De institutione oratoria ad codices parisinos recensitus cum integris commentariis Georgii Ludovici Spalding quibus novas lectiones et notas adjecit Joannes Josephus Dussault ... volumen primum septimum et ultimumMarcus Fabius Quintilianus M.F. Quint

발행: 1825년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

a constupratum adolescentulum n memorat Suetonius.

Inde intelligimus adolescentulorum, de quibuS agimuS, hunc fuisse adolescentiam. Fateor equidem Plinium, qui quum primam causam ageret, annum agebat ' XIXa se tamen haberi pro adolescentulo . Recte id nimirum , si priorem adolescentiae universae partem in animo habebat. Adolescentiam eni in Varro ab anno aetatis XV ad annum deducit XXX. Sed receptior erat alia adolescentiar pestimatio a Solonis notissima elegia deducta, lude inutes per annorum hebdomadas partiebatur, et ab anno proinde anatis XLV Expleto adolescentiam censebat ad annum XXVIII similiter expletum. lia e ninmanis etiam Censorinus=: et praedictu in S. Hieronymi Glossarium Balliolense: u Adolescentia tertia aetas ho- ι minis, quae duabus constat hebdomadibus propter in-utellectum et actionem. η Utrovis modo in dimidiam

partem adolescentiae priorem incidebat auas illa Plinii adolescentuli, quae rutio illi esse potuit cur ita loqueretur. Sed et alia quoque ratio fortasse erat, si de barbata illi sermo esset adolescentia. Certe barbatulos illos potius quam barbatos censebant, dum prunam barbam posuissent anno, quo dixi, XXI. Forma utique eadem, qua etiani adolescentuli, diminuta. interi in niliit ob-

Stat, quo minus vox adolescentuli Simpliciter accepta, imberbem potius adolescentiam denotet, quam barbatam. Hi certe erant adolescentuli, quos totos dies apud rhetoras desidere causati sunt Consoressi. II Oc erat noster in numero Quintiliatius. Est tamen alia nonnun- quana laxior vocis significatio. In satylico 7 Petroniano

162쪽

ibi ANNALESu Giton an uorum circa XVIII, crispus tamen, mollis,u formosus et puer, appellatur. η Alibi tamen idem Giton cum septenni puellula comparatur. Fieri ergo potest, ut pro XVIII, sit potius legendum XIV. Sed nec alibi desunt laxioris usus exempla: Augustum Vicennem puerum tamen appellat Brutus . Crispinum etiam sedecennem) puerum in aliquoties similiter indigitat Papinius Statius. Immo vicennem puerum memorat coaevus Nostro Martialis . Sed alia vocis certe ratio est, quum assectu aliquo seu contemptus, seu etiam blanditiarum, adhibetur. Tunc enim proclive est, ut plus aequo deprimatur, pro modo quo res aestimare solent homi

nes illis affectibus praepediti. Alia tamen longe illa, qua

pro aetatis temporisque nota uSurpatur: lum enim certe

vel receptam illam pueritiam designabit, vel ad rem, de qua agitur, designandam prorsus erat inutilis. Hoc autem s su vocem illam intellexit noster Quintilianus. IV q. Itaque quum suam ille adolescentuli artatem cum Domitii Afri committit senectute, extremam illam proculdubio senectutem intellexit, quaeque mortem D mitii proxime praecesserit. Audivit enim illum ad momtem usque etiam defieientem, seque quum deficeret)Vidisse testatur, quum ne quidem deficiens Domitius a

foro tamen abstinuerit. Sed vero Domitii mortem anno demum aerae nostrae christianae LIX exeunti assignat Tacitus 7 Ata duo lucrabimur: nec ante annum aerae Chri tianae XLII, nec post annum XLV, nasci nostrum potuisse Quintilianum. Si antea natus fuisset, non potuit

3. Stat. lib. V Silv. 2, v. II. 4. Ib. v. 8, αἴ, 5ι, 82. s. Mart. lib. Vil, ep. r 3. s. Quintilianus adolescentulus ,

quum mor rotur Domitius Afer, an via. u)r. ch. LIX.

. Tacitus, Annalium libro XIV

163쪽

uppellari, quum Domitius moreretur, adolescentulus, qui, si annum XVII excessisset, primum illum veteris adolescentiae, et cum puerilia Veteri communem, gradum superaverat. Erat enim, ab illo deinceps anno, justus jam adolescens, pro utroque, tam antiquiorum quam juniorum, censu; non autem amplius adole centulus. Sin post annum XLV natus fuisset; jam puer fuisset solummodo vivo Domitio, et ne quidem ullo censu juvenis aut adolescentulus. V . Sic tamen inter duos hosce annos Quintiliani natalem ego constituendum existimo, ut ad priorem annum XLIl sit propius admovendus. Erat enim, uti vidimus, non jam amplius, quum Domitium audiret, romano censu puer, Sed adolescentulus. Itaque togam jam mutaverat, et pro puerili praetexta virilem atque Puram induerat; quam tamen non ipso, qui XIV petatis annum claudebat, natali, sed alio aliquo, qui in annum XV incurre hat, festo, ut plurimum induere Solebant. Id enim satagebant, hi pro virilitatis honore summo habebant, ut quam possent maxima amicorum pompa atque apparatu in forum deducerentur. Togam

ita dedit Quinti fratris filio quinto die festo Liberalium

Augustus Τ. ut nepotes Caium Luciumque consulari apparatu in forum deduceret. Erant enim diebus festis non Vestium duntaxat splendidior ornatus, sed major etiam amicorum, in urbe, frequentia. Inde XV anatis anno tossam frequentius tribuunt auctores, quod eo jam labente, et magna etiam ex parte saepe elapso, indui

i. Et quidem illa adolescentuli α. Cleost. Epist. Famil. ad Atile. aetate sero expleta. Natus proinde lib. V. Io. sub fin m anni aer. eh. XLII. 3. Sum. Aug. cap. 26.

164쪽

i54 ANNALES

soleret. Hoc nos alibi exemplis horum superiorum quo atque inferiorum temporum ostendimus. Itaque annus aetatis XV fuerit necesse est, quum primum Domitium audiret Quintilianus. Nec tamen moram ejus in Domitio audiendo brevem fuisse verisimile est. Alioqui luxi set, significasset certe, illam tantae spei frustrationem. Aliter vix potuit toties et tam grato animo memoriam

ejus injicere, si brevior fuisset illius cum viro tanto

consuetudo. Illum certe Domitium cum Iulio Africano censet eornm aquos' viderit oratorum longe praestan-utissimos. i, Illum, inquam, u Domitium ) longe omnium

ti summum oratorem. n Nec tamen unquam dolet ereptum sibi, quam vellet, maturius, quo adeo molesto fuisset cariturus. Accedit praeterea quod defecerit in fino, in rci oratoriae existimatione, Domitius. u Vidi, inquitu Noster , ego longe omnium, quos mihi cognoscerou contigit, summum oratorem Domitium Afrum valde u senem, quotidie aliquid ex ea, quam meruerat aucto-u ritate, perdentem, quum agente illo, quem principemu fuisse quondam fori non erat dubium, alii quod in- . dignum videbatur) riderent, alii erubescerent Μ HseCcerte quum fierent, vix credi potest, tum primum sese Quintilianum ad Domitium contulisse, quum haec Passim reccpta esset de Domitio opinio. Vigentem potius norentemque Domitium sectatus est, quum Cademum mutatio ut contigerit, observarit ipse Quintilianus; proinde aliquot, ante Domitii excessum, annis. Nec enim subito observari solent tantae illae mutationes, quum soleat minores defectus obscurare fama jam olim

aequisita, passimque peritiorum judicio recepta atque

t. l ra l. V ad Sp. Adriati. 3. Quint. Itis . lib. XII. cap. i. a. Quitit. Iti t. lili. X. cap. i. 4 Ubi supra.

165쪽

QUINTILIANEI. 155 celebrata. Accedit denique et aliud diutinae in Domitii

disciplina morae argumentum, quod duorum a Domitio scriptorum de Testimoniis librorum pleraque sibi ex ipso cognita testetur ipse Quintilianus. Erat enim illud celebrioribus praeceptoribus in more, ut dictata eorum Scriptis exciperent discipuli. Sic libros duos , ante hasce Institutiones, de hac eadem arte oratoria scriptis mandaverant, seque inconsulto, ediderant ipsius Quintiliani discipuli, priorem pueri, posteriorem juvenes. Hos enim fuisse in scholis rhetorum discipulorum ordines iam antea e Quintiliano ipso observavimus. Sicu fabulas oratorum senatoriorum et disputationes, et uarcana semotae dictionis penitus excepitu auctor

Dialogi de Oratoribus, eadem ipse qua Quintilianus, quum Domitum audiret, aetate, admodum iuvenis. Eadem otiam cum majoribus illis Quintiliani discipulis. Sed vero pueris vix potuit, pro romana disciplina, libera esse cum oratoribus senatoriis conversatio. AEgre

illis foras prodire concessum est, nisi patre comite aut paedagogo. rogam plane virilem sumpserit oportet qui domos Oratorum frequentarit. Qui ergo XV petatis annum coeperat, quum se Domitio Afro traderet imbuendum, fieri certe vix potest, quin annum aetatis XVI in ejusdem disciplina consummaverit. Quum tam era ad lescentulus in ejus schola perseveraverit, proinde annum X ll aetatis, quum obiret Domitius, nondum expletum fuisse verisimillimum est. Itaque anni XI. Il fine natum Quintilianum fuisse crediderim: nec sane longe me a vero ejus natali aberrare puto. l obstat certe, ne multo serius differri potuerit,

166쪽

nota quoque alius aetatis suae a Quintiliano' ipso meminrata. u Egregie, inquit, nobis adolescentibus, dixisse uaccusator Cossutiani Capitonis videbatur, graece qui-u dem, sed in hunc sensum: Erubescit Caesarem timere. 1, Bis quidem, fateor, e Tacito constat, periclitatum fuisse Cossutianum illum Capitonem. Utrobique de lege Cincia, qua cautum v ne quis ob causam orandam pecu-u niam donumve acciperet. ii Primo sub Claudio , anno aerae nostrae christianae XLVII: tum deinde sub' Nerone, anno ejusdem serae LVII. Sed posteriorem illam accusationem intellexit certe Quintilianus: priori enim vice non erat nominatim delatus Cossutianus. Sed quum id ageretur, ut lege repetundarum tenerentur qui praemia

accepissent advocati, causam Suam agi senserunt u Cos-u sutianus ille et Suilius, nec judicium, inquit Tacitus,

i quippe in manifestos, sed poenam statui videbant. a Inde Caesarem circumsistentes ante acta deprecatius uni. n Nulla hic prorsus erat delatio, nullus accusator; sed poenae duntaxat, etiam nemine deferente, metus. u Atqui sub Nerone accusatus est is idem Cosus utianus a Cilicibus, quasi idem jus audaciae apud uillum in provincia ratum esset, quod in Urbe exercueu rat. Hic pervicaci accusatione conflictatus, postremou defensionem omisit, ac lege repetundarum damnatusu est. n Hic locum habuit lingua etiam, quam in Cossutiani Capitonis accusatore observaverat QuintilianusnOSter, graeca : erat enim ea Cilicum. Ita hic annum

tenemus, qui in praedictam illam inciderit Quintiliani adolescentiam. Id quoque tenemus, post annum XLlli,

anno uet. rhr. 57, adolescente Quin- u. Taetius, Annalium, libro XI. iliano. rapito 6. . Quint. Inst. lib. VI, cap. i. 3. Id. Anti . lib. XIlI, cap. 33.

167쪽

QUINTILI AN EI. i5

ne quidem nasci potuisse. Nec enim ita anno IA II togae virilis annos potuit implevisse, ut togam sumeret. Immo initio anni LVII accusationem illam Cossutiani fuisse verisimillimum est, si quidem anni superioris fine discesserit e provincia ipse Cossutianus. Sic enim solebant qui in longinquas missi essent provincias, ut sero in provincias appellebant post mare liberum, mensemque martium aut aprilem, aut aliquando serius Roma prosecti), ita sero, nec prius quam ad exitum annus spectaret, Romam redire. A die enim appulsus in provinciam numerandi erant anni, quibus provinciis praeficiebantur, ut e Ciceronis provincia constat Ciliciensi, multisque ejus hoc de argumento scriptis epistolis. Sic, nisi anno XLill ineunte natus suisset Quintilianus, non potuit anno LVII itidem togam sumpsisse,

quae anno XV affecto sumi solebat, atque adolescentibus accenseri. Melius omnia respondebunt, Si anno XI, II exeunte natus fuerit, et tamen antP men Sem mensisve diem, quo Domitius Aser, post multos tamen inde annos, exstinctus fuerit. VI l . Faciet praeterea ad eamdem temporis notam orator alius, eodem quo Domitius anno, eodemque

teste Tacito, exstinctus. Servilium illum appellat Tacitus, si tamen idem ille Semilius cum Servilio Noniano

quem ab oratoria celebrat, non noster modo 'Fabius,

certe Nonianuin a se auditum testatur ipse Quintilianus: et quum auditum agnoscit, id simul, ni fallor, innuit, tum illum in foro celebrem fuisse, quum filudiis Op

t. Auditus etiam a Quintiliano a. Quint. Institui. Orator, lib. X, Servilius Nonianus eodem, quo Do- Cap. 1. mitius, exstinctus anno Dom. LIX. 3. Dialog. cap. 23.

168쪽

ι 58 ANNALES

ram daret Quintilianus, nondum ipse foro initiatus, adhue nimirum diseipulus, nondum patronus; adhuCeo discipulatus gradu, ut foro interesse liceret, quod non pueris, sed adolescentulis, conceSSum jam ostendimus. Et de illo sano loquitur Servilio Noniano auctor Dialogi , quasi nondum esset amplius in vivis, VI illo Vespasiani anno, quo Dialogus fuisse supponitur. Sic etiam ut Aufidio I lasso postponat, pro temporis, ni fallor, quo Sunt exstincti, ordine. Nunc ipsum Aufidium

Bassum memorat Seneca , jam senio degravatum, quassum, aetati olductantem, mortisque in confinio positum :

talem nimirum illum, ut post illam mentionem diu

superesse non potuerit. Haec anno, ut videtur, proximo

mentio veris alterius, ni fallor, anni. Tum illo anno, si temporis ordinem in epistolis disponendis observaverit, conflagratio illa sequitur urbis Lugdunensis J, quam anno coloniae tribuit centesimo. Deduxit coloniam illam L. Munatius Plancus anno urbis Varroniano III teste Dione. Ita arserit anno eiusdem epochae 8ia qui idem est aerae nostrae Christianae 68. Ita decesserit Aufidius anno Dpocliae christianae S . Recte ante Servilium Nonianum, qui, pro Taciti rationibus, eodem a Duo

obiit, quo Domitius, Christi nimirum LIX. Ne dubit mus eumdem esse Servilium illum Noni auum ab auctor Dialogi memoratum cum Taciti Servilio. VI HL Conveniunt porro fines pueritiae suae a Uuintiliano ipso designati, qua quidem nobis explorati sunt . Nobis=, inquit, pueris insignes pro Voluseno Catulo

169쪽

QUIN Tl Ll AN El. i 59is Domitii Afri, Crispi Passieni, Decimi Laelii, orationesu ferebantur. n Nec sane potuit Crispi Passieni oratio alii tua in aliam aliquam, pro nostris rationibus aetatem Quintiliani, quam puerilem, incidere. Erat enim Crispus ille Passienus orator Agrippinae conjux, et Neronis, postea imperatoris, proinde vitricus, fraude Agrippinae conjugis occisus. Nupsit Agrippina Claudio patruo anno

nuariis, ut nos docet Suetonius '. Imo anno superiori XLVIII de illo matrimonio actum discimus e Tacito. Nec enim antea quam sui matrimonii certa esset Agrippina, illud etiam a Claudio impotravit ut filia Claudii

Octavia jam antea L. Silano desponsa Neroni suo uxor daretur. Inde Silanus a Vitellio censore praetura s nutuque motus, atque abdicare coactus, quam quidem abdicationem IV kalendas januarias tribuit Suetonius. Ilinc sane constat jam illo anno XL III mortuum fuisse Passienum, quem certe Claudio imperium adepto mortuum, tam e Seneca discimus quam etiam e Tacito et Suetonio. Passieni de Claudio dictum a Seneca' intestimonium adducitur: u Malo divi Augusti judicium,u malo Caudii beneficium. Μ IIoc certe ante Claudii imperium, quo penes Claudium beneficia erant, non potuit dicere Passienus. Scribit praeterea ad illum de exsilio Suo epigramma Seneca , exsul nimirum ipse sub Claudio opera Messalinae. Dictum jusdem de Caligula refert etiam Tacitus , u neque meliorem unquam Ser Um,u neque deteriorem dominum fuisse. n Hoc etiam cstrie

exstincto Caligula, atque imperante Claudio. Suetonii

i. Tacit. Atin. lili. Xll, e. 7. 4. Epidi . ut anto cons. ad idol- u. Suo . Claud. cap. I9- viam. 3. Setiec de uoties lib. l. e. is. 5. Tacit. Atin lib. VI, cap. a

170쪽

verba sunt in hanc sententiam disertissima. Sic enim ille de Nerone: u Verum Claudio imperium adepto, re non solum paternas opes recuperavit, sed et Crispiti Passieni vitrici sui hereditate ditatus est ii Male ergo mors ejus sub Caligula refertur in Chronico Eusebiano Sed multa sunt istiusmodi in Chronico illo ab Hieronymo plerumque quoad res Romanas interpolato male disposita. Illud tamen certum, ante Claudii imperium, ne quidem potuisse Passieno nubere Agrippinam. Decessit maritus ejus prior Domitius Neronis imperatoris pater Nerone' ipso trimulo. Natus est Nero decemb. 15 anni quo obiit I iberius, aerae christianae XXXVII. Ita patrem amiserit anno ejusdem aerae XL. Tum a fratre Cato Agrippina, Jovem se fingente, cum aliis sororibus, vitiata est, tandemque relegata; nec antea, quam Claudius imperaret, reducta, bonisque restituta. HOC sane intervallo nupsisse illam incredibile est, seu qumna fratre stupraretur quod anno demum eodem quo

seu quum ageret in exsilio. Itaque inter annum XLI et XLVIII necesse est contigisse illud Agrippinae cum Passieno matrimonium. Ita potuerit Passienus, Quin i liano puero, utramque habere conjugem, tam scilicet primo Domitiam, quam postea Agrippinam. Idque Saraefuisse videtur, Quintiliano ipso teste, verisi in illimum. Sic enim ille de Junio Basso: u Nobis , inquit, puerisu Iunius Bassus, homo imprimis dicax, Asinus albus a Vocabatur. η Ita plane appellatus propter illam ipsa in dicacitatem, ut ostendit Turnebus β. Illius dicam in P

I. Suet. Neron. cap. 6. 4. Quint. Inst. lib. VI, p. 3. 2. stiet. Neron. ih. s. Turneb. Adversariorum, liti.

3 Dio, lib. LIX. XXVIII, eap. 35.

SEARCH

MENU NAVIGATION