장음표시 사용
171쪽
sient Domitiam recenset, non multis interpositis, idem Quintilianus . s a si causa fuerit, cur ita cognominaretur
Iunius Bassus; sic in pueritiam Quintiliani convenerit Domitia quoque illa Passieni. Certe quum primum inclarescerpt illo dicacitatis nomine Iunius Bassus, tum novit in nactus est Asini albi cognomentum. Id quoque, Quintiliano ipso, ut vidimus, teste certum est, in suam pueritiam incidisse Iunii Bassi illam, scurrilitatis nomine, claritatem. Id denique certum est, provectiori
Quintiliani aetati convenire minime potuisse jocum illum in Passieni priorem uxorem Domitiam, quuin ne quidem ultra pueritiam illius pertigerit mors ipsa Passieni Potuit ergo pueritia Quintiliani antiquior esse dicain Domitiam, non potuit esse serior. Sed nec multo esse potuit antiquior: vixit enim Bassus ille nupera, etiam quum institutiones illas scriberet Quintilianus, memoria. Certe post Cassium Severum et Domitium Afrum, De vetustiores fuisse suspicemur, quibus. nupera illa momoria opponitur. Ita nec multo ante Quintiliani pueritiam , pro nostra chronologia dispositam, iocari illa potuit Bassus in Domitiam Passieni. Ιmo satis illa omnia commode conciliari invicem possunt pro nostris hyp thesibus. Erat enim Quintilianus anno aerae christianae X l. VIII, quo Passienum obiisse suspicamur, ad minimum Sexennis. Quo certe Spatio uXO rem utramque,
tam Domitiam quam Agrippinam, habere potuit Passienus. Nec diu illum post nuptias Agrippinae vixisse verisimile est. Filium enim illa Neronem in
per fas et nefas, alassendum censuit, ditate vitrici Passieni locupletatum testis est Heredem tamen ille non Neronem scriDSerat
172쪽
162 ANNALES Agrippinam, Si tamen uos vera doceat vetus Iuvenalis Selioliastes . Itaque et propter hereditatem quam illi
copiosam fuisse exinde constat, quod funere sit elatus
publico illi nupsit Agrippina, in filium transferendam;
et propter illam ipsam hereditatem illum visa est e me dio sustulisse: proinde prima quaque, ut Videtur, Sc loris occasione. Fieri potest, ut pacta fuerit, quum Passieno nuberet, de testamenti hereditate, pro eodem exemplo, quo Claudio nubens pacta est Neroni suo uxorem Octaviam; tum deinde illum sustulerit, ne mutaret testamentum. Moram illa quam brevissimam, si vera fuerint, exigebant; et ne falsa videantur suadent mores feminae sceleratissimae alioqui notissimi. Denique nec illud observatu indignum est quod ait: u Nobis .i pueris insignes pro Voluseno Catulo orationes sere-ὰ bantur. n Non ait auditas a se puero illas orationes , cui, per aetatem puerilem, ne quidem patuit in forum, ubi habebantur, aditus. Ne quidem lectas a se puero fuisse innuit; tantum ait, ferebantur, ut doceret, non quidem sibi, aut coaevis pueris innotuisse, sed majoribus rei oratoriae studiosis. Plane pueritiam designavit, qualem nostrae ferunt rationes, ita ab oratoribus in foro audiendis remotam , ut ne quidem legendis in schola par fuerit oratorum illustrium orationibus.1X . Sed vero post Domitium Afrum et Servilium Nonianum alios suos praeceptores nulloS memorat Quintilianus. Proinde merito est quod suspicemur, non diu postea ab illo scholas rhetorum fuisse frequentatas. Et quidem illa adolescentiae aetate a studiis rhetorices ad
usum se conferre Solebant adolescentes, ab anno, ut
x. Seholia t. in Iuv Dal. sai. iv, I Galbam Quintilianus in pr vers. vinciam Hispaniam roruitatus est.
173쪽
QUINTILIANI l. i 63 vidimus, aetatis circiter XIX labente scilicet, expleto autem XVIII, qui annus erat cohibendo intra togam brachio, post primam adolescentiam legitimus. Tunc enim prima lanugo, et prima, proprieque ita dicta, virilitas. Tunc prima illis a pueris, quos quatuor annis praecedebant, reverentia, ut par Senectae fuerit aliquatenus, Juvenale teste, vel prima illa lanugo. Et quidem opportune accidit, ut ipso illo aetatis Quintiliani, pro nostris
calculis, anno, secundo autem a morte Domitii, terae
nostrae citristianae LXI in Hispaniam mitteretur a Nerone Galba. Octennio enim provinciam illam tenuisse, testes habemus disertos Suetonium et ' Plutarchum Ιlediit autem Romam Galba eo ipso anno, quo Nero interfectus est, LXVIII, sed exeunte. Ita incipere octon-nium illud anno alio non potuit quam illo, quem nos
numeramus serae nostrae receptae LXI. Hoc ersso anno,
quum in provinciam Hispaniam proficisceretur Galba, nostrum etiam comitem accepit, ni fallor, Quintilianum. Scio nullum esse, qui id diserte testetur, historicum: et tamen ita rem habuisse suspicor. Erat enim certe Galba Quintiliani patronus, ut exinde Constat, quod reversus e provincia Quintilianum secum Bomam duxerit, teste, ut videbimus, Hieronymo. Fuerat ergo in Hispania, quum Galba illi praeesset, Quintilianus. Immo Hispanum illum , et quidem Calagurritanum, agnoscit
Ausonius 4. Ea ratio esse potuit cur primani artis oratOriae professionem facere vellet in patria, et libenter illam Galbae in provinciam ituri invitationem amplecteretur. Convenit praeterea. uti dixi, artas Quintiliani XIX an -
174쪽
norum, eadem nimirum illa qua et L. Crassus olim, et hoc ipso seculo Plinius, Quintiliani discipulus, oratoriam auspicatus est. Nec sane aliud illo tempus habemus monimentis consignatum, quo in patriam concesserit , aut quo illa gesserit unde postea Calagurritanus fuerit appellandus. Puer certe atque adolescens Boinae fuit, ut ex his ipsis constat institutionibus. Et quum salarium e fisco acciperet, per viginti annos continuos Romae egit. Immo postquam sese illo docendi munere publico abdicasset, adhuc Romae haesit. Ibi ' uxorem
perdidit; ibi filium squem deflet) utrumque. Ibi illum
deprehendit Ilomitianus J, quum nepotum studiis illum praeficeret. Ibi institutiones hasce continuo biennio , et quod excurrebat, absolvit. Ibi secundas nuptias inivit, et novam de secundis illis nuptiis filiam sustulit, cui dotem auxit discipulus ejus Plinius β. Sic ille nullam aetatis partem in Hispania agere potuit, si hanc, in qua versamur, non egerit. Quid dico, ipset immo ne majores quidem illius alibi, praeterquam Romae, legimus. Hic
certe patrem suum ' ipse memorat. Hic etiam avum
ejus fortasse vidit audivitque M. Annaeus P Seneca pater. Cur ergo Calagurritanus appellandus, si mora ejus in urbe patria Calagurritana nulla fuerit insigni si quae tamen alia, quam hoc tempore, nulla in Signis eme potuit. Potuit, fateor, a patria cognomen accipere, ut nunquam prorsus fuisset in patria. Sed fuit certe; fui Gque hoc ipso, ut videtur, tempore, quo Galba provinciae ejus patriae praefectus est. Res sane ejus in hoc opere obiter memoratae, diu illum Roma abfuisse indicant.
a. Inst. lib. VI, prooem. 3. Insi. lib. IV, proin m.
5. Plin. lib. VI, ep. 32.6. Quint. Inst. lib. IX, cap. 3.7. Senseo. Praes. ad lib. V Controv. et alibi
175쪽
Res enim Romae gestas a prima pueritiae memoria repetit, et ab initio adolescentiae: inde hiatus manifestus est. Nec enim proximae aetatis res, hujus nimirum, quo illum abfuisse putamus, ociennii ullas unquam advocat. Cur igitur dubitemus, qui illum ex Hispania Romam reduxit, eundem Roma illum in Hispaniam arcessivisse, amicum nempe studiorum ejus patronumque
X . Caeterum quo munere functus fuerit in patria noster Fabius, scholae an fori, praeceptorisne an advocati, id fateor esse mihi incompertum. TOssae tamen
fuisse potius, quam sagi munus, exinde colligo, quod edatis in hoc munere sui experimentis, Galba illum no- inde, jam imperator, Scholae oratoriae publicae praefecerit, et salario publico e fisco solvendo instruxerit. Nec sane militaris erat Quintiliano indoles: nec ullum incumbebat militandi munus aut necessitas. Nec enim illi stirps erat senatoria, et ne ius quidem petendi h
nores senatorios, ut stipendia ad honores illos necessaria implere teneretur. Hoc Ostendunt professio ejus publica, et Salarium e fisco; et impares ejus honoribus senatoriis facultates a Pliuio observatae; et consularia eius tandem Ornamenta, non ipSe consulatus, u honesta. menta potius nominis, quam insignia potestatis ii, ut de eo observavit Ausonius . Inde facile intelligimus, nunquam ab eo gestum fuisse consulatum, utpote natalibus debitum, sed ornamenta duntaxat consularia a principe impetrata, plane consulatibus posteriorum temporum codicillaribus assinia, ut et munera ei virorum con Sula rium administrare liceret, et vestitu consularium lati-
. Docuit, exercuitque, ut vide- sido, artem suam oratoriam Quint. tur, in Hispania, sub Galba prae- s. Ausoti. Panes. ad Gratiati.
176쪽
.lavio uteretur, et imaginem suam habitu consulari ad
posteros transmitteret. Barae autem admodum erant,
bis temporibus, militum conscriptiones, constitutis jam
perpetuis praesidiorum limitumque legionibus. Itaque inviti admodum pauci, si qui fortasse ulli, ad militiam
adigebantur. Nec emeritum habere ob oculos potuit, cui Spes erat auctioris . honestiorisque e studiis suis lucri. Vigebant autem, non Romae solum, verum etiam inprovinciis, ut iuris studia, sic etiam artis oratoriae. Parenim erat usus oratoriae et necessitas, in judiciis provincialibus atque in urbanis. Par etiam scholarum nece sitas rhetoricarum, ut juventus artibus ad forum necessariis imbueretur. Immo studia illa in provinciis vigui se, in hac etiam ipsa provincia Hispania, ostendunt tot doctissimorum provincialium, etiam Hispanorum, illis
quoque temporibus , exempla , Lucani, Senecarum Martialis, aliorumque, praeter nostrum, Quintilian rum. Immo utroque in loco, tam scilicet in foro quam etiam in schola, hanc artem Nostrum factitasse verisimillimum est. Erat, fateor, e veteribus isocrates, qui docuit quidem, non item exercuit, hanc artem Oratoriam. Sed vocem causabatur ille, quo minus exerceret, non separatum aliquod docendi exercendique munus. Erant praeterea fortasse juniorum sophistarum nonnulli umbraticis illis declamandi, non item veris orandi controversiis insignes. Erant etiam qui animi magis causa declamarent, quam quod scholae quidquam aut foro praepararent. Hoc erat in numero Iuvenalis, teste vitae ejus auctore anonymo . Sed rari admodum erant, illis praesertim, quibus vixit Quintilianus, temporibus, qui separatam a forensi usu profiterentur oratoriam. Habebant certe discipulos celeberrimi quique oratores, etiam Se-
177쪽
natores, etiam consulares. Uabuit certe Cicero, habuit Domitius Afer, habuit Passienus, omnes ordinis amplissimi. Et quum scholae praeficeretur Quintilianus, non tamen proinde a causis abstinuit in foro perorandis. Imino illo ipso XX annorum spatio, quo scholae praefuit, Cau- Sas, quas Romae essit, publicas egit omnes; nec antea
scholam abdicavit, quam se a soro etiam excusasset. Immo a vero fori usu, tamque diutina tot annorum experientia, ipse sua institutionum Oratoriarum praecepta arcessit. Proinde innuit se fuisse interea in forensi usu versalissimum. Sic itaque illum, d una in Hispania esset, fecisse verisimillimum est; potuitque Galba, qui foro pariter atque exercitui Hispanico praesidebat, fori etiam designare advocatos. Sic habuit Caesar in provincia sua jurisconsultum Trebatium, non minus sori legumque civilium proprium, quam fuerint advocati. Haec certe ratio esse potuit, cur Galbam secutus fuerit in provinciam, praesertim patriam, Quintilianus; spectabantque
ad Caesarem', non autem ad populum romanum, pro vinciae his panicae reliquae, excepta listica, omnes. Certe
illa, cui praefuit Galba, in qua erat Quintiliani patria
ad Iberum fluvium sita Calagurris, Tarraconensis: inde factum, ut tot annis Galba illam obtinuerit: erant Onim Caesaris provinciae, pro Caesaris placito, plane arbitrariae: praecipue post Tiberium, qui primus morem illum Ceperat, quo pluribus annis iisdem praefectis eaedem proVinciae credebantur. Rationem etiam, cur Tiberiustia fecerit, tradidit .Iosephus 4. XI i. Itaque quit in Galbam secutus videatur in prO-
. Instit. lib. VI, e. 276, 27 ; lii Hi pati iam prosectus est lib. IX, c. a. Quin illicitius, anti. aer. Ch. LXI in-I. Di lib. I til. putito, Romam reversus, anti. ejus-3. Ioseph. Atit. lib. XVIll. e. 8. dom aerio LXHil exeunte.
178쪽
vinciam Quintilianus, eundemque rursus e provincia redeuntem comitatus Romam Venerit; hinc sane colligimus, e Galbae in provinciam proficiscentis redeuntisque
temporibus constituendum esse discessum nostri reditumque Quintiliani. Sed vero medio Neronis principatu provinciam illam Galbae oblatam testis est Suetonius. Hinc facile colligimus anni potius LXI initio. quam LX fine, in prouinciam concessisse Galbam, et
cum eo Quintilianum. Erat enim annus ille Neronis VII, cujus numerantur anni Vulgo XlV, paucis nimirum anni XIV desideratis duntaxat mensibus. Et coeperat
ille Neronis annus VII ab anni superioris LX idibus
octobris: sic etiam VIII in provincia aestiva expleverit Galba. Tardum certe Galbae iter Romam versus, audita scilicet Neronis caede, testatur fuisse Tacitus . Inde fieri vix potuit ut Romam ante anni LXVIII finem attigerit: et tamen ante LXIX initium attigisse necesse est. Consulatum certe Romae secundum iniit, principio nimirum anni LXIX. Et Roma Vitellius in Germaniam profectus est, teste Suetonio ): non certe antea a Galba inde missus quam Romam Galba ipse appulisset. v Inferiorisu Germaniae legiones spostquam cessisset Virginius Ru- usus) diutius sine consulari fuisse, n docet ἡ Tacitus. Inde, ni fallor, quod legatum Galba non antea mittendum censuisset quam Romam ipse Veniret, quod melior futurus esset ibi, quasi in re praesenti, delectus. Atqui in Germaniam venerat superioris anni kalendis decembribus ipse β Vitellius. Itaque novembri saltem ineunte Romam Galba venerit oportet; et cum eo noster
. Suet. Gath. e. 8. 4. Taeit. Hist. lib. I, e. s. a. Tacit. Dist. lib. II, e. 6. 5. Cotiferatur Tacit. Historiarum s. Suet. Vitell. e. 7. in lib. I, e. St.
179쪽
QUINTILI AN EI. 169XΙΙ . Λit porro Quintilianus ipse se u studia' sua perii viginti annos erudiendis iuvenibus impendisse. n Anni
illi ab hoc proculdubio, in pio versamur, anno aera christianae LXVIII exeunte arcessendi erunt, desinentque adeo, anno ejusdem aerae receptae LXXXV Iu ipso quoque similiter exeunte. Et quidem idem Hieronymus , quo teste Galbam Quintiliano comite Romam venisse didicimus, Domitiano etiam imperanto haec habet verba non alio, quam ad vicennii hujus finem omnino reserenda: u Quintilianus' ex Hispania Calagurritanus, . qui primus Romae publicam scholam aperuit, et sa-ularium e fisco accepit, claruit. n Male Hieronymum intelligunt qui illo demum Domitiani anno scholam Romae a Quintiliano apertam existimant. Non hoc voluit Hieronymus; non auctor ejus quicunque demum fuerit, Quintiliano ipsi coaevus. Scripsit enim certe Institutiones' quas habemus, ut e multis constat earum d NI locis, superstite adhuc Domitiano. Antea tamen quam
manum illi operi admoveret, jam elapsos supponit Viginti illos annos, quibus juventutem erudierit. Hinc
Certo constat exordium illorum annorum sub Domitiano
non eSSe ponendum. Finem potius docendi designavit illis verbis auctor Hieronymi respondetque numeru Sannorum ab illo, quod modo dixi, exordio ductus accuratissime. Septimis enim Domitiani coss. convenit un-nus Domini LXXXVIII: sic tamen ut a septembris die XII l, octavus Domitiani a morte Titi fratris annus fuerit numerandus: desinetque sane illa ipsa illius anni parte annus scholae XX, debitumque fuerit XX ejus e
. Inde arcessotidi anni XX qui- a. Quint. Pr o m. Inst.bus schola, publieae Romae priosuit 3. HiorOD3in. in Ch. Fufetitan. Quintiliatius. 4. Inst. lib. Iv, pr. lib. X, c. a.
180쪽
i7o ANNALES publico stipendium , si ab anni LXV ΙΙΙ fine inchoetur. Et quidem anno Domitiani VII aut VI li notam illam
apponunt editiones antiquissimae pleraeque, et codices etiam antiquissimi. Uirorumque rationes, cur ita disposuerint, e nostris illis colligi poterant, quas dedimus, hypothesibus. Erant autem longe pauciores, errorisque manifesti suspecti, quos observavit anno ejusdem Vassignasse PontRCUS.
XIII . Ne autem temere haec Hieronymum effudisse suspicemur, habuit certe ob oculos de Quintiliano auctorem Quintiliani aevo proximum Suetonium. Immo illum ipsum Suetonium in Chronico testem Sese advocasse, in rebus praesertim romanis, quarum parcior fuerat Eusebius in Chronici Eusebiani a se latine traducti pra fatione, ipse testatur Hieronymus. Scripsit enim sane Suetonius de claris rhetoribus librum : cujus hodieque
fragmentum habemus, admodum mutilatum, ut e catalogo constat, quem praefixum repraesentant codices M M.
In illo aliorum quoque rhetorum nomina legimus, quo rum vitas descripserit in illo opere Suetonius, quae t men olim perierint: et in illis Marciam otiam Fabium Quintilianum. Et quidem alios inde rhetoras, qui tamen nulli comparent in opere Suetoniano hodierno, excerpsit, et suo quemque loco, pro temporis ordine, disposuit Hieronymus. Cur itaque dubitemus, quin et Quintilianum suum similiter inde transtuleriti Nostrum vero
illum fuisse, de quo scripsit Suetonius, Quintilianum, non patrem eius aut avum e temporis illa, in qua illum exhibet catalogus, serie, facile colligimus. Praecedunt enim ibi L. Statius Ursulus, P. Claudius Quirinalis, M. Antonius Liberalis, Sex. Iulius Gabinianus; quos
