Triga opusculorum criticorum rariorum in quibus multa veterum auctorum loca explicantur, iluustrantur, & emendantur ..

발행: 1755년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

dantur literae, essent simul cum imperio S potestate, aut cum potestate solum' cum neuter ma- gistratum, honoremve ullum gereret 8 soluit dubi- itationem hanc Plinius Iunior. lib. I. epistula ad Fabium II.J, quae incipit: Olim nullas mihi visulas mittis. Nihil est, inquis, quod scribam. At hoc Vipsum scriber nihil ese, quod scribas. Vel solum id,

. unde incipere priores flebant. Si vales bene es, ego' ualeo. Quod Plinii testimonium probat, prisatos 'etiam consuevisse formulam illam epistulis suis am, i

Nonius emendatus. In ultima Epistula Coelii lib. vi. ad Ciceronem sunt verba ita distinguenda, ut nos nunc faci- mus: nam antea male. Tu porro, cum ad te , pro ciscens noctu Ariminum , venioem , dum tabi pacis mandata das ad Caesarem, mirificum civem agis , amici osscium neglexisi, neque mihi consuluisi. 'ofectus est Ariminum Coelius una cum aliis fautoribus caussae Caesaris. In eo itinere Coelius iad Ciceronem, qui Capuae, atque orae maritimae praeerat, devertit. Adcessit quidem S Cicero Ariminum, sed multo post ad Caesarem Juniorem, ut est apud Nonium in verbo Rogare pag. 7OO. M. icoth r. J Sic Rogare quaerererasciscitari. M. Tullius . ad Caesarem Funiorem lib. I. Roga ipsum, quemadmodum ego eum Arimini occeperim. Quae verba sunt etiam in voce, Accipere pag. 619. J apud eumdem Nonium, quamquam ibi pro, Arimini, conrupte leg, tur, Armis. Sed hic auctor eget multa ope; inqugm

i Ciuitiasti Go io

352쪽

emam incumbit Fabius Bellonus, juvenis non spei, sed messis uberrimae: qui nondum declaratus Ι. C. juris interpres merito Virtutum ab Ocellentiss. S natu Mediolaniensi, Ticini est constitutus. Ubi in nobili auditorum frequentia docet cum legum majestate & gravitate, linguae Latinae Graeca aue splendorem, pridem a libris juris peritorum e utantem, cori Sere.

CAPUT VLDe libertorum nominibus declaratus locus Epist. Familiari lib. xm. Γ . 69 l

Si Mithres, libertus Postumii fuit, cur libertatem

consecutus praenomen & nomen alterius, nempe C. Curtii, adscivit si1bi y Liberti enim praenom, na & nomina patronorum simul cum libertate r ferebant plerumque. An Mithres Ρostumii libertus principio cum libertate habuit nomina patroni 7 postea heres a C. Curtio institutus cum condicione, ut nomen mutaret plerumque enim id jubebant, qui alienum heredem instituebant: ut est in epistula um. lib. vII. ad Atticum his verbis: DolabeLiam video Liviae testamento cum duobus coheredibus esse in triente, sed juberi mutare nomen.) relictis p troni nominibus praenomen & nomen C. Curtii, in cujus hereditatem Venisset, accepit 7 An C. Curtius post datam Mithrae libertatem transivit ingentem Postumiam adoptione, aut adrogatione, aut hereditate j usus nomen mutare 7 An Μ, thres Postumii servus commendatione & studio C. Curtii libertatem a domino consecutus praenomen& nomen commendantis accepity Interdum enim servi facti liberi nomina eorum sumebant, Per quo

353쪽

3 6 IOANNIS MARII MATTII

essent libertatem adepti. Harum unam, aut aliam, si qua sit his similis, si admittimus causam, nulla opus erit mutatione nominis Postumii in cognomen Postumi, quod putavit Paullus Manucius. Ab que haec nostra disputatio atque expositio oppo tuna erit ad aliquot alia etiam harum epistularum semilia loca.

Pudor inutilis.

. . .

Planei ad ciceronem haec sunt verba X. lib. vi XXIII. Pudor me, qui in bello maxime est periculosus, hunc casum tavit subire: verebar enim, ne cui obtrectatorum viderer fir nimium pertinaciter Lepido offensus, S mea patientia alere bellum. Pudor hic Planci Graecis dicitur, quae non tantum est inutilis, sed plerumque damnosa. Legatur M. I. Ossciorum cap. 24.J Ciceronis, ubi ae jactura opinionis S gloriae interdum , cum rationes reipublicae poscunt, facienda disputat: adfertque exempla Callicratidis & Cleombroti, quorum temeritate factum est, ut Lacedaemoniorum imperium graves plagas acceperit: dum ambo verentes, ne timidi censerentur, maluerunt iniquo loco se tenere, ct cum paratioribus pugnare, quam parendo sapienter monentibus locum mutare , S praelii conserendi occasionem in opportunius tempus rejicere, & necessario tempore facere pusillam jacturam privatae existimationis, maximo reipublicae suae emolumento illam fortasse paullo post redempturi. At non sic Contator Fabius , ab Ennio jure Iaudatus , qui solidam glo- Tiam non in vulgi opinione S praedicatione, sed

354쪽

oPINIONES. LIB. II. CAP. VIII. 3 7 in sapientia & patriae incolumitate locabat.

. Non ponebat enim rumores ante salutem. Legatur etiamPlutarchi libellus de hae inutili vere. cundia.

In Epistulam I. lib. I. Epistularum ad Atticum Frater modis accipi potest pluribus.

Caecilius avunculus tuus a P. Vario cum magna periclinia fraudaretur , agere coepit cum ejus fratre Caninio Satiro. Verba sunt Ciceronis ex prima libri primi ad Atticum epistula, in quibus quaeri potest, quomodo Caninius Satirus fuerit Ρ. Vino frater; qui gente fuerunt diversa, hic Varia, ille . Caninia. Verum sic solvi & expediri dubitatio potest. Aut germani quidem ambo fratres fuerunt: sed a

ter transierit in nomen & gentem aliam vel adoptione, Vel adrogatione, vel hereditate cum conis uicione , ut nomen mutaret in nomen adoptantis, aut adrogantis, aut instituentis heredem. Aut fratres uterini fuere tantum, matre divortio, aut post obitum prioris mariti alteri diversae gentis nupta. Aut ex sororibus, vel fratre S sorore putrueles fuerunt.

Ciceronis locus in Oratore perpensus.

Ex usu dicunt, S e republica, quod in altero voca. lis excipiebat, in altero esset asperitas, nis x si ieram susuliises: ut exegit, ' edixit, ejecit, exi Et, edidit. Verba sunt Ciceronis in Oratore scap.

355쪽

47J quibus ego existimo abundare vocem illam, effecit, adductus ratione hac. Cicero hic habet sermonem de oratione , in qua z. vel servatur vel tollitur. Exegit, S extulit, I. servant: at edixit , S edidit, amittunt. In Voce ejecit, neutrum contingit, sed. mutatur. Haec est caussa, quamobrem verbum illud expungendum censeam. Observa praeterea, Ciceronem statuere, edico & edo, aliaque horum similia non E, sed Ex, praepositione componi. Sequitur statim locus alter fortasse conruptus . certe obscurus: Adjuncti verbi primam literam praepostio commutavit , ut suffugit, summul

vit, fistulit. Quid in verbis junctis 3 Majoragius legebat , adjuncti verbi prima litera praeposti

nem mutavit. Sed tam audaX tot Verborum mutatio non placet Paullo Μanucio, qui sic legit, d, visa prima dictione composita in duas simplices, sic. Ad juncti primam literam praepositio commutavit. exisponitque commutavit, commutata es, quemadmodum legimus apud Virgilium L Aen. II. U. 8.J, Nox humida caelo Praecipitat , pro, praecipitatur. Sed nec ipse duabus de caussis satisfacit. Prior est. Si de hujusmodi junctis verbis intelligeret Cicero, quorsum statim subdidisset, Quid in verbis junctis pAltera. sententia non procederet: nam si intelligi vult, nihil aliud significare, praepositionem commutatam ad primam literam verbi juncti, nisi in primam verbi juncti literam transire, id est, si prima litera verbi sit M, etiam ultimam literam prae

positionis fieri M, quid fiet verbo sustulit p quod

verbum est in exemplo Ciceronis, in quo B, in S, non in T, est commutatum 2 Itaque suspicari ali- ruis jure possit, vocem Justulit, omnino esse delenisam, quippe quae huc se librariorum incuria intro serit. Sed quemadmodum nonnulli medici inter dum

356쪽

OPINIONES. LIB. II. CAP. X. 3 sdum bene ne, an male, Videant ipsi in corpore

aegrotantis humores tantum excitant S commovent, non discutiunt, ct eiciunt: sic ego hic admoneo tantum, aut etiam consulor non censeo, aut statuo.

Duos Germanos Fratres eodem Praenomine.

Existimant viri docti, Q. Caecilium Metellum Nepotem , & Q. Caecilium Metellum Cele

rem fratres Germanos non fuisse , quoniam uter- que eodem praenomine fuit. Non temere censere eos judico. Est tamen in Hasta Colonia in pavimento maximi sacelli templi D. Secundi ad forum, antiqua tabula marmorea cum hac inscriptione.

Quid de Flaviis dicemus 2 quorum non modo pater Vespasianus , & duo filii Titus & Domitianus, sed etiam Vespasiani pater & avus, frater quoque cum filiis praenomine Titi universi fuerunt nominati' Verum jam ea tempestate mores S li. . terae ab antiqua puritate recedebant.

357쪽

Pridie Halend. Ianuarii Consul prope priva

tus erat. Annuus magistratus. Ciceronis lib. v. ad Metellum epist. secunda sunt

haec verba : Atque ille, quod te audivisse certo scio, pridie Kalend. yanuarias , qua injuria nemo um-m aliquo magistratu improbissimus civis adfectus est , ea me Consulem adfecit, cum rempub. conservassem, atque abeuntem magistratu concionis habendae potesate privavit.

Qua specie juris Metellus sibi licere existimavit

in Consulem tantam injuriam audere 7 suspicor fieri potest, ut fallar diem pridie Kalend. Ianuarias, id est, ultimum Consulatus diem fuisse tamquam vacuitatem Consulatus, ct quasi interregnum, ut Cicero eo die fuerit prope privatus, & quasi ut se dicam sine Consulatu Consul. Ρropterea Metellus Tribunus plebis judicavit , minore invidia ibi licere eo die injuriam cum ignominia Ciceroni

imponere. AEoqui tam insignem in maximum magistratum audaciam , tacitam a Senatu populoque Romano ferre non debuit. Suborta est autem mihi suspicio haec ex verbis Digestorum, quae adponam.

Lex 5. F. de feriis. Ulpianus lib. LXII. ad edictum. Pridie Kalend. Ianuarias magistratus nec jus dicere, sed nec sui potestatem facere consueverunt. Mos porro jurandi in concione pridie Kalend. Ianuarii transivit sublata libertate ad Imperatores; dicis videlicet gratia. Quo Plinius Iunior respiciens in Panegyrico ad Traianum inquit cap. 6S.J: Itaque abiturus confulatu jurasti, te nihil contra leges secisse. Occasionem hujus observationis dedit mihi . Odiv

358쪽

OPINIONES. LIB. II. CAP. XII. ast Octavianus Gigignus Patricius Alexandrinus I. C.

excellentiss. meae disciplinae gratissimus alumnus.

Festi locus adjutus.

Miratur vir doctus, cur Festus sin voce Septo

montioJ saciens verba de septem montibus Romae, enumeret octo his verbis: Septimontio, ut ait Antisius Labeo, hisce montibus feriae. Palatio , eui sacriscium, quod sp, Palat uar dicitur. Veliae, cui item sacriscium. Fagulati, Saburrae, Germalo, Oppio, Coelio monti, Cispio monti. Locus est omnino conruptus. Totum tentare sine ope veteris alicujus melioris libri insanire est. Sed quod adtinet adnumerum montium, constabit ille, si, ubi scriptum est, Veliae, cui item sacriscium, rigatali, δε-hurrae, & reliq. sic legamus : Veliae, cui item s eriscium Fagutal. Recte. Nam ut Ρalatio Pala-tuar sacrificium fuit, sic Eagutat Veliae: quam rem alibi etiam idem Festus tradit. Varroni quoque lib. IV. p. 36. edit. H. Stephani. est Sacellum sive lucus Iovis Equialis, ubi sacrificium fiebat rigutat. Ausim etiam in iisdem verbis Festi, ubi legitur, Veliae, cui item sacriscium Fagulat, tollere' Vocem, Veliae, & reponere, E quiliae. Fuit enim Fagutat in Esquiliis auctore Ρ. Victore Din Region.

v. urbis. J & Varrone lib. IV. spag. IS.J Non me latet, Martianum lib. V. cap. XIX. scribere, sacrimcium nomine Fagutat fieri solitum esse in Viminali. Sed idem Martianus eodem capite dixerat, . Vimi natem a Varrone inter E quiliaI connumerari.

359쪽

sst IOANNIS MARII MATTII

CAPUT XIII.

Statius Praenomen , interdum Nomen SCognomen. Volcatii Sedigiti versus

emendotus. Statius modo praenomen, modo nomen, modo cognomen fuit. Praenominis testimonium e stat Aquis Statiellis in antiquo marmore aedium D liani Ecclesiae.

360쪽

OΡINIONES. Lia. II. CAP. XIII. 353

I aurini, in turri templi lintoniani Sancti Delmatiu

. ST. MARCELLO

Meminit etiam Livius tib Ix. cap. 44.J Statii Gellii imperatoris Samnitium. Valerius quoque

Probus Statium inter praenomina enumerat. Gentile vero fuisse etiam nomen satis probant mar

mora aliquot in libro Petri Apiani: in quibus est . mentio C. Statii Fausti: C. Statii Primigenii: C, Sta-Z tii

SEARCH

MENU NAVIGATION