De institutione oratoria ad codices parisinos recensitus cum integris commentariis Georgii Ludovici Spalding quibus novas lectiones et notas adjecit Joannes Josephus Dussault ... volumen primum septimum et ultimumMarcus Fabius Quintilianus M.F. Quint

발행: 1825년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

minorumque puerorum distinctione, quaeirecepta est in censu disciplinaque Romanorum. Ea autem pueritia a X coepit, ni fallor, aetatis anno; sed eo tamen penitus expleto. Majoribus certe pueris.accersitus est duodecennis Tiberius . Sed quum adultos fere dicat Quintilianus, adolescentes autem sub rhetorum disciplina persev rasse: non multo sane anno XIV minores fuisse docet, et a majoris etiam pueritiae citimis limitibus paulo remotiores. Itaque, quo propius adolescentiae limites attingebat pueritia illa a rhetoribus instituenda ; eo profecto ulterius in adolescentiam ipsam incurrisse necesse erat eamdem illam institutionem. Sed vero eadem aetate, qua iis schola rhetoras, in foro oratores etiam senatorios audiebat idem ille, seu juvenis, seu adole cens. Sic enim auctor Dialogi de oratoribusu u Iuvenisu ille, de quo loquimur, oratorum discipulus, fori anu ditor, sectator iudiciorum, eruditus et assuefactus alle-u nis experimentis, cui quotidie au enti notae leges, non . novi judicum vultus, frequens in oculis consuetudou concionum, saepe cognitae populi aures etc. η Nec illud

modo: sabulas 4 etiam M. Apri et Iulii Secundi, et di

putationes, et arcana semotae dictionis excipiebat auctor ipse dialogi; oratorum scilicet senatoriorum, qui juventutem publice instituendam non sus operant. D

mesticam enim disciplinam ne quidem illi dedignabantur, qui scholas tamen publicas aspernabantur, seque indignas judicabant. Ita Hirtium et Dolabellam, non autem Pan Sam , ut vult Suetonius=, discipulos et grandes praetextatos agnoscit Cicero si jam senator. Quum

I. Priel. XVIII ad Sp. Adrian. s. s. 4. De Oratore, Caset. a. a. Ibidem. 5. Suet. de elar. I hel Orib. Cap. t. 3. De Orat . eap. 34. 6. Cie. lili IX ad Pat. Ep.

152쪽

, ANNALES

grandes praetratatos appellat, aetatem una significat fuisse praetextatam, qua oratorum discipuli domesticis institutionibus interesse solebant. Propterea enim propraetextatis illos habuit, quod idem facerent quod facere solebant non alii, quam praetextati praetextatisque aetat proximi. Fuitque admodum juvenis auctor Dialogi de oratoribus, quum illos, quos dixi, oratores senatorios domi etiam audiret. Juvenes jam atque adolescentes in hac causa eosdem fuisse probavimus. Cur itaque dubitemus, qui admodum juvenis erat, illum eumden fuisse cum adolescentulo p Et sane accepta virili toga in forum deduci solebant adolescentes. Ita licuit ab ea

usque aetate Oratores etiam in foro audire senatorios. Proinde hac ipsa aetate, qua rhetorum scholas frequen

tavit Quintilianus, forum etiam et judicia publica adiit,

et domestica oratorum senatoriorum colloquia, ita nimirum celeberrimorum tunc temporis oratorum erudiendus experimentis. IIorum autem oratorum Senatoriorum praestantissi inum agnoscit hunc Domitium Afrum non uno in loco Quintilianus. Nec modo forensibus eius orationibus usus est, verum etiam domesticis colloquiis. Libros illius duos de Oratoris officio* in au diendis testibus non perlegerat tantummodo, verum etiam maximam eorum partem ex ipso cognoverat; illis

proculdubio colloquiis. Is enim non Senator Solum, verum etiam consularem in senatu gradum assecutus

fuerat jam olim imperante Caligula. Ita rhetor esse non potuit, nec scholae adeo publicae vacare. Haec ergo prima illa pueritiaeque proxima aetate noster Quintilianus. II. Videamus porro quousque extendenda sit 4 aetas

. De Orat. cap. I. 3. Dio, lib. LIX. a Quint. Inst. lib. V. cap. 7 4. Et asil lxjuvenis atque a toto

153쪽

QUINTILIANEI. 143

juvenis atque adolescentuli. Ego illam ad annum usque aetatis XVII, pertigisse puto, supremum nempe veteris pueritiae limitem ; ut proinde nondum adolescens ille , sed adolescentulus fuerit appellandus. Ab anno certe XVIII iudices erant, quibus id licuit, pro jure census atque natalium. Et novum ab eodem illo anno XVII militiae gradum deductum observavimus in

Annalibus nostris Velleianis . Pro suo etiam vitae Studio, munere virili congruo quisque erat occupandus. Deduci enim solebant in forum, quum togam Sumerent,

iit diximus, virilem. Primo nimirum ut judiciis publicis

intereSSent, orationibusque celeberrimorum sui temporis Oratorum, ad annum illum, quem dixi, XVII. Tum deinde licuit quibus ea esset sui fiducia ut causas ipsi

publicas etiam perorarent. Ego certe ipso aetatis anno Aphobuin tutorem accusavit 4 Demosthenes. Sic etiam Itomanis licuisse verisimillimum est, Graecae profecto disciplinae, in. Graeca praesertim arte, aemulis. Non longe inde discedunt veterum celeberrimorum exempla, quo rum ullam retinemus hodieque memoriam. Anno aetatis

XIX causam egit Quintiliani discipulus , Plinius junior, his ipsis proximus, de quibus agimus, temporibuS.

v Nono decimo aetatis anno L. Crassus C. Carbonem, uno et vicesimo Caesar Dolabellam, altero et vicesimou Asinius Pollio C. Catonem, non multo aetate nute e-udens Calvus Vatinium: iis orationibus insecuti sunt, u quas hodieque cum admiratione legimus, s inquit auctor Dialogi de oratoribus. Sic etiam Calvum, Caesarem, Pollionem, multum ante quaestoriam omneS aeta-

contuli ab anno XIV portingebat α. Annales Volloiani, S. ro. ad annuiti XVII explotum sollieol. 3. Dem. in Aphob. id. Ρωloe . V ad Spartian. 4. Plin. lib. V, ep. 8. Adrian. I. ia. s. Diat. do orat. eap. 34.

154쪽

tem squae annorum erat, ut alibi ostendimus, XXV gravissima judicia suscepisse observavit ipse Quintilianus. Paulo serius primam causam egit Cicero in , anno

nimirum aetatis XXVI. Sed praetextatos egisse quosdam , non quidem ipse meminerat, sed traditum tamen a majoribus nimirum) testatur Quintilianus. Ea aetate erat Augustus, duodecim scilicet annos natus, quum aviam pro rostris laudaret, non Quintiliano duntaxat teste, verum etiam Suetoniosi: ne alibi funebrem illum sermonem , quam in foro, ubi erant rostra, fuisse suspicemur. Biennio videlicet ante togam, ut alibi ostendimus 7, virilem; non autem quadriennio, ut videtur velle Suetonius'. Quamquam autem in loco publico, non populi tamen, sed gentis Octaviae privata erant illa solennia. Morem alioqui receptum in eo violatum exinde constat, quod ante togam Virilem ne quidem solerent in forum deduci. Tantum aberat ut in foro publicisque adultorum Metibus licuerit concionari. Eadem enim erat, illis temporibus, puerorum impuberum sub paedagogis agentium fere disciplina, atque Reminarum. Vetat, ut vidimus, Quintilianus ipse ne, vel in scholis

rhetorum, permixti sederent pueri cum adolescentibus. Quanto magis cavendum erat ne palam in promiscuis virorum conventibus versarenturῖ Ιn Reminis certe in honestum hoc fuisse, pro moribus antiquis ostendit apud Livium Cato 9 censorius. Ideo tutores utri Sque assignati,

tam pueris quam mulieribus, qui eorum personas in publico sustinerent. Mox tamen a virili toga, fori aditur. Prael. X ad sp. Adrian. S. 8. 6. snot. iti vita Aug. cap. 8. a. Quint. Inst. Ith. XII, cap. 6. V. Vid. Prioloet. V ad Spartiari. 3. Quint. ib. et Gell. Noct. Alt. Adrian. S. I. . Quint. m. 8. Suet. Aug. rap. 8. 5. Quitii. ib. s. Liv. lib. XXXI v, cap. 2, 3, 4.

155쪽

patefacto, ne quidem ita licuit in soro concionari. Vidimus quidem exempla eonesonantium annum, quem dixi, XVII non multo superantium. Qui hoc anno non expleto hoc ausus fuerit, nondum vidimus. Suppeditat tamen, ni fallor, Valerius Maximus M. ille Cottam dicit, quum a Capitolio descenderet, quod toga virili sumpta factum, C i. Carbonem pati is accusatorem ipsum accusasse. IIoc ille primo quoque, quo per leges licuit, tempore, factum innuit, paulo post tumultus junioris Gracchi, quibus pater fuerat accusatus. Hoc tamen tem pore obtinuit, ni fallor, pueritia illa Sorvii Tullii vetustior, non ante annum aetatis XVII absolvenda. Paulo antea obtinuisse probare possemus, si id ageremus. Est autem admodum incertum initium pueritiae junioris anno XIV ter in inandae: Hoc tantum scimus fuisse imperatoribus antiquius. Quod si recte pueritiam illam Cottae de veteri pueritiae meta intellexerimus; ita duo

in nostram sententiam apprime facientia lucrabimur. Primo mox ab anno XVII absoluto licuisso concionari; secundo tum primum licuisse, quum nihil sit cur dubitemus, primam quamque illius accusationis occasionem legitimam a M. Cotta vindictae avido fuisse captatam. Estque sane haec aetas media inter aetatem Augusti ali rumque a Quintiliano memoratorum, quam probat ipse maxime in suo oratoriae Candidato. Vult enim ille, ut neque u praepropere ' distringeretur immatura frons, et . quidquid esset illud acerbum proferretur: nec rui u Sis disserendum esset tirocinium in senectutem. n Etas porro illa, cujus annos definire noluit, juvenilis tamen erat, et virium tenerarum. Sic enim postea: u Caeterum . illum quem juvenem, tenerisque adhuc viribus niten-

. Valer. Maxim. lib. V, eap. 34. I. Quint. Inst. lib. XII, cap. 6.

156쪽

utein, in forum deduximuS, incipere a quam maxime is facili ac favorabili causa velim, ut catuli ferarum mol- i liori praeda insinantur. η Sed consilium erat Quintiliani, ne primo statim, quo licuit, tempore in foro

causaS Drarent adolescentes. Non tamen negat j iis fuisse

illis agendi, si vellent auderentque , hac ipsa, de qua

loquimur, aetate. Inde consentaneum erat, ut aetate qua jus erat agendi, satis instructus esset ad usum fori, nstudiis oratoriae adolescens, quem hic formandum sit ceperat: inde rursus, ut eadem etiam plerumqne aetate finis esset temporis in artis oratoriae studio, pro illi iis sectili scholarumque rhetoricarum methodo, ponendi.

ΙΙΙ Olim certe licentiam fuisse, mox a toga virili, in foro agendi. vel ex illo M. Cottae colligitur cxemplo Fuitque hare ipsa, de qua loquimur, aetaS Par Veterum,

ut dixi, pueritiae. Et sane congruum erat, ut quum togae praetextae annos contraxissent, in sumenda toga virili; nonnulla tamen puerilis disciplinae vestigia observarcntur, dum veteris etiam ccnsus pueritiam exsuissent. Et

ne quidem illud incongruum ut, habita puerilis ver cundiae ratione, a concionibus publicis aliquantisper abstincrent. Nequit autem, fateor, hujus aetatis mensura e juventutis nomine colligi, quo usus est Quintilianus. Ex alia tamen illius voce recte, ni fallor, elicitur. Est enim adolescentulus ille, qui admodum adolescens aliis appellatur; qui prima esset adolescentia, quae a Cicerone' memoratur atque Suetonio β; qui ita adolescens esset, ut nondum tamen finem fecisset adolescendi, ut aegre nomen ipsum tueretur adolescentis, adolescen-

157쪽

Iulus proinde rectius, quam adolescens appellandus. Recte nimirum quadrant haec omnia in mediam illam aetatem luter novam veteremque pueritiam. Haec enim, novo censu adolescentia habebatur, veteri pueritia tantummodo, nondum adolescentia. Ita dubia fuerit huius aetatis vel adolescentia. Nec alia sane aetas esse p

tuit, qua flagris a patre obiurgatus est Otho, disciplina

plane puerili, vel illius saltem aetatis, quae rhetorum scholas frequentabat, tam puerorum quam etiam juvenum , seu adolescentum. Ita ferula obiurgari apud eumdem legimus Suetonium Ferulam autem in scholis agentium discipulorum fuisse constat e Iuvenali'. Nec aliter de pueris poeta β alius:

Si lca puer objurgabere rubra.

In eo tantum discrimen, quod solea pueri, ferula juvenes objurgarentur. Nec alia Certe prima adolescentia Domitiani, quam committit cum ejusdem pubertate Suetonius. Hoc certum aetatem illam Domitiani, et sub Nerone fuisse, et turpibus amoribus idoneam, qualis illa fuerit oportet, de qua agimus: pubertatemque ubnnuo aetatis XIV arcessit Festus De hac aetate ita Censorinus u De tertia autem aetate adolescentulorum tres a gradus, inquit, esse factos in Graecia, priusquam adu Viros perveniatur, quod vocent annorum quatuorde-α cim παῖδε autem quindecim ; dein sedecim ερη6ου; tum Septemdecim εζηM69. n Plane adolescentuli sunt, ut Videmus, quorum Gr diis hosce xccenset, pro Graecorum mente, Censorinus. Ita imberbem adoles

centulum' patrem Clodii adoptivum appellat Cicero,

158쪽

i 8 ANNALES

quem, rotundo usuS numero, minorem annis viginti fuisse dicit. Erat ergo adolescentuli aetas imberbis, quae hoc ipso nomine dubia erat, essetne potius pueritiae accensenda. A barbae enim illa veste investes dicti pueri, et vesticipes adolescentes. Nonius: u investes dicuntur uim pubcres, quibus propter teneram a latem nulla parsu corporis pilat. n. Ita pueros barbatis opponit Juvenalis , prima nempe barba Vestitis, seu prima potius lanugine. Ab illis enim barbae pilis finis plerumquc cens batur pueritiae. Sic Isidorus R : u Puer a puritate vocalus, si quia purus est, et necdum lanusinem floremque ge-u narum habens. ii Et barbam vestis nomine intellexit

Aurea caesaries Ollis, atque aurea Vestis.

Facere tamen ad pueritiae finem initi uinque adolescentiae censebantur alii quoque sub axillis pili: tunc Hirqui talli dicti pueri veteribus Latinis, τραγὶ eo. Graecis, Seu a libidine, ut vult Festus hircina; seu a foetore corporis hircino, unde hircum olere apud β Horatium, et gens centurionum hircosa Persio '; seu denique a voce crassiore hircina, ut voluit Aristotelesy, et post illum Consorinus. In alis cubare hircum illum testatur Horatius', sub alarum valle caprum Catullus 9. Cum barba etiam prima committit Martialis ': sic enim ille:

Inde tragos, celeresque pili, mirandaque matri Barba.

Erant quidem ex his aetatis signis nonnulla hujus, de

3. Virg. ΕΛ. VIII. 4. Fest. Hirquila Il. et Irquit. 5. Hor. Sprm. lib. I, fiat. a. 6. Pers. Sat. III, v. 77. .. Aristot. Hist. An. lib. VII. 8. Horat. Epod. XII. s. Catuli. Carn . 7. o. Nartialis lib. XI, ep. 23.

159쪽

qua agimus, adolescentiae fine paulo maturiora. Glossae Veteres: Irqui S , τρων v meu Sic enim graeca recte, uti puto, emendavit Scaliger . Ita initio pubertatis convenerit hircinus ille seu corporis foetor, seu vocis sonus. Et sane vocis crassiorem illum sonum secundae

annorum hebdomadi exeunti, vel tertiae incipienti assignat Censorinus . Nec aliter Aristoteles qui post annos illum ponit his septenos. Sed barbae tamen nota adole centiam nOStram, pro recepto vulsi sermone, designavit accurate. Primam nimirum intelligimus barbae lanuginem, quae imberbem illam adolescentuli adolescentiam proxime excipiebat. Primam certe barbam , et quidem gravem illam, quum demeteretur, ut loquitur Iuvenalis), anno tamen radebant4 aetatis XXI: ita nempe gravem ut pyxide aurea conditam Jovi Capitolino consecraret Nero si imperator. Proinde annorum aliquot antequam submitteretur, barbam fuisse Con Sentaneum est.

Prima adolescentiae barbatae lanugo ab anno censebatur aetatis XVIII, eoque, ut videtur, expleto. Hoc nos docet Iuvenalis si, quum barbatum suum, quem pueroopponit, quatuor duntaxat annis puero majorem agnoscit, et prima tantummodo lanugine Vestitum. Ita pri- ma lanugo in annum XVIII expletum convenerit, quum

etiam pueritia in anno XIV similiter expleto terminata fuerit. Inde barbatuli juvenes 7 appellabantur ad illum

usque annum, ut Videtur, quo barbam primam rad bant, aetatis scilicet XXI. Hanc pubertati plenae aetatem constituunt jurisconsulti', usque a tempori biis Hadriani.

2. Censorin. e. 7. Cie. ad Att. l. 36.

160쪽

ANNALES

Nee id immerito, etiam pro sententia veterum. Docet enim nos Cicero u annum fuisse unum olim a togau scilicet virili, finitaque annorum certe XV11 quae u fuerat olim recepta, pubertate) ad cohibendum bra-

ιι clitum toga constitutum, et ut exercitatione ludoqueu campestri uterentur. η κ Eademque, inquit, erat, si u statim mereri stipendia caepcramus, castrensis ratio, ii ac militaris. n Hinc ergo intelligimus, cur raras admodum habeamus virorum facundorum ante annum

XIX actiones. Necdum enim licuit, per disciplinam modestiae juvenilis, brachium extra togam exserere, quod tamen his ipsis temporibus ad pronunciationem necessarium fuisse, ex ipso satis constat Quintiliano': u Leges ille dicit, in pronunciatione, manibus utrisque etiam de toga componenda, a togae illa cohibitione alienissimas. . ita ante annum XVIII exactum causas orator agere commode non potuit. Et tamen anno XVII absoluto finem fuisse constat adolescentiae imberbis, illius scilicet, quae puerorum Socia erat in scholarum rhetoricarum disciplina. Haec certe adolescentia erat proprii si me ita appellata. lnde exoleti audiebant impudici, non certe ultra corporis hircinum foetorem et primam

barbae lanuginem , injuriis illis opportuni et idonei.

Flore nimirum illo, quem veteres appellabant, aetatis marcescente, deinceps adolescendi finem fecisse cens bantur. u Exoletus qui adolescere, id est, crescere desiit, uinquit Festus. Florem enim illum adolescentiae tribuunt Veteres. Hieronymus in Glossario indito: u adolescentia flos aetatis .n Nec aliter Cicero in Topicis. Et 4 florem aetatis contaminatum s Caesari exprobravit Cicero . Et

i Cicer. in oratione pro Marcri I. Quint. inst. XI, cap. 3Coelio. a. sti t. Cae . cap. 4 I

SEARCH

MENU NAVIGATION