Ioachimi Perionii ... De sanctorum uirorum, qui patriarchae ab Ecclesia appellantur, rebus gestis ac uitis, liber, ..

발행: 1555년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

machum fixa haesistit, ex eo uulnere uesperi mo tuus est. Hoc tam pene certo malo doctus Iosaphat, quam periculosum sit, cum iis qui Deum negant, eiusque conssilia spernunt, uersari, cum Ochozias , chab filius qui in eius locum succesierat, pene eum rogaret, ut naves suae cum illius nauibus, quae fractae esient in mari, coniungerentur, noluit. .anquam illum eb maxime Iehu prophetae adduxisie uidetur obiurgatio . Cum enim Hierosolyma Achab mo tuo rediret, Iehu Hanani filius, qui propheta erat, ei obuiam factus, eum obiurgauit , qudd impio a xilium ferret, amicitiamque cotraheret cum eis qui Dominum odisient: cxqito supplicium meritus eLset: sed tamen praeclara opera & facinora in illo imuenta esse,qubd lucos ex Iudae regno abstulisset,pr parasiatque cor suum, ut Dominum patrum suoru Deum quaereret. Haec partim obiurgatio, partim iblius offch uirtutisque commemoratio fecit,ut boni princiris diligentius melioreque animo munus sit, ossiciumque exequutus . Ossicium ergo principis cum in iis, quae S ad Deum &ad homines pertinent, consistere intelligeret, neque principem tam tum ponere debere fidei in negotiis conficiendis in eorum diligentia,quos eis praeponere solet, quantum in praesentia. adhortatione sua: non se os, qui

omnes in ossicio continerent, aut a malis uitiisque

reuocarent misit, sed ipse profectionem eius rei causa sustepit. Ac primum a Bethsabee usque ad momtem Ephraim ad populum sese coruulit,reuocauill

202쪽

eos ad Dominum patrum suorum Deum. Deinde in cunctis Iudae urbibus quae munitae erant, iudices constituit, iasque monuit, ut uiderent etiam atque etiam & constderarent, quid facerent: propterea quod non hominis in iudicando ossicio Liageren . tur,sed Dei,qui ipsis pro meritis tributurus esset,qu lencunque sententiam pronuntiassent.Itaque tim rem eius sbi ob oculos in iudicando ponerent, praesertim cum nec iniquus esset, nec personae ullius Tationem haberet, nec munerum cupiditate duceretur. Cum ita soris rebus diuinis atque humanis prouidisset:domi quoque, id est, Hieroselymis, quo ex

aliis urbibus causae omnes si qua maior aut grauior

contiouersia incidisset, reuocandae erant, maiorem ietiam adhibuit diligentiam. Delegit enim sacerdo-.tes,& Levitas principes'; familiarum, qui ex Domuni lege ac uoluntate iuuicarent, praecipitque eis, ut timore Domini sibi proposito ex fide sua, & animo persecto sic ageret,ut in causis omnibus & quaestionibus,quae de lege, de praeceptis, de caeremoniis, de iustificationibus ad eos uenirent, populum docerer, ne Deo peccarent, neque Deus de ipsis supplicium semeret. Eos enim si se praesi aret, re dicebat, ut culpae nulli affines essent . Magna quidem haec laus est Iolaphat, magna gloria, cuius exemplo utinam principes munus suum exequantur. Sed quaedequitur,non minor uideri debet. Moabitani de Anam nitani, aliique pene innumerabiles,in fines eius ditionis infesto exercitu invaserant: quod cu Iosaphat

203쪽

nuntiatum esset,ipse perterritus, nihil prius habuit, quam Deum, ut populo suo opem seiret, rogare. Quod quo melius eueniret, sediliusque Deus audiret,omni populo primum ieiunium indisit: deinde

uniue sum populum comprecationis causa conu cauit.Cum uniuersi conuenissent,ipse in medio coetu in templo ante atrium nouum stans, ita precatus est,Domine Deus patrum nostrorum , tu es Deus in celo, & dominaris cunctis regnis Gentium: In m

nu tua est sortitudo & potentia, nec quisquam tibi potest resistere. Tu locum hunc eius incolis inters ctis,populo tuo Maelitico Abrahaeque amici tui posteris dedistiIn eo templum nomini tuo aedificauerunt,qubd sperarent,si gladius, si mala, si pestilentia, si fames ipsos opprimerent, & stantes in hoc ipse i

co,in quo nomen tuum appellatum & inuocatu est, clamore magno te rogarent, ut sibi in malis & missilis subuenires, re ut tu eos audires atque liberares. Nuc ergo cum Moabitani &Ammonitani ac montis Seir incolar, quibus pepercisti, tum cum filios IDraelis ex Aegypto eduxistit pro beneficio maleficiutribuant, conenturque nos ex possessone,qua nobis tradidisti, elicere & exterminare: misereat te populi tui. In nobis quide non est potentia tanta,ut multitudini isti obsistere possimus. Quoniam aute quid agere debeamus, ignoramus,haec nobis spes una reliqua est,ad te in his tantis malis costigere. Aderant, ut dixi,omnes uiri & mulieres cum liberis suis.In ipse puncto temporis,quo Iosaphat finem dicendi secerat,

204쪽

cerat, Iaharici Levita, Zachariae Banaiae sit j filiues, spiritu Domini permotus, Deum praecipere dixit,

ne timerent, neque illam tantam hominum multi- tudinem metuerent,quod pugna no eorum,sed Dei esset. Postero die in eos exercitum educerent, quod inuenturi eos essent,in torrentis Seir cacuminemeq; enim eos dimicaturos esse,sed tantummodo siduciae pleni starent. Sic enim fore,ut Dominus ad eos, auxilium mitteret. Quae cum audissent, pronis capiti- . bus inflexisque corporibus Deum omnes adoraue runt. Mane pleni bonae spei ad certam uictoria profecti sunt. Omnes aute Iosaphat adhortatus est, monuitque potius,ut Domino Deo crederet,eius'; prc-phetis: ac tum denique in tuto eos dixit fore,cisque prospere euentura esle omnia. Dato etia populo consilio,symphoniacos Domini si aluit,qui eum exercitum antecedentes, laudarent his uerbis,Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam insecutu eius misericordia. R An admiratione dignissimam commemorabo,sed ueram. Ut primum illi canere coeperunt,hostes furorem, quem in Iudaeos attulerant, in se ipsi conuerterunt,ita ut primu Moabitani de Ammonitani montis Seir incolas:deinde mutuis se gladiis ac uulneribus ad unu omnes interfecerint. Itaq; Iudaei cum eminus campos cadauerum plenos Ui- distent, omnium ad detrahenda mortuorum spolia concursus factus est . Fuit autem & spoliorum & su pellectilis omnis generis copia tanta, Ut omnia triduo detrahere no potuerint. Itaque quarto demum Cc

205쪽

die in uallem, quam benedictionis,qubd ibi Deum

laudassent, appellarunt, conuenerunt: atque inde

Hiero lyma,& in templum cum psalteriis,citharis,& tubis sunt reuersi. Idem, quod mihi mirum uideri solet, qui a Iehu propheta, ut paulo ante dixi, grauiter obiurgatus est, quod cu Achab amicitiam

contraxisset, nec ob eam causam ab Ochozia Rege eius filio ultro naues auxiliares in naufragio desere- te accipere uoluisset, tamen cum eodem amicitias

postea iniit, classemque instruxit cum eo, quam in Tharsis mitterent. .od cum Deus acerbe ferret, misit ad eum Eliezer Dodau filium,qui nuntiaret,ifoedus cum Ochozia fecisset, eius naues a Domino distatutas esse,nec in Tharsis appellere potuisse.Te tium eiusdem generis, quod postea sequutu est, adda,quod multo etiam mirabilius uideretur,nisi eius cui auxilium etiam praesens tulit,uita melior extitiLset. Iora enim,mortuo Ochmia patre,decimo octavo Iosaphat anno, cum in illius l&um succesiisset, ac Mesa rex Moab,qui quotannis ex foedere centum milia agnorum, totidemque arietum cum uelleriabus Regi Israelis penderet,uiuo Achab, eodem mortuo foedus ad illud tempus rupisset: eam iniuriam sibi propulsandam ratus, comparatis contractisque copiis misit legatos ad Iosaphat, petens ut sibi aduersus regem Mosi,qui foedus rupisset,opem & auxilium serret.Iosaphat statim cum uiam qua eunda erat, didicisset, eduxit seos. Coniunctis exercitibus cum septem diebus aquae penuria tanta esse ut pene

206쪽

omnes de exercitus, equoru4, ac iumentorum salute dissiderent: Ioram queri coepit apud Iosaphat de tanta calamitate, quali Deus tres Reges Rex enim Edom cum illis copias coniunxerat) conuocasset eo consilio, ut ipses Moabitanis deuorandos mactan-dόjque traderet. Iosaphat num illic propheta esset, quo apud Deum precatore uterentur,rogauit. Cum

Ioram Elisaeum Saphat filium esse res odisset, atque in eo uerbum Domini insidere dixisset Iosaphat: tres

reges ad eum adierunt. Is cum rem, cuius causa uenissent,intellexisset,ad Ioram unum auersa oratione,

quid sibi rei cum illo esset,quaesiuit primum:deinde eum ad patris matrisque ipsius prophetas remisit.

Cumque ille quaereret cur tres reges Deus, qui praedae Moabitanoru futuri essent,conuocasset: respodit

id quod ad Iosaphat laudem pertinet,se nisi Iosaphat

cospectum persenamque uereretur, nec illius rati nem ullam habiturum, nec in cum oculos coniecturum fuisse.Quoniam autem adesset,psaltem,quo sonante Deum consuleret,adducerent.Psalte canente, Elisaeus spiritu Domini assiatus est, praecepitq; ex Domini uoruntate,ut in torrentis alueo,qui exaruis set, foderent: sc enim fore, ut fossis aqua completis& ipsi biberent, & eorum familiae ac iumenta. Nec uerb Dei in illos benignitatem in hoc uno consistere, sed eos etia Moabitanos esse sileraturos. Quod utrunque postridie mane experti sunt.Nam & fossae aquis oppletae sunt, & Moabitan1 orto sele cu aqua praeter spem uidisset, quae ut diuina cruoris speciem

207쪽

EZECHIAE VITA.

prae se ferret,ex eo inter reges cruentum praelium c missum esse sibi persuaserunt. Itaque cum ad certam praedam se ire existimarent, in trium regum exercitus inciderunt,atque ita pene omnes interfecti dei tiq; sunt.His gestis omni ous,Iosaphat sexagesimo anno excessit e vita. Ex Aruba uxore hos suscepit liberos,IOram maXimum natu,qui ei in regnum successit, Agariam; Iahiel, Zachariam, Michaelena. & Sapharia. His uiuens pater magnam uim auri &argenti,pesionesque cum urbibus munitissimis attribuit Sed eos constituto confirmatόque imperio, Ioram

Omnes interemit.

EZECHIAE REGIS IVDAE VITA.

Itam scribo Regis Iudae omniu secundu Dauidem optimi,id est Eet chiae Achaz resis,& Abisς Zachariet

filiae filij. Vicesimoquinto aetatis anno,mortuo patre rex creatus est. E-

Deum pietatem atq; religionem singularem cum multa alia, de quibus mox dicemus declarant,tu quod excelsa deleuit, deiecit,obtriuiis statuas, lucos excidit: serpentemque aeneum,quem Moses statuerat, & cui ad illud tempus populus sacrum fecerat,sustulit. Sed nihil eum Deo gratiorem acceptioremque fecit,quam quod omnibus Domini prςceptis paruit.Itaque & Deus semper cu eo fuit, di ipse in omnibus tum locis, ad quae se conserebat,

tum Ius uirtute & in

208쪽

tum rebus quas suscipiebat aut gerebat, eius excet,luit prudelia. Primum quidem ad res diuinas animuadiecit. Annum quintum & uicesimum agebat, cuimperium accepit, eodemque non selum anno, sed etiam mense quo praeesse coepit,templum resque te-pli, quas Achaz eius pater,atque superiores reges inquinauerant,expiauit.Eius rei causa cum sacerdotes& Levitas conuocasset,eis primum exposuit maioruscelera, qui quod Deum deseruissent, neque ea sacra in templo secissent,quae institu isset ac sanciuisset,sed alia quae detestaretur,in illius odiu incurrerant tantum, ut maiores interfecisset,& liberos coniugesque omnium captivas abduci,ut ipsi cernebat, permissset. Itaque cum Deo foedus ineundum csse censebat, quo uno remedio eius furorem & ira mitigare possent. Filiosque eos appellans, ne hanc rem negligeret hortabatur, quos Dominus elegisset, ut ei praestb eo sent,ac ministrarent, eumque colerent iis sacris quae institu illet.Eius uerbis sacerdotes ac Levitae incitati,

eam diligentiam adhibuerunt, cum se ipsi primum

expiassent,ut octauo die mesis primi templum omne eaque omnia quae ad illud pertinent expiauerint. Quod cum regi exposuissent, ipse prima luce conuocatis primis ciuitatis,Deo hostias ex Molis lege intemplo, tauros septem, totidemque arietes, nos S hircos pro peccato, pro regno,pro templo,pro Iuda immolari iussit, cu interea symphoniaci, tubicines, aliique eiusde generis, quos Dauid rex Domini ius. su costituisset, eius ediisto ossicium ac munus suum Cc iij

209쪽

EZECHIAE VITA:

exequebatur.His sacris non c5tentus, multitudinem monuit, ut pro facultatibus unusquisque uictimas Deo offerret. Ingens hostiarum numerus fuit, tauri sexaginta,arietes centum, ni ducenti,boues sexcenti, ovium tria milia. His ita gestis,uniuersum Israe

lis Iudaeque populum sibi ad diem festum Paschae in

mensem secundum celebrandum, conuocadum de Hierosolymitanorum consilio censuit. Literarum autem haec fuit sententia. Hortabatur omnes, ut ad

Dominum, Abrahae, Isaac & Iacob Deum redirent, quod ita demu ipse ad eos,qui Salmanaris Assyrioruregis manus effugissent, reuersurus esset: ne patrum, fratrumque suorum, quos Deus propterea quod ab ipso desecissent , captiuos abduci passus esset, ut cernerent , pertinaciam animique obstinationem imitarentur, sed Deo se ultro permitterent ac traderent, uenirentque ad eius templum, quod perpetua fin-ctitate cosecrasset. Domino Deo patrum suorum se uirent. Sic enim eos iram eius furoris esse mitigaturos,non solum ne ipsi in Assyrioru manus uenirent, sed ut etiam patres,& matres,atque liberi, cum coniugibus ac uiris, & propinquis in patria reducerentur . Apud multos quidem nae literae tantum abest, ut aliquid ponderis habuerint, ut etiam irrisi sint ij, qui eas pertulerunt. Quidam autem Her,Manasse, M Zabulo tribuulrobato regis consilio,Hierosolyma uenerunt.Nam Iudaei uniuersi eius praecepto paruerunt. Die autem quartodecimo mensis secundi, qui diei festo constitutus erat anta omnium & laetitia

210쪽

titia, & religione, cum Ezechias populo tauros mille,& ovium septem nailia,principes uero tauros mille, decemque milia ovium praebuissent, dies festus

actus est, quanta a Salomonis temporibus ad eum diem,celebratus non suisiet.Quantum autem utilitatis ex hoc tam sancto claroque Ezechiae facto consequutum sit,hinc intelligi potes , quψd omnes tri buum Iudae,Beniamin, lanasse,& Ephraim excelsa arasque deorum cum simulachris& lucis funditus sustulerunt. Atque in iis quidem,quae ad Dei retiagionem pertinet, in pace eiusmodi se taechias pra

stitit. In bello autem eius uirtus maxima excelluit. Anno enim quartodecimo eius imperij cum Sennacherib rex Assyrioru Salmanasar filius, in ipsus imperij fines infesto exercitu uenies,omnes urbes qua munitae erant, cepisset, ipse ad illum legatos de pace misit,qui primum ab eo peccatum esse:deinde qui quid tributi indiceret, id aequo animo laturum ipsum dicerent.Itaque ei Sennacherib argenti treceta, aurique totidem talenta indixit. Quibus perselutis, cum Sennacherib exercitum obsidendae urbis causata' ortare uelle intelligeret, primum de principum

uirorumque fortissimorum consilio & sententia, capita fontium,quae extra urbem erat,obstruenda: de inde muros dirutos reficiedos, & nouos extrinsecus faciendos,turresque aedificadas,omneque armorum genus faciendum curauit. Postremb ne ingenti multitudine, quam infestam adduceret, scentum enim

di octogirua quinque milia habuid terreretur, & Q

SEARCH

MENU NAVIGATION