Brevis expositio propositionum damnatarum. In qua variae quaestiones a probatis dd. fusè enarratae, juxta summorum pontificum decreta, brevi metodo, ordineque alphabetico dispositae resolvuntur. A p.f. Didaco Duarte ab Aragonia Ord. Min. Reformatorum

발행: 1719년

분량: 373페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

I1s inclusiis in actu amoris Dei licet iste

possit else sufficiens dispositio ad consequendam gratiam extra Sacramentum ) sed re- sui ritur, dolor sormalis , & exprellus,&inde non recipit Sacramentum Poenitentiae , qui ad illud accedit cum solo adhaamoris, seu dilectionis sine dolore formali , quia non exhibet materiam institutam a Christo Domino, & requisitam a Conciliis ; idcirco sententia docens , aditim amoris Dei solum esse sufficientem di spositionem ad hoc Sacramentum , ut minus tuta damnata est; poterit tamen excusaria peccato, qui bona fide accessit ad Conte sessionem cum solo eo adhu amoris, quia implicat habere actum amoris Dei sormalem& graviter peccare. 7 r. Quaeritur. An dolor de peccatis re

qui si tus id valorem Sacramenti Poenitentiae debeat esse intensivus λRelp. Quod ad dolorem de peccatis

non requiritur ulla intensio, teneritudo cordi, , lacrimar. vel duratio temporis , nam

lassicit dolor summus appretiative, id est, iit nihil magis detesteris, quam peccatum, malisque omnia mala hujus mundi perpeti , quam mortaliter contra Datam peccare s nec opus est , immo nec expedit particulares facere collationes, v. g. mallem

hoc , vel illud malum , aut mortem sub- Ire , quam mortaliter peccare , quia Periculosae sunt. 72. Quaeritur .. An sicut illicitus est tuus ovinionis probabilis minus tutae, si spectet ad valorem, leu ad materiam proximam,& formi in Sacramenti, sit etiam illicitus, si ad materiam remotam λ

292쪽

246 Opinio probabilis.

Res p. Negative, ratio est, quia tunc nouexponitur periculo frustrationis Sacramentum, atque adeo neque contra Religionem, neque Contra charitatem peccatur ue hinc li- Cite Menitens accommodat se opinioni probabili minus tutae, quod non detur obligatio aperiendi in Contestione, aut circumstantia s mere aggravantes , quae non mutant speciem peccati, aut non aggravantevin infinitum, id est, quae de veniali non

faciunt moκale , aut peccati complicem , quando a liter circumstantia mutans speciem

ex lidari non potest , & alia id generis , hujusmodi enim opiniones probabiles, si

revera ellent falsae, non redderent irritum Sacramentum , sicut opiniones probabiles, 'quae spectant ad materiam Proximam , &formam illius . 47r. Quaeritur. An dari possit Sacramentum Poenitentiae validum , & informe ex defectu doloris supernaturalis Rei. Negative, ratio est, quia non se Ium a1 effectum , sed etiam ad valorem Confessionis requirimr verus dolor formalis, & supernaturalis, quin sussiciat naturalis, aut putatus supernaturalis 3 siquidem dolor de peccatis non solum ut dispositio , sed etiam ut est pars Sacramenti debet esse donum Spiritus Sancti, ut docet Tridentinum.

7 . Quaeritur. An possit admitti ex desectu doloris universalis , & extensivi , quando scilicet habens v. g. duo peccata furti, & Sacrilegii, de surto dolet ex motivo turpitudinis suae specialis, & nullat nus dolet de sacrilegio, aut quia illius ii vi adibiliter est oblitus, vel quia non ad- vertic

293쪽

opinio probabilis. a T

vertit ad obligationem dolendi de illo δResp. Probabilissimum est , ex hoc capite admitti posse Sacramentum Poenitentiae validum, & informe, ratio est , quia ad essentiam huius SacramentI non requiritur dolor ita extensivus, & universalis , scut requiritur ad edictum gratiae coiit quendum, qui enim dolet de peccato coninsesso ex motivo particulari non accipIt et fectum Sacramenti , si forte habeat aliua peccatum inculpabiliter oblitum non retractatum , & tamen habet omnes partes el- sentiales requisitas adellantiam Sacrame ti ; habet enim Consessionem peccati memoriae occurrentis , habet illius dolorem 1 up er naturalem , & habet absolutionem ,

er o habet omnes partes euenitaleS conititutivas Sacramenti , quamvis non recipiat Wratiam propter impedimentum occultum,& sic recipit Sacramentum validum , Minforme s nec erit necesse talem conlastionem repetere P cognito errore , tellurtici et

in sequenti Sacramento confiteri peccatum oblitum invincibili er, vel non detestallimin priore Confessione in advertenter . . 7s. Quaeritur. An desectu examinas, de integritatis Consessionis admitti pollit Sa cramentum validum, & informe λ . Res p. Non posse admitti , ratio eli,

quia si deseruis ille integritatis, exam Inis fuit mortaliter culpabili , conlassio illa non solum fuit informis, &effectu vacua, sed etiam invalida , Peccaminota , ex

toro repetenda, cum ad illam poenitens indigne accedat ex defectu diligentiae requisitae ad sui discussionem: non poteli Con fessio tale valida , quae est in aplomet L 4 actu-

294쪽

z48 Opimo probabilis.

ctii peccaminoia , & sacrilega s si defectuvfuit inculpabilis, Confessio erit valida, deformata , id est , cum effectu gratiae , si

non deficiant alia requisita ex parte doloris necessarii, & propositi non peccandi in futurum. - 47F. Quaeritur . An ad validam absolutionem requiratur in Poenitente propositum formale, & expressum non peccandi daeea tem, an vero lassiciat virtuale, & implicitum λResp. Formale, & explicitum optimum est; hi nc recte agunt Confessarii exigendo

illud a Poenitentibus, & quatenus renuandexpresse proponere emendationem, & peccata vitare, absolvi non possunta, verum Perse , & necessario non requiritur expres

sum, sed siuificit virtuale , & implicitum ,

quod virtualiter continetur in vera detestatione , & dolore peccatorum ex motivo supernaturali, & universali , ut colligitur ex Τi ident. Sesi. r . eapst. q. sic qui dolet de peecatis ad effectum justificati nis, & non cogitat actu propter inadvertentiam de emendati one vitae, censetur vir

tualiter, & implicite proponere peccata vitare, & emendare vitam , quod expressae proponeret , si ad id reflecteret alias non vere , ω ex animo doleret de peccatis commissis; cum impossibile sit , ut si quis sincero animo deleat efficaciter de peccatis, ut siunt offensa Dei, quin implicitum saltem habeat non peccandi propositum ;nam alias simul vellet, &nolleti ossensam gravem Dei, qtiae sunt contradictoria . l477. Quaeritur . An Confessarrius possit llicite conferre abitutionem cum rurisdi- l

295쪽

opinio probabilis. 240

ctione solum probabili, omissa probabiliori Resp Assirmative, ratio est, quia quando opinio vere probabilis versatur circa juris ditiionem, si haec forte desit , certum moraliter est , illam ab Ecclesia parente pientissima suppleri, atque adeo Sacramen

tum non exponitur periculo frustrationis , sicut exponitur proculdubio , quando opinio probabilis versatur circa materiam proximam, & formam Sacramenti, nam tunc incertum est, an Sacramentum conferatur,

cum de ratione opinionis sit incertitudo e similiter valida est absolutio collata a Con- felsario , qui communiter reputatur habere iurit dictionem, quam a parte rei non habet , dummodo habeat titulum a leξitimo superiore collatum , utrimque enim Tequiritur , & rrror communis, tituluS coloratus 3 hoc est, quod ab Ordinario Parochiam , vel iurisdietionem obtinuerit , adeo ut ab omnibus pro Parocho, & Con fessario habeatur , quamvis propter aliquoAimpedimentum occultum titulus invalidus sit, ut qΠia est suspensus , quo Casu Certum est , valere absolutionem, quia Eccles a supplet iurisdicti bnem . 378. Quaeritur . An liceat matrimonium

contrahere , atque adeo Sacramentum con-

icere simul, & suscipere cum sela opinione probabili, & uota moraliter certa , qΠOd nullum sitbsit impedimentum dirimens, aut quod praecelserit super impedimento dirimente lassiciens dispentatio λ . Resp. Si probabilitas sit circa factum , hoc est, si probabile sit adesse hujusim di impedimentum , aut non adesse disepensationem, id non licere, ratio est, quia

296쪽

1so Opinio probabilis.

Aacv. Inquisitiini de sent. . excom. dicitur .

quod habens probabilitatem de impedimento dirimente consanguinitatis, vel affinitatis non possit debit petere, quamVis te- .neatur reddere; ergo signum est , Eccle-sam non habere hujusmodi matrimonium pro indubitanter valido, atque adeo si cluntati probabilitate illud contrahatur, exponitur periculo frustrationis, quod est ill ritum; si vero probabilitas sit circa ius , hoc est, quando probabiliter iitrinque D.D. . Censent, aliquod esse, vel non esse impedimentum, aut dispensationem esse , vel non esse validam , id licere , ratio est , quia quando utrinque habentur huiusmodi opiniones probabiles, consuetudo, & Pr. xis Ecclesiae fert, quod Matrimonium sic

contractilin censeatur vat dum, atque adeo

Ecclesia vult Matrimonium non dirimi ab impedimento , quod probabiliter non est Impedimentum , aut quando dispensatio probabiliter est valida , unde non exponi-rur periculo frustrationis hoc SacrameΠ- tum, si cum tali probabiditate Matrimo

n um contrahatur.

73. Ex diet is sequitur ro posse I citε

Matrimonium contrahi cum dispensationae in impedimento dirimente facta ab Epi L.

eum i casu urgentis necessitatis, cum Probabile lit pol se Episcopum in tali casa disipensare; Sequitur 2. Matrimonium invalidum posse revalidari sine Parocho, MTestibus juxta probabilem opinionem, S quitur 3. posse revalidari Matrimonium invalidum , etiam si alter Coniux fit ignam; nullitatis quando ex revelatione nullitatis grave bcanculum timeretur, ut Plu-

297쪽

opinio probabilis. a s I

ximi docent; Sequitur . posse licite Matrimonium contrahi inter Patrinum, & Matrem Baptizati , quando Baptismus collatus est sine solemnitatibus in necessitate ob Periculum vitae Infantis , Cum probabiliter in tali casu impedimentum dirimens Cognationis Spiritualis non contrahatur ; &ratio dictonim est, quia hujusmodi opini

nes probabiles sunt circa ius, unde non ex ponitur periculo frustrationis Sacramentum . Matrimonii juxta eas celebrati, relictis tutioribus, sicut exponitur diato periculo Matrimonium celebratum cum ea probabilitare circa laetiun , quae facile deprehendi potest falsa 48o. Quaeritur a An in conferendis, vel suscipiendis Sacramentis detur parvitas materiae, sic, ut quis valide ipsa conficiat , vel suscipiat, etiam si aliquod minimum

ad ipsorum valorem requisitum praetermitta tyResp. Negative , ratio eit, quia Sacramentum , formaliter loquendo , in indivisibili consistit, & ideo quocumque minimia praetermisse de requisitis ad valorem , M.

elsentiam, Sacramentum est nullum ,& non

sibsistit, sicut non subsistit homo , si omnia ad essentiam ipsius requisita non P

nantur . .

48r. Quaeritur . An generatim dum Probabilitate si ve intrinseca sive extrinseca, quamlumvis tenui , confin aliquid agimus, semper prudenter agamus λResp. Negative, juxta Decretum Innoc. XI damnantis propos. 3. quia de ratione opinionis probabilis est, quod nitatur fundamento gravi, tum absolute , tum Comparative ad motiva in contrarium, sive sum

298쪽

auea opinis probabilis .

damentum hoc grave tit ab intrinseco, sive ab extrinseca D. D. authoritate , adeo ut 'spectatis omnibus experiatur intellectus urquadam inclinari; ac quodammodo rapi ad assensiim libere cum facultate ad resistendum' quoties autem probabilitas opinionis est tenuis, & exigua , non potest i tellemis experiri vim illam, qua ad assensum valide inclinetur , ergo opinio tun non nititur fundamento gravi , nec est solide probabilis, propterea qui nixus fundamento levi par ente verisimilitudinem aliquam,& tenuem, ac apparentem probabilitatem , non potest d ci , quod prudenter astentia tur, sed potius temere , ac leviter juxta illust

Eccι 19. qui cito exedit levis est corde o

82. Ex diet is infertur, uni versim in humanis actionibus licitum esse sequi opinionem probabilem, omissa probabiliori, dummodo ea sit verae, ac solidae probabi itati, nec detur certa lex ou ligans ad probabiliorem , prout datur v. g. in administrandis Sa-eramentis, & sicut Judex in iudicando tenetur sequi opinionem probabiliorem,& Medicus adhibere pharmacum probabilius curati- unr, &hac de causa non potest ab infidelitate excusari infidelis non credens drcius opinione minus probabili, hic constat ex Propos. O.& inter damnatas ab InnCc. XL Ratio cim liceat nniversim sequi opinionem, probabilem , omissa probabiliori, est , quia

sententia ista est probabilis ima selidissime

fundata , ac fere Omnium contra paucUS timquia sequens opinionem probabilem incon fictu probabilioris prudenter Cueratur Crim omnis opinio vere probabilis apta na-Ta sit inducere prudentem alleuit m , nec

299쪽

inio probabilis asy

mponitur periculo peccandi forma i iter, sed

soldm materialiter, quia nemo tenetur ponere quod est iustis, ac persectius; si enim in moralibus ad id Deus nos obliga iser, onus, esset intollerabile, ac multis scrupulis expo- sirum, cum moraliter impossibile sit sempet investigare maiorem probabilitatem opinionis , & nimis arduum semper ad tutiora

obligari . 33. opiniones Igitur, quae probabilissse

me juxta communem D. D. 1ensum cum scripturis, &SS. Patribus concordant, pCssunt

licite in praxim deduci, etiamsi non sint tutissimae , ita quae probabiliter dumtaxat iuxta gravium D. D. sensum ex Scripturae γ&SS. Parrum doctrina deicendunt , licite etiam possunt in praxim deduci, dummodo uterque Scopulus declinetur , & nimis benignitatis, quae vergit ad exercendam laxitatem, nimii rigoris, qui vergit ad exercendum tutiorismum: ex utroque enim Sc pulo naufragium imminet anima.um ; uterque autem non aliter declinabitur , nisi manibus continue terendo Authores Classi- Cos, qui quaestiones ad Conlicientiam pertia Mentes accurate per triarint, prout loquitur

D. Caroliis Borronisus in libro odiis de rasione con stentes νiι, audiendi, quod pariter monet

5 Franci lcus Salesius in opulculo , qui insci ibitur: Admonitio ad confesarios ; Voca turque Alictores Classici , qui simi valde docti, ac pii, valdeque periti, tum juris naturalis; tum postlivi , qui firmis, ac validis rationibus consueverint Conclusiones iundare , discutiendo, ac deiiciendo Partis adve se fundamenta, qui veritatis potius, quam MOVitaris censeantur amatores, nec de facili

hallustinentur. 68 - .

300쪽

as 4 opinio probabilis.

84. Quaeritur . An opinio probabiliteetantum probabilis dicenda sit tenuis probabilitatis , adeout non liceat juxta eam

operari.

Resp. Opinionem probabiliter tantum , & non certo probabilem carere solida probabilitate, atque adeo esse insufficientem ad prudenter operandum , ratio est , quia ad probabilitatem requiritur fundamentum, spectatis omnibus, grave, ac firmum inuando autem de firmitate fundamenti non habetur certitudo , sed probabilitas , tunc fundamentum videtur , experientia teste , nutare, atque adeo non esse firmum s &sane opinio probabilis licet patiatur ob scuritatem, incertitudinem , ac sormidinem de opposito, non tamen compatitur dubietatem , dubietas enim impedit assensum prudentem, qui a formidine opinionis non

impeditur. atqui quando de probabilitate opin onis habetur solum probabilitas , &formido, tunc, experientia teste , videtur hujusmodi formido de probabilitate declinare in diib etatem de veritate obsecti, re intellectiis prudenter iusipendit potius, quam ponit assensum circa illam ; ergo opinio probabiliter tantum probabilis non est dicenda absolute probabilis, sed tenuiter probabilis .

8s. Quaeritur. An se Item in casu necessitatis urgentis possimus 1 equi opinionem tonuiter probabilem pResp. Nullatenus est admittendus usus opinionis tenuiter Probabilis in sensu composito, quod retineat tenuem probabilita

tem, eo quod tunc nitatur fundamento non

gravi; Verum quidem est , quod in casu

SEARCH

MENU NAVIGATION