Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 10. De arte critica et de re antiquari

발행: 1762년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

reliquiti Posterior, quam Joannes Ha duinus S. J Presbyter iussu Gallicani Clori Parisiis an. III s. regiis typis VulgaVit. Quat quidem in eo summopere commenodanda est, quod plurima exhibeat ven randae antiquitatis monumenta, Caeteris Collectoribus prorsus incognita, 'uod quam plurima, quae in Labbeo mutila & vitiata occurrunt, integra reddat & emendatiora , & tandem, quod notis brevibus quidem , sed appositis & eruditis omnia pene illustrata sint. Quia tamen Harduinus solis Actis Conciliorum vulsandis intentuS, quam plurima, quae vel suppOstitia censuit, vel quae proprie non sunx Acta Conciliorum, sed vel appendices, vel additamenta, vel Conciliorum Summaria, quae priores editiones, & praeci pue Labbeana proferebant, resecta voluit S omissa ; hinc ex eruditis quam plurimi eam velut mancam ac mutilam im-Probarunt , necessitatemque sibi imp sitam conquesti sint etiam alteram Lab-heanam. non sine gravissimis sumtibus Comparandi. Cui quidem incommodo ut occurrerent nostri Veneti Bibliopolae Αlbitrius & Coleti, consilium CeperunL novam Conciliorum collectionem cudendi,& Labheanam & Harduintanam ita componendi, ut quae Labbeus & Harduinus

112쪽

Oeconom. Criticor artis. 89

seorsim ediderunt, in unum Corpus rediis gerent Conciliorum , & si qua praeterea vel ex Manuscriptis, vel ex editis Codiis ethus aliunde arcessi possent, insererent.

Quod quidem Nicolai Coleti, Veneti Presbyteri, Viri eruditissimi opera ita abis

unde praestiterunt, ut intra sexennium novam ac locupletiorem editionem viginti tribus tomis absolutam orbi erudito praeis huerint: in qua non solum ea omnia, quae Labbeus habet & Harduinus, coningsta sunt, sed S alia bene multa ex aluetio, Martene, Cardinali de Aguirre, Bessin, Petro de Marca, Lunigio, Mabillonio, Ughello, Pagio, Christiano Luripo , aliisque Auctoribus huc translata , quae iis locis optime disposita conspiciuntur. Persecta hucusque, & numeris omnibus abQluta videri poterat Conciliorum collectio , quum Vir clarissimus P. Joan. Dominicus Mansi tot illustrium Virorum in colligendis Conciliis industriam & eruditionem aemulatus sex supplementorum tomos nuperrime vulgavit in quibus sexcenta & amplius Concilia in prioribus editionibus omissa in lucem protuliz; praeter innumera alia, quae vel manuscriptorum Codicum ope restituit ac emendavit , vel conquisitis undequaque optimae frugis monumentis supplevit, vel

113쪽

notis criticis, historicis ae chronologiis eis, & eruditis etiam quandoque disse lationibus illustravit. Unde rem non ingratam maximeque utilem in literatorum gratiam nos facturos putamus, si novam sacrorum Conciliorum Collectionem vulis gandam aggrederemur, in qua praeter ea

singula, quae Labbeus & Ηarduinus, &novissime Nicolaus Coleti suis collectionibus inserta voluerunt, ea etiam e

hi heremus suis locis optimo ordine dis posita, quae Vir Clarissimus nempe Manissus vulgavit, quaeque inde se daturum pollicetur, & quamplurima alia, quae magno studio conquisita quamplures Eruincliti Viri nobis exhibuerunt, & indies , exhibenda speramus. Hucusque ante m morati Typographi Veneti praefatio actnovissimam & locupletissimam editionem sacrorum Conciliorum, quae sub praelo sudat, & e qua lector facile totam edi- . tionum priorum, tantique moliminis in-riem intelligere potest, quam profecto Virorum praestantium Criticae debemus.

114쪽

Oeconom. Criticet artis. 91. g. IV. . Criticae sudium circa Martyrum U

Sanctorum Acta, nec non Patrum S. Scripturae Codices.

XVII. VII. Λ Conciliis ad Acta Martyrum S

Sanctorum curiosius examinanda , majoreque cum fide posteris exhibenda se contulit Critica, non sine sudore, laboreque immani. Vix enim ullum Veterum scriptorum genus est, Cui harbaries, ignorantia, fingendi libido, &ipse religionis zelus inconsultus tantam stragem intulit, quantam huic, videlicet Actis Martyrum & Sanctorum. Fuerunt enim non pauci scriptores Catholici cutcle haereticis nihil dicam, sacra quaecunque mendaciis corrumpere dudum adinsuetis) scriptores inquam Catholici, qui piis fabulis & prodigiis multiplicandis

Plus studebant, quam veritati investigandae, tradendaeque et quidam de temporum epochis & locorum rationibus observandis parum solliciti innumeris dubiis &disceptationibus ansam praebuere et aliqui pro arbitrio suo sanctis ignotis nomina imposiverunt, quin & ex nominibus Sanctos

115쪽

9a Caput Ire

ctos sanctasque formarunt : Alii varia crudelitatis genera, & quasi artificia tyrannorum commenti sunt, ut majori cum admiratione ac splendore Martyres in theatrum producerent : Alii demum dia. Iogos & sermones a Vero multum abhorrentes, & inusitatos eventus incerto

populi ore vulgatos, & SS. Martyribus pene inutiles excogitarunt, uti loquitur Fleurius. s) Atque rei hujus caussa fuit haud alia, quam quod scriptores isti

male creduli regulis Critices destituerentur, quarum ope Commenta a probatis historiis, supposititios partus a genuinis prolibus, & narrationes sinceras ab incerta fama in vulgus dissipata internoscerent, & vera Martyrum Sanctorumque Acta disternerent a nctis. Nosse enim oportet, Diocletiani furorem eo progreclum fuisse, ut non solum in corpora Christianorum, sed etiam in sacros Coindices & Scripturas eorum saeviret. Nam hujus edicto sub annum 3 o Biblia caeteraque Religionis Christianae monumenta & Acta, quotquot reperiri poterant, igne absumta fuerunt. Hanc cladem tristissimam resiarcire quidem Conatus est reddita sub Constantino M. Ecclesiae pace Eusebius Caesareensis, qui ex adver

116쪽

Oeconom. Critica artis 93

Desis Pamphili, illustris Martyris, cui

amicitia iunctissimus erat, communi fato subtractis acta veterum Martyrum studiose collegit, cujus tamen voluminis nonnisi epitome aliqua superest: quin &alio libro Martyrum historiam complexus est idem Eusehius, sed illorum duntaxat qui temporibus illis in Palaestina sanguinem pro Christo fuderunt. Postea vero, successere scriptores quidam, ut dixi, in

te creduli , qui quaecunque a Maioribus suis de Martyrum & Sanctorum gestis

narrari audierant, vel non bene descri lita legerant, additis non raro e penuua episodiis, temere libris suis inseruerirunt. Ita vera & falsa sine discrimine Acta Sanctorum copiose in Ecclesia fuere multiplicata , non sine multorum Iupra vulgus sapientium justis unis querelis, deplorantium tot vero minus similia, tot inepta, quin & falsia in negotio tam sanincto per Ecclesias spargi ac circumferri. Falcem igitur in messem non alienam sed suam immisit Critica. Duo solum eius specimina profero, caeteris illustriora. Primum est insigne opus, seu AEa primorum Marorum Moera cr selecta, quod Cl. P. Thec doricus Ruinartius o. S. B. e Congregatione S: Mauri typis dedit Parisiis an. I 68 9. cujus breve elogium subis

117쪽

subministrat Honoratus , si dum ait rid complecti, quidquid carius preti sius Ecclesia possidet secundum Scripturam.

Alterum sunt Acta Sanctorum, quae non solum Martyrum gesta produnt, sed aliorum quorumcunque, quotquot toto orbe coluntur , vel a Scriptoribus Catholicis celebrantur, uti titulus operi praefixus loquitur. De his inquit idem Honoratustis Una profecto erat Societas JEsu, quae

se tantum munus susciperet atque perist- ,, Ueret : SOcietas inquam amplitudinis is summae atque sapientiae, ardentissimo- ,, que incensa studio nos ad ea institue is di, pro quibus aeterna praemia prome ,, riti sunt Sancti. ,, Juvat magni operis hujus originem & progressiones paucis describere. Heribertus Ros*eidus Ultrajectensis S. J. natus an. I s 8 9. animmum adjecit ad vitas Sanctorum e prO-hatis antiquorum monumentis integritati suae restituendas, quod consilium sed Cim voluminibus perficere constituit: seclprimo absoluto & in lucem edito morte praeventus aliis laborem istum relinquere coactus est. Hujus in locum suffectus Joannes Bollandus Belga, natus Titieri

moritu anno IJ 96. ejusdem Societatis,

aliud magis arduum amplumque institu-

118쪽

Oeconom. Criticet artis. 9s

tum meditari coepit, scilicet memorata Sanctorum Acta per singulos anni meninses distributa. Comparuit primus TO-mus an. I 6 3. Auctore Joanne Bollando,& Godefrido Hensthenio adiuvante, quos postea plures in eodem eruditissimo la-hore secuti sunt, nimirum Daniel PapeishrOChius I 668. . . . Franciscus Baertius& Conradus JanninguS I 68s. . . . JO- .annes Baptista SolleriuS I7O9. . . . JO annes Pinnius I 719. . . . Guillelmus Cuperus I 723. . . . Petrus Bosichius I as. . . . Joannes StildinguS 17 I. . . .

Joannes Limpenus & Joannes Veldius

sis complectitur tomos II. Februarius III. Martius III. Aprilis III. Maius VIII. Iunius VII. Julius Vi I. Augustus VI.

September VII. usque ad annum II 6 O. quo haec scribo. Universe sunt Tomi quadraginta sex : totum Vero Opus a prima sui editione facta anno I 643. in hanc diem continuatum periodum anno rum Centum & septendecim conficit: non adnumeratis tomis tribus, qui titulum praeseserunte Thesioris Antiquitatis E cumsica, in quibus Dissertauones, Train

119쪽

96 Caput LIL

ctatus, Vatribae & Exegeses, atque non.

nulla venerandae Antiquitatis tum stacrae tum profanae monumenta Continentur,

per priores Tomos dispersa. His elogium subnecto, non domesticum sed e terum, quod ex actis Eruditorum Lipsi. ensium recitat Honoratus his verbis r,, Recondita alaue amplissima eruditio , ,, perspicax intelligentia, labor assiduus ho. o rum illustrium Jesultarum perspicua si is iis fiunt consideranti, ipsos in diutu ,, no hoc molestoque opere factorum iu - ,, uniuscujusque Sancti vita relatorumis Veritatem ad trutinam revocasse, obinis scuros textus eruditis adnotationibus

is explanasse , difficultates chronologicasis expedivisse , pluraque alia perficiendo,, huic operi necessaria addidisse. Quaniatum denique in Critice accurationis is esse potest, tantum ipsi ad vera & talia is sa monumenta internoscenda traduxe ,, runt. Miraberis in eo exquisitam quo is ad infinitos pene, de quibus loquut tur, regionum & factorum inquisiiti

m nem multa minutatim narrata, quae an-

D tehac apud Historicos compendio tan- ,, tum legebantur; habitam mentionem is complurium Principum, Episcoporum, ,, ProVinciarum, Urbium & Monasterio- rarum, quae nunquam fando pene audita

120쪽

oeconom. Critica artis. 97

D suerunt ; quum neque hactenus editae,, suerint non paucae hujus collectionis ,, Vitae. Apponuntur tandem multae tam bulae Alphabeticae , quarum aliquae ad ,, historiam , & geographiam, aliae vero is ad nomina propria resque pertinent. ,, Ex quibus universum licet conjicias , ,, Acta Sanctorum eodem tempore ab se tutam Ecclesiae, omniumque fere regno ,, rum Orbis noti historiam complecti. In ,, fronte. cujuslibet Tomi nonnulla repeis, , ries opuscula, & Tractationes scitu &,, animadversione dignas, neque antea ,, typis commissas. n ν

VIII. Demum post tot exanclatos In

omni literarum genere labores ars Critica vix non limites, si quos tamen habet, supergressa, etiam Patrum & Biblio. Tum Codicibus se indulsit incredibili conatu. Huic certe debemus tot Patrum opera ab innumeris mendis, quae vel liahrariorum ignorantia & oscitantia, vel heterodoxorum fraude irrepserunt, e Purgata et opera quae illis male supposta fuerunt, detectat quae vero velut furti ve subtracta, legitimis dominis restitutae Opera a graeco in latinum idioma fideli. ter translata, & plurimis notis, Pholiis, BIBLIOTH. DOMEsx. Lia. XIII. G ac

SEARCH

MENU NAVIGATION