Brevis expositio propositionum damnatarum. In qua variae quaestiones a probatis dd. fusè enarratae, juxta summorum pontificum decreta, brevi metodo, ordineque alphabetico dispositae resolvuntur. A p.f. Didaco Duarte ab Aragonia Ord. Min. Reformatorum

발행: 1719년

분량: 373페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

non censetur medium extraordinarium, moraliter impossibile. secus vero pati de- . trimentum grave s Advertendum tamen ,

quod laicus non tenetur ex superfluis statui ingentem vim peeuniae insumere pro redimenda vita pauperis,.neque obligatur ad succurrendum aegroto extraordinarias medicinas offerre, & Medicum longe distantem advocare, quia haec sunt extraordinaria media , quae continent dissiculta tem ingentem: Contra vero Beneficiarius, cum teneatur superfluum statui in piosulus erogare, non patitur magnam difficultatem, fi magnam vim pecuniae expendat ad sublevandam extremam indigentiam personae privatae, &ideo ad id obligatur, nisi forte ad bonum publicum exped ret , pecu niam istam statui super filiam insumere ad sublevandam indigentiam minus gravem Plu rium pauperiim , quam ad conservandam vitam timus priVati.

222. Quaeritur. An in gravi neeestate subveniendum sit pauperi ex superfluis, aut etiam, ex necessariis statui , tam ab Ecclesiasticis , Quam a laicis sub mortali λ. Resp. Quod si nomine gravis necelsiatis veniat necessitas quasi extrema , qualis esset v. g. quod nobilis cogatur mendicare, aut aliter ducere vitam ipsa morte peiorem, tunc subveniendum est illi, etiam de necessariis ita tui, eo prorsus pacto, quo diximus, subveniendum effetam ab Ecclesiasticisi quam a laicis in necessitate extre maue ratio est , 'quia necessitas haec valde gravis, de quasi extrema in morali aestimatione ipsi extremae indigentiae aequiparalliris tamen nomine necessitatis gravis veniat

132쪽

ea proximi indigentia ratione cuius minus digne, & opulentεr vivat , quam deceat statum suum , succurrendum est illi sub mortali solum de superfluis , non de n cessariis statui , ut communius docent D. D contra nonnulloς, putantes ad id non dari gravem obligationem, quorum sententiis in

damnata non manet

223. Quaeri tur . An in communibus necessitatibus pauperum ostiatiin mendicat

lium sub mortali subveniendum sit de si perfluis statui, tam ab Ecclesiasticis. quam a laicis 3 . .. Resp.. Quamvis nonnullI putent , aut ni Iam, aut solum sub veniali dari ad id o ligationem, eo quod prudenter quilibet sibi persuadere possit, necessitatem istam pat perum esse ab aliis tollendam aliter necessitas non esset communis, sed gravis , aut extrema ) dicendum tamen est, graviter peccare eum , qui propositum habet nunquam subveniendi pauperibus in com munibus necessitatibus; ratio est, quia cum erogatio eleemosynae de se sit ardua , nisi

daretur obligatio sub gravi erogandi illam

etiam pauperibus in communibus necessitatibus, sacile contingere posset, quod hujusmodi pauperibus nemo subveniret , unde non pqsset formari prudens illud iudicium , quod non sit defuturus alius, qui subveniat ;

quapropter tenendum est pro .certo ex ea

propos ra. ab Innoc. damnata hujusmodi gravem obligationem laserri. Et

133쪽

224. Uaeritur . An forma consecra- . tionis Calicis consistat in illis solis verbis i me est calix Sanguinis me an 'etiam sint essentialia reliqua omnia λResp. Sapientissimi D. D. censent, in sit is prioribus verbis formam consistere; sed, S. Tnomas, & plures atrii censent, reliquae omnia verba esse essentialia , sine quibuω non erit va Iida consecratio. Calicis, idcii co quia haec secunda opinio est tutior, peccabit lethaliter Sacerdos, qui sine reliquis

Omnibus verbis conlecrabit.' 22s. Quaeritur. An blatha , Mena, amy-

Iom , & vinumconmatum sint materia sus-ficiens ad Eucharistiam fResp. Negative , & deducerem praximopiniones affirmativas, est grave peccatum, quia minus tutae sunt, & exponunt frustrationi Sacramentum. 226. Quaeritur ,. An opiniones, quae excludunt a materia , & forma consecratio nis. quod aliae opiniones admittunt tanqualm necessarium ad valorem Sacramenti sint damnatae Resp. Esse damnatas ab Innoc. XI. ctIn P P. I. ratio est, quia constad ex ea dem dam natione, in praxi sequendam esse opinio nem , quae Circa Valorem Sacramenti tutior est, & revera tutius est omne id adhibere, quod aliqui admittunt tanquam necessa ani in ad valorem Sacramenti, licet ab. aliis, ut nota necessarium excludatur .

134쪽

227. Uaeritur. An, & quomodo olaci I benedicto pro extrema unctione, possit admisceri oleum non benedictum , ita ut certus maneat valor Socramenti

Resp. Certum est, quoad praxim. Sacrammentum extremae tinctionis licite , & valice conferri .etiam si oleum non benedictum superaddatur saepius , dummodo singulis vicibus fiat admixtio in minori quantitate non benedicti, qua in re videtur facere

Certa sudinem praxis antiqua Ecclesiarum, declaratio Scong. stib die 23 Septemb. I 68

228. Quaeritur. An chrisma fit materia huius Sacramenti tuta in praxi pResp. Materiam remotam Sacramenti Extremae Unctionis esse oleum ab Episcopo denedictum , ut constat ex Tridentino ; est amen opinis, aliquorum . etiam chrisma, quod ex oleo, & balsamo conficitur , esie Pone materiam huius Sacramenti , sed opposita opinio affirmat laturum esse invali- , dum ad Sacramentum, si assumatur Chris ma pro materia eius; dicendum ergo est, rimam opinionem esse speculative proba Balem , in praxi. vero damnationi subi Ctam , quia sequitur sententiam minus tutam CIrca va lorem Sacramenti ; cum hoc tamen stat, quod deficiente oleo infirmorum debeat substitui Chrisma, nam in ca-1u necessitatis, quando non datur medium certum , assumendum est medium proba-hale.

apst. Quaeritur . An sit damnata opinio

135쪽

asserens , non requiri unctionem quinque 1ensuum I atque adeo posse fieri an unico , & in qualibet parte corporis Resp. Affimativatn sententiam docent Plures, re graves D. D. sed quia opposi-ta opinio docet, non esse validum lSacramentum, aut saltem esse dubium valoremeliis, nisi ungantur omnia organa quinque sensuum, ideo dicendum , primam OPInionem, quamvis speculative probabilem, in praxi tamen esse damnationi subjectam, ut

minus tutam.

Σ3o. Uaeritur . An famuli, & famulae domesticae possint occulte herIs suis surripere ad compensandam operam. suam quam majorem judicant falario, quod

Resp. Nisi debitum si certum, non ili Tet facere compensationem, neque spolIQTe eum , qui Possidet, quando enim famulus ex rationibus probabilibus contendit herum debere majus pretium famulatus , tale debitum non est certum, & eVldenS, idcirco non licet famulo facere eam commyensationem , herum possidentem spoliando; ita declaravit Innoe. AI. damnans pr.

23 I. 9uaeritur. An in evidenti injustutia dominorum liceat famulis, vel in judicio , vel extra illud compensare sibi mercedem debit . 'Resp. Assimative , nam in evidenti In iustitia licet famulis petere in iudicio aequa-ιitatem mercedis tibi debitae , aut si ex

136쪽

Famulas. ' II asqua caiisa non possint in iudicio sui jdris aequalitatem consequi , poterunt extra judicialiter sibi occulte compensare. I 32. Quaeritur . An ad eam compens tionem siniciat, quod famulus censeat , irrogari sibi evidenter injustitiam 3 Resp. Non sufficere, immo neque fidendum esse indicio Confessarii mediocriter docti, sed dumtaxat iudicio hominis vale de docti, & in re morali versatissimi ; etenim res est non parum difficilis ferre ii

dicium de adaequatione mercedis ad opes iam, & laborem.

233. Queritur. Ex quibus capitibus dignoscatur evidentia injustitiae, quam herus imroξat famulo in diminutione salarii Resp. Sicut in mercibus est triplex pretium , summum scilicet , medium & infimum , ita & in ministeriis famulorum a sumitur autem haec mensura stipendii tum ex lege, tum frequentius ex consuetudine, ita ut stipendium si evidenter injustum, si sit minus infimos sed ad hoc mensurandum sunt attendendae plures circumstantiae;

quod stipendium non debet mensurari cnm integra sustentatione famuli , & eius familiae , sed soli ira cum valore laboris sui, aut industriae, quam impendit ; 2. at tendendum est, stipendium etsi famulo videatur , tenue, est tamen ilistum , si sint alii, qui eodem pretio servirent . 3. Si

Cut merces ultroneae vilescunt, ita cum famulus rogat herum pro suo famulatu, iusta ierit conventio pro minori pretio 4. quan do cogitur invitiis servire pro minori pretio, ita ut non attinξat infimum , aut se

cundum aliquos, medium, tunc fit famulu

137쪽

Ho Famu S. manifesta iniustitia . s. si heriis solvat fa-

nu lo stipendium in rebus, quibus non eget. ει quas cogitur vendere minori pretis, est evidens iniustitia . s. si famulus in ipsa eo ventione condonet hero partem iusti stipe dii, non potest allegare sibi irrogatam eta injuriam s haec sunt praecipua , quae atten denda sunt pro commensuranda iustitia falarii. 234. Quaeritur . . An damnatio propos 37. sit resti ingenda ad solos eos , quibus compedit propriε, & stricte obsequium famulatus , an potius extendenda sit ad omnes eos, qui praestant munera , aut officia

accepto stipendio pro obeundo munere sibi commisso*Resp. Eam damnationem extendi a clomnes illos , & ita licet omnes adminia stratores vectigalium Principis , aut Reipublicae non sint proprie famuli , ad illos

zamen extenditur haec damnatio; sicut etiam administratores rei familiaris Communitatum, Patronatuum: ad custodes etiam mo tium, agrorum, vestiga lituit, item ad Pra,

tores, Iudices, Medicos, &ad quoscumque alios, qui ex condicto stipendio op ram, laborem, aut industriam suam impendunt ; & ratio est, quia propositio, & ejus damnatio loquuntur de his omnibus, qui accipiunt 'alarium pro opera sua praestarida, si larium enim est nomen universalis,

an Pro omnibus eis officiis . 23 s. Quaeritur. An si famulus ex error

invincibili bona fide, putare consilio Conmfessisti indoeil subripuit domino excessui imaginarium salarii, existimans id sibi lice

Posteaquam cognoscit, id esse illicitum a

138쪽

Fantulus. 12 xtum, teneatur illum hero restituere Resip Si adhuc durat in famulam , cet-

tum est teneri remittendo tantam Padi tem salarii, quantam subripuerat, nam dum durat famulatus tenetur stare contractui

excludenti illam partem salarii subreptam , etiam in casu, quo finitus est famulatus te netur famulus restituere non solii m id, in quo factus est ditior , sed etiam tantam

Partem eius quantitatis, quantam sub prae-itextu talarii subripuerat , etenim obligatio ex contracto durat , donec impleatur. 236. Quaeritur . An peccet mortalitersamulus , qui submissis humeris scienter adjuvat herum suum ascendere per fene Bras ad stuprandam virginem , & multo ties eidem subservit deferendo scalam , aperidndo januam , aut quid simi te cooperando , si id faciat metu notabili de tatrimenti puta , ne a domino male tractetur , ne toruis oculis aspiciatur, ne d

imo expellatur

Resp. Affirmative , iuxta decretum In-Doc. XI. damnantis prop. si . & ratio est, quia illae actiones sunt intrinsece malae, at que adeo nullo metu cohonostari possunt , etiamsi famulus timeat aliquod multo ma diis detrimentum, sci licet mortem, aut mu

tilationem a domino valde se perbo, &ira cundo, illicitnm est ei cooperari proxime peccato domini sui: id enim, cum sit malum intrinsece, ex nulla quantumvis urgen te causa justificari potest . 237. Queteritur quaenam actiones sint, quae comprehenduntur sub illis terminis inprop.

s I. contentis: aut quid simile cooperando;

139쪽

Hi Famulus. exequendam luxuriam , quamvis abstractae ab illis circumstantiis sint indifferentes; talas sunt deferre concubinam ad domum h ti , sive famulus deserat in sella gestatoria,

sive deserat eam comitando ; item serre scienter literas provocatorias ab hero ad Concubinam vel e converso, sive eas literas scribere , Vocare concubinam, ut adeat domum , vel cubile heri, pergere jussii h xi ad sequendam mulierem, ut sciat ubi habitat , ut id notum faciat domino , fgn re locum ubi sit concubina, lectum stern re &c. nam hae actiones adjuvant de facta ad exequendam luxuriam heri; possunt tamen excussari famuli, quando scilicet ignorant , ea ministeria esse pro exercenda libidine , & quamvis mera suspicione tangantur , ea solet non esse talis, ut extrahat. eos a mera dubitatione . . 238. Licitae tamen sunt actiones aliae mΘnistrandi , quae non adjuvant ad exercendam luxuriam , v. g. si concubina existens in domo heri veteret a famulo aquae P culum , non esset illicitum aquam illi mini lirare, quia ministratio aquae non adi

vat ad exequendam libidinem & sic in similibus actionibus , quae ad id nihil adiuvant .

aIaeritur . An detur praeceptum

I speciale fidei Resp. dari in fide speciale, & proprium

Praeceptum ad illam pertinens, & obligans

sub mortali , nam qui non erediderix , condemnabitur : Mat;h. uli. opinio opposita dam

140쪽

damnatur ab Innota XI. cum Propol. I s. 2 o. Quaeritur An contineatur sub ea damnatione propqsitio affirmans, Preceptum affirmativum obligans ad eliciendos actus

fidei non esse speciale , & per se, sed δε- Ium negativum interdicens peccata opposita fidei

Res p. Eam propositionem, quamvis PrIma facie videatur non includi iub damnatione, eo quod censura Pontificis non di- stinguat inter praeceptum fidei affirmativum & negativum; tamen re altius conside rata , contineri etiam sub damnatione probatur, nam Innoc. XI. loquitur in eodem sensu ac Alexander UII. in prima propositione ex damnatis ab ipso , sed ut constat , ibi loquinir de precepto fidei affirmativo , ergo de eodem loquitur Innocentius approbans quod Alexander de evit , & cons quenter damnans propositionem asserentem non dari praeceptum ndei alfirmativum spe- ciale, M ver se. 2 T. Quaeritur . An homo aliqliando i Deatur elicere actus fidei , spei , & charitatis ex vi praeceptorum divinorum ad eas

. Vitutes Pertinentium

Resp. Affirmative , patet manifeste ex Propos. I. inrer damnatas ab Alex. VII. homo enim aliqliando per se , & directe aliquando per accidens, & indirecte obligatur ad eliciendos eos actus ; per se , &directe ex vi praecepti divini, & naturalis Obligatur, quando debet ipsos elicere obligatione proveniente ab ipse respective virtute, vel fidei, aut spei, aut charitatis,& tunc

omissio actus est peccatum per se , & dire. ete contra huiusmodi virtutes in confessione F 2 expli-

SEARCH

MENU NAVIGATION