장음표시 사용
111쪽
nulla plane calculosa materies deponeretur. Inde concludit Ill. vir, nullam materiem calculosam in vesicam deponi, dum oleosa sua, aut mucosa materie inuncta sit. Inde non immerito colligitur,
omnibus in casibus, quando iniectio breui cathe tere absolui potest, ab oleo exoptatissima emolumenta sperari posse. De sequelis grandium castu serum vesca' quVt capite agitur. Calculum ipse Ill. Auctor vidit longum pollices latum ais, crassum Ιἐ; calculum per urethrae fistulam, solo naturae beneficio, euacuatum. Quaestio huc inprimis redit, quaenam sit mensura magnitudinis calculi optato cum essectu exscindendi 8 Pondus ad rem non pertinet, quod non est in proportione ad volumen. Prostant quidem plurima exempla magnorum et ponderosorum calculorum excisorum; verum et plurimi, in quibus, rebus sic stantibus, operatio administrata est, mortui sunt, et magnae sorcipes, longis dentibus instructae, calculum si et, quod tamen vix possibile est, frangant, tamen non caueri potest, quia vesicam pessime dilacerent, hocque modo mortem inducant. Nec vesica tantum incidi potest, Vt, grandi calculo exsistente, sine vesicae laesione forceps introduci queati Praeterea vesica prope ostium suum incisa spatium plurimum tollit. Perforationem calculi in vesica, ab Ill. LE CAT propositam, Noster impossibilem plane putat, praesertim in calculis spinosis. optandum ess et, ut methodus calculum findendi, non adeo forte dissicilis, in usum
vocaretur. Certe docent nos murarii, quam faecile lateres cocti, inprimis humidi, ad simplicem
trullae ictum findantur. Probabile admodum est, lcalculum in vesica, totum adhuc calentem humidumque, aequo commode in stagmenta plura possucomminui. Praeterea
112쪽
Praeterea operae Pretium erit indagare, primo, qua vi adhibita, quaque methodo calculus extra vesicam recens ae humore madens retentus in ca-Iore 9o graduum Falirenti. findi queat 3 secundo definire iustam molem calculorum, qui sub spe ex optati euentus possint secari, atque horum mensuram constituere. - Hoc modo infelicibus aegris dulce leuamen pararetur, et ad perfectionem chirurgicae artis nouum momentUm accederet. Cabculi scisiuram in vesica, ob deficiens punctum calculi fixum , et ob noxas ex nimia pressione versus superiora et anteriora, impossibilem putamus . Libro addita explanatio tabulae est. XX.
De militum bona valetudine conseruanda, ΠΟ- socomiis militaribus instruendis, nec non de morbis militum curandis. Nova editio libri vulgatissimi, utilissimi est, admodum aucta. Tertia inprimis libri pars nouiter accessit, qua de valetudino morbisque mili
113쪽
tum agitur, quibus anno I 778 et 1779 castra pro
Pe Cox-heath munita sunt. Anno i 778 metus iustus erat, ne Galli An-P. Ia7.
Horum terras inuaderent. Hinc castra varia instructa militibus praesidiariis sunt. Medicus Noster militum fuit praesidiariorum in cast is prope Cox-heath. Castrorum regio versus orientem et OCCasum montosa, caeterum plana, decliuis, sylvosa fuit. Solum argillaceum, udum hyeme. Tempestatis historia exposita, de militum vale- p. Itudine, aegrorum et variis morbis demortuorum numero agitur. Morbi obseruati fuere febres intermittentes, variolae confluentes, alui profluuia leuiora, rheumatismi, tu stes, oculorum inflammationes, Crurum tumores, Ulcera, herniae, scabies,
epilepsia, Venerei morbi symptomata, autum ocatarrhi, pectoris inflammationes, phthises. Pedum tumoribus laborantes mercurii dulcis usus, robore postea c0rtice Peruviano restituto, leuauit; capitis dolores periodici emeticis, cortice Peruviano postea dato, leuati sunt. Gangraenosa angina summe adfectos vinum rubrum leuauit. Anno 1779 castra in eadem regione iterum in P. I 8. structa sunt. Tempestatis historia praemissa, de militum morbis hoc tempore grassantibus generatim agitur. Petechialis febris euacuantibus, roboran tibus et sudoriferis nobilioribus medicinis flanata est. Morbi obseruati generatim sunt febres, rheumatismi, qui frequentissimum morbum constitu runt) phthises, sebres intermittentes, angina gan graenosa, dysenteria, Calgulus, hydrops, OculOxum inflammatio, crurum vulnera, ulcera, variolae, morbi veneret.
Augusto exeunte quidam de morbo febrili lento conquesti sunt. Mitioribus autem symptomatibus exsistentibus, febrem a nimia satigatione o
114쪽
tam esse creditum est. Innotuit vero postea, se-brem ad periculosum genus biliosarum lentarum pertinere. Septembre exeunte hac febre I 63 aegri in nosocomio militari laborarunt. Prima mombi symptornata languor, virium prostratio, lingua alba, pulsus paruuS, velox, nausea, dolor capitis haud valde atrox fuere. Quidam simul alui fluxu laborarunt. Quosdam in initio statim capitis dolor, nausea, vomitus, pulsus plenus, Celer durus,
tormina, tentaverunt. Emetico antimoniato sordes plurimae aeruginosae depulsae sunt. Elapsis diebus aliquot lingua obscure fusca, sicca euasit. Oculi torui, animi deiectio, deliquium, delirium
taciturnum, murmurans adfuere. Increscente morbo increuere linguae durities, siccitas, delirium, Virium prostratio. Accessere, morbo lethisero e sistente, tendinum subsultus, singultus, pulsus deliquium, extremorum frigus, conuulsioneS, Carus, ad mortem usque perdurans. In quatuor aegri Spetechiae. - Morbus per sex aut septem hebdomades perdurauit. Ante decimum septimum aut octauum diem pauci interierunt. Virium deiectio post decimum quintum aut sextum diem maxima. Qui supremum diem obierunt aegros morbus eodem modo, ae tabidos, extenuaverat, ulceribuSsorsan in visceribus natis. Iudicari enim, aliquot
hebdomadibus praeterlapsis, princeps febris visa est, subsequentibus febre hestica morteque. Incisi
talis tabidi cadauer materiae putridissimae copiam insignem in abdomine haeretitis, et tam male olentis , ut chirurgus viceris origines pervestigare non posset, continuit. 67. Febris decursus euacuante antimoniato admodum mitis redditus est. Profuere aliquo modo se-rad emeses, morbum tamen non admodum praeciderunt.
115쪽
Profuit sanguinis missio, pulsu in initio sorti,
pleno exsistente. Raro sanguis densus obseruatus est. - Euacuantibus adhibitis, refrigerantia cum levamine aegrorum data sunt, multum etiam lenes antimoniatae medicin te parcis dosibus datae profuerunt. Debili pulsu exsistente, cardiaca confectio, vinum, vesicatoria emplastra, cortex Peruvianus Cum camphora utiliter adhibita sunt. - Εmesis
subinde repetita necessaria suit. Alui profusioris acgedente Cretaceus syrupus sin putrida labret
pum cardiacis datus est. Intermittentes febres facilem curationem admiserunt. Periodicum capitis dolorem cortex Peruvianus sanauit, in duobus tamen casibus non aeque, in quorum altero emetico adhibito, ceu incantamento propulsus, cessit, in altero vero D tioribus purgantibus depulsus est. Dysenteriam euacustiatia, postea optata sanauerunt. -- Confluentibus variolis XLIX aegri laborarunt, ex quibus XI mortui sunt; in iisque tres partium verendarum gangraena, ad quam nee cortex PeruvianuS, nee vinum, nee Opium valuit. Hi omnes die post gangraenam obortam quinto interierunt. Haec eorum, quibus noua haec editio aucta est, summa est. Accessere vero et cuilibet capiti augmenta plurima, textui interspersa, a Rctaque aliquo modo et pharmacopoea militaris est. XXI.
Obseruationes circa radicis mi urbani siue ca- ryophyllatae vires in praecipuis corporis humani affeetionibus institutae a RUDOLPHO
minibus aucta. Hamiae et Lipsiae 178ε.
116쪽
Libri utilis doctique quum nulla adhuc in corn-mentariis nostris mentio facta sit, quae in eo
contineantur, breuiter expediamus. Instituere varii Daniae medici experimenta infinita, ut medicamentum inuenirsnt indigenum sebri profligandae tam aptum, ut cortex Peruvianus, in
primi S vero HKVERMANNUS et FABRIC Us, viri
quondam clarissimi, qui vero omnes ad corticem Peruvianum coalli redierunt. Casu tandem Cl.
Auctori caryophyllatae radix in mentem incidit. Ε perientia edoctus didicit, vires radicem possidere adstringentes leuiter et alexi pharmacas. Adstrictione fibram laxam roborat, alexi pharmaca vi resoluit et spasmis obest. Gaudet et virtute putredini contraria. Febrisuga virtus ab adstrictione pendet, et ab alexi pharmaca, spasmis contraria radicis vi. Febrem subinde medicamenti dosis minima fregit; recidiva pos eius usum nunquam visa. Nec strictiore admodum diaeta in eius usu opus est. ΕΩ sentiae radicis uncia dimidia aut una partitis temporibus sumta, decoctum ex radicis drachmis sex paratum, pulueris drachmae tres ad febrem debellandam sufficiunt. Maiorem dosin quartana requirit. Conducit et in diarrhoea, dysenteria, albo fluxu, flatu lenta colica, morbis serosis spasmodicis, malo hysterico, haemorrhagiis, languore virium post: febres, tussi conuulsiva. Medicis Havniensibus radicis usus in initiis admodum arrisit, rei nouae cupiditate sorte ductis. Friguit tamen postea ardor, tandem penitus exstimctus est. Causam Noster adscribit immodicae la di sibi a Ton Ε, U. Cl. tributae quod tamen nos rectis perspicere non possumus et malae radicis collo lioni, praeparationi, caet. Sed deest forte subinde et radici ad morbos virtus, quam, quod pace Cl. Auctoris dixerim, occupatus opinionο, in
117쪽
medicamento nimis amplarii vidit. Talia saltim
obseruata Actis societatis Regiae medicae Halaiensis inserta suadere videntur. Magno certe semper medicinae detrimento fuit, quod medici in nouis medicamentis adhibendis versantes talia a medicamento se vidi sie vana imaginatione ducti putauerint, quae prudentior et frigidior postera aetas non viditi quod medicamentis vires uniuersales adscripserint, quum certas tantum, certis limitibus ci cum scriptas, haberent .
Post primam editionem libri publicatam radicem in nautico nolacomio Noster frequenter adhibuit. Pericula in dysentericis et diari hoea chronica laborantibus facta auspic to euenerunt Aduersarios postea radix nacta est, in iisque ClVN ΥΟ -Dκ ; nec litterae a Nostro ad plurimos Daniae medicos missae, quibus radicis usum iis commendauit, quid valuerunt. Radix tamen postea a Daniae medicis quibusdam adhibita, et ab exteris laudibus debitis ornata est. - Haec ad historiam medicamenti pertinentia in prooemio continentur. Ipsum opus obseruationum enarrationibus Omnino conflatum est. Primum febres intermittentes enarrantur plurimae, multifarii generis, maximo tamen tertianae, omnes sere hoc medieamento profligatae. Sanationum sebrium intermittentium simplicium, hoc est nullo alio morbo complicatarum, nec malignarum admodum, si diuturnitatem excipias, numerus CXXXV est, in quibus ne ulla quidem historia occurrit, in qua medicamentum a lepigrioris paululum, aut inertis plane essicaciae fuit. Palam satemur, nos hoc admodum mirari; superaret enim, si vera sunt, quae Cl. vir protulit, caryophyllatae radix essicacia corticem Peruvianum
omni modo, mercurium, Verbo omneS ad morbo
ab inuenta medicina, laudatas specificas medicinas.
118쪽
P. Ios. Febrium historiae sequuntur aliis morbis complicatarum. Sanauit radix quotidianam febrem cum alui constipatione, tertianam cum phthisi pulmonali et haemoptysi, aliam cum arthritide. Sanavit idem medicamentum morbum periodicum conuulsivum, aegro sanae rationis experte, quotidiana febre ortum, dolorem in lispochondriis periodicum cum pectoris oppressione summa et animi defectione, capitis dolorem periodicum, sudores periodicos intensissimos, cephalaeam huius generis, sudores matutinos periodicos, epilepsiam Periodicam cum enuresi. Sequuntur intermittentium febrium immorigerarum , quae cortici non cedentes geo obedierunt, et geo frustra adhibito cortice sanatae sunt, historiae. Historiae get prae cortice Peruviano vim probantes quatuor aut quinque sunt, sed omnes ita
concinnatae, ri Ut clare perspicere Unicuique liceat, ,,vim g ei et virtutem non in febre modo domanda, Ue-orurn etiam in r9boranda et exoneranda usito illamiscorticis lange exfuFerare. Ut verbo rem comprehendamus, historiarum, in quibus geum p rum
valuit, numerus admodum paruus est.
p. 124. Transitus ab his ad acutas sebres est. Adhibuit geum in febribus petechialibus, malignis, putridis, remittentibus. Non nocuit pharmacum, sed multum profuit Ubique, vires erigendo, pulsum instaurando, putredini resistendo, diarrhoeas symptomaticas compescendo, verbo, vim et robur corpori conciliando. Adseruntur plures postea histori stogei usum ad febres putridas, remittentes gastri 'malignas, periculosissimas probantes. Morbi spasmodici sequuntur. Valuit caryophyliata ad tremorem a terrore , hystericos motus, hypochondi aram affectionem cum imaginatione perturbata , arthritidem cum hysterico malo, conuul- suos
119쪽
suos motus, hystericam affectionem cum colica, pect0ris oppressionem spasticam, arthriticos rheumatismos conuulsivos, epilepsiam, neruorum debilitatem , vertiginem cum peruersa ratione, mod-xorem immodicum, hystericum malum cum chlorosi, cardialgiam, vertiginem hypochondriacam. Epilepticorum medicamento sanatorum historias plures Occurrunt. Multa etiam praestitit in arthritico rheumatismo, paralysi, conuulsiva tussi, in qua corticem Peruvianum virtute superauit, dyspe-psia, di arxhoea, dysenteria, gonorrhoea, leuz0 Thoea, variis haemorrhagiarum generibus, hae-m op si, sanguinis vomitu, menstruo fluxu immodico, nimis diuturno, lochiis sanguinis veram profusionem minantibus, menstruo fluxu inordinato, uteri haemorrhagia, sanguinis ex utero profusions in in grauida, tussi stomachica cum menorrhagia coniuncta. Haemorrhagias uteri inprimis sanauit mindicamentum a laxitate fibrarum et potu nimis c
Sequuntur phthiseos pulmonalis historiae. Silais' vera rectaque fides est, gel radice cum Istandi co lichene decocta sanantur tales phthises, qu snullum sorte adhuc medicamentum sanauit, hem is cenationes videlicet pulmonum eum purulantis putis,Mmagnaque astheneis. μ Noxas tamen subinde in
Phthisi consummata medicamentum attulisset ait, aucta inflammatione, intensa febre, expectoration suppressa. Addita operi experimenta sunt, quibus vis m dicamenti putredini resistens probatur. Putredini, ut naturali modo cogitari potest, admodum reissit. Coxtico qui experimentis in mortuis corporibus institutis a multis superatur, in vivis Vero corporibus alia antiputrida medicamenta omnia su
120쪽
perat) potentius in putredine cohibenda, corrigenda est
p. 2 3. Adiectae sunt operi litterae Cli. Virorum, AAs-Ko , qui febres intermittentes admodum rebelles, quartanas medicamento hoc cura si e refert, id- quo specificum putat, cortici Peruviano non Co-dens, imo eum superans; CALLIS EN , qui febres intermittentes eadem radice cito tutoque fugauit; BAN G, qui medicamentum ad febrem continuam remittentem, putridam febrem, tertianam duplicatam cum successu adhibuit; SCHOEN HEVDER, qui eandem medicinam ad tussim conuulsiuam utilem inuenit et Tonsi, qui ad intermittentes sebres validas radicis virtutes testatur. Cautelae additae docent, radicem verno tempOre fodiendam esse, specificam vim violaceae plantae medullae inesse, radices caute siccandas esse, novolatilis sui principii partem amittant. - Izon Plata' tae addita est, ad naturam delineata.
Enchiridion medico - practicum. Multa in operis limine pollicetur iuuenis vir, se
Omnia antiqua nouaque, omnia scitu digna, necessaria medico quis haec unquam in orbe tUr rarum comprehendit 3 exhibiturum.l Vindobon opraxin didicit in Paχmanniano nosocomio, nec non
in vo, quo fratres misericordiae aegrorum cur imgerunt. In hoc aegri magis Periclitantur, Ob 00 socomium