Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 771페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

tur. Ad caninam rabiem mercurii internus usus maxime laudatur. De parturientibus. Altera sectione medicinae veterinariae rudi P Samenta traduntur. Insitionis in boum lue successus ambiguus fuit, ita, ut aliis cautelis contagium arcere praestet. Cruentus boum mictus quiete et potu mucilaginoso curatur. De gangraenoso epidemico boum et equorum p. 9 Imorbo. Acida interne laudantur. Additae sunt medicamentorum formulae. Liber penitus nobis placuit, sed formularum pars non aeque. Arnicae flores promiscue cum sambuci floribus ad insusum thei forme sudoriferum commendantur. In mixtura refrigerante n. 8 pag. 99.

antimonium diaph0reticum, nitrum et uitriosi Ipiritur mixta sunt. Quid aget talis mixtio 3 Si et, recenti oribus obseruationibus probantibus, antimonium diaphoreticum a vitrioli acido intactum manet, quid aget haec omni modo indissolubilis calx Quid agent acida duo potentissima mineralia, in se agentia, combinata Z Dolendum summopere est, medicos germanos et doctissimos rerum, quae ad scientiam de formulis medicis praescribendis pertinent, tam exiguam curam habere. Caeterum liber, hac macula excepta, fini proposito, praelectionibus nempe academicis, bene respondet, paucisque pagellis multa bona efficacia- quo praecepta continet.

XVII. IOSEPHI IAC. ΡLENCK bromatologia, seu doctrina de esculentis et potulentis. Viennae 178 . in 8. qa 8 Pag. cum icone IO. ALEX.

102쪽

Librum Cl. Auctor praelectionibus academicis ac- 'commodauit, eam diaetetices partem continentem, quae de alimentis agit. De alimentis generatim primum agitur, adseriturque homines ex sola vegetabili et ex sola animali diaeta praeter naturam assici, quod in non adsuetis quidem non negamus, verum certe in adsuetis, quum hominem ad carnes vorandas natum esse, partim natura, partim exempla probent

P. 3 . Alimentis omnibus breui sylloge expositis, de

cerealibus primum agitur Horum abusus morbos ex pituitae nimiae collectione oriundos inprimis producit. Tritici praesertim sarina cum lacte in pulmentum cocta, ob glutinositatem suam putridam infantibus morbos pessimos creat. Panis ex secati et tritico mixtus Nostro saluberrimus est -- Hordeum mundatum, ut a Cl. Auctore describitur, a perlato non dissieri; perlatum enim etiam hordeum suo tegmine priuatum est Sagu farina crebro comesta ad leucophlegmatiam disponit. Panis e pisis, quem domisit Auctor, admodum dis ficulter digerendus est, et per dies nonnullos seruatus a ventriculo mediocriter debili vix ferri potem Bunii bulbocastant tubera alui tormina su-xumque, quod pariter omissum est, excitant, copiososque flatus creant. Maluam dissicilem digestu cibum essicere traditur. P. 8 - Fungis principii nutrientis sat magna pars utique inest, quum Tartari in Russia in frequentissi mis suis ieiuniis solis sere iungis vescantur, et robusto tamen corpore gaudeant. Venenatae eorum

qualitatis pars inde pendet, quod magna copia in-

.gurgitati in stomacho intumescant ρ indeque anXietatem, colicam, singultum, caet. producant. Quandoque et indigesti retinentur: dein Putrescunt, et Praeter

103쪽

praeter symptomata priora gastritidem et symptomata gangraenosa inducunt. Fructuum pomaceorum, tam horaeorum, quam autumnalium, usus et noxae bene et breuiter exponuntur. Omnes in acido - dulces, aqueo - dulces, adstringentes et oleosos diuiduntur. Ad ea, quae cerealium loco, annonae caritate p. Iso

ingruente, adhiberi possitni, Bromus secatinus noxia planta sine dubio, inertiam quandam nemuorum inducens, cui, annonae raritate ex nimio humore ingruente, partem morborum tunc frequentium facile tribuerem Auena fatua, et Lolium adeo femulentum quis haec semina, valde venenata, alimenti sanissimi loco commendet Θ) Arbutus uua ursi, Sorbus aucuparia commendantur. In eorum numero et viciam satiuam Cl. Auctor ponit, quae tamen secati remixta hordeoque rusticis in Saxonia Commune .et frequens, sed durissimum alimentum

Generalioribus de victu animali et de variis animalem victum praeparandi modis praemissis, domestica animalia quadrupeda pertractantur, postea fera, ac tandem mammalia marina. Aues in gra-niuoras, insectivoras et pisciuoras diuiduntur. Pisem in fluviatiles, lacus res, marinos et am p. 24 s. phi bios dispescuntur. Iis, ex Cl. Auctoris mente, Parum principii nutrientis inest, ita, ut laboriosis hominibus ab eorum esu roboris, virium et libidinis diminutio oriatur. Ideo monachi generationi non destinati a romana ecclesia ad maiorem vel Vnicum piscium usum non absque ratione legibus adstricti sunt. Pisces autem, quum facile putrescentem victum praebeant, omnibus ex pituitosa et putrida corruptione natis morbis mire sauent.

praebet.

His expositis, ad animalia alimenta transitus es

104쪽

p. 28s. Esculentorum et potulentorum condimenta in salina, acida, dulcia, pinguia, lactea, gelatinosa, aromatica, extraordinaria et narcotica diuiduntur. Nigellae semina daturae seminibus admixtis subim

de venenata redduntur.

p. 363. Potus in aquas, cereuisias, vina, spiritus ubnosos, tacta, potulenta dulcia et calida diuiduntur. - Vinum Campanicum, quod ex quolibet vino nouello oenopolae ope sacchari et saecis columbinae imitari sciunt, Nostro adseuerante noscitur, si lagena exigua vino tali impleta et vitro aqua repleto inverse immissa vinum in aquam es- fluere sinat. Liber caeterum, Suecorum more, ita consectus est, ut primum rerum, de quibus agitur, n0mina communia, deinde generim specificaque, nec non nomina germanica usitatissima, posthac proprietates , virtus, usus et noxae indicentur, ita ut his titulis lector uno velut intuitu scitu maxime necessaria comprehendere valeat. Plurima certe in hoc libro bona, scitiaque utilia continentur, licet et multa in eo Oecurrant, quae seueriorem critices virgam vix sustineant. Illi index rerum notabilium adiectus est. XVIII. Anthropologia anatomico - physica edita a Dr.

JOANNE WILHELΜo BAUMER, in Academia Gi essena Medic. Professi. primar. -- Francos.

Cum in Academia Exsurthina Cl. Auctor medicinam profiteretur, simulque anatomico thelitro

praeesset, insignis humanorum cadauerum copia semper

105쪽

semper adfuit, ut singulis annis omnes anatomia partes tractarentur et visa repertaque sollicite consignarentur. Quae cadauerum copia non solum uberem ad instruendam studiosam iuuentutem materiem , sed et ad conscribendas lia sce theses anatomico- medicas praebuit, quibus auctorum anato micorum probatissimorum, quos in bibliotheca suaseruat, obseruationes accurate citatae suisque inuentoribus redditae accedunt. Materiem huius compendii anatomico - physiologici eiusque ordinem indicasse sussiciet. Exposita hominis natura et actionibus illius generatim, actioneS primum naturales pertractantur, masticatio, deglutitio, digestio, descriptis simul organis has actiones perficientibus, postea chylificatio cum visceribus illi seruientibus. Ab his ad actiones vitales transitus est, primum pgeneratim arteriis descriptis, speciatim vero aorta arteria et pulmonali, coronali et carotidibus earum tuu ramis, vertebrarum colli arteria et illius ramis, sub clauiis earumque ramis pectoralibus et ceruicalibus, axillari eiusque ramis thoracicis, scapularibus ac humeralibus, humerali, cubitali atque rstdiali earumque ramis, a fae descendentis ramis pectoralibus, abdominalibus, arteriis in pelui obuiis, arteria semorali eiu Sque ramiS. Pertractatis arteriis, venae sequuntur, doctrina' pque de iis generatim breuiter pertractata, de pulmonariis, vena caua atque coronariis, capitis, exqtremitatum superiorum, pectoris, extremitatum inferiorum et pelvis venis agitur. Post haee venaeaua in serior eiusque radices describuntur, hisque pertractatis, venae portarum radices, truncus, sinus atque rami exponuntur. Vasorum sanguinem continentium descriptionem cordis, pericvdii, nec

106쪽

non motus cordis atque arteriarum descriptio sequitUr.

p. 16o. Sanguinis indole eiusque circuitu pertractato, de arteriolis serosis, venis lymphaticis valvulosis, humoribus seroso - lymphaticis eorumque circuitu, glandulis, et secretionibus generatim agitur. Cerebri, medullae spinalis, membranarumque has partes circumdantium descriptio sequitur, postea nerui encephali, neruus splanchnicus magnus, vulgo intercos alis dictus, nerui vertebrarum, Ceruicales, accessorii ac phrenicus, brachiales, do sales, lumbates, obturans ac semoralis, sacri, ischi dicus, popliteus, tibialis, plantaris ac peroneus describuntur, tandemque de neruorum actione a spiritibus animalibus agitur. Ρ- a L. Mammarum, lastis, organorum semen elabinrantium, seminis ac liquoris prostatici descriptio sequitur. Eam excipit nutritionis, excretionum ge neratim, partium genitalium muliebrium, naturalium sanguinis et seri ex utero profusionum, via

rum urinariarum et lotii secretionis atque ex e-tionis, integumentorum communium eorum annexorum atque excretionis culaneae descriptio.

p 93 Deinde de solidis partibus, fibra, tela cellulosa,

membranis, musculis, ossibus, quo loco totum sceleton osseuin breuiter describitur, de motibus voluntariis et musculis ad eos pertinentibus, ubi omnes musculi motui huic inseruientes describuntur, de sensationibus aliisque mentis operationibus, tactu, vi su, auditu, gustu, naribus atque olfactu,

degeneratione, nutritione ac partu foetus, de rebus naturalibus et non naturalibus sermo est. Praeter ordinem parum proprii liber habet, res tamen in eo bene enarrantur, partesque anatomi Corum more bene describuntur. Quod ad quam-ui. Ρηrtem, quam describit, optimas leones indicit

107쪽

sit Cl. Auctor, inprimis nobis placuit. Nunc in conscribendo opere pathologico, ut in praefatione libri indicat, Cl. vir versatur. XIX. PETRI CAMPER -- Obseruationes circa mutationes, quas subeunt calculi in vesica, ex belgico sermone in latinum tranStatae a IOSEPHO CSEII SZOΜBATHY, M. D. Pestini 178ε. in S plagg. c. tabula aen. Celeberrimus auctor dissertationem hane academiae scientiarum Roterodamensi destinauerat, sed interuenerunt aliqua, quo minus ad eam tranS- miserit: illius igitur translationem in latinum sermonem editionemque Cl' CATH - SZoΜBATHYcommisit, examinata prius ab Ill. Auctore versio-no, quo magis rerum momenta fideliter exprime-

xentur.

Crystalli calculorum subinde valde acuminati sunt, et in seipso Ill. Auctor aliquoties tales obseruauit, inprimis dum vino rubro uteretur. Postquam ab eo abstinuit, ab illis penitus liberatus est. Quum vino iterum uteretur, crystallos iterum animaduertit. Crystalli pleraeque cum ultimis vrinae guttis exoneratae sunt. Aliquando in prostatarum sinu nonnullae morabantur intolerabilem pruritum excitantes, donec lassis insignis assumta copia eas expulerit. -- In finibus tubulorum BELLINT nuclei sabulosi formari non videntur, quum mora diuturnior urinae in renibus et vesica iis generandis sussiciat. - Aquam calcis et postea remedium

D. SCHITTI K magna cum attentione in usum vo

cavit, sed urinae eonditio ne tantillum quidem suit immutata. - Haec in praefatione c0ntinentur.

108쪽

Primo opusculi capite de calculi generatione agi, fur. In vesica et in renibus nullus calculus sor- matur, nisi nucleus per aliquod tempus intra hο-

lum ex vetulae vesica extraxit, cuius nucleus denserat molaris, verosimiliter ex eiusdem ore. In

nauta ligneae sestucae, quae per intestinum rectum in vesicam penetrauerant, calculo nucleum praebuerunt. Calculi generatio eodem modo procedit, quemadmodum illud terreum circa ramos

spinosos in ossicinis salinariis colligitur, scilicet radiatim, versus centrum, et circulariter, dumi parallelo, ad superficiem nuclei. oualem figuram calculi viplurimum habent, forte quoniam plerum que nuclei eadem forma gaudent; corporis tamen et motus eidem formae fauet non et vesicae urinariae forma Z Calculi duri tarde increscunt, at postquam suppurationes in renibus superueniunt, multo celerius augentur. Suppurationes hae peculiaris admodum sunt naturae, materies valde mucosa, lactea est, materie pinguedinosa, purulenta et sanguine subinde remixta. Hoc modo Calculi annulis coloratis varie cinguntur. Plerique calculi, etiam in Aethiopibus, cinereum Colorem habent. Menstruum nullum Ill. vir adhuc offendit, quod intus assumtum durae compagis calculos dissoluere valuisset. In quibusdam aegris circa laevigatos calculos noua materies colligitur crystallos formans, acutis apicibus praeditas. - Plerique calculi duri instar urinae laetent. Molles et

albi, etiam recenter ex vesica urinaria extracti, timodori siepe sunt, indicio, incrementum illud non ab ipsa urina, sed a materie in lotio praesense dependere. In pulmonibus , meliceridibus, caet. similis subinde materies obseruatur. Altero

109쪽

Altero capite de calculis θinosis agitur. Hi vi- plurimum saui sunt, at durissimi. Calculi vesicae

in principio molles non indurescunt, quum duriuties a partibus dependeat, quae in urina natantes adtraliuntur. Vidit Ill. vir calculum, cuius quidam circuli serrae resistebant, alii mollissimi erant, argumento, duritiem non tempori, sed materiae superadditae, deberi. -- Calculi spinosi vesicae latera interdum quidem vehementer laedunt, interdum vero nullum penitus dolorem concitant. Calculus decem spinis horridus in vixi cadauere inuentus est, qui de calculi symptomatibus nunquam conquestus fuerat. Omnes ramosi calculi nucleum glabrum habuerunt; nucleum durus, spinosuS cortex ambiit. Tale incrementum ex physicis legibus vero

explicari nequit. Subinde, morbosa dispositione renum et VesI-cae praesente, id quod ex renibus prouenit, circa spinosum nuclei corticem colligitur et cauitκtem spinis interiectam replet, donec calculus laeuis euadat. Hinc in miserandis aegris ex ipsa calculi forma leuaminis aliquantulumlΙpse Ill. vir calculum talem in Cadauere quodam inuenit I 3, uncias pondere aequantem, qui spinosus fuerat, spinis postea ab alia materia impletis Haespinae fuerunt causae grauissimorum cruciatulam, quos ante aliquot annis sustinuerat. Hic vir in matrimonio foecundo vixit, coniugemque suam sacpius grauidam reddidit, et ante obitum mariti anno vno adhuc abortientem. Origo libidinis a continua calculi irritatione petenda. Vir decrepitus, septuagenario maior, diu calculosus de perpetuo penis erectione et seminis eiaculatione conquestus est. - Expansos renes Ill vir aliquoties vidit, calculis licet non magnis praesentibus. Ureteres tamen eorundem renum simul expansi erant.

Tertio

110쪽

Tertio capite de cyucretione partuorum calculorum in vesica urinaria agitur. Quum ALBINUS et ALGHI-sius de paruis calculis coneretis et unum magnum

formantibus tam multa loquuti fuerint, ipse Ill. Auctor, quum grana calculosa copiose excerneret, do hac re valde sollicitus et tristis euasit, inprimis quum et ex recentioribus obseruatis intelligeret, acida potentissima et lixivia soluendis adeo matularum crustis imparia esse. Metus industriam suam excitauit, in omnibusque calculis, tam rotundiS, quam spinosis, nucleum s emper tantum simplicem, nullamque calculorum nucleorumve Congeriem obseruauit. - Calculos exiguos septem vel octo chirurgus quidam celebris e vesica extraxerat, accurato examine instituto assirmans, nullum calculum in vesica superesse. Inciso vero corpore postea ex operatione demortui, plures calculi in vesica, in iisque itisignis quidam, deprehensi sunt. In alio cadauere fres calculos praegrandes nullo modo con- Cretos obseruauit. In podagricis magna subinde calculorum copia, pisa aequantium, nulloquo modo concretorum excernitur. Cal Culi, Verbo, Omne sue spinosi sint, siue non, unicum duntaxat includunt nucleum, nulloque modo in vesica conglutinantur. Eadem et in bilis vesica valent. Hae obseruationes Ill. virum valde recrearunt.

Ab hoc momento probe persuasus est, spinosas

suas crustas segregatas mansuras, nec nisi titillationem striguam et tolerabilem in urethra doloremesso producturaS. Tentamina postea varia instituit, experturus, num calculorum concretio remediis externis, in primis iniectione, posset iraeueniri. Matutae sua stanneae dimidiam partem probe purgatam oleo inungi iussit. Euentus suis, ut crusta in opposito latexo incresceret quotidie, ad latera autem inuncta nulla

SEARCH

MENU NAVIGATION