Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 10. De arte critica et de re antiquari

발행: 1762년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

s8 Caput ILL

ppnuntur e demum adnotationes accedunt historiae & antiquitatis eruditione re sertae. Nihil prosecto nobilioris Critices in hoc opere praetermissum est, in quo mascula illa elocutionis Romanae virtus &dignitas revixit. Plurimum autem lucis & sipiendoris attulit mansuetioribus literis lingua latina pristinae integritati suae restituta per Criticos, qui Lexica seu Dictionaria ut Vo- CamuS, concinnarunt, in quibus tum Vocabula in Latio civitate donata, additis Veterum scriptorum probatissimorum exemplis collegerunt, tum obsoleta, hambara, minusque casta Vel notarunt, Vel omnino expunxerunt et id quod ab ejusmodi Criticis, Viris insignibus, improbo sane ac decumano labore praestitum fuit. Nam uti Scaliger optime animadvertit r

Si quem dira manet sententia Iudia

cis olim Damnatum arumnis, suppliciisque eaput;

Hune neque fabrili lusent ergastulomessii, Nec Ο Sylv. Carm. M.

82쪽

Oeconom. Criti P artis. 59 Nec rigidas vexent fuse metalla

manus.

Lexica conterat: nam catera quid morory omnes

Parnarum facies hic labor unus habet. Non injucundum, ut spero, accidet, rem totam altius, a medio scilicet aevo repetere. Actum videri potuisset ea tempestate de lingua latina, utpote quae in tanta colluvie harbarum nationum per Hispaniam, Galliam, Italiam, Angliam a que Germaniam grassante vix spiritum trahebat. Fuerunt tamen providi Numinis consilio semper aliqui in literis utcunque Versati, praesertim Ecclesiastici ordinis viri, qui ne penitus extingueretur, pro virili sua illam sustentabant: profani quidem homines, quum etiam barbarae gentes illae tam in legibus suis ac decretis, quam in Actis publicis ac privatis latinam ut poterant linguam adhibuerint, eo fine, ut ab omnibus intelligi possent, quod nunquam a nativa sua, barbaraque lingua potuissent obtinere r Eccesiastici vero , quoniam Ecclesia Romana in sacris sunctionibus, in Conciliis & Constitutionibus eandem latinam linguam sibi suisque

83쪽

que propriam esse voluit. Maxime auistem tot fatis iactatae asylum praebuerunt sacra Coenobia, in quibus fere solis sub id tempus scholae & studia erant constituta , quamvis & heic locorum optimo frumento non pauciora lolia fuerint commixta. Illustre testimonium habemus in Diplomate, quod Stephanus Papa IX. Cluniacensibus concessit r huic insterta leguntur haec verba r In quorum forte non

inferius Cluniaeense Caenobium, quod ab ipsio sua fundationis primordio Bactenus evibrat longe lateque fiancta comersationis jubar som*imum : adeo ut faciendo Brdocendo exstiterit ae existat Gallicanis, Germanis, Italicis, θ' plane cunctis L tina lingua monasteriis forma γ Pecutam. Ab his igitur, de quibus dixi , Viris aevi sui Literatis & gnavis homini-hus Lexica condi coeperunt, quibus GDFfarum & Glossariorum nomen inditum

fuit. In istis vocabula tum graeca tum latina, quotquot invenire in Scriptoribus poterant, congessere, tam proba & casta quam antiqua & obsoleta et quin & haria

hara recensoue vel excogitata, Vel com-

posita, qualia non raro ipsi quoque Librarii seu Amanuensies e penu & arbitrio suo liberaliter insperserunt. Ejusmodi Gl

fas & Glossaria in vetustis bibliothecis,

84쪽

Oeconom. Criticet artis. 6 I

praelertim Monasteriorum, non pauca est reperire. Principem fere locum tenet ilia lud, quod Salomoni Abbati S. Galli, postis modum Episcopo Constantinensi, adsicribitur, qui anno 9II. obiisse ferrur; quamvis non desint, qui ab Isone Monacho ejusdem Coenobii, & Salomonis praec piore praefixo discipuli sui nomine editum id fuisse contendant. Mentionem illius facit Chronicon Constantiense, ac Dictionarii titulo insignite Salomonis Constantiensis Dictionarium Magnum, quem 'piam appeltant, scribi fecit. Cur autem Papiam nuncupetur, Caussa esse potest, quod Papia, qui integro post Salomonem seculo vixit, simile Glossarium eoncinnaverit, plerisque e Salomonis Dictionario depromtis. Caeterum quod sive Salomonis sive I2nis fuit, merito reliquis omnibus, quae secuta fuerunt, est

anteferendum,utpote vocabulorum e probisti classicis scriptoribus Cicerone, Virgilio, Tacito, Eutropio, Orosio, Isidoro,

Hippocrate, Galeno, &c. acceptorum diis Ves admodum, si pauca excipias minus sincerae latinitatis, & semibarbara. Non eandem merentur laudem, nec a latinitatis nitore, nec a selectu & industria, quae posterioribus seculis in lucem prodierunt rGlossarium Latino - Saxonicum Auctoru

85쪽

Alsrico Anglo, Abbate Abindonensi, dein Archiepiscopo Cantuariensi, qui Salomoni quidem coaevus , sed e vivis serius excelsit . . . . Glossarium Papiae, natione Lombardi, Vocabulissa dicti, cui titulum praefixit : Elementarium doctrina

Erudimentum anno IOM . . . . Glossarium seu Dictionarium Ugutionis Pisiani, priore multum auctius, ac etymologiarum accessione locupletius, Circa annum II 93. . . . Summa seu Catholicon Joannis de Janua, seu Januensis de Balbis, Ord. FFr. Praed. ubi multa de Grammaticae legibus praemissa leguntur anno Ia86. At seculo XIV. ad finem Vergente maiore frequentia comparuerunt in literaria republica hujuscemodi volumina, nunc Dictionarii, nunc Catholici, nunc VOCR-bularii nomen in fronte gerentia et re ipsa vero nonnisi e Papia, Ligutione , ac Januensi vel excerpta, vel compendia fuere, suis fontibus non multum puriora. His successerunt Commentarii Grammatici, &Institationes hujus artis a Joanne De auterio, Ninovensi Belga, qui diem extre

mum clausit circa annum Is I . adornatae, ac diu in scholis dominabantur. Necdum tamen dispulsis tenebrae, nec Latio dies optata illuxit, quum Dictionaria haec,

86쪽

Oeconom. Criticet artis. 63

quorum memini, nec ad leges satis exacta, nec a barbariei reliquiis rite purgata fuerint , vel ob conscribentium imperitiam , vel ob rei dissicultatem , vel ob quandam superstitionem in terendis majorum vestigiis, a quibus vel Iatua; unguem diste-dere nefas Credebatur. At ubi Franciscus Petrarcha primus fere mitiores musias ab exilio revocavit in Italiam, & Laurentius Valla elegantiarum latinae linguae sex libros conscripsit, ac Nicolaus Perottus magnum volumen Commentariorum ejus

dem linguae publici juris fecit quod ci

ca medium & finem seculi X V. factum est) his ducibus animatus Ambrosius de Calepo Bergamensis, Ord. Fremit. S. Auis gustini, grande opus illud, seu Dictionarium molitus est, quod ab Auctore suo

nomen traxit, & Calepinum adpellatur. . ,

Est hoc veluti gagophilacium latinarum

vocum e veteribus tum profanis tum saeris Scriptori hus optimis collectarum longe ditissimum. Summa in eo latinitatis religio, summa in Auctorum sententiis re-eensendis fides, summa in iis conquirendis industria. Primam lucem aspexit hoc Dictionarium an. MD. & iteratis ac supremis curis ipsius Auctoris prodiit vene- uis an. MDIX. quem qui sequitur, anno fatis concessisse dicitur. Crevit postea

87쪽

moles instar magni fluminis rivorum hinc inde accessione. Certe Conradus Gesine-rus quatuor millibus vocabulorum opti. mae notae illud non parum auxit. His, quae vivimus, temporibus quanta prius penuria, tanta est Dictionariorum & Lexicorum abundantia, ita ut nulla sere ars si & scientia , pro qua non singularia circumferantur. Tres solum quatuorve similium conditores heic memorandi veniunt : Marius NiZOlius, & Robertus Stephanus, qui Tulliana vocabula tanto studio, quanto literarum ordine collegerunt rFranciscus Pomey S. I. qui selectissimis verbis & phrasibus latinis locupletissimum edidit Dictionarium, Gallicis primum , nunc etiam Italicis & Germanicis vocibus idem significantibus adjectis r Carolus du Fresine, Dominus du Cango , Regi Galliae a Consiliis, & Franciae apud Amis hianos Quaestor , qui insigni eruditione Glossarium ad scriptores mediae ac infimae latinitatis in duobus vastis voluminibus posteriinu reliquit.

88쪽

- Oeconom. Criticet artis. 63

critiem sudium circa Philologiam, F

llI. Iais non contenta progressaOnibus A A ars Critica Philologiae instaurandae se accinxit. Philosophia Ueterum erat primum simplex & recta, stetitque

intra rerum naturalium Cognitionem,

quantam quisque ingenio suo assequi poterat, nondum involuta senticetis subtilitatum. At brevi varias in sectas abiit ια quamvis Aristoteles organo suo S ratiocinandi methodo praestantissima intra limites artis atque scientiae eam Contine re ad laborarit, nihilominus illo vel non rite intellecto , vel in alienos sensus de- aerio , clum suis quisque opinionibus illum servire coegit, inutilibus altercatio nibus , superstitiosis opinionibus, nullius que frugi quaestionibus bene multis porta fuit averta. Equidem iam pridem Democritus & Epicurus de atomis, e qui bus universa componerentur, Philolaus Crotoniensis de harmonia mundi, & telluris circa solem itinere aliquid somnia runt e Aristoteles de vi & virtute ele-

89쪽

66 Cuput III

mentorum, de gravium & liquidorum pondere ac sequilibralitate, de animalium es plantarum genesi ac indole, de; ccein

lorum motu, & astrorum dominatione, deque aliis naturae arcanis Varia tradi. dit : Archimedes miras quasdam mach, nas explorandis rerum naturalium viri-hus in statica & hydraulica servituras struxit. Sed horum omnium memoria vix non obruta sepultaque fuit vitio illorum, qui omnia ingenio, & profundae meditationi, nihil experimentis & sensium iudicio in philosophia tribuendum esse nimia severitate contendebant. Criticae quidam spiritus nobilis in quorumdam animos postremis duobus seculis illapsus effecit, ut amoeniorem ars haec & scientia faciem induerit. Primi fuere, qui tanti rem moliminis susceperunt Franciscus Baconus de Verulamio, Galilaeus de Galilaeis, Robertus Boyleus. Secuti sunt in Germania Otto Guerichius, Consul Magdeburgensis , P. Scholius S. J. &Sturmius ... in Galliis Cartesius, Gaia sendus, Hamelius, P. Fabri S. I. . . . ita Italia Κircherus S. J. Franciscus de L na S. J. . . . in aliis Europae regionibus Copernicus, Kepplerus, Ne tonus, alliaque plurimi, quos in libro de Philosophia recensui. Infinita brevi Physices

90쪽

Oeconom. Critica artis.

experimenta de aeris pondere, de aquain rum artificioso adscensu, de ignis vi urendi , de terrae ac graVium Centro, de m tu a loco in locum, de solis lumine, decoloribus, de magnetis vi attrahente ac repellente, de fluminum origine, de maris aestu, de ventis, de fulmine, de phosphoris, de virtute electrica, &C. Comparue runt. Non jam amplius tot argutiis sophisticis, sed sensuum ministerio, & constructis harometris, thermometris, hygrO- metris, microscopiis, telescopiis, tubis loquentibus, aniliis pneumaticis, machinis electricis arcana Philosiophica explorabantur: meteora, metalla, planetae, anima lia, horumque geneses, incrementa, Virtutes & adsectiones in apricum producta fuerunt cum insigni aliarum quoque artium & humani commercii emolumenisto. Non minus Mathesieos disciplinam nostris temporibus ad summum apicem evectam esse laeti con bicimus: emendata est temporum ratio, astrorum Cursius, ruantum mortalibus licet, in ordinem reis actus, comites Jovis & Saturni, macuislat solis, novaque sidera telescopiis detecta, eclipsium praesiagia ad calculum exactissimum revocata: verbo, nihil fere in - coelestibus illis plagis a nobis adeo reis motis contingit, cuius modo indicia &

SEARCH

MENU NAVIGATION