De institutione oratoria ad codices parisinos recensitus cum integris commentariis Georgii Ludovici Spalding quibus novas lectiones et notas adjecit Joannes Josephus Dussault ... volumen primum septimum et ultimumMarcus Fabius Quintilianus M.F. Quint

발행: 1825년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

RECENTIORUM IUDICIA. rar

dor, aut nomen ejus singulis citationibus Apponeremus, aut non satis accurate ab illo indicatum locum diceremus Sic etiam in aliis potuit accidere, quae ex communibus repetita sontibus, ideo omitti non potuero, quod cognita aut reperta essent etiam aliis. Itaque licet hic sint, quae non Primum a nobis dicta sunt; corniculae tamen fabulam non extimesco. Si quid enim esset, in quo ingenium alicujus aut studium laudari posset, non pressi, suam laudem invidi nemini, Burmanniana inprimis κατορθωματα candide aestimavi: quod curretito prelo liberalissimae humanitati orga me filiumque meum summi viri debere coepi peculiariter, illud olim praestiti ante quam debere inciperem, ut libonter laudarem virum optimo ab hominum memoria de his litteris meritum. Si quid ab aliis peccatum videretur, vel plane, et pertinaciter sero tacui, quid melius ego Putarem, simpliciter indicasse contentus; vel ita tetigi, ut qui Propterea irascatur, itidiCet, se communem errandi sortein recusare. Nimirum hoc ut laciam, suadet non humanitas inodo ne quis sorte gloriam me aucupari hac ipsa praedicatione, urbitretur), sed meorum errorum conscientia, quibus non parci equidem postulo; Sed ita eos opto emendari , ut studium tamen nostrum bono merendi do his litteris, aequi bonique consulatur. Si cui videatur aliter, illo peccatis nostris indicandis nos ot ulios juvabit, gratiarum

agendarum necessitatem nobis remittet, ut nimirum neque

Jasoti Pheraeus debuit hosti, qui desperatum in

Pectore ulcus suo Gladio APoru rat .

. , id. in illarum notionum complementum Ge. Ludov. Spaldius Praefationem, quae Primo nostri Quintiliani vol. praunittitur. ED.

132쪽

VETERUM ET NOVORUM SCRIPTORUM

M. ANNagus SENECA , prooemio sib. X, contro ra. PERTINERE ad rem non puto, quomodo L. Magius gener T. Livii declamaverit, quamvis aliquo tempore suum populum habuit, quum illum homines, non ipsius honorem laudarent, sed in soceri ferrent: quomodo P. Asprenas aut Quintilianus declamaverint. Transeo istos, quorum fama cum ipsis exstincta

est.

Idem controvers. 4 ejusdem libri, qto mi de eo, qui expositos debilitabat, ut ex mendicitate eorum meraedem acciperet. Circa hune sensum P. Asprenatis est ille a Quintiliano die-tus : a Nescio utrum vos miserabiliores dieas quod alimenta accipitis, an quod huic datis. Aeeipitis enim quia debiles estis rei datis per quem debiles estis. νΜ. FAB. QuiNTILiANus, lib. IX Institui. Oratoriari ad Vietorium Marcellum, cap. 3. Et eur me prohibeat pudor uti domestico exemplo Z pater

meus Contra eum qui se legationi immoriturum dixerat, deinde vix paucis diebus insumptis re insecta redierat: a Non exigo, uti immoriaris legationi, immorare. nIuNivs IuvENALIs, satin VI, 74. . . l Hispulla tragoedo Gaudet: an exspectas, ut Quintilianus ametur'

133쪽

DE QUINT. TESTIMONIA ET ELOGIA. 113

Sed jatet in servi eomplexibus aut equitis: dic, Die aliquem, sodes, hic, Quintiliane, colorem. aeremus: dic ipsa. 'Idem ML ω, 186. Hos inter sumptus sestertia Quintiliano, Ut multum, duo sufficient: res nulla minoris Constabit patri, quam filius: unde igitur tot Quintilianus habet saltus y exempla novorum Fatorum transi: felix, et pulcher et acer et Felix, et sapiens, et nobilis, et generosus Appositam nigrae lunam subtexit alutae; Felix, orator quoque maximus, et jaculator. Et si perfrixit, cantat bene: distat enim, quae Sidera te excipiant modo primos incipientem

Edere vasitus, et adhuc a matre rubentem. fortuna volet, fies de rhetore consul,

Si volet haec eadem, fies de consule rhetor. C. PLINIus , lib. II, epist. I 4. Ita certe ex Quintiliano praeceptore meo audisse memini. Narrabat ille: u Assectabar Domitium Afrum, etc. nIdem, lib. VI, epist. 6.

Erat non studiosorum tantum, verum etiam studiorum amantissimus, ae prope quotidie ad audiendos, quos tum ego frequentabam, Quintilianum, Nicetem sacerdotem ventitabat.

Est et sus ad Quintilianum suum in eodem lib. e stola 3a, quin ine*it: Quamvis et ipse ais continentissimus, et filiam tuam ita institueris ut d eha filiam tuam, Tutilii neptem. Μ. VAL. MARTiALIS, lib. II, e P. M. Quintiliane, vagae moderator summe ju entae, Gloria romanae, Quintiliane, togae.

134쪽

ia 4 DE QUINTILI AN IS

TREBELLius POLLIO in XXX Tyrannis, cap. 4 de Posthumio

juniore. Fuit quod solum memoratu dignum est j ita in Declamationibus disertus, ut ejus controversiae Quintiliano dicantur insertae: quem declamatorem Romani generis acutissimum , unius capitis lactio prima statim fronte demonstrat C ELius LACTANTIDA , Firm. lib. I, cap. 2 .

Optime Quintilianus in fanatico: utitud, inquit, si deus

cogit, iratus est. n .

Ideo potentiores esse injustos Deus Permisit, ut cogere ad malum possent: ideo plures, ut virtus esset pretiosa, quod rara est. Quod quidem ipsum Quintilianus egregie ac breviter ostendit in Capite obuoluto. u Nam quae, inquit, Virtus esset innocentiae, nisi laudem raritas dedisset y verum quia natura Sic Comparatum est, ut odium , cupiditas, ira, in id quod incubuerint, agant caecos, supra hominem videtur culpa vacare. Alioqui si pares omnibus assectus dedisset, pietas nihil erat. nIdem, lib. VI, cap. 23. Nulla est tamen perditi pudoris adultera, quae nun hanCcausam vitiis suis praetendat, iniuriam se peccando non facere, sed referre, quod optime Quintilianus expressit: u Homo, inquit, neque alieni matrimonii abstinens, neque Sui custos,

quae inter se natura connexa Sunt. .

D. MAGNus AusoNius, in Gratiarum actionst. Dives Seneca, tamen consul, arguetur rectius, quam Praedicabitur, non erudiisse indolem Neronis, sed armasse saevi tiam. Quintilianus consularia per Clementem ornamenta sortitus , honestamenta nominis potius videtur, quam insignia potestatis habuisse: quomodo Titianus magister, sed gloriosius ille, muniet palem scholam apud Visontionem Lugdunumque variando, non aetate quidem, sed utilitate consonuit.

135쪽

ΤESTIMONIA ET ELOGIA. 125

Idem, in commemoratioue professorum, de Ti. Victore Minemio, L. Primus Burdigalae columen dicere, Μinervi, Alter rhetoricae Quintiliane togae. Et postea, Adserat usque licet Fabium Calagurris alumnum, Non sit Burdigalae dum cathedra inserior. Et infra, Seu libeat fictas ludorum evolvere lites, Ancipitem palmam Quintilianus habet.

Dicendi torrens tibi copia, quae tamen nurum, Non etiam luteam volveret inluviem :Et Demosthenicum, quod ter primum ille vocavit, In te sic viguit, cedat ut ipse tibi. Idem, in Mosella, υσ1. 399. a Memorabo Quietos Agricolas, legumque Catos fandique potentes; Praesidium sublime reis, quos curia Summos Μunicipum vidit proceres, propriu'que Seuutum,. Quos praetextati celebris facundia ludi Contulit ad veteris praeconia Quintiliani,

Quique suas rexere urbes, purumque tribunal Sanguine, et innocuas illustravere secures. II IERONYMus, in Chronico. Olymp. 211.3M. Fabius Quintilianus Romam a Galba perducitur.

Quintilianus ex Hispania Calagurritanus, primus Romae publicam scholam aperuit, et salarium e fisco accepit.

Idem ad Praesidium. Puto te Quintiliani controversiae reeordari, in qua PauPer causatur, dolens ob interitum apum, flores ab impotentissimo

divite venenatos.

136쪽

126 DE QUINTILIANIS

Idem in Quaestionibus Hebraicis. Μe vero procul ab urbibus, foro, litibus, turbis, remotum, sic quoque, ut Quintilianus ait, latentem invenit invidia.

Nee mirum hoe in conceptu feminarum, ut quales perspexerint, sive mente conceperint, in extremo voluptatis aestu, quo concipiunt, talem sobolem procreent, quum hoc ipsum etiam ut equarum gregibus apud Hispanos dicatur fieri, et Quintilianus in ea controversia, in qua accusatur matrona quod Ethiopem peperit, pro defensione illius argumentatur, hanc conceptus esse naturam, quam diximus. Idem aduersus Vigilantium. Iste caupo Calagurritanus, et in perversum propter nomen viculi mutus Quintilianus miscet aquam vino.

Idem ad Pammachium de obitu Paulinodi Felices, inquit Fabius, artes eMent, si de illis soli artifices

Idem ad Pammachium de optimo qsnere interpretationis. Hilarius nostrorum temporum confessor, duodecim Quintiliani libros strio imitatus est et numero. Idem in Quaestion. ad Damasc. Nec aures Quintiliani flosculis, et scholari Declamatione

mulcendae.

Idem, Proefat. in Abdiam. Dicit et Tullius tuus adolescentulo sibi inchoata quaedam ex rudia excidisse. Si hoe ille tam de libris ad Herennium, quam de rhetoricis, quos ego perfectissimos puto, ad eomparati nem senilia peritiae dicere potuit: quanto magis ego libere profitoor et illud fuisse puerilis ingenii, et hoc maturae senectutis. In libris quoque eontra IIarcionem Septimius Tertullia-

137쪽

TESTIMONIA ET ELOGIA. laet

tius hoe idem passus est, et origenes in Canticis canticorum,

et Quintilianus in XII libris Institutionis Oratoriae, ex quibus

ostenditur unamquamque aetatem in quo esse persectam, et ex annorum debere numero judicari. i r SID. AP I.LINAE is , lib. V, misti X Sabaiado.

Tua vero tam clara, tam spectabilis dictio est, ut illi divisio Palaemonis, gravitas Gallionis, abundantia Delphidii, Agraeeii diseiplina, fortitudo Alcimi, Adelphii teneritudo, rigor Magni, deseedo Victorini, non modo non superiora, sed vix aequiparabilia scribantur. Sane ne videar sub boc quasi hyperbolieo rhetorum catalogo blanditus quidpiam gra tificatusque, solam tibi aerimoniam Quintiliani, pompamque Palladii compararition ambigo, sed potius acquieseo. Idem in panegyrico ad Anthemium, Ders. I9o.

Qua Crispus brevitate placet, quo Pondere Varro, Quo genio Plautus, quo numine Quintilianus, Qua pompa Tacitus, nunquam sine Iaude loquendus.

Idem, carmina IX ad Magnum Felicem eos. Ders. 3I r. Aerem Lampridium, Catum, Leonem, Praestantemque tuba Severianum, Et sic scribere non minus Valente , Μarcus Quintilianus ut solebat. RuriNus, Gram. Anti hens. Comment. in metra Terentiam. Quintilianus in arte, etc.

n. Cassis Rus , de Rhetorica, ex lib. Diseiplinis. Quintilianus etiam doctor egregius, qui post fluvios Tulli

nos singulariter valuit implere quae docuit, virum bonum dicendi peritum a prima aetate suscipiens, per eunctas artes disciplinas nobilium litter rum erudiendum esse monstra ii, quem msrito ad desensionem sui totius civitatis vota requirerenta Libros autem duos Ciceronis de Arte rhetorica, et Quin illiani duodecim Institutionum indieavimus esse jungendos, etc.

138쪽

III 8

DE QUINTILIANIS

Idem in Chronico eae meronymo, ut videtur. Silvano et Prisco eoss. Quintilianus ex Hispania primus Romae scholam publicam aperuit, et salarium e fisco accepit. Isi ira s, Hispalensis, lib. II, Etymolog. de Rhetoriea. Haec disciplina a Graecis inventa est, Gorgia, Aristotele, Hermagora, et translata in I .atinum, a Tullio videlicet, et Quintiliano, et Ticiano, sed ita copiose, ita Vario, ut ea lectori admirari in promptu sit, comprehendere impossibile. Nam membranis retentis, quasi adhaer scit memoriae series dictionis : at mox repositis, recordatio omnis elabitur. Vetus interpres Lucani, ad eum Deum lib. IV:

Vita brevia nulli supprest, qui tempus in illa Quaerendae sibi mortis habet.

Sensus, inquit, hic est: Non est putanda brevis vita, quae habet spatium, quo unusquisque sibi liuaerat exitium : quod non evenit, nisi forti viro, qui facile contemnit interitum. Unde Quintilianus: u Faciamus de funere remedium, de necessitate virtutem : solus vixit quoad voluit, qui mori maluit. nEitas Mirs in Ciceroniano.Quintilianus asseetavit Cieeroni dissimilis esse. Cuius utinam exstarent Declamatioties; nam quas habemus minimum habent Ciceronis. Munm s , lib. XVIII, Var. Dct. mP. 2D. Ile Puero magna cum cura exponebantur in scholis Institutiones Oratoriae M. Fabii Quintiliani, accurati admodum et exquisiti rhetoris; neque quisquam satis bonus dicendi magister habebatur, qui non illis vel praecipue auditores suos exedicere solitus esset. Mutata postea ratio est, quumque annosis istis et ipsa vetustate venerandis arboribus nessiectis, succrevissent

inutiles rami, juventusque laboris fugitans insulsos quosdam libellos, et omnium prope liberalium artium, et omnium Phi-

139쪽

losoplitae dispendiosa partium compendia, pro pinguibus illis veterum latifundiis adamare eoepisset, ex illo Vidimus omnia

In prius more et retro gublapsa referri.

Neque ullum lapsis prope rebus certius remedium est, quam ut Vetus illa consuetudo revocetur, et expulsis istis novitiis indoctae arrogantiae magistris, a priscis illis, quos endo cwlo, ut ita dicam, merita locarunt, Vera et Solida eruditio repetatur. Quod etsi, ut aetatis meae tempus est, ViVo me eventurum sperare non audeo, posteris tamen, si quid mei ad posteros perveniet, contestatam opinionem meam relinquam; neque committam, ut ego quoque unus ex eo numero, qui vetustatem contemnunt, Videri queam.

ANTON. PossΕvINUs, Biblioth. seleci. tom. II, lib. XVIII, p. So5. Quintilianus vir magni nominis, uti et judicii; quamvis quae feruntur ejus nomine Declamationes quae videntur esse ipsius) longe absint ab ejus praeceptionibus, quas scripsit de arte dicendi. PMILippvs BD BENIUs, lib. I, Etector. P. I 6.

Petrus Pithoeus multimodis rem litterariam bene juvit, non minimum autom eo, quod bonas et argutas illas Declamationes Quintiliani primus et tenebris eruit et emendavit. C sAuBONDA ad Persii Salin. I, vers. 76. Μagnus ille magister eloquentiae Fabius.

', EMER. C Aunosus, de Limyua hebraica, Pta. 3o. Emunctissimae naris et judicii vir Quintilianus. Lipsius , lib. II, Eleet. I 8. -

Quintilianus priscus ille et Attieus ita me judice audiet

140쪽

DE QUINTILIANIS

Quum Quintiliani declamatoris moratio fiat apud M. Senecam patrem, prooemio lib. X, Controv. 4, non minus eorum placet sententia, qui eas avo hujusce Quintiliani adscribere malunt. At undeviginti illae Declamationes, quae et ipsae Quintiliano vulgo inscribuntur, ac RhetorieIs Fabii libris subjici solent, neque ejus sunt, qui Declamationes alteras facit nihil enim simile) neque illius, qui Institutiones oratorias scripsit; cui eas Erasinus quoque abjudicat in Ciceroniano suo: et morito ,' quandoquidem ut monuit Lud. Vives, lib. IV de Corrupi. diseipli . plane alienae sunt a Fabii praeceptis, et tales, ut contra istiusmodi potissimum invehatur. Tum in codd. quibusdam ΜSS. Μ. Floro tribuuntur, ac a nonnullis etiam esse creduntur Posthumi Iunioris, eo quod Τrebellius Pollio dicat, seriptas ab eo esse Declamationes, quas aevo suo Quintiliani esse putarent. Vide et Vossii lib. de Rhetoricae natura, cap. VI, ubi de Vallar j ii lirio, qui lib. I, Antidot. adv. Poggium dixerat, ne minem posse neque Quintilianum intelligere, nisi Ciceronem optime teneat, neque Ciceronem probe sequi, nisi Quintiliano parcat. Neque unquam fuisse quempiam eloquentem post Quintilianum, nec esse posse, nisi qui se totum arti ejus formandum, imitationique tradiderit.

BAnTuius, lib. XXXI Adυ. cap. 5. Qui omnibus omnino scriptoribus M. Fabium praetulit, non ille quidem abs ratione audacter judicavito Nulla enim virtus romani stili est, quam non expleat; quum quicunque ex caeteris Summam attigere, habeant singuli tamen, in quo vel abundent, vel deficiant.

Idem, lib. XLVIII, 39.

De Quintiliani, non audeo uniVerso opere pronunCiare, hac tamen parte, qua de poetis loquitur, omnino mihi nescio quomodo sacris porum minus initiatus videtur. quam pro censore.

SEARCH

MENU NAVIGATION