Brevis expositio propositionum damnatarum. In qua variae quaestiones a probatis dd. fusè enarratae, juxta summorum pontificum decreta, brevi metodo, ordineque alphabetico dispositae resolvuntur. A p.f. Didaco Duarte ab Aragonia Ord. Min. Reformatorum

발행: 1719년

분량: 373페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Furtum. IA In materia gravi s quin divites in hoc pa

sim simi rationabiliter inviti. 292. Quaeritur . An ille qui committit furta parva , subripiendo parvitates ab uno eodemque subjecto , & pervenit ad ult

mum parvum, quod constituat quantitatem gravem , memor iuriorum Praecedentium , Peccet mortaliter in hoc ultimo furto, de teneatnr ad restitutionem γRese. Peccare mortalicer, & teneri ad restitutionem, ratio est, quia eo ipso, quod per illud ultimum furtum parvum Perve niat ad quantitatem gravem, per illud sit

retentor quantitatis gra Vis , quis ergo potest dubitare, retentorem gravis quantitatis alienae teneri restituere , & per eam ultimam parvitatem, quae Constituit gravem quantitatem Peccare mortaliter ; constat enim ex propos. 38. intor damnatas ab Innoc. XI.

293. QuaeriturQuid censendum sit, cumlur est immemor furtorum praecedentium EResp. Constat ex principiis intrinsecis, etiam in casu. qtio omnes illae quantitates parvae a Maiae sint solum sub culpa veni 1i , eo quod fur immemor est furtorum levium praecedentium postquam illarum recordatur, insurgere obligationem restituendi sub mortali, non solum id , in quo factus est ditior, sed etiam omnes illas parvas quantitates, quae consumptae sint , nam

ex pluribus obligationibus levibus eiusdem ordinis resultat obligatio gravis, si ultimum

furtum perveniat cum antecedentibus ad quantitatem gravem, ut deflucitur ex pri tacta propositione Ramnata .

29 . Quaeritur . ' An subiaceat damnationi G s Opim

182쪽

opinio doeens, non esis peccatum mortala auferre magnam quantitatem a diversis subjectis , auferendo a singulis Parvam 3 . Resp. Eam opinionem Omne. CommunIter Theologi .reiiciunt ut improbabilem propter innumera absurda, quae ex illa inferuntur , atque adeo iure merito manet

damnata .. . . '

29s. Quaeritur Quaenam censeatur quant1-tas magna, qnando aufertur per furta parva λResp. F. Circa ea , quae quis aufert ab eodem subjecto , si subripit. plures ParUS, quantitates cum brevi temporis interpolatione inter unam , & aliam ablationem eadem quantitas, quae sus icit ad peccatum

mortale simul ablata, sume it etiam succel- sive ablata, ratio est, quia idem detrimea, tum accipit homo ,.ὸν quis subripiat ab eo viginti argenteos cum brevi temporis inter- Polatione, quam si simul subripiat . Dico aia quando ablationes parvae fiunt cam interpolationibus longi temporis respectu eiusdemi subjecti , ad peccatum mortale, & obligationem restitutionis sub mortali requiritur major quantitas iudicio viri prudentis, quam quae si cit simul ablata , ratio est , qui λhomines minus aegre serunt sibi autem

longo intervallo , & cursu quaedam minIma quam eandem quantitatem simul brevi intervallo. Dico 3. circa ea, quae quas subripit a diversis subiectis, adluic imior quantitas requiritur in hoc ca1u, ad HOC ut sit obligatio restituendi . sub mortali, quam in casibus antecedentibus ; quod si pauci fuerint domini, a quibus. subripΙtur ,. minor, si vero multi, major quantitas de

fignanda est.. - .

183쪽

Furtum. III 296. Quaeritur Quid dicendum sit, quando est dubium , an interpolatio temporis inter minima furea sit Ionga, vel brevisi, vel an domini a quibus subripiunmr, sint plures, an pauciores, & sc in sinitibus dubii,3 Relpon. In ordine ad restitutionem semper standum est pro eo, qui patitur detrimentum , & non pro iure , & ideo in smilibus dubiis fur obligandus est ad restitutionem , quia nemini sua fraus patrocinari debet; in ordine tamen ad punitionem standum est pro iure. 297. Quid dicendum de minimis furtis filiorum , Religiosorum , famulorum &c. circa esculenta & poculenta , non ea , quae aliquanto pretiosiora sunt , sed quae deiunata in alimenta communia eorum, si ea hirta non sint ad vendendum illa, sed ad comedendum actualiter λResp. Constat inter Doctores, Id minus scrupolose tractandum: Pro his tamen, Msimilibus casibus Confessarii non facile dissimulent in furtis etiam minutis , & quae ad mortale non pertingunt , 1ed pro conditione, & capacite personarum semper aliquam restitutionem iniungant f hac enim

ratione, cum non impune transeunt, magis

ab hujusmodi peccatis absterrentur , quam aliis poenitentiis , alioquin fiunt ad talia furtula faciliυres de ad majora gradumaciunt.

2 . Uaeritur . An gratia sussiciens nom sesum non sit nobis utilis , sed, potius perniciosa λ

184쪽

rsa Gratia.

Resp. Nonnulli affirmarunt , gratiam inficientem statui nostro esse potitis detrimento, . quam utilitati, atque adeo docuerunt ,. posse nos petere a Deo : a varia su μficienti libera nos Domine s. hic tamen err

utpote haereticalis expresse est damnatus ab Alexandro VIII. cum propos. 6. ratio est, quia: gratia sufficiens. est illa , quae commplet actum, primum, ad salutariter operandum , hujusmodi autem complementum est ingens. beneficium Dei, si qui Aem est basis ac findamentum totius aedificii spiritualis,

& quod gratia sufficiens sit pure sufficiens ,& non sit efficax , id non habet de se

sedi ex culpa Voluntatis .; ad. eum modum,

quo habere oculos, seu sulficientiam ad videndum est, magnum beneficium in ord ne naturali quod si quis claudendo ea b. Pebras non videat , is non debet carentiam visionis a scri bere oculis , aut Auctori naturae , sed sibi, qui non vult uti oculis ad videndum , idcirco debemus Eetere a de sectu nostrae cooperationis misericorditer liberari. vG U E A . 290. Uaeritur. An sit licithim comed

re propter voluptatem: cibum ne cessarium ad sustentationem vitae λ . Resp. Afirmative, ratio. est, quia finis voluptatis. subordinatur fini necessitatis tuni quia ex eo , quod quis comedat Propter voldptatem cibum moderatum , aut necessarium, non sequitur , quod comedatusque ad satietatem, & propter solam Vinluptatem, qui sunt termini contenti in pro pos 8. inter damnatas ab Inn . XI.

185쪽

yzo. Quieritur. An damnationi subj aceat

Pinio asserans: comedere, & bibere iis que ad satietatem non esse peccatum, d9mmodo non obsit valetudini λ . JResp. Immoderati cibi manducationem, sive satietatem esse per se motivum hujus

damnationis , ω merito ea 8. propositio damnatur , propterea quod asserit, nullum esse Peccatum comedere, & bibere usque ad satietatem , nam ex sententia multorum SS. Patrum peccatum veniale gulae Commi ritur , cum in ipsis quantitate sumendi . mensura refectionis exceditiae, etiamsi valetudini non noceat. 3. I Quaeritur. An, si licitum comedere , Se bibere ob solam voluptatem , dummodo non obfit valetudini Resp. Opinio docens, et se licitum Comedere, de bibere ob solam voluptatem Mullum' esse peceatum, sub eadem damnatione comprehenditur; ratio est , quia finis, dc ordo a natura instituitri in comestione est, quod comestio fiat propter sustentationein vitar,unde fit,quod qui comedit non Prompter vitae sustentationem , sed ob solam voluptatem , prevertit finem , do ordinem naturq ,, de per consequens peccat venialiter. 3PS. Quaeritur. An comprehendatur subidamnatione opinio asserens , quod licite

Pollit appetitus naturalis suis actibiis frui Resp. Ea propositio sumpta in tuo lenis universali subi damnatione comprehenditur ii di quidem si talis propositio non exprimeretur in dicta 8. propositione damnata , ea

maneret reprobata, seu antiquata, nam si

eonsequens est saltum, Spreprobatione dignum, antecedens debet etiam esse fa i stina, G de di-

186쪽

x dignum reprobatione i cum ergo ea propositio uni veri a lis : licite fotest ametitus naturali suu actibus frui; sit antecedenS, unde legitime insertur , quod licet comedere , . bibere ob lotam voluptatem, isit quot reprabato hoc Consequenti , D mb itulini etiam maneat antecedens , scilicet, dictae propositio univeIsa IA. , Io3. Quaeritur. An sit damnata opinio. asserens, nullum esse 'peccatum audire musicam, res pulchras inspicere , & aromata odorari, tabacum sumere Resp. Omnia delectabilia habere pro regula necessitatem congruentiae, quare Ouinia debent assumi secundum finem suum ad: quem iunt ordinata , nempo ad eam necessitatem sublevandam a audiuntur concentum musici ad tristitiam. fugaudam , tabacum, sumitur , olfiunt aromata , quia utilia ad capitis purgatiqnem , & consertationem , . inspiciuntur res pulchrae, quia utile est habere scientiam experimentalem. rerum Om nium ad recte gubernandam vitam , dum italis scientia tu hila fleri noctamenti ; assii--muntur etiam haec de ectabilia pro honestadiecreatione, & levamine naturae ab his , qui Iabori incumbunt ; qui autem illa deIectabilia a sitimunt propter solam delectationem , . deficiunt a lupradicta regula rationis , dc peccant venialiter contra praescriptum rem' perantiae, & per consequensdicendum est , opinionem ducentem s nullum esse pecca, tum, aisumere ea delectabilia propter solam volupζaxem ; manere damnatam non ἰsormaliter, & expresse , ut constat o diversitate propositionis 8. quae non includiturmaliter hanc , de qua agitur , sed tanrtum.

187쪽

Horae Canonicae . aes I

tum virtualiter, nam ut dictum est in prς- cedenti resolutione , damnata manet ea propositio universalis: licise potin πρυitus naturalis suis actibus frui ; id est illos elice, re propter solam voluptatem.

HORAE CANONICAE.

3o . Uaeritur .. An praeceptum recitandi horas canonicas vertetur circa materiam dividuam

Resp. Adimative , ratio est , quia tale praeceptum dividitur in septem horas ca

nonicas .

3os. Quaeritur . . An qui non potest rec tare matutinum, laudes , teneatur ad reliquas horaε Resp. teneri, ratio est, qitia quando materia praecepti non est individua, qui non 'potest implere totam materiam Praecepti tenetur ad partem, quam potest ue materia enim hujus praecepti recitandi horas canonicas, ut dictima est, non est individua . ProPterea qui non potest recitare Matutinum, & laudes, tenetur ad reliquas horas, quas potest, sive teneatur ex iustitia, sive non, ut patet tuanifeste ex propositione 3 inter damnatas ab Innoc. xI. . 3o6. Quaeritur An aegrotus, qui non P teli recitare matutinum, & laudes, & dubitat an possit reliquas horas , teneatur ad

Resp. Quando eertum est, aegrotum non: posse sine navi incommodo , aut pericu lo recitare totum officium , & dubitatur can possit aliquam partem recitare . illumiad nihil teneri , ratio est . quia praeae' si ε plum

188쪽

χ16 Horae Canonicae.

yttim recitandi horas canonicas non obingat cum gravi detrimwnto valetudiniS s cum ergo dubitatur an possit aegrotus recitare

aliquam partem officii canonici., dubi ratio est, an recitatio ejus partita allatura. sit detrimentum aegroto id enim perinde se habet , ac timere perieulum ejusmodi detrimenti , & ideo dum dubitatur, an possit recitare, rationabiliter timetur Pericu- Ium detrimenti, &ita aegrotus liber manet ab obligatione praecepti ; Deinde: quando dubitatur de obligatione praecepti ob tale circumstantiam, quae ex una parte minitatur detrimentum, ex altera vero lyducit in , perplexitatem , & serupulum, m. homo ex tali circumstantia versetur inter duo pericula. valetudinis, . & conscientiae ritunc talis circumstantia , quas talem dubi tationem producit , , minus excusat ab obligatione praecepti. . 3O7. Quaeritur . . An qui non potest recitare unam .horam integram , teneatur ad recitandam partem ejus . . quam potest Resp. Juxta. sententiam probabilem non. teuerit, ratio est , quia Ecclesia praecipit ut horae. recitentur integrae alioquin noni Possint dici ablolute horae canonicae hdi centur autem horae quamvis aliqua minor Pars detri, . quia v. g. deest aliquod folium

in Breviario, quod suppleri, non potest, do

haec sententia neque formaliter neque victualiter manet damnata nam ex ea non infertur evidenter prosos. sq. ab Inno dam nata , quia. auctores ejus ciententiae assignant manifestum discrimen S. ProbabiliuS tamen

Se videtur , illum ad recitandam Partem horae , qllam potest, obligari, etiam sis γ

189쪽

liquam partem non possit , ratio est quia praeceptum de singulis horis recitandis non debet censeri, continere materianae individuam, quiae non datur fundamentum urgens, ut hoc censeatur ; atque adeo qui. non potest recitare aliquam Partem ma- gnami Matutini , Primae, Tertiae &c. tene. tur ad recitationem singulorum Pla imorum,. Orationuin, Lectionum. 3cc.. & haec est intentio Ecclesiae s. neque ex hac sententia si quitur, quod- aegrotus incidat in perplexita-tem , & scrupulos . , standum enim est iniea doctrina traditae iub praecedenti. gos. Quaeritur . An Carcus excusetur a recitatione partis ossicii , quam . memoria re tinet eodem modo, ac aegrotuS λResp. Quamvis aliquibus videatur , eOdem modo in Caeco , . qui non laborat alio,

morbo quam cecitate , . ac in .aegcoto discurrendum .esse, M asserendum , nihilominus tamen non est in caeco alias sanitate participe, eadem ratio ac in aegroto , de aegr

to enim praecipue febricitante dubitatur , . an illa pars ossicii afferat ei nocumentum ri&. hoc modo, periclitatur , quod non evenit in Caeco alias lano ... 3O9. Quaeritur. An, qui non potest recitare duos postremos. Nocturnos.ex matutino duplici , vel ieiniduplici , potest at

tem primum, teneatur ad hunc recitandum μResp. . Teneri, . ratio est , quia quilibet nocturnus consideratur ad modum .uniuK. horae integrae, . nam unus. noctumus constituit totuin matutinum Palchatis Pentecostes tumi etiam, quia praeceptum Ecclesiae, it terminatur ad nocturnΘs, continet materiam dividuam , olim enim, dividebant

190쪽

etues Horae Canonicae .

in Choro per diversas horas noctiis ; ergo Praeceptum, obligat ad quemlibet noctumnum per se, etiam independenterab alio , vel ad laudes , si non Possit recitari ma

tutinum

'Io. Quaeritur An aegrotus, vel caecus . tqui, commode Potest sollim cum socio horas rectrare, teneatur illum advocare λResip. assirmative , si absque magno in- Commodo possit, ratio est, quia universimi iquando praecipitur finis, praecipitur etiam ,. quod media ad illum adhibeantur 3 sic Beneficiarius, qui indiget socio ad horas regitandas, quem habete non potes: sine aliquo silmptu, qui illi. non sit valde gravis,

adhuc cum eo sumptu tenetur socium advocZre s & qui tenetur ad horas recitandas, tenetur etiam breviarium emere . sit

aliunde non habeat ; & qui febri aut alio impedimento laborat tempore finguIis horis/ Praestituto, non potest illas 'omittere , sed

tenetur eas praevenire , si commodo fieri,

possit, quia integra dios est assignata iis,

3 tr. Quaeritur An qui in die Palmarum,

recitat ossicium Paschae satisfaciat praecepto λ- Resip. Negative , ut patet manifesse ex propos .. 3 . inter damnatas ab Alexandro VIL ratio est, quia praeter illam mutationem. substantialem ritus extraordinarii in

ordinarium , datur etiam notabilis variatio quoad ossicii qualitatem , maxime enim vi detur deducere, quod ritus proprius laeti fimae Dominicae Reiurrectionis adhibeatur pro ritu lugubri addicto Dominicae Palma - . rum 3 hinc mortaliter peccat , qui advertentet formam breviarii, non servat , reci

SEARCH

MENU NAVIGATION