장음표시 사용
51쪽
nianum cum Sabionensium, tum ceterorum Antistitiam, quos suis canit versibus, nomina &.ordinem didicisse, pro certo atque indubitato habendum. Verumenimvero quo selici sidere, quibusve auspiciis luci tandem restituta 1uit
Cassiani simul ac Brixinensium gloria PQuis adeo sortunatus, ut ejusdem Sabionensem Episcopatum diuturnitate temporis ex hominum memoria deletum, vitae denuo restituerit λ Testem nullum Bartholomaeo Tridentino antiquiorem occurrere, superius animadvertimus. Quae sit scriptoris illius indoles, quantave auctoritas, itidem adnotatum. Facilitatis, qua in re Historica versatur silludque i pium de omnibus ferme ejusdem aevi auctoribus jure amrmaveris) luculentissimum specimen nobis praebet S. Maxentiae D. Vigilii Tridentini Episcopi matris Vita, quam ab his ille verbis orditur: Antiquorum sollertia perυigili stimdio multa memorabilia posteris in scriptis
r liquit, quae modernorum inertia vanitati-btis Saeculi dedita, o incuria amisit. Hinc eli, quod multorum memorabilium Sancto
rum gesta, alit semiplena, aut ex sola fima, s u etiam ex eo inuris via possint haberi; ο quorum nomina scripta sunt in caelis, eorum acta snon) scripta sint tu temris, o memoria rarior habeatis Ex hae D prae-
52쪽
praelocutione compertum fit , ingenuum hominem ingenue fateri, quod ad S. Ma-Xentiae res gestas attinet, quas litteris consignandas susceperat, nihil plane ei suppetere. Quid igitur ageret Τ Receptum conjectandi morem & ipse continuo sequutuSest, atque ita infit. Fuit igitur B. Maxen-ria temporibus JoCiniani o Valentiniani L.
Impcratorum praeclaro Romanorum genere
edita, sicut nominis sui reflatur consonantia, a Maxentio, quem paullo ante ' dictos Praetoriani milites Imperatorem 1 cerant, Maxentia videtur denominata. Risum teneatis amici J Ergo Maxentius Maximiani Herculii, qui Sirmii natus erat, filius, atque adeo natione Pannonius suerat, Maxentiae praeclaro Romanorum g π
re Vitae nomen dederit J Ergo eumdem Maxentium, qui anno CCCVI. a Praetorianis militibus Imperator suit salutatus, paullo ante Maxentiae ortum Imperatorem factum fuisse discemus, quando haec temporibus Ioviniani o Valentiniani L. quorum postremus ante annum CCCLXIV. Imperator non esst renuntiatus, in lucem suit edita J Haec ramen Maκentia sita prosequitur Bartholomeus) disti Maxentii Smcrilegos ritus abborrens, orthodoxae fidei cul-rum ferventis'me tenebat, o ingenuo viro
ejusdem Adei copulata , religiose Domino
53쪽
dest iebat. At Vigilii Cap. I. Num. a. disertis verbis testantur, S. illius Martyris parentes post suam demum in Fridenti num Episcopum electionem, sui ipsus
praedicatione cum suis germanis conpersos fuisse. Sed satis jam ineptiarum audivimuς. Quo duce atque auctore Bartholomaetis noster Sabionensem S. Cassiani Episcopatum invexerit, ex his facile quisque conjicere potest; nemo enim non Videt, receptam vulgo opinionem, nullis idoneis vadibus, nullo probato documento subnixam, sed vel inde enatam, quod Cathedralis Ecclesia S. illi Martyri olim suerit dicata, vel quacumque alia demum de caussa exortam, ambabus , quod ajunt , ulnis excepisse ;quam quidem popularem traditionem prout fidenter ab eo recepta fuerat, sidentius postea aliis venditavit. Praeter eam nullus prosecto divinus nuntius, nulla caelitus immissa lux adsuit, quae rem oblivione sepultam atque obsoletam erueret, indica
XIV. Ceterum quae de S. Cassiani generis nobilitate, Christianae religionis in Raetiis praedicatione, & Episcopali dignitate a recentioribus commemorantur, seu potius comminiscuntur, cum veris &.genuinis S. illius Martyris Actis, ejus vitae ratione, ac aetate qua floruit, c0ngiliari D a nullo
54쪽
nullo modo possunt. Quis enim animo concipiat , nedum certo sibi perluadeat , virum non modo nobilitate, sed etiam do
di ri na, & sanctitate conspicuum, qualem prosedio suisse oportet Evangelii Praeconem , qui pro Christi side extrema passus, Iamdem ab Eccletia stia pulsus suerat, proindeque amplissimo Consessoris titulo gloriari merito poterat V quis inquam animo concipiat, vilis limo ludimagistri munere , qui per si ita & notas pueros scribere docer, vitam sustentare coactum suisse λ Tam igi. ur alte stertebat sive Mediolanensis, sive Romanus, sive quicumque alius Epilco pus, a quo ad Alpes Raeticas missus fuerat, ut tot meritis insignem hominem, qui operam suant naviter alio collocara poterat, in tanta praesertim eorum pen ria, qui nostrae religionis fundamenta comtra Paganorum impetus jacerent, tanquam pistrino aliquo inclusum, otio torpet cera 1 ineret Τ Apage nuxaS. Verum immortale facinus a Caniano praestitum, si te audiamus, omnes latebat.
Fidei, constantiae, religionis illustriacispe cimina ab eo inter Gentiles pro Christo edita, nulli patebant Oe popularibus quidem suis, immo ne illis, a quibus Πnitus suerat. Sed quis, quaeso, haec Lethans umdi et immerserat: 'quis. omnium CculiSMVe oliva a ci lum
55쪽
lum obduxerat adeo spissum, ut ne Solem quidem cernerent; immo inquam quis vir tutis naturam ipsam mutaverat, ut ea qua solet luce, minime coruscaret 8 Ne quid interim dicam, necesse plane suisse, non modo quae Cassianus egerat, sed ne Cassisianum quidem ipsum de facie non novisse Forocornelienses, cives nempe concivem suum: alicui stirpis saltem origo a tam vili & abjecto exercitio hominem subduxisset. Stomacho fatis valido sueriti qui haec concoquat. Ego certe, ut quod sentio, libere dicam, quid tantem sit otio&litteris abuti, si hujusmodi portenta editis libris Lectoribus suis obtrudere non est , prorsus ignoro. Desideritiui Episcopum redarguit Magnus Gregorius D lolarum Lib. IX. Ep. XLVIII. quod Grammaticain quihusdam exponeret, hoc est, ut ego quidem interpretor Poetis enarrandis incumberet , nam id profecto , Quintiliano teste Lib. I. Cap. V. ' De Institutione Oratoria , Grammatici officium est. Quanto acrius in Episcopo reprehendisset Notarii professionem, quae aeque profana est ac Grammatica, multo vero infra illam sita, neque in tanto viro serenda 8 Sane U. Cl. Zeguras Bernardus Van Elpen in Commentario ad Gratiani Decretum Part. Ι. Dist. LXXXVI. in ea sententia est , ut putet
56쪽
Desiderium a S. Gregorio Papa objurga tum fuisse, Quod Δυino cantui immisceret hujusmodi profanas Grammaticorum fabulationes. At seipsum satis explicat Gregorius,& Desiderii facinus ob oculos ponit poste rioribus ejusdem Epistolae verbis : Unde si post hoc evidenter ea quae ad nos perimia sunt, falsa esse claruerint, nec vos nugis o saecularibus litteris studere contigerit, Deo nostro gratias agemus, qui cor v
strum maculari blasphemis nefandorum sputa Jovis, qui a Poetis canitur) laudibus non permiserit. Ut prorsus de mirer, Uirum doctissimum id Desiderio huic amn- , xisse, quod de Catholico Episcopo quolibet sutile plane esset ac ridiculum cogi
XU. Sed ut ad priora redeamus, quis praeterea in Sabionensium Episcoporum serie adeo enormem lacunam admiserit, a
Cassiano nempe ad Ingenuinum, hoc est trium SMulorum, atque eo amplius, si ut tu verolimilius puIas spag. F.) anno Frae Vulgaris CCLVII. Cassianus martyrio si coronatus λ Nemo igitur postmodum Ecclesiae a tam illustri Martyre constititae curam suscepit ullam, quo Christiana religio ibidem refloresceret. Quis credat rem Christianam integro serme Saeculo ante Constantini Magni tempora, inter ab
57쪽
pinas gentes, hoc est rudes, asperas, ignorantiae tenebris obvolutas, & idolis deditissimas, adeo feliciter erevisse, ut Ecclesia inibi erigi potuerit, cui Episcopus praeficeretur J Sane quaenam fuerit harum regionum conditio etiam multo post, ex S. Uigilii nostri Actis manifestum fit; ex iis enim apparet IV. Ecclesiae Saeculo inclinante in ipsa Tridentina urbe nullam adhuc sacram aedem suisse : in ipso vero Tridentino agro martyrio a Paganis affectos Sisinnium, Martyrium , & Alexandrum; quod paullo post ipsi met S. Vigilio obtigit . Quid , quod Brixiana Dioecesis multum debet Vigilii nostri laboribus in
Evangelio annuntiando, ut eadem Acta testantur ΤArgumenta, quae ex Patrum auctoritate
ducis spag. 43. in quo Raetiis Christianae fidei lumen mature affulsisse probes, proindeque minime mirum videri debeat, in iis Ecclesiam a Cassiano institutam fuisse; confutationem utique nullam merentur; ludere enim potius in re gravi, quam serio aliquid probare voluisse videris. Innocentius L. Pontifex ait : Manifestum est in omnem Italiam nullum instituisse Ecclesias, nisi eos, quos venerabilis Apostolus Petrus, aut ejus Successores , constituerint Sacerdotes . Inde tu infers: In omni igitur Dotia jam D 4 com
58쪽
constitutae erant Ecclesiae, o Episcopi. Con tintio vero subdis: In Raetia igitur , quae
ad Italiam tum certo pertinuit, pariter compituras fuisse, tax dubitare licebit. Egresia porro argumentatio, R quae quantum in Dialecticis profeceris, una satis ostendat. De aliquo litterarum Magistro sutor Verbis D. Augustiui in Lib. De Praedesti natione Getnctormn idium. I . qui in citat- rate solus es, dicimus omnes iste hic litteras docet. Si inde quispiam inserret: er-RO Omnes discunt, nonne rideres Τί Ride igitur argumentationem tuam, quae huicquam simillima, immo una eademque est. Quςmadmodum enim ex Augupini dicto recte quidem insertur, neminem discere nisi ab illo Magi stro : perperam Vero Vomnes discere; ita ex Innocentii sententia argui sane potest, nullam in tota Italioe Eccletiam fuisse institutam, nisi ab Epi copis a Romanis Pontificibus initiatis: nequidquam vero per omnia Italiae loca E elesias ab illis excitatas suis te. XVI. Hactenus ad explodendum Sabio nensem Cassiani Episcopatum disputatis maximum insuper ex eo robur accedit , quod Imolenses, ut liquet ex AnonVmo auctore Chronici Olcnsis apud UMellum Tom. II. Italiae Sacrae in Episcopis Imo lentibus, in ea aliquando suerim 1ementia I
59쪽
tia, ut putarint, Cassianum e Sabiona Gemmaniae urbe Forumcornelii concessisse, ac deinde ad Pontificiam insulam a suis evectum: contra vero Brixinenses existimente Forocornelii Sabionem missum, ibique Episcopum effectum . Quae sententiarum discrepantia ac varietas traditionem utramque de illius Martyris Episcopatu prorsus evertit ; perspicue id enim ostendit veteri eam probatoque teste caruisse, solaque vulgi opinione, quae natura sua Vaga ac mobilis est, suisse subnixam. Fabulam tu qui demi vocas eam Chronici molensis traditionem spag. Iς. in at si Ιmolenses illud idem
de tua pronuntiarent, neutiquam Video qua ratione os iisdem obstrueres. Neque spernenda omnino videtur esse Matthiae Burg techneri animadversio, qua ex rariore cultu S. Cassiano a Teriolensi
bus , praestito, ejusdem Evangelii in hac regione praedicationem, & Ecclesiae constitutionem in dubium revocavit. Quis enim sibi fingat primo Pastori, primo Evangelii Praeconi, rara adeo templa erecta suisse λ Si enim duo, aut tria excipias, nullum omnino in tota qua late patet amplissima hac Provincia videre est, praeter Brixi nenisse: quum interim S. Vigilio Tridentino Episcopo , qui tamen primus non suit , sexdecim omnino lacra: aedes in Teriolidi.
60쪽
catae conspiciantur, quibus sortasse non paucae aliae addi possent.
Reponis spag. g in hoc ideo factum ,
uia celebre erat eius martFrium in tota Ecclesia, eiusque gesta Romam missa , a Summo Pontifice approbata, atque insignis per ea parta esset victoria ἰ quasi vero Caiasiani martyrium minus celebre fuerit in tota Ecclesia. Sed nonne Sisinnii, Martyrii, & Alexandri, qui a tot SS. Patribus summis laudibus efferuntur , martyrium aeque celebre, immo etiam celebrius erat martyrio Vigilii, & nihilominus quibus templis, si unum alterumve excipias, illorum memoria colitur λ Contra S. Zeno Ueronensis Episcopus, Martyr, ut Videtur, minime fuit; & tamen quam late pateat ipsius cultus, quot templa non modo in Veronensi Dioecesi, sed per universam propemodum Italiam, R extra Italiam pariter, illi excitata fuerint, luculenter ostendunt ejusdem operum docti atque eruditi editores Petrus 3c Hieron mus fratres Balleis rinii in Prolegomenis Zenonianis Diferam tione ΙΙΙ. Cap. IV. h. I. Scilicet Anaunienses Clerici, quamquam MartyreS , quia tamen non fuerunt primi Evangelii Praecones, non Episcopali, immo nec Presbyterali dignitate insigniti, sed Vigilii ipsius operarii, ab eo in Anauniam missi, illo.