Triga opusculorum criticorum rariorum in quibus multa veterum auctorum loca explicantur, iluustrantur, & emendantur ..

발행: 1755년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

sedulitatem exsimatio tua conferdaretur. M. Tullium Lauream censet Ρaullus Μanueius. sed illum in eo comitatu fuisse, non memini usquam legere. De seriba Τullio mentio est in epistula IV. lib. Vaepistulatum ad Atticum, quam in provinciam pro ficiscens Benevento dedit. Ac binas quidem tuas BD nevenis accepi, quarum alteras Fesulanus multo mane

mihi dedit , alteras scriba Tullius.

CAPUT ILPis guta significet in Oratione pro cluentio. . Sincerus. Suspectus locus in Epist. Familiam

Frat huic inimicus Oppiankus: erat, sed tamen erat

vitricus , crudelis. θ' huic infesta mater , atta men mater. postremo nihil tam remotum ab adcusatione, quam Cluentius N natura, F voluntate, S instituta ratione vitae. Sed cum eset haec illi proposta condicio, ut aut juste pieque adcusaret, aut acerra indigneque moreretur , adcusare quoquo modo posset, quam illo modo emori maluit. Proposui haec verba ex Ciceronis pro Cluentio oratione scap. 14. J : ut acuti judicii homines cono siderent, quo sentu vox illa Pie, de qua locuti sumus etiam eapite x Iv. libri superioris, sit accipienda in causa ancipiti, ubi aliud pietatis, aliud salutis ratio suaderet. Ego, pie, expono, parce, molli ter, leniter, remisse, placate, mitissime I hoc sensu. Capitis periculum adcusationem , ct in adcusando acrimoniam, pietas in matrem ab adcusando dein terret , & lenitatem suadet : tamen quoquo modo adcusare potius, quam acerbe indigneque mori maluit. Sic ab sedata S temperata ex necessitate &pieta.

342쪽

pietate adcusatione atque oratione , homines faciis intellecturos judicaturosque, non animo in m trem inimico, sed conservandae vitae gratia, quam natura universo animantium generi commendat

coactum ad adcusandum descendisse. Aut pro, pie impie, est Iegendum. sed propono hoc, non statuo Nam quod Paulus Μmucius e Onit. Ergase ipsum est enim pietas a se ipse mortem depellere, Vix probare eum puto posse interpretationem istam suam iis , qui sciunt, pietatem foras, tamquam partem Iustitiae respicere: quam sapientes magistri ideo bonum esse alienum scite di runt. Lib. XIII. epist. Familiari epist. LI. lociis hic suspectus est in M. Curium sartum ex rectum, ut aiau, ab omni incommodo, detrimento, molesta sincerium in' tegrumque conferves. Verba illa, sincerum integru que, glossema fuisse puto in illa verba,fartum Ut stum, quod postea ex ora libri in ordinem opera parum diligentis, & fortasse parum intelligentis ibbrarii venerit. Festus Pompejus auctor est sin vota

SarteJ,sarium, integrum significare: ut non necesi

rium fuerit quod proverbio dicitur Nauson Naucrati. Praeterea Verbum , incerum, est ad fidei, sanctitatis, & omnino ad animi integritatem, quam ad

sortunas adcommodatiuS.CAPUT III. Non omnes unius Municipii, aut Coloniae, M. cives, civitatem Romanam adepti in una S eadem tribu Romae seu fragiumferebant.

Carolus Sigonius, vir de universis literis optime meritus lib. Ira. cap. 3. de antiquo jure Italiae, ingenue pro sua natura S more fatetur, non adfiris

343쪽

adfirmare posse se, in qua tribu Romae quaeque aut Colonia, aut Municipium , aut Praefectura , aut foederata civitas post Romanam civitatem inpetratam suffragium tulerit. Ego virum universae antiquitatis scientissimum sapienter dubitare puto. Addo hoc amplius de meo: judicare me, non universos cives unius Coloniae, aut Municipii, aut Praefecturae, aut Foederatae civitatis in una &eadem tribu, sed singulos in ea tribu censos fuisse& suffragium tulisse , quam quisque arbitratu suo delegisset, vel quae initio civitatis adeptae singulis esset adsignata. In hanc opinionem adducor verbis Ciceronis ex epistula quinquagesima libri XIII. epistularum familiarium, ut vocant: L. Custidius est tribulis, S municeps, hysamiliaris meus. Si enim universi unius Municipii Sc. cives in unam ct eamdem tribum coniciebantur, quid adtinuit tribulem eum suum adpellare, qui esset Municeps suus Τ Ρraeterea opinionem hanc meam , sive Iibet suspicionem adpellare, adjuvant inscriptiones antiquorum lapidum, qui sunt Albae Pompeiae, &Hastae: qui lapides diversas tribus, ejusdem Coloniae aut Municipii civibus adtribuunt. Hastae igitur sunt lapides, hi quorum plures mea commendatione & opera a tenebris & ab ignoratione vim dicati nuper inventi sunt in sepulcreto aedis Maximae , ecfossa in altitudinem amplius pedum X. terra, cum ingentibus, sed in plures partes fractis egregii versicolorisque marmoris columnis. Ex quibus, quod ad praesens argumentum faciat, subsidium petam ad probandum, quod propositum esti

Ciuitia

344쪽

oΡINIONES. LIA. II. CAP. III. 33 Hastae ecfossum haud ita pridem in aedibus

Virginum orbarum. R UERGILIO. P. F. P. N. POL.

LAUREAR AED. E. VIR. I. D. PRAEF. FABRIVDICII. DEAEC DECVRIIS. EQUITI. SELECTORUM PUBLICIIS. PRIUATISQPRAEF. DRUSI. CAESARIS.GERMAN. n. UIR. P. VERGILIO. P. F. P. N. POL. PAVLLINO

IORUM. EXERCITUS

In aedibus Mattiaearum. FAB

CONCORDIAE COLL. FAB. HAsTENS M. VETTIUS SECUNDUSIN. MEMORIAM VETTIAE. CIVITATIS. SORORI 12

345쪽

In hortis aedium, quae conditae olim a magno Iacobo Triuitio , nune nobilis familiae Asinorum. Postea translatum haud ita pridem Taurinum v, cordia eorum, qui prohibere eum possent, debuerunt, est nunc in aedibus Puteorum Taurini Q.

' , . . . . '

ta Est baee inscriptῖo etiam apud Gruferum pag.ne .XX. ubi

Ciuitiasti

346쪽

In aedibus initiolarum.

Ecce quattuor in his monimentis Hastae coloniae Coloniam enim Ptolomaeus S Sempronius tradunt fuisse) diversae tribus Pollia, Fabia, Troment,na, & Palatina, satis indicant, non universos unius Coloniae, & Municipii cives in unam tribum suisse conjectOS. Albae quoque Pompeiae, in Coenobio Divi Dominici Ρolliae, extra urbem in aedicula D. Fronis talionis, & in urbe in Coenobio Monacharum D. Μagdalenae Camillae, & quidem ter reeetitae tribus est mentio. quorum trium lapidum inscriptiones idem, quod dirimus, probant. Sic autem habent.

MAGISTER. MINERVALIS

NAEVIA. O. L. CLUSI A. C. L.

ALMYRISTOPIA

347쪽

In Divi Frontalionis su .

C. FABRICIUS. L. FCAM. AED. SIBI. ET M. FABRICIO. L. F. CAM

LIGURI. FRATRI AED. T. F. IPHILETUS. ET. FUSCUS. L. F. C

Libet

348쪽

OPINIONES. LIB. II. CAP. III. At

Libet adponere etiam ad rem faciens lapidis epi. gramma, qui est in arce Pollentiae ad ri t. ab Alba Pompeja lapidem. Fuit olim insigne oppidum diu lentia: nunc castellum est pusillium, cum titulo in.

men Comitatus.

M. LIVIUS. C. FCAM. FRATER

. in .

Brixiae quoque in patria mea, mihi semper eum egregia & debita praescriptione nominanda, sunt marmora , quorum aliqua tribum Fabiam , aliqua Publiliam civibus Brixianis adtribuunt. Inscriptio, quae Fabiam habet, resertur a Sisonio , quae Publiliam laudat, etiam est in libro Apiani sic. mg. 65.J

349쪽

apud Petrinum Sinuessanum.

L. PAPIUS. L. F. TER

L. F. FAL PATRI

Ubi patri & filio duae diversae sunt, Terentina Falerina. tribus adsignatae

350쪽

OPINIONES. Lra. II. CAMV. 3M CAPUT IV Logeum. Scribendo adfuerunt. Si vales , bene est. Halendae primae.

.. Libro Ep. Fam. v. in Epistula Oxx.J ad Ru-

.sum sunt haec verba: Nam de Luceio ita es actum.Josephus Scaliger ad Catulli epigramma inΜ murram Liv.J legit, Lucello. Temere sacere tam tum virum ne suspicor quidem. considerandum t men est, an locum hunc, & vocem ipsam aliquid juvet Modestinus Jureconsultus, qui tradit rationes civitatum adpellari λογεια a . Lib. VI II. Epistula vIII. legitur: scribendo aia fuerunt. qui loquendi modus significat, tesessu runt. Lampridius in Heliogabalo cap. 4.J. Quae mater cum venisset ad confules, scribendo adfuit, ides, Senatusconsulti faciendi tests. Idem scriptor interdum dicit, adscribendum. Iosephus lib. X m. Antiquitatum cap. IX. l. 2.J , Praefente M. Manlio. & lib. XIV. Praesente L. Coponio. Scribebant autem Senatusconsulta illi ipsi, qui scribendo adessent. Itaque Cicero ad Catonem tib xv. Di Familiar. D. v I.J sic scribit: Resque ipsa d clarat, tibi illum honorem noserum suplicationis fuisse jucundum , quod scribendo adfusi. Haec enim Sen tusconsulta non ignoro ab amicissimis ejus, cujus de honore agitur, scribi solere. Lib. V. ejusdem operis, epist. XIV. Cur usurpat formulam hanc Τ Si uales bene es, quae sollemnis

fuit iis, qui vel ipsi, qui scribunt, vel ii, ad quos

ain Vid. t et s. s. q. F. de excusat. & augusinum libro sim

gulari ad Modestin. p. m. 29O.

SEARCH

MENU NAVIGATION