Brevis expositio propositionum damnatarum. In qua variae quaestiones a probatis dd. fusè enarratae, juxta summorum pontificum decreta, brevi metodo, ordineque alphabetico dispositae resolvuntur. A p.f. Didaco Duarte ab Aragonia Ord. Min. Reformatorum

발행: 1719년

분량: 373페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

necessitatis possit Insans Baptizari in di ia

to , sicut potest Baptizari cum Aqua ros cea, deficiente aqua pluviali, quia necesssetas facit , quod possit sub conditione Ba- Ptismus conferri, quod non solum est certo probabile, sed peccaret qui nollet hoaptio puerum baptiZare, unde non habetur in hoc casu tenuis probabilitas, quia ipsa necessitas reddit absolute probabile, quod seclusa ea circumstantia parnm haberet pr

habilitatis , & ita cogita de similibus.

48 Uaerinir. An sit damnata senter tia docens , in ordine Sacro non requiri tactum physicum materiae remotae Sacramenti , sed sufficere taetiim moralem λResp. Esse subjectam damnationi pr POL a. inter proscriptas ab Innoc. XI. R etio est, quia est opinio minus tuta circa

alorem Sacramenti, nam si coram Deo V

Ta est sententia assirmans requiri conlaetiim Physicum, Sacramentum frustratur si solum adhibeatur moralis ; si autem adhibeatur Physicus, nihil fit contra Valorem Sacra

men ii . a

437. Quaeritur. An damnationi sibiaceat opinio docens, esse licitum ordinari Di conum , vel cum sola impositione manuum, vel cum sola traditione Libri Evangeliorum Resip. Subjacere, ratio est, quia tutius est pro valore Sacramenti utrumque praestare, nam si alterum deficiat , fortas e Sacramentum erit nullum. 88.

302쪽

88. Quaerἰtur . An clica materiam ordinationis Subdiaconi sit aliqua opinio damnationi subjecta Resp. Negative , Ratio est, quia licet

aliqui dixerint , materiam Subdiaconatus esse traditionem Libri Epistolarum, haec tamen opinio ab omnibus rejicitur ; quare Omnino tenenda est tanquam tutissima sententia docens, materiam Subdiaconatus esse traditionein Calicis vacui cum Patena vacua .

OSCULUM.

q. Daeritur. An sit probabilis opinio V I asserens, este tantum veniale os

eulum habitum ob delectationem carnalem , & lens ualem, quae ex oscillo oritur ,

secluso periculo contensiis ulterioris, & poselutionis λResp. Eam opinionem esse fallam. & ex- prel se damnatam ab Alex. VII. cum PDopos. M. Rr ante illius damnationem Clemens VIII. & Paulus V. iusserant Inquisitoribus fidei denunciari asserentes, in osculis ob meram delectationem veneream habitis non contineri culpam mortalem; ratio est , quia delectatio , seu complacentia deliberata de objecto mortali; puta de homicidio,de furto,& similibus semper est mortalis, atqui osculum , cui annectitur delectatio venerea , fere Complacentiam deliberatam de objecto mortali, nempe de fornicatione , ad quam taliqdelectatio natura sua ordinatur, ergo huIusemodi osculum mortalem culpam continet , etiam secluso periculo consensus ulterioris , & pollutionis; idem dicendum de ample xibus, tactibus, verbis obscaenis, amatorii F,

303쪽

& aspectibus erga obiecta proxime ad eam delectationem inducentia, in qua non datur materiae parvitas .

49o. Quaeritur . An illae actiones ν quae proxime ad delectationem sensualem , inv- md etiam ad conspurcationem, & immunditiam inducunt , posimi licite poni data sufficienti causa honesta γResp. Affirmative si fiant secIuso perica Io consensus, sic Chirurgus potest mederi etiam pudenda Mulieris , si aliter ea curari non possit, at seclusaeausa sufficienti, Zagravi juxta gravitatem periculi, cui quis se

exponit, poni nequeunt actiones, quae proxime inducunt ad eas delectationes, etiam si Homo proponat iis non consentire, Propterea nequit Homo conversationibus,ccnaardiis&c. interesse, quae maxime provocane

ad delectationes carnales, nam qui amat periculum , in illo peribit. 49I- Quaeritur. An oscula , tactus , &lexus Fratris cum Sorore, vel quae fiunt more patrio in signum benevolentiae, amicitiae honestae, vel Urbanitatis, etiamsi ad deIeetationem carnalem inducant, cessante periculo consentiendi, culpam contineant Resp. Negative, eo quod a fine hon sto cohonestentur , & in his non fit turpitudo, sed castus amor ; quod s motus sensualitatis, & delectatio venerea insurgat uisicit quod reprimatur , & nullus ei consensus prae stetur personis vero Ecclesiasticis, maxime Religiosis est valde indecens idemque dicas de omnibus actionibus utilibus , in quibus

Praevidetur pollutio secutura citra periculum consensus , ut sunt saepe curatio vulnerum in partibus pudendis, auditio Confes-

304쪽

sonum, studium de rebus turpibus causa docendi, allocutio cum ninis causa pietatis, vel urbanitatis, & similes , in qui hus venerei spiritiis commoveri l. lenis quia omnes praedictae actiones de se non lupi

intrincessee malae.

492. Quaeritur. An Puella sine peccato pollit habere amatorem, &sinere se ab illo videri, &cum illo discurrere. Resp. Alfirmant plures , quando id fit sine scandalo, & ad finem nubendi , ad

quem possunt parentes concedere, maximen sint paris conditionisi verum tutior est

sententia opposita , ne in se, vel in parte permittat delectationes carnales ; difficile enim est, quod quis, videns quem diligit, re cum ipso discurrit, non commoveatur 3 quod si peccatum ullum grave; neque periculum, vel scandalum ad sint inter illos amatores, non videntur esse illiciti eoruina speetiis, ac discursus, sed magna prudentia opus est in Confessario ad recte examinandum , & distinguendiim, ne errent in materia tam periculosa. 493. Quaeritur . An Spon sis de suturo licita sint oscula, tactus, & amplexus Res p. Negative , nam sub mortali eis vetita sunt, ac si Sponsi non elsent , ideo

Cavenda, utpote ad copulam conducentia;

similiter delectatio carnalis illis de copula habenda, & Uiduis de copula habita tempore inatrimoniitpmhibetur; peccant etiam mortaliter Parentes , vel Tutores, &Custodes Sponis, qui eam solam relinquunt cum Sponso ropter periculum, ut inter se ad turpia procedant, ni si ingnorantia , vel inadvertentia eos excusent . .

305쪽

PECCATUM

Uarritur. An in statu naturae Ia- Plae ad peccatum formale, &ad demeritum 'contrahendum suia ficiat libertas in causa sua, seu in peccato originali, & libertate Adami peccantis. Resp.. Status naturae lapsae , seu cor ruptae is. dicitur , in quo justitia originali exuti. & peccato contaminati nasci mur, in isto nulla est necessitas in homine ad peccandum transmissa in eum ab Adamo libere peccante, ut aliqui docuerunt, sed eorum opinio est jam expresse, damnata ab Alexandro VIII. cum propos. I. infecundo Decreto; Ratio est, quia Adae peccato nostra libertas nec amilia , nec extincta fuit, sed in nostra potesate est tentationi consentire, vel eidem resistere, MI raecepta implere , divina auxiliante gratia regas Trident. Seg. 6. an. s. O 6. O tonstit.

quae Incipii 1 Ex omnibuS S. Pii V. in quar'. probanxur plures Propositiones Michaelis Baii , in inter eas 39. O 64. ae aliam const. Innoe. X. editam eontra s. propositiones Cornelii 3 se nil Episcopi Urensis, in qua ut haeretica damnata manet haec quarta propositio, quae habet, Ad merendum in statu naturae lapse non requiri

tur in homine libertas ὰ necestare, sed susscis

libertat ὰ eoactione .

4's. Quaeritur . An peccatum philos phicum sit etiam Theologicum, hoc est , offensa Dei dissolvens ejus amicitiam , &

306쪽

16o Peccatum.

postioniblis, quas '. Deeembris I 69 . damnavit , aliam quae habet: Neeeatum philosophicum seu morate est actus humanus disconveniens na-

ttirae rationali reola rationi Theslogicum vere

ro , O mortale est transgressio libera divinae legis: philosophicum quantumviε grave , in illo , qui Deum vel ignorat , vel de Deo actu non cogitat , est grave peccatum : sed non est offensa Dei , neque peccatum mortale dissolvens amicitiam Dei,ne que aeterna rena dignum: declaravit scanda losam, temerariam,piarum aurium offensivam, & erroneam, & merito, quia peccatum de lua ratione adversatur,& quidem formaliter dictamini rationis, quod propositio ipsa damnata latetur, implicat autem quod rationis dictamini adversetur, 3e non adversetur simili legiaetern cum dictamen rationis sit; velut Pra Co indicens nobis Divinam voluntatem , si vepreceptivam, sive prohibitivam, sive permissivam, ut docent communissime nam lumen rationis nihil aliud est , qu m impressio Divini Luminis in nobis iuxta illud P Signa tum est

super nos Lumen Vultus tui Domine; ergo impli-Cat peccatum,quod Qtum sit phylosophicum,& non etiam Theologicum,& quod Divinam amicitiam non dissolvat, nec sit offensa Dei , etiamsi advertentia ad Divinam prohibitionem non sit explicita, sed tantum implicita ,

sicut v .g. ut Sacerdos peccans contra castitaquem contrahat malitiam sacrilegii,non est neqcesse, quod tunc actu explicite cogitet de suo voto Castitatis, sed sufficit, quod de illo cogitet saltem sub aliqua cogitatione con fusis facile obvia'.q96. Quaeritur. An pro peccato Originali teneatur Homo tota vita peniten

307쪽

Peccatum. Σεt Resp. Hanc injuriam Jansenti assectae im

rogant Divinae Mi sericordiae, meritis , acta.

tisi a ctionibus Christi Domini, & essicacia

, Sacramentorum, ut velint; Homines post Bautismum susceptum teneri ad exhibendas Deo Satisfactiones, quoad vixerint, praecise ob originale peccatum;quorum sententia tanquam haeretica expresse damnatur ab Alexandro VIII. cum prορ. . I9. Ratio est evidens , quia sublata quavis peccati macula ,& quocumque reatu tam odii Divini , quam poenae, quae ab ingressit Coeli remoretur, nulla sup gest poena pro illo luenda, ac satisfactio Deo exhibenda . atqui per Baptismum omnis omnino macula tollitur , & Omnis reatus, tam odii divini, quam poenae obstruentis aditum ad Patriam Coelestem; Siquidem per licc Sacramentum, si fuerint peccata ut coccinum quasi nix dealbabuntur, ut dicitur Isa. I. ergo nulla pro originali post Baptismum poenainst subeunda; Lege Tridentinum Sess. s. can. s. O Sus.6. cap. I . ubi dicitur: Satisfamonem per jejunia , eleemosynas, O alia piae virae Dixitualis exereitia post Saeramentum Paenitentiae ponenda esse pro una temporali , qua ut Sacrae

Literae docent, non tota semper ut in Baptismo fi dimiuitur. 697. Quaeritur . An quando adultus Baptizatur, debeat de peccatis actualibus, ac

de originali do tere

Reip. De actualibust se commissis dolere debet, sed sat est attritio supernaturalis ad Baptismi Sacramentum suscipiendum; de

originali vero nequit esse dolor Contritionis, vel Attririonis,& hoc est extra controversiam quia originale nec est materia poenitentiae, ut est Sacramentum, neque ut est virtus ,

308쪽

nam originale non est propria voluntate commissum , ergo non potest propria voluntate retractari.

98. Quaeritur . An peccata pollutionis, domiae, es Bestia litat is sint ej iidem speciei infimae, Usussiciat quod paenitens, qui ea commisit, in confessione dicat, se procurasse pollutionem. Resp. Negative; iuxta Decretum Alexandri VII.damnantis propos. 2 .dc merito, quia vitia specie diversificantur , quoties diversa ratione, & malitia eidem virtuti o ponuntur , ergo quamvis haec peccata pollutionis, sodomiae, & bestialitatis eidem virtuti Castitatis opponantur , atque adeo sint in eadem specie subalterna, differunt tamen specie infima , ut proinde debeant in sua specie in Confessione explicari, non secus ac surrum, O homicidium, quae sunt species injustitiae ob diversum modum , quo virtuti iustjtiae committativae opponuntur, & injustitiam participant , unde fit , vitia diversificari 1 pecie, non1olum si diversis virtutibus opponantur, sed etiam. si e3dem Virtuti opponantur diversimode: hinc ad cor. 6. de mollitie . & sodomia fit mentio specialis, tanquam de duobus specie differentibus, dicitur enim r neque fornicari, ne que adui eri , neque molles , neque masculo rum concubitores cte. MDum Dei possidebunt.ἱ

Sicut etiam Levit 18. Specialiter Deus so-d iam, & bestialitatem execratur dicens:

cum masculo non commiscearis coitis faemineo , quia abominatio est, eum Omni pecore non coi

bis Oe. quia scelus est.

99. Ex dictis sequitur I. probabilius es, se in sedomia explicandam in Confessione ,

309쪽

Tanquam mutantem speciem , circumsta tiam agentis, a ut patientis. 2. Similiter e plicandam esse in sodomia, niim ea commissa suerit cum foetnina . '. num quiS eam

commiterit cum Confanguineis, vel affinibus, &an Uxoratus propria Uxore abutus sita . Num procurata sit pollutio tactibus alienis, vel sod miricis , aut bellialibuS zs. Explicanda verius videtur in peccato minnicationis circumstantia Sponsi, vel Sponsae de suturo ob iniuriam , quae alteri Sponio

irrogatur, quamvis ea non sit adulterium , sicut in incestu circumstantia personae δ Π 2. gradu coniunme in recta linea ob spectare lem violationem pietatis : 6. explicanda pro

babilius est circumstantiae filia Spiritualis,

sicili etiam circumstantia dii paritatis cultus Ub injuriam, quae Sacramento Baptismi Ι - rogatur, peccando cum infidelibus : 7. Si-

. militer si tactus impudici fiant in Ecclesia, M a sortiori si in ea habeatur pollutio

. occulta. '

soo. Quaeritur Anqui habuit desideria Procura adi pollutionem sodomiam , vel Destialitatem, sarisfaciat in Confestione dicendo: se habuisse Osideria peccandi con

tra naturam γ

Resp. Negative ; sed debet exprimere objecti ni sui desiderii, an fuerit sodomia,

seu bestialitas, nam desiderium efficax con- tinet eandem maliciam specificam obiecti

sui, sed objecta sodomiae, pollutionis, Ocbestialitatis specie distinguuntur : erSO.

310쪽

PAENITENTIA. .

auctoritate substituere sibi alium' possit, qui loco ipsius Paeniterlatiam impleat Res p. Non posse, constat etiam ex Flo-

riam Sacramenti Paenitentiae else tres illos actus penitentis, nempe contritionem Confessionem, & satisfactionem, ergo sicut nequit Contritio poni per alium , ita nec P test satisfactio, sive salutaris, sive . Praeser sativa alteri demandari , tum Quia si in aliis praeceptis, puta de audienda Mi ssa , de recitandis horis, de jestinando , non potest alius ilibstitui, a sortiori in hoc prae cepto Confelsarii ; cum enim ex Trident. ca's penitentia imponatur ad novae vitae custodiam , tu ad praeteritorum peccatorum vindictam , & casti4ationem . constat exim gi ad executionem huius praecepti acti nem personalem, ut ille iple, qui peccavit, puniatur ; regula enim iuris , quod possit quis per alium facere , quod potest per se ipsium, tunc solum valet , quando non e X igitur ex speciali ratione actio personalis, ut quando paenitens, cui imposita fuit eleemosyna pro paenitentia , eam per tertiam perlonam implet; constat denique ex Ducteto Alexandri VII. damnantis

s O2. Quaeritur . An possit Confessarius Pamitentiam sic imponere paenitenti , ut Per se, vel per alium illam impleat Resp. Negative , nec is excusaretur a

SEARCH

MENU NAVIGATION