Brevis expositio propositionum damnatarum. In qua variae quaestiones a probatis dd. fusè enarratae, juxta summorum pontificum decreta, brevi metodo, ordineque alphabetico dispositae resolvuntur. A p.f. Didaco Duarte ab Aragonia Ord. Min. Reformatorum

발행: 1719년

분량: 373페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

esset euique liberum , omnem opinionem hi moralibus amplecti, & ex quacumque seetarmare dictamen a a operandum , quae. sententia utpotet nutritiva peccati ad inniis mera criminat in moralibus aditum parat ..idcirco Demeriis ab Alexandro VII. cumst propos. 27. damnatur A. 4ss.. Qtiaeritur .. An unusquisque praese tim illiteratus sequi, possit sententiam sui Praeceptoris, vel a Iterius viri pii . ac doctii, nec non rustici possint acquiescere advehoritati Parochi fResp. . Quando. discipulas, & indoctus

invinvibili er ignorant sententiam, illam , quam Praeceptor, aut Parochus . vel alinsvir doctus ,. & pius docent, singularem eia se, & contra communem Doctorum, possint tute eam sequi aliter in oppidis, ubannus est Brochus, nemo posset eius . co siliis acquiescere. sed deberet quilibet peregrinari at veritatem indagandam & Ω- ne sicut vir doctiis , ac probuM poten sequIsuam. opinionem, , quando invincibiliter

ignorat illam esse singularem ita pariter illiterati., & rustici possunt viri docti , ae pii , sive Haeceptoris auir Parochi opinionem sequi, si ea. invincibili ignorantia laborent r quando tamen advertunt, opini nem esse contra communem D. D. eam s

qui non possunt seiudebendi veritatem inquirere,. sicuti nec potest sequi opinio pii rium, quorum doctrina, ac prudentia non magni fiat , quoties multitudo D. D. mili

Quaeritur .. An aliquendo ad mlitimuit ut probabilis, non sollim plarium, sed etiam unius auctoris opinio , et ianina,

282쪽

136 Opinis probabilis.

adversus Communem aliorum sentiat γResp. Afirmative, quoties auctor est omni exceptione major, id est valde peritus, tum juris naturalis , tum etiam positivi , qui firmis, ac validis rationibus consueverit conclutiones suas fundare, qui veritatis

potius quam novitatis censeatur amator ,

ac demum qui aliorum iundamenta plenό discusserit, & dejecerit, adeo ut prudenter credi possit , alios etiam doctissimos eidem opinioni subscripturos ; hinc fit, posse aliquem consulere plures viros doctos , donec inveniat aliquem, cuius consiliis acquiescere possit , quia unicuique licitum est uti jure suo; notandum tamen , quod in rebus ad Theologiam moralem speetantibus non satis est consulere Theologum scholasticum magnae auctoritatis , . si in morali Theologia, ut accidit non raro sit Parum versatus plurimi enim pollent ingenio, non tamen judicio prudentiali, Mideo in scholastica eminent, in morali v a b claudicant. s7. Quaeritur. Quanta debeat esse audi

ritas extrinseca unius partis Prae altera, ut

ab hac non dicatur illa infringi, ac ener vari , in ordine ad reddendam opinionem probabilem p Resp. Uarii var a docent, sed ex 'eorum doctrinis colligitur , non posse indoctos ferre iudicium sanum de probabilitate extrinseca alicujus opinionis, sed requiri doctrinam lad di scernendum in multitudine .

vel Daucitate D. D. pondus auctoritatis , &Poridus rationum : haec tamen regula videtur

posse dari, videlicet; si opinio sit unius vel paucosum non paucis ab hinc annis ia

283쪽

Opimo probabilis. 23

Dcem edita , & contra illam stet senius Communis., non est dicenda probabilis , nam si valide fundaretur , habuiiset asse-Clas, cum autem non habuerit a polleriori, signum est , eam selido fundamento destitui ; fi vero sit unius Doctoris mode Ni, aut paucorum, & contra illam stet sensius communis, tunc , ut possit dici probabilis , discutiendum est, an concurrant om nes illae circumstantiae in quaest. praecede

ii enumeratae. - . . .

3 8. Quaeritur. An liceat sequi opinione vel inter probabiles probatissimam p. . Resp. Schola Tutioristarum , & RIEO-ristarum ita textus, & canones Sacros , ac SS. Patres , adhortantes ad aemulandum charismata meliora, interpretatur , ut V lit non esse opus consilii , sed praecePti , via tutissima incedere , proinde decet , nunquam licere sequi opinionem labertata faventem adversus aliquam legem, tametu ea probabilissima , & recepta communi, ter censeatur, quoa est. onus Christi leve, & jugum suave reddere intolerabile , cum superet vires humanas eas Sequa semper 'quod est tutius , atque adeo quod est perfectius; idcirco ipsorum opinio ab Alexandro VIII. cum propos. 3: damnatur 9 ra etio est, quia probabilissima sententia dicitur illa, quae validissimo iundamento nitItur , habetque pro se suffragium plurimo- . rum sapientium, ergo non potest pracii ceerrare, qui sequitur Spiritus Sancti consi lium, atque adeo dictamen rationis, cumscriptum si Eeel. 6. in multi dine Frerbyte ποrum prudentium sta , O sapientia eorum t3

corde conjunge.

284쪽

opinio probabilis'.

3'. Quaeritur . An sit licitum in si cra, mentis conferendis sequi ossinionem probabilem de valore Sacramenti xrelicta tutiore λ' Resp. Nonnulli docent ., in collatione 'Sacramentorum licitum esse univer lim ulum opinionis probabilis , relicta tutiore muforte lex aliqua , aut conventio -, aut Persecutum gravis damni a liud postulet, ut proinde ad non liceat in collatione. Ba Ptiim . ordinis Sacerdota is, & Epilcopalis , qu δincertitudo, & dubietas de valore Bapti mi obstat saluti animae, 'dubietas de valone nordinis Sacerdotalis obstat Maliditati comsecrationum, & abῆlutionum , yc dubie vas ordinis Episcopalis obstat validitati o dinis sacri per Episcopum conferendi οῦ ina

errant , dum in conferendis caeteris Sacr mentis admittunt, fas esse in concurtu

Nionis tutioris de validitate Sacramenti ut1 minus tuta , & probabili; quorum tentem 'ia tanquam falsa probabilitatem amisit, manifeste constat ex propos.l r. inter dam

malas ab Innoc. XI. nam certe quamvis m- de nullum damnum tertio oriretur, irrevet

rentia gravis Sacramento esset inevitabilis Propter Periculum nulli taris , & frustrati nis, cui exponeretur; propterea tenendum

est tanquam certum, id esse absolute , Nin quolibet Sacramento illicitum , & pe Cisre mortaliter, qui administrat quod libet

Sacramentum, attendo opinione probabili omissa tutiore , tum contra charitatem, Scmisericordiam, exponendo Poenitentem P Ticulo carendi gratia Sacramentali, qua a diget , tum etiam contra virtutem Relse Sionis . seu contra reverentiam Sacrame

285쪽

Opinio probabilis. 239

tis debitam, exponendo ea periculo frit- stationis.

Fo. Qiaritur . An sicut est illicitum in

Sacramentis conferendis uti opinione probabili , redieta tutiore , 4d sit etiam illic,

tum in Sacramentis sulcipiendis Res p. Affirmative, ratio est , quia etiam ex hoc capite illicitum est in Sacramentis Conserendis 1 equi ODinionem probabilem

minus tutam, quia exponimr periculo se serationis Sacramentum Nidcirco sic administrans Sacramenta non dolum Peccat Contra charitatem, sed etiam contra Religionem , seu contra reverentiam Sacrame tis debitam, atqui eodem modo exponitur Oericulo Histrationis Sacramentum, ii adhi- .heatur materia , vel forma minus tuta in

ἀonferendis suam si adhibeatur in susciviendi, Sacramentis; ergo utrumque est j Ilicitum; unde opposita tententia implicite videtur etiam damnari in decreto Inn. XI. 46I. Quaeritur. An sicut est illicitum tam

in conserendis, quam in suscipiendis Sa-πramentis uti opinione probabili minus t ta sit etiam illicitum uti opinione probabili ssima , seu moraliter cena , omissa tutiore λ. Resp. Esse licitum uti opinione probam hilissima, omissa tutiore , ut constat, tum ex Propol. 3. inter damnatas ab Alex. VIII. quae negat universim licere sequi opinionem probabilissimam tum etiam quia illi non libest incertitudo moralis , nec prudens formido; & sane non major certitudo re quiritur in conferendis, & suscipiendis Sa-Kramentis, quam in procuranda nostra sa-

ute, sed ad hanc sufficis eertitudo mora lis

286쪽

etis; aliter qui in articulo mortis posuit amim contritionis deberet iterum, iterumque conari ad novos, & intensiores eliciendos , ut majorem haberet certitudinem ; unde non e stet verum , quod dicitur. I. Bani. Mandata, ejus gravia non sunt ue ergo etiam certitudo moralis sussicit in Sacramentis administrandis, &suscipiendis . . ' U2. Advertendum tamen primo , quod sicut potest aliqua opinio esse de se tenuis probabilitatis, mihi tamen apparere invincibilitet solide probabilis, in quo casu non pecco illam deducendo in praxim, ita vi-xeversa sententia de suffcientia attritionis

4n Sacramento Poenitentiae est de se tura ,

M. tamen mihi apparere potest solum pro- habilis, in quo casu certe non liceret mihi illam adhibere, clim non liceat juxta dicta tam in Sacramentis conferendis ,

quam in suscipiendis sequi opinionem de

inorum valore minus tutam.

663. Advertendum a. quod poterit ali

qua opinio en de se probabilissima , seu

mora liter certa , & simul alicui apparere dumtaxat probabilis speculative , non praetice, in quo casn illicitum erit, quamvis per accidens, sequi hujusmodi opinio-mem de se probabilissimam , aut certam

mora liter.

M. Quaeritur An in Confessione v mialium requiratur dolor essicax, sicut re- 'quiritur in Consessione mortalium , Resp. Nonnulli docuerunt, iussicere posse dolorem incessicacem, & virtualem ii clusum in ipsa voluntate recipiendi Sacramentum, ejus Que effectum, sed eorum OP, Nio tanquam falsa damnationi subjacet a ratio

287쪽

opinio probabilis. Σ χ

ratio est, quia ad essentiam Sacramenti Po nitentiae requiritur tanquam pars essentialis dolor sormalis, & efficax, sed in confessione venialium datur Verum Sacramentum ,term requiritur dolor formalis es tax , & supernaturalis; quare qui sine eo dolore confiteretur Venialia advertenter , peccaret mortaliter , quia faceret Sacramentum voluntarie nullum s Sc quamvis nemo teneatur confiteri Ipeccata venialia , aut mortalia alias rite confessa, posito tamen quod illa velit confiteri , & facere materiam totalem Confessioni, tenetur accedere cum eo dolore vel omnium venialium, vel aliquorum, aut saltem unius cum vero emendationis proposito. Α6s. Quaeritur . An ad Sacramentum Po nitentiae sufficiat dolor et lain si per longissimum tempus praecesserit Confessionem, dummodo non sit retractatus Resp. Negative , quamvis entin non sit

necessaria coexistentia physica , ita quod dolor physice existat in ipso puncto Confessionis, necessaria tamen est coexistent a& smultas moralis , scilicet quod moraliter , ac virtual iter permaneat, & existat; ut si quis.mane doleat , & actu non revocato post tres, vel quatuor horas confiteatur Iane novo doloris actu, vel si quis Vespere examinans conscientiam eliciat actum doloris , & sequenti die confiteatur; rursus si non solum praecedenti vesipere , sed etiam praecedenti die id fecerit ,

ita uri dolor non revocatus uno, vel at rodie solum confessionem praecelserit , licite operatur , & abunde est , & licet nonnulli extendant probabiliter ad quatuor ,

L vel

288쪽

2 2 Opinio probabilis. l

vel quinque dies, alii ad longi ssimum tem-

Pus, eorum tamen opiniones, ut minus t

tae illicite in praxim deducuntur L curent autem Confessarii, ut poenitentes in actu

Sacramentalis Confesssionis dolorem ren Vent , adjuvando ignorantes, ac rusticos, ut ad dolorem supernaturalem excitentur,

cum id brevissimo tempore fieri possit, nam ob Con fessariorum incuriam innumerabiles fideles vel sacrilege, aut sine fruini sacramentum suscipiunt. 66. Quaeritur . An poenitens , qui in

Consesssione obliviscitur alicuius ξeccati mortalis, & paulo post redit ad subiiciendum illud clavibus , teneatur novum doloris actum elicere Rel p. Non tenetur, dominodo in prima Confessione habuerit dolorem universalem de omnibus peccatis , quia mora liter , 3c Virtualiter perleverat prior ille dolor , qui scut extendebatur ad peccata etiam oblita , ita potest inservire pro nova Confessi ne peccatorum oblitorum s si vero habuisset solum dolorem particularem de aliis peccatis confessis, non autem de illo oblito, deberet utique novum dolorem elicere, GCut etiam deberet novum elicere, si interim aliud mortale commisisset. 667. Quaeritur . An susticiat uniis aetiis doloris pro distinctis Confessionibus , non solum quando exponuntur peccata diversa , sed etiam quando statim iteratur confessio de eisdem peccatis Resp. Negative , ratio est , quia debetesie nova , & distincta mueria pro nova forma , & nova lilbstantia Sacramenti , quae materia proxima in Sacramento re

289쪽

opinio probabilis . 243

vitentiae est dolor supernaturalis, &Confestio, quare sicut dari non potest nova a b- solutio, ni si adsit nova Confessio , ita etiam nisi adfit novus dolor; idcirco sententia op-Posita repugnat decreto Pontificio. 468. Quaeritur . An dolor requisitus ad Sacramentum Poenitentiae debeat Conis sionem praecedere , vel sufficiat , si illam si ib- sequatur, dummodo absolutionem praecedat Resp. Ad valorem Sacramenti non re

quiritur necessario , quod dolor Confessionem praecedat, sed lassicit si illam sequatur, dummodo absolutionem praecedat , &haec opinio non est damnationi subjecta , cum non sollim si t proba bi is , sed etiam

moraliter certa , atque adeo tuta in praxi , ratio est , tum quia sic sumitur ex communi sensu fidelium tam poenitentum , quam Consessariorum , qui pera dia Confessione Peccatorum solent excitari ad dolorem , nam frequenter contingere potest , quod multi, qui ante accusationem conantur elicere adium doloris iupernaturalis , non

eliciant nisi naturalem, aut non sufficie tem ad Ialorem Sacramenti, vel ob ignorantiam, seu ob cordis duritiem, pinea tamen Confessarii opera concipiant dolorem requisitum ad recipiendam absolutionem cum fructu , facienti enim quod in se est Deus non denegat gratiam suam a tum etiam quia dolor etiam subsequens per Consessionem praecedentem 1ensibilis redditur , qui enim cofitetur in ordine ad absol tionem obtinendam , significat se velle ponere omnia requisita ex parte sui ad Sacramentum . ergo cum ad Sacramentum re

quiratur dolor ante absolutionem, dum poe L a nitens

290쪽

44 Opinio probabilis.

nitens confitetur , significat se habitisse .

vel habere, aut habiturum dolorem imine dite ante absolutionem, & sic dolor subsequens fit sensibilis per Confessionem a tecedentem , quae dici non potest simplex narratio historica, sed vera accusatio peccati, seu narratio judiciaria, hoc est, s cta Consessario judici, aut cum intentione

illa ordinandi ad Sacramentum, de abso lutionem obtinendam , quo Casil continet implicite propositum conterendi , atque adeo suiscienter dicitur dolorosa connot

live per dolorem, quem Connotat.

60. Quaeritur . An ad validitatem Sacramenti Poenitentiae sufficiat dolere, quod .n In doleas, seu dolor non habiti doloris Resip. Negative , ratio est, quia tam ad valorem , quam ad effectum Sacramenti

Poenitentiae dilblicentia, & dolor debet elle de ipsis peccatis, non de negatione doloris , siquidem accusatio Sacramenta lis, cum sit de insis peccatis, involuere debet displicentiam, & dolorem eorumdem Peccat rum: . Addo tamen propraxi, in timoratis conscientiis ; quaeque nullum actitatem afl etum ad peccatum habent , optare se dolere, vel dolere quod non doleant , satis esse , quia ejusmodi astectus est signum veri doloris.

7o. Quaeritur . An siissciat dolor vi ruat is . M implicitiis inclusus in voluntate si scipiendi Sacramentum Poenitentiae, aut in actu amoris Dei super omnia Resp. Non sufficit, ratio est, quia d lor, & detestatio peccatorum est parS materialis poenitentiae, ut habetur ex Ti id. M

SEARCH

MENU NAVIGATION