentariis, qui tres iussu Ezechiae ex urbe ad illos egressi erant, haec ex Sennacherib exposuit.Neminem este,cuius uirtute uel at xilio freti Hierosolymitant,maximo potentissimoque regi Sennacherib possent obsistere.Si enim Pharaonis regis Aegypti auxilio confiderent, hoc ipsi sibi persuaderet,Pharaone esse iis, qui in eo omnia ponat, bacilli fracti instar,cui innixus homo statim cadit. Si Ezechielis oratione captati a Deo suo auxiliucxpectarent, scirent Ezechiam esse, qui illius excelsa& aras diruerit, praeceperitque Iudaeis & Hierosolymitanis,ut ante aram unam adoraret, odorcsque in-- cenderent. An ignorarent quae Sennacherib eiusque maiores cunctis terrae populis fecissentZnum dij Ge- . tium eas liberare potuissent8 Quem nominare Deupossent, qui populum suum, quem illi ipsi deleuisse

ient, potuerit liberare Z Ne igitur cos Ezechias inani

212쪽

EΣECHIAE VITA.

spe deluderet. Si enim Deus nullus populum suum liberare potuisset, ne eorum quidem Deum ipsissposse liberare. Haec aliaque multa eiusdem generis columeliarum conuictoriamque plena in Deum atque EZechiam audiente ex muris populo, Hebraico sermone dixit Rabsaces. Itaque tres ij,quos ad illos Dechiae iussu exiisse dixi, principio orationis Rabsacem, ut Syriace, non Hebraice loqueretur, ne populus exaudiret, rogauerunt. Sed tantum abest, ut hoc eis conccsierit, ut se ac collegas a Sennacherib ad populum, non ad ipses missos esse dixerit, magnaque ac clara uoce, ut populus exaudiaret , reliquam orationem pronuntiauerit, addens multa, quae ad deditionem faciendam eos incitaret,

de humanitate,qua, si se dederent, seque in Syriam

transferri paterentur, rex in eos uteretur. Ad haec populus,quoniam Ezechias uetuerat, non respondit. Tres autem illi quos dixi, ad Erechiam sci sis uestibus haec renuntiatum uenerunt. Rex his nuntiis conturbatus, uestes discidit, cilicioque amictus in templum precandi causa uenit, cum Elia-cim praefectum praetorio, & Sobnam scribam, senes aliquot ex sacerdotibus ciliciis amictos ad Eseiam prophetam Amos prophetae filium misisset, qui ei dicerent, Diem ueni sie calamitatis plenum, probrorum , & ignominiae: appropinquiue diem partus , & tamen uires non habere eam quae parturiret: hac parabola indignitatem rei significans . Esaias diuino numine permotus cum haec audisiet, le-

213쪽

gatos haec Ezechiae ex Deo renuntiare iussit,Ne uerbis contumeliarum plenis, quae Sennacherib legati in Deum protulissent,terreretur. Deum enim spiritum Sennacherib missurum esse, nuntiόqtie audito illum in patriam suam reuersurum, ubi gladio interimeretur. Haec consolationis plena oratio, quanquam Ezechiam confirmauit, tamen Sennacherib plena maledictorum Dei de minarum epi stola ,quam ad eum cum legati re insecta rediissent, misit, illum uehementer non tam priuato public ue dolore, quam Dei causa, perculit. Itaque perlectis literis, clim in templum ingressius esset, eas . que coram Domino explicasset , his uerbis eum precatus est: Domine Deus Israel, tu es Deus so- Ius, regum terrae omnium , tu chium terramque fecisti. Vide,quasi, & audi quae in te Deum uiuumnaaledicta iaciat. Vere Assyriorum reges nationes delerunt,earumque& agros diripuerunt,& deos coiecerunt in ignem. Neque enim erant dis sed opera hominum ex lapide & ligno. Nunc igitur, nos tu Domine Deus noster, e manibus eurum eripe, ut regna terrae omnia te Dominum Deum solum esso intelligant. Enuntiauit tum Deus Esaiae prophetae, quem paulo ante dixi, cum Ezechiae preces se au

diuisise primum significasiet, liberationem populi

sibi curae esse. Vlturum enim se esse Sennacherib in se iniurias atque maledicta: urbemque Hierosolyma seruatusum atque protecturum & sua & D uidis causa. Quibus ex uerbis facile perspici licet, quantum

214쪽

quantum apud Deum rebus aduersis mortaliu beati illi homines,qui aspectuDei perfruuntur, ualeant& amicitia & gratia, cum Deus partim propter Dauidem urbem Hiero lyma defensurum liberatu nimque se esse promittat, quod etiam re ipsa praestitit. Nam,ut ad propositum reuertamur, ea notae, quae diem illum,quo haec ad Ezechiam perlata sunt, sequuta est, angelus Domini in Asbriorum castra ueniens, centum octoginta quinque millia hominum interemit. Sennacherib autem cum cadauera mane uidisiet, perterritus in regnum reuersus

est Eumque nec ita multo pbst in urbe Ninive Nesiroch Deum suum in templo ueneratem duo lipsius liberi Adramelech & Sarasar gladio interfecerunt. Sic Deus & in eos, qui de sua potentia gloriaque detrahunt, animaduertit,& eos qui ipsius honori laudique seruiunt, tuetur & liberat. Aegrotauit iblis fere temporibus Erechias grauissime,adiensque ad eum Esaias propheta, siu Dei illum monuit, ut familiae suae consuleret, quod moriturus esiet. Ipse ad parietemqre coverse, cum lachrymis Deum

rogauit, ut uenirent ei in mentem,& uita quam toto animo conuenienter praeceptis ipsius egisset,& ea facta sua, quae probasiet citiae eius preces eiusmodi tam gratae Deo fuerunt, ut Esaiam cum - etiam tum mediam atrij partem nondum praeteriis set, ad eum remiserit, nuntiatum, se eius preces audiuisie , uidi sieque lachrymas: itaque se ita illum curaturum esse , ut die tertio in templum prose-

215쪽

EZECHIAE VITA.

cturus esset: quinetiam quindecim annos praeterea ad eius uitam & dies additurum, atque ex Assyrioruregis manibus liberaturum esse,& ipsum & ciuitate,urbemq; defensurum sua Dauidisque causa ac nomine. Quae cum audiuisset,de Esaia quaesiuerat,qua ex re intelligeret se,& curatum iri a Domino, & tertio die in templum esse uenturum: cum ille respondens dedit regi optionem, utrum mallet, selem ne progredi decem gradibus, an regredi: utrum enim mallet,id signi fore,sermonem Dei uerum esie. M luit id quod dissicilius iudicauit, solem regredi retroque commeare: quod Esaias a Deo impetrauit. Merodach rex Babyloniorum accepto eius ualetudinis nutio, misit legatos ad eum cum literis ac mineribus gratulationis gratia. Eis diuitias suas omnes,quicquid auri & argenti habebat, ostedit: quod tam acerbe tulit Deus,ut statim Esaiam ad eum muserit,qui nuntiaret,uenturum esse tempus,cum Ο

nia quae in regia eius essenderiperentur,& quae illius maiores ad illum diem congessisient, Babylonem transportarentur: quinetiam foret ut filij, quos ex uxore suscepturus esset,comprehenderentur, inentque Spadones in regis Babylonis regia. Ad haec tantum respondit, uerbum Dei bonum honestumque esse: tantum uitae suae tempore pax esset ac ueritas Anno autem imperij sui nono & vigesimo, aetatisq; quarto & quinquagesimo, cum Manasiem regni haeredem reliqumet,excessit e uita Manassae

216쪽

MANAs s AE REGIS IUDAE

VITA. Anasset Regis Iudae uita,quae eiusmodi fuit, ut cum ille ad extremum pe- ne tempus in omnibus flagitiis celeribusque uersatus esset,landem ali- - , qPando,id est,non nimis sero: in uia Dei poenitentia redierit,magno erit aditrimento homininus quan uis scelestis , ad uitae mutationem, ne superioris uitae recordatione in desperationem ueniant adipiscendae ueniae & gratiae. Is quidem amita Ezechia patre, uiua matre Haphsida, cum duodecimum annum ageret, rerum potitus est. Cum autem

iure naturae tam bonum clarumque patrem sibi ad imitandum proponere debuisset, tamen tantum ab- est,ut id fecerit, ut inimicitias cum illo in uita instituenda, & degenda suscepi sie gessisieque uideatur. Vt enim ille simulachra omnia,sicut in uita eius diximus, deiecit ac fregit, lucos diis consecratos su cidit, aras sustulit, omnibusque iis ,quae Deus detestatur, & quibus templum Hierosolymis Achaz rex eius auus uiolauerat, funditus euersis & abiectis, ipsum expiauit: Dei u e unius religionem & cultum , non in suo tantum imperio , sed etiam tu magna parte regni Istaelitici, quasi postliminio restituit. Sic Manasses illa reuocauit his sublatis repudiatisq; omnibus.Nam & excelsa,quae Ezechias eius

pater disiipauerat,aedificauit,& aram Baal,dii e ta

217쪽

mulachra ac statuas statuit:&lucos eis cosecrauit, mnemq; c li militiam coluit ac ueneratus est . Neq;

haec solum extra templum illud,quod Deus sibi uni sanctum esse uoluisset, fecit, sed in eius etiam atriis duobus aras uniueris militiae caeli posuit.Quin etiaAmon filium suum per ignem traduxit, obseruauli auguria &somnia, aruspices auxit, diuinos &ariolos consuluit, habuitque secuna. Neque hac ta dc Deo inuitan, & hominibus perniciosam exitiosas religione ad unu se aut ad paucos pertinere uoluit, sed Hierosolymitanos,atque adeo Iudaeos, qui erant

in ipsius imperio,siue exemplo suo riuo grauius peccant, quam scelere principes, propterea quod mores nostri ad ea fere natura delabi solent, quae illis probari videmusὶ siue ui & minis decepit. Deus porro

etsi tam a se remotum & alienatum, tamen omni ratione eum abstrahere, reuocareque conatus est: primum uerbis ac minis, deinde re atque supplicio &calamitate. Misit enim ad eum & ad populum prophetas , qui eos ab illa impia & nefaria religione, adpiam sanctamque reuocaret. Cu autem eorum monita contemneren fecit,ut exercitus regis Assyrioruprincipes captum uinctumq; catenis ac pedicis M nassen Babylonem ducerent. Ibi tandem aliquando, qui amicis Dei consiliis parere noluisset malo calamitateque coactus,male se uixisse impieq; multa ineu secisse recognouit. Tam alte interdii radices peccatum & uitium in hominibus,sive mala educationesve praua consuetudine, & ipsa peccassi libidine. agit

218쪽

agit,ut multi nunquam, nonnulli uix tande aliqua-do,nisi malo doc si in rectam uiuendi uiam redeant. Nec quicquam est,quod utrosque, aut in tam prauo

exitio que uitae instituto permanere cogat, quam perpetuus quidam rerum ad uoluntatem uoluptatemque pertinetium concursus. aut ab eo tam facile eosdem abducere possit, quam interuetus curarum, aduersarum rerum,calamitatis.Itaque & illum nunquam,& hunc sype optare debemus.Captiuitatis e go incommoda &mala senties Manasses, exanimo eiecta illa religione, rediit ad Deu, aut Deus potius, eum ita respexit, ut totus mutatus non uideretur,sed etiam esset. Eum enim tum, etsi sera illa quidem, ob mala quae sentiret, non tamen infructuosa& inuti- .lis subiit poenitentia. Extat autem eius precatio in diti in is libris, extremo libro eo, qui Paralipomena, id esst,praetermissa, inscribitur: cuius breuiter sentctiam

omnem non alienum erit perstringere. Deum, Dominum praepotentem rerum omnium,patrum suorum Abrahae ,Isaac & Iacob,eorumque seminis iusti Deum appellat, qui caelum ac terram cum omni ornatu eorum fecerit,qui mare praecepti sui uerbo constrinxerit,qui abyssum concluserit,terribiliq; ac laudabili nomine sito consignauerit, quem omnia timeant, ac tremant in eius conspectu, quod eius gloriae magnitudo ferri non possit, nec ira eius qua minatur peccatoribus, & tamen immensi sit, nec inuestigari possit eius promissionis misericordiae eum Gnim este Dominum, itissimum,benignit, pauciem,

219쪽

magnaque misericordia uti in hominum malis. Eu

pro magna benignitate sua promisisse iis qui ipsi pee

cauerint, & poenitentiam & ueniam,ac pro magnitudine misericordiae suae peccatoribus poenitentia Glutarem decreuisse. Se igitur ab eo precari,qui cu sit Dominus Deus bonorum, non decreuerit Abrahae, Isaac & Iacob viris bonis ac iustis, qui ei non peccauerint, poenitetiam, sed eam peccatoru causa statuerit,ut sibi,cuius peccata arenae maris numeru super, rent, cuius scelera adeo creuissent, ut propter eorum

multitudinem indignus esset,qui cςli fastigiu intu retur & asipiceret: qui serreorum uinculoru pondere tam oppressius sit,ut caput non possit attollere,neque . respirare,propterea q, eius iracundiam concitauerit,& scelera in eius conspectu admiserit:qui non uolutati ipsius morem gesserit,nec paruerit pKceptis,sed ea quae detestaretur statuerit, ob eamque causam tu genu animi cordisque sui flecteret: sibi,inquam, qui peccasset,sceleraque agnosceret,ueniam daret,no simul peccatis suis se perderet, neq; in perpetuum iratus sibi mala reseruaret, nec se ad intima terrae loca danaret,quoniam Deus estet,Deus scilicet eoru qu0ru actae uitae poeniteret. bd si in ipsum benignitatem suam declararet,ac pro magna misericordia sua eundem eriperet ex illis uinculis Sc liberaret, se eum per omne uitae tepus Ornaturum esse laudibus, cumeu omnes caelestes naturς laudent,eique gloria sempiterna tribuatur. Eum ita precantem audivit Deus, reduxitque Hierosolyma regno recepto ac reddito.

220쪽

Qim simul atq; peruenit,nihil prius habuit, si ea om

nia, quibus templum Dei inquinauerat, Deique uoluntate eius religione spreta, offenderat, euertere atq; proiicere: populuq; siau edictis reuocare ad uera Dei religione.Ita mutata Dei benignitate uita,r liquu uitae tepus, sicuti pollicitus erat,in Dei laudi, bus consumpsit. Qirinquaginta quinq; annis cu tenuisset imperium, septimo & sexageumo aetatis almno relicto Amonsilio regni haerede, excessit e vita.

IOSIAE IUDAE REGIS VITA.

Osias Amon patre, Idida matre

natus, omnium Iudae regum optimus&religiosissimus fuit.O

cto latu annos natus erat,cu ami

sit patrem. Cum primum adoleuisset, id est sextum lecimum agens annum, Deum coepit quaerere:quadrienio sest omnem animum adiecit ad ea tollenda omnia, quae Manasses auus morte impeditus non sustulisset, aut Amon pater restituisset,quae religioni Dei contraria uidebat. Nec intra fines imperij sui latum hoc fecit, sed etiam in cuncta Samaria. Deditque operam, ut animum populi sui cum in omni ossicij genere, tu in Dei religione contineret. Octauodecimo imperij anno,id est, aetatis sexto dc uicesimo, his iam per fectis omnibus,templi partes quie infirmae erant,pe riculumq; erat,ne collaberentur,reficiendas curauit. Quod cum procuraretur, Helchias ponti sex librum Ee

SEARCH

MENU NAVIGATION