Brevis expositio propositionum damnatarum. In qua variae quaestiones a probatis dd. fusè enarratae, juxta summorum pontificum decreta, brevi metodo, ordineque alphabetico dispositae resolvuntur. A p.f. Didaco Duarte ab Aragonia Ord. Min. Reformatorum

발행: 1719년

분량: 373페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

v4 Defensio occiso.

Non possiit inven re aliud instrumentum simile, di adstrictus sit ab opere cessare, at . que adeo se, & suos iustentare nequeat, in hoc casu non attenditur ad valorem unius aurei, ves argentei , sed ad detrimentum, quod ex ablatione ei resultat, votest ergo artifex uti suacumque defensione cum in deramine-28 . Quaeritur. An sit probabilis opissio asserens , esse licitum defendere occisiva defensione ea bona, ad quae ius inchoatum habemus , & quae Mos possessuros spera

Resp. Esse improbabilem , damnatam ab Innoc. XI. cum prop. 32. Prim. : quia non licet occidere hominem propter solam opinionem probabilem, dato, 8c non con-Cesso, quod ea opinio esset probabilis; Σ. quia in hoc casti non est evidentia de m deramine inculpatae tutelae, cum in Republica sint destinata media ad defendem dum iura civium. & quia legibus humanis interdicitur, quod homines privatim d fendant iura ad aliqua bona, & ius pissilictim praevalet iuri privato : Terpende etiam propos. 33. ab eodem Pontifice damnaram . .

DE NUNCIATIO.

Uartitur. An Ille, Tui eviden- ter constat, Petrum esse haereticum , teneamr denunciare ,

etiamsi probare non possit Resp. Assirmative , nam oppositum est expresse ab Alexandro VII. cum propos . s. damnatum, ratio est , Muia haeresis est malum graviamum simul, & contagiosum, quod

112쪽

callia opponitur bono fidei, & publice saluti, etenim ex Apost. 2. ad Timoth ut cancer iserpit, & sua lue alios ἰnficit , ergo specialissima illi medela est adhibenda , a

KRiet adeo etiam si, probari non possit haer ticus , adhuc est denisciandus, si de ejus haeresi .constet, ad hoc c ut accedentibus

aliunde aliis notitiis ) possit Judex de illo

inquirere, ut statim sues extinguatur , a tequam grataturi adde, quod solum acculator tenetur probare delictum, quia accusator petit potius jus suum , quam bonum commune , secus vero denunciator ex cap. super, his De Accusat. - Ι 86. Quaeritur. An de nunciationi haer rici praemittenda sit correctio fraterna Resp. Nullatenus esse praemittendam , ratio est, quia quando imminet periculum -multitudini, non habent locum h*c verba Domini: si preeaveris in te frater tuus c. nam tunc frater peccans non peccat in re tantum, maxime quia sperandum non aest, quod qui ausi is est se opponere Ecclesiae universali, corrigatur per secretam in Mitionem unius, itaque nulla admonitione, aut fraterna correctione piaemissa, haeretici sunt denunciandi tam manifesti , quam occulti s &iidem dicendum de alliis criminibus, quae haeresim sapiunt. 487. Quaeritur. An haereticus emendatus sit denunciandus λResp. Assirmative., ratio est, qlita ha retici fingere possunt se emendatos, & non est eis credendum , si affrment sed nessarium est, ut innotescat Iudicibus fidei , Iid ad iuris remedia procedant, nam finis denunciationis non est solaepiendatio, sed etiam

113쪽

Denuntiatio. etiam punitio delinquentis, ut metu Poemefacilius ipse, & alii ab eo crimine retrahantur .

188. Quaeritur . An sciens sub secreto , etiam jurato, aliquem esse haereticum, t neatur de nunciare λResp. Teneri, nec obstat λretum e cepto Sacramentali ) neque iuramentum ἔ non secretum, quia hujusmodi est mereti manum nascens ex privato pacto tacito, vel expresso inter loquentem , & audientem , M adeo non potest praejudicare legi su neri ris praecipientis denunciationem pro bono publico, non juramentum , quia iuramentum iuxta regulam s8. Iuris in 6. non est obliξatorium contra bonos mores , nec de illicitis obligat, cum non sit vinculum in quitatis . 18'. Quaeritur . An audiens a fide diagnis , aut ab aliis levibus personis, aliquem esse haereticum, vel de haeresi supectum , teneatur denunciare ρResp. Quamvis opinio negativa damnata

non maneat . Communis tamen , & certa

sententia est, esse de nunciandum . si a fide dignis audiatur; Edictum enim S. scit hoc Praecipit, ut si quis sciverit, vel audi ritea delicta, demunciet ; si tamen a levibus Persenis accipiatur, nonnulli negant , alii probabilius affirmant. esse denunciandum. quia in eo edicto absolute, 8e sine limitatione praecipitur sub excomm. ut si quis sciverit, vel audiverit ea delicta, denunci et, quippe quae vergunt in damnum publicum christianae , Reipublicae , ac proinee in eo Tribunali admittuntur testes alias inhabiles ex cap. in fidei favorem Tri haeresi in o.

Disiit so by Coosl

114쪽

caes

F ut naeretim, tunc poterat quis a

115쪽

03 Denuntiatio.

denunciatione excusiari, si grave malum tia meat, Puta mortem, vulnera, iactitram ramae, vel honoris , aut magnae partis bono rum , aut si ea proxime eventura probabIliter credat suis consanguineis , vel amni bus usque ad 4. gradum; cavendum tamen est, ne quis trepidet timore, ubi nullus est timor, ut passim Contingit. . . , I92. Quaeritur An in de nunciatione naeretici formali facienda detur personarum exceptio Resp. Non dari , nam uxor maritum sfilius Patrem; Soror fratrem & e conversos

denunciare tenentur, ut colligitur ex Deum xeron. I 3. ubi dieitur : si ιibi persuadere vo tuerit frater tuus , filὶus, uxor, aut amicMs a quem diligis, ut animam tuam , elam dicens νeamus, o serviamus diis alienis, non misee rearis , aut oceuites eum: Aliqui tamen probabiliter putant , & tunc solum .nlium suxorem, sororem flec. ad id teneri, si

ter , maritus , vel frater dogmatizarent , di alios haeresim docerent, cum enim tunc teneantur etiam cum discrimine vitae a fortiori ad id tenentur cum infamia, & Pu

nitione Patris 8ce. . r93. Ex quibus fit pariter , dentinciandum esse Haereticum dogmatigantem etiam Rcomplice deliini, quamvis aliquatenus tunc

seipsum prodat ; in aliis vero delictis ab haeresi formali probabile est , quod nemo

teneatur complicem manifestare propter P riculum propriae infamiae , excepto Ctami qne sol licitationis ad turpia s nam an tara casu est omnino certum , foeminam , . Volmasculiim sollicitatos teneri ad denunc landum Consessarium sollicitantem, quam ris

116쪽

Denunctatio. 99

apsi consenserint , &. fuerint complices . vel etiam sollicitantes , esto non debeantilium consensum ,rodere , nec de eo in

I94. Quaeritur Quomodo Consessarius se gerere debeat cum obligatis ad denunis

Resp. Animadvertat, an ex Iton denu aiatione inciderint in fautoriam , Creden- tiam, vel receptione , haereticorum in su iidium haeresis , quia tunc tales ligantur excommunicatione Bullae Carnae, a qua absolvi nequeunt , nisi ab habeote ad id fat. cultatem s idem dicendum, si non denuntactantos omiserint denunciare per totum tempus ab edicto S. Inquisitionis taxatum , etiam si fautores haereticorum non sint; ex gomm. S. Ossicio reservatam incurrunt, nisi eos excuset ignorantia I9s. Quaeritur An eos Possit Consessarius absolvere, antequam actu dentincient δResp. Esse distinguendum , si perionae sint fide dignae , di Consessario bene notae ,

de quarum fidelitate non dubitet, di alteri Consessar in id non promi lerint, a montis denunciationis ignoraverint, firmum propo-stum denunciania sussiciet a s vero sint personae ordinariae, de quarum uidelitate dubi tare probabiliter potest, curare omnino dς-bet, ut denunciatio absolutioni praecedat, nisi communicandi urgeat necessitas , quia tunc cum firmo proposito adimplendi oblia gationem, potetit impendi absolutio. . .

sacramentali mesessione. tribuit Poenite

ii chartam postea legendam , in qua ad Fenerem incitat . censeatur sollicitasse

117쪽

In Confessione . ac proinde sit denunciandus . Resp. opinionem negatIvam expresse damnavit Alexander VII. cum propos. s.& merito , quia traditio huius chartae ad malum provocativa inrogat injuriam S cramento, in quo Sacrilegium gravissimum a Consessario committitur, Praeterea reddit Sacramentum fidelibus odiosum, clim , in eo paretur animarum ruina , & quam is poenitens tunc temporis a veneno illo non nterficiatur, haurit tamen illud quod post modum vitam spiritualem tollere tentabit ; knmo forte gravius nocet, quam si immediate Confessaritis sollicitaret , tunc enim ismina instructa. proposito non peccandi de caetero , facile Sathanam repe let, quando vero remisso se ore charitatis tentatur , facilius consentit; hinc non minus est denunciandus , si per chartam

post modum legendam sollicitet , quam si ammediatὸ ; & sollicitationis pariter est reus , si famulo occasione Consessilinis deehujusmodi chartam sceminae, vel mari deferendam .is . Ex dictis sequitur , denunciandum esse Consessarium, qui immediate post co sessionem diceret se minae animo . iniquo , quod redeat ad chirographum Consessionis .ccipiendum ι aut si post immediate peractam Confessionem sollicitaret puerum in Cellam, vel in domum ductum ritulo dandi chirographum, vel qui poenitentem sollicitat , dum ad genua procumbit , nolens

Gonsessionem audire , nec absolvere , vel qui praetextii Confessionis, aut extra occasionem Consessionis in Confessionario , aue

118쪽

Denunciatio. TOT

In loco quocumque ubi Confessiones audi i 'ur, vel ad Confessionem audiendam electo,. simulans ibidem Confessionem audire, sol Iicitat foeminas, sive mares , Vel cum eis actus , aut sermones inhonestos habeo

versi Dominἰei gregis Oc. 19 8. Quaeritur An si Ilicitatus confiteatur cum Confessario solicitante , possidab eodem absolvi absque onere denu clandi Resp. Negative , ut patet ex decreto Alexandri VII. damnantis propos. 7. Metatio est , quia Consessarius , fi velit prudenter operari , nullum incommodum subit monendo poenitentem de obligatione ista denunciandi , atque adeo tenetur m nere : dixi: si' velit prudenter operari, sinnissimum enim consilium est seipsum d ferre ad Tribunal S. Inquisitionis , antequam deferatur , ut omnem omnino Paenam declinet et Deinde , daro quod non teneatur Confessarius monere ad verius seipsum, in tantum posset poenitens esse immunis. ab onere denunciandi , in qua thm ignoraret hanc obligationem immediate ortant a lege Pontificia , non a voluntate Confessarii , qui proinde hujusmodi onus non debet imponere , sed solum

declarare , monere suos Poenitentes

rit si ab aliquo Core essario Qllicitati fuerint , denuncient sollisitantem. quare sta tim ac innotuerit' poenitenti ea obligatio tenebitur independenter a qualibet monim in ne Confessarii denunciare; eo prorsusi in

do , quo si Confessarius omittat docero poenitentem de obligatione quam ha

119쪽

bet rest triendi , in tantum posset esse Immunis ab hoc onere , in quantum bona fide invincibiliter ignorare'. legem naturalem .obligantem ad restitutionem ubi tamen ea innotuerit, independenter a qualibet monitione Consessarii, tenebitur resti-

ruere; ita pariter, si Consessarius si ve culpabiliter , sive inculpabiliter omittat doc re poenitentem de obligatione, qualm habezdentinctandi, adhuc poenitens obligabitur, si aliunda notam habeat Iegem pontificiam. 199. Praeter hanc explosanat , & damna-aam , plurimae aliae viae excogitatae sunt λα D. ad eximendam personam sollicitatam ab onere denunciandi, videlicet , si sollicitans non sit diffamatus , aut si sollicitario sit occeulta, Se sit spes emendationis praemittendo correctionem fraternam jetiam si dubium sit an correctio sit pros

turan nec teneri alium a so Ilicitata , etiamsi ille ait dierit a fides ignis, nedum ape senis levibus; neque dari obligationem d nunciandi , s Ilicitatio sciatur subseca to naturali, vel iuramento; neque sollicitatam teneri denunciare, si ipsa consenserit, aut si prius sollicitaverit Confessarium, tan- qtiam delicti complex, docuerunt permulti rexcusant alii , si Confessarius fuerit maximus benefactor , aut amicus solli citatae; si cesset praesumpto in poenitente, . bd Co fessarius male de fide sentiat, necnon si Comsessarius sit bonae vitas, de Conversationis,

di sesum semel , aut iterum eandem personam sollicitaverit. Refugit animus alias erroneas opiniones adducere , quae omnino adntum ad Tribum I S. Inquisitionis occludum, & huic enormi scelari ostium magnum

120쪽

aperiunt; propterea hae,& simit es opiniones reiicit intur communiter tanquam laxae,

ac tenuis omnino probabilitatis, insufiicientes ad prudenter operandum , quibus scelera foventur; & ruinae, non saluti an serum consulitur. 2oo. Quaeritur An teneatur poenitens de- mmciare per Epistolam aut per nuncium,

vel per Consessarium, si non possit immediate accedere ad Iudicem fidei , vel ob clausuram, vel ob egritudinem, aut ob aliamphisicam, vel moralem impotentiam Resp. a firmative , qtiicquid nonnulli in

contrarium dicant, ratio est, quia licet verum sit, quod impotens adire personaliter sit periorem, ut a reservatis , vel a censuris absolvatiir , non teneatur illum adire perliteras , aut per internuncium , ad id ta

men obligatur , si nequeat personaliter adire ad denunciationem faciendam, cum haec si longe maioris momenti , & ad bonum publicum spectet, neque obstat periculum, ne literae ab aliis reperiantur , quibus non est detegendum scelus Consessariis , nam hujusmodi periculum passim est valde remotum , quod ad avertendum grave damnum subiri potest; sciat etiam propter bonum publicum manifestari licite potest delictum sollicitantis non solum Jqaici , sed

etiam prudenti internuncio, si aliter denunciatio fieri non possit ; sectis sere semper

mulieres sollicitatae a denunciando excusarentur, quia passim citra aliquam notam adiare personaliter nequeunt Iudicem fidei.2or. Quaeritiir Quid agendum in ea sit, quo non possit induci poenitenr nobilis, ac verecunda ad denunciandum . nec possit

SEARCH

MENU NAVIGATION