장음표시 사용
101쪽
tibus palam addictus Reest, propterea Arianus ab Athanasio, & ab Hieronymo Arianorum signifer & princeps adpellatus, & ut talis a synodo Vll. p rei ctus. Ruffinus satis accuratus & diligens fuit in contribenda siua historia, a
D. Hieronymo tamen novorum dogma
tum postulatur, utpote nunc Origenis, nunc Pelagii fautor: quod Hieronymi iudicium confirmavit Gelasius Papa di-Cens : Quoniam D. Hieronymus in aliquibus eum de arbitrii libertate notavit, uti sentimus, qua D. Hieronymum sentire cognoscimus. Socrates & SOZOmenus non semel a via veritatis aberrarunt, maxime
ubi de secta Novat ana loquuntur, quaerant infecti; praeterquam quod hi ambo Historici striptorum quidem affinitate iuncti, multum tamen inter se in opinio. nibus dissideant. Theodoretus multa egregie scripsit e libri XII. advers is Gentiles summo in pretio habentur, quos casso labore ha retici in dubium vocant. In ejus historiam tamen reserente Dupino q) non pauci errores irrepserunt; seu proprio seu alieno vitio, non statis constat. Evagrius
102쪽
caeteroqui peculiaris accurationis scriptor in recensendis pluribus factis nimiae credulitatis, & pronioris ad fabulas indolis accusatur. Nicephorus demum frequentia quidem commenta & quisquilias e sublestae fidei Auctorihus conquisitas adis fert: temere tamen a Causabono & aliis non pluris quam folia furfara aestimatur, quando in vilibus illis pannis non raro pretiosa purpura intertexta inVenitur. Haec de scriptoribus Ecclesiasticae historice antiquioribus, in quibus purgandis plurimum laboris habuit, quem insumeret recentior Critica. Hanc Veterum monumentis adjuti exercuere Viri clari L simit Magnus ille Baronius, non solum de historia, sed de tota quoque Ecclesia
Annalibus suis optime meritus inter cae. teros eminuit; quamVis autem reconditae eruditionis thes aurum eius Volumina in se contineant, fateri tamen oportet,
multa postmodum e bibliothecis ac MSSis eruta fuisse, Baronio ignota, nec pauca notis ac supplementis partim correcta , partim illustrata a doctissimo Pagio , &eruditissimo Emmanuele Scheistraten. Secuti sunt Baronium Abrahamus BZOvius, polonus e Familia D. Dominici, & Henricus Spondanus Episcopus Appamiensisia Gallia, ille persequendo Annales, hic
103쪽
in synopsin redigendo. Uterque Vir erat multae scientiae, vastique ingenii e priori tamen Vitio Vertitur, quod plus de Ordinis sui, quam de Ecclesiae rebus gestis enarrandis solicitus fuerit: Alter in Augustino Torniello contrahendo, quam in. Maronii historia continuanda felicior fuisse perhibetur. Horum Vestigiis praeclare institit Odoricus Raynaldus, Presbyter Congregationis, quae Oratorium dicitur, qui ab anno I I98. quo finiit Baronius , usque ad millesimum quingentesimum trigesimum quartum Ecclesiasticam historiam deduxit octo Tomis, dum viveret, editis. Eandem diversis quidem viis, sed eodem Critices studio ad sublimem gradum evexere Alexander Natalis in selectis historiae Ecclesiasticae capitibus r Ludovicus Dumes ilius S. J. in doctrina de Disciplina Ecclesiae, ipsis verbis SS. Codicum, Conciliorum, Patrum, & Vetarum genuinorum monumentorum digestar Godavius Grinicensis Episcopus t de Claudius .Fleurius supra laudatus.
104쪽
Oeconom. critica artis. SIS. III.
Critica studium circa Theologiam
V. Assodo ad sublimiora gradum facia.
must in his amplissimum sane campum ad vim virtutemque suam exeis rendam invenit Critice. Atque inprimis in Theologia , cujus tres Veluti epochas distinguere oportet. Prima fuit Theologia Patrum, quales praecipui fuere Augustinus, Ambrosius, Basilius, Gregorius JMaziangenus, Athanasius, Cyrillus, &α qui doctrinam suam sacris Literis superstruxere, atque scientiam tum ad er diendos fideles, tum ad refellendos hae,. reticos necesIariam ex ipsis Bibliorum fonte hau χrunt. Nam uti olim dicta Sophorum practica, moralia, & ingeniosa Theologiam Graecorum ac Romanorum, ita in Ecclesia Patrum doctae interpretationes , graves sententiae , ac sana dogmata Christianam constituebant Theologiam. Hic mos tenuit sere usque adseculum VlII. Altera erat epocha Theo- Iogia Sebouasurum, inter quos Taio Caesaraugu stanus Episeopus, V. Beda,
105쪽
Alcvinus, Rabanus, Maurus, aliique elu dem aetatis, qui vastis Patrum operibus in synopsin redactis, atque Scripturarum scholiis & commentariis Theologicam doctrinam complexi sunt; quae methodus invaluit, duravitque circiter usque ad leinculum XII. Tertia demum fuit Theolo- ia Sobolasyleorum, cui praeluserunt lec Io IX. S. Damascenus opere in Guatuox
volumina distributo de Fide orthodoxa,& seculo XI. D. Anselmus doctissimis lis ,hris Cur Deus - Homo: de prore ne Θμνitus sancti: de voluntate Dei: de conco dia prastientia ae pradesinationis, ac oratia Dei etim libero arbitrio: de peccato originali, e c. At seculo , quod dixi,
duodecimo dispersas Patrum, aliorumque Doctorum sententias colligere coepit, O dinareque quatuor libris Petrus Lombarisdus, propterea dictus Magister Sententi rum, quem secuti sunt Alexander Ale sis, D. Thomas Aquinas, S. BonaVentura, Thomas de Vio seu Card. Ca et nus, Franciscus Suarius, aliique quamplurimi omnis Ordinis ad haec usque tempora. Haec Theologia continet. quIdquid ad Deum, ad Christum, ad Angelos, ad fidem, ad gratiam, ad Virtutes, ad Sacramenta pertinet, & Scholastica dicitur. tum .quia in scholis civitate do-
106쪽
nata est, tum quia circa materias has scholastica, id est, subtiIi ac contentiosa versiatur methodo, quum non solum auctoritate S. Scripturae, Conciliorum &Patrum , Verum etiam ratione hum
na certis legibus Circumscripta innitatur. Jam vero omnibus his tribus Theologiae generibus liberaliter se indulsit Criticerprimis quidem duobus, dum in eorum opera genuina inquisivit, rejiciendo satis multa, quae falso aut temere Patribus tribuebantur: vindicando eorum scripta ab ineptis sensibus & dogmatibus, quos Vel ignorantes quidam Catholici, vel male feriati haeretici illis assingebant : opera inedita in lucem producendo : alia a naeis vis subdole inspersis purgando, procuram doque e MSSis in subsidium vocatis emendatissimas editiones. In tertio autem Theologiae genere, nempe Scholasticae, inquam succedentibus temporibus multae quaestiones inutiles, tricae dialecticae, &nata in cerebro systemata irrepsierunt, neglectis Patrum, Conciliorum, & historiae . Ecclesiiasticae testimoniis ac monumentis, Critica plus habuit, quod ageret, nimirum ut extirpatis hisce subtilitatum &heteroclitarum opinionum sentihus eam purgaret. Hinc locos Theologicos me.
lius consulere, Patres qui per lites scho. F a lao
107쪽
lasticas in minori pretio habebantur, diseligentius evolvere, Conciliorum authoritate firmare dogmata, historiae Ecclesiasticae documentis sententias locupletare, argumenta instruere docuit ita, ut nota dominaretur ratio, sed sacrae Doctrinae ancillari assuesceret. Non enim rationis usus est repudiandus, quamdiu terminos
non egreditur, sed semetipsiam dogmatum fidei intelligentia definit. Qua in re in-
sigilem operam praestiterunt Melchior C nus , Dionysius Petavius , Thomasinus , Honoratus Tournelius, Edmundus Simoinnet, Petrus Annatus, & novissime A toineus, aliique qui Theologiam Dogm ticam excoluerunt. Hoc Criticae heneiacium fuit, non illius, quae pueriliter Scholasticae insultat, uti levioris armaturae
Critici quidam seculo nostro faciunt, sed
sobriae, prudentis ac circumspectae, quae rem hanc summi momenti ad pondus Sanctuarii examinare novit. XVI. VI. Porro Conciliorum notitiae plurimum profuit, eamque mirum quantum amplificavit eadem Critice. Sunt enimvero Concilia firmissimum fidei tum aclis Versius haere;icos tuendae, itan in Catholicorum animis stabiliendae praestidium, ut-
108쪽
pote quibus legitime convocatis ipse Spiritus S. veritatis omnis Magister secundum Christi promissum adsistit. Nultibi melius, ait Illustrissimus de Marca r Mes universalis Ecclesias Iolet apertius explicari, vel splendidius eminere, aut securius prassicari, quam in compendio uni versialis Eccusia, qua conciliis generalibus reprasentatur. Eorum decreta, quae Ca- Dones Vocantur, semper ab orbe Catholico tanquam fidei oracula, & morum regulae fuerunt exceptae, summaque inveneratione habitae. Ut igitur in ominnium oculis versarentur, & omnium te rerentur manibus exactissima & incorru-Pta eorum exempla, incomparabili Ecclesiae hono effecerunt Viri docti & Criticae periti, ut non solum omnino emendatae ac integerrimae, verum etiam siptem didissimae tot editiones prodirent qua Generalium Oecumenicorum, qua Nationalium ac Provincialium Synodorum, identidem productis in lucem quibusdam , quae hactenus oblivione sepultae j cebant. Neque heic tantum itetit eorum labor : doctissimis eas notis, & historicis, chronologicis ac theologicis dissertationibus illustrarunt, & sacratorum
109쪽
Canonum seriem atque concordiam reostituerunt, ita ut nihil iam in hoc genere persectius , magisque absolutum desiderari posse videatur. Non erit abs re, grandem hunc adparatum in conspectum dare, & quidem e paginis nuper admO- dum anno Ips 8. Vulgatis ah Antonio Zatta, Typographo Veneto, quae titulum praeseserunt: Conspectus novi μῖwa ac omnium locupletissima sacrorum Conciliorum editionis. Hae paucis, quae ad chro, nologiam & historiam pertinentia adjungo , exceptis sic habent: Prima pust typographiam inventam Conciliorum edi. tio fuit, quae a Jacobo Merlino Ecclesiae
Parisiensis Poenitentiario an. Is 24. adornata est, duosque Tomos complectebatur , quae deinde per Petrum Crabee, Mechliniensem Minoritam inventis plusquam quinquaginta Conciliorum MSSis aucta tribus voluminibus Coloniae prodiit an. I s3 8. & amplior adhuc reddita
an. Is s I. . . . Laurentius dein Surius
novam Coloniae vulgaVit an. Is67. qua tuor tomis, qui non solum aliquot locorum milibus ad Manu scriptorum Cocli- cum fidem diligenter collocatis , Verum
etiam Consitutionibus Apostolicis, plurimisque aliis Antiquitatis Ecalesiasticae monumentis , quae ad id usque tempus de si
110쪽
derata fuerant, Conciliorum thesaurum locupletavit. . . . Surianam excepit Ven ta in quinque tomos distributa an. Is 8s.& Venetam Graeco - Latina Conciliorum Generalium a quibusdam Romanis Eruditis in lucem data an. I 6 8. quatuor VO- luminibus. . . . Decem elapsis annis se cuta est Biniana, quae nimirum Severini
Binii Canonici Coloniensis opera prodiit
Coloniae, anno quidem L6I8. in novem, anno Is 36. in decem tomos divisia, notis S scholiis plurimis illustrata. Has omnes& voluminum numero, & augusto charistae ac typorum adparatu antecellit Regia, quae in triginta septem tomos diffusa anno 1644. Parisiis comparuit. Interea Gen
ratium Conciliorum collectionem primum Lovanti an. I 66 s r dein Bruxellis anno I 673. quinque tomis subministravit Christianus Lupus O. S. A. sed Regiam. de qua dixi, proxime duae aliae subsecutae sunt, quae licet Voluminum numero huic Regiae cedant minutioribus quippe typis expressae I tamen documentorum ad pleniorem Conciliorum historiam pertinentium, & ipsiarum Synodorum copia Regiam longe superant. Prior est, quam vir clarissimus Philippus Labbeus S. I. aggressus est, & operi immortuus Gabrie.
