De institutione oratoria ad codices parisinos recensitus cum integris commentariis Georgii Ludovici Spalding quibus novas lectiones et notas adjecit Joannes Josephus Dussault ... volumen primum septimum et ultimumMarcus Fabius Quintilianus M.F. Quint

발행: 1825년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

QUINTI LlANEI. t 8 iante annum aetatis vel XLV expleta stipendia. Ita disputat Spurius Ligustinus insigni ejus illa apud ' Livium

oratione : u viginti duo stipendia lani tua in exercitu ne merita, inquit, habeo, et major annis sum quin i quaginta. n Utroque se nomine a militia excusandum ostendit, tam quod stipendia legitima, quam quod aetatem militiae legitimam, superaverat. Stipendiorum autem numerum, etiam in gregali militia, vix majorem legimus eo quem in illo docendi orandique munero exegerit Quintilianus. Nec absurde stipendiorum numerum inde arcessitum jam ostendimus, unde primum fluxit stipendiorum exemplum, a re nempe militari. Ita suppetebant Quintiliano, pro nostris rationibus, aetas, juStique satis, in speciem, colores, ad petendam mu

neris vacationem.

XVI l . His ergo limitibus concludi necesse est Quintiliani o innes, quas in foro habuit, orationes. Illam im

Primis, quam etiam emisit ipse solam, de causa Naevii Apruniani, in qua quaesitum dicit, u praecipitatam: essetu ab eo uxor, an se ipsa sua sponte jecisset. η Coram praetore de paricidio causam illam actam, vix est quod dubitemus. Quis ille fuerit Naevius Aprunianus, me fateor ignorare. Facile tamen inducor, ut credam sub initium Vespasiani causam illam egisse Quintilianum se enim fatetur u juvenili cupiditate gloriae causam illam emi-u sisse. η Proinde juvenis fuerit oportet quum emitteret: minor certe anno aetatis XXXV, qui supremus erat juventutis liines, concurrebatque cum anno serae Chri

lianae LXXVII pro nostris saltem hypothesibus. Post

i Titus Livius Ilistori Roman seta anno foetasAo LXX jam adhue lib. XLIl, o. 34. eeris juvene. I. Causa Naevii Apristi iani ab eo 3. Quint. Inst. lib. II.

192쪽

i 8a ANNALES finem rursus anni LXV ΙΙΙ quo Quintiliani reditum

disposuimus: vix porro anno LXIX tumultuosissimo nec causis agendis, nedum in lucem dandis, consentaneo : proinde sub initium, ut videtur Vespasiani, sedataque republica, anno fortasse LXX, Vel paulo postea, quum celebritatem nominis de arte oratoria esset in foro consecutus. Tum enim maxime juvenili illa gloriae cupiditate illum arsisse verisimile est. ii Caeteras dicit, i quae sub nomine eius ferebantur, actiones negligentiau excipientium in quaestum notariorum corruptas, miniti mam sui partem habuisse. n Nempe in usum adolescentum, quos foro interfuisse jam ostendimus, illas exceperant notarii, nec aliunde quaestus illius spes quam ab illis adolescentibu S. XVIII 3. II is etiam iisdem limitibus pro η regina Berenice egit apud eam ipsam: sic enim ipse de hac causa loquitur. Ipsum Romae vel scholae munus ab eo suscertum detinuit: ut proinde nec alibi, praeterquam Romae, regina Berenice esse potuerit. Venit illa Romam cum

Agrippa fratre post VI Vespasiani Titique IV consula

tum,. ut nos docent fragmenta Dionis X iphiliniana. Erant illi in consulatibus illis collegae anno serae nostrae LXXV. Ibi aliquantisper cum Tito in palatio versata

est, ea nimirum spe fore ut Tito nuberet: uxorem certe

illam Titi appellat Victor epitomator. Et quum populo

romano ingratum id sensisset Titus, Dio etiam dicit illam suisse a Tito' repudiatam, uxorem nimirum, Sinon posset ab eo, nisi per repudium, separari. Sed nuptias tantummodo promissas as noscit Suetonius.

I. Pro regina BoreDico apud ipsam ossit antio LXXVI fortasse, vel

sequenti.

a. Quitit. lib. IV Inst. e. r. 3. Dio, lib. LXVI. 4. Suet. Tu. c. 7.

193쪽

Urbe tamen, seu repudiatam, seu reiectam, discessisse

innuit Dio, dum Romam dicit sub initium Titi eam

fuisse reversam: sic lamen ut Τiti in eam jam reversam laudet continentiam. Immo rursus illam discedere coegit: sunt enim illa verba Suetonii : u Stati in , inquit, abu urbe dimisit invitus invitam. u Vox illa statim tam ad in i-sumTiti, quam ad reditum illum Berenices reserenda est, ne parvam ejus in secundo hoc adventu moram fuisse

dubitemus. Certe de initio imperii intelligenda esse

confirmat Victor epitomator: sic enim ille: u Denique,u ut subiit pondus regium, Berenicen nuptias suas Speu rantem regredi domum praecepit. n Haec Titus anno quo patri successit aerae nostrae LXXIX. Sic inter annum LXXV et LXXIX orationem illam oportet habuisse Quintilianum: sic item ut anno LXXIX habere non potuerit propter brevem illius in urbe moram: sed nec anno LXXV quo primo in Urbem appulit, si tamen Vere illo consulatu, et non postea potius, appulerit. Omisit enim deinceps Xiphilinus consulatus ad finem Vespasiani. Sertor enim erat illius in urbem adventus quam ut eo anno lites ab ea sus is plas fuisse verisimile sit. Omnino ad tempus illud Nostri illa spectabat oratio, quo Berenice ita apud Titum, ac si ejus fuisset uxor, omnia serebat: sic enim Dio. Proinde antea illam dixit quam prima vice regina a Tito repudiaretur: ita anno vel

LXXVI vel LXXVIl vel LXXVIII. Immo certe si in P

laestinam discesserit, anno LXXVI vel sequenti. Nec enim alioqui temporis spatium illi fuisset in urbem Titi initio revertendi. Nec diu illam tulisse videtur Titus, quum illam populo sensisset ingratam. Nec diu etiam distulit fortasse populus sententiae suae significationem,

194쪽

i84 ANNALES

toties nimirum in theatro, ubi licentissime omnia, etiam principe praesente, agebat. II inc etiam annorum quibus in foro egit et in schola Noster, notas habemus cum nostris illis, quas modo dedimus, rationibus consentien

tissimas.

XIX . Progredior jam ad tempus quo hasee, qua Shabemus, artis oratoriae institutiones Noster absolverit, pro virili nostra, eruendum: id quod sane sateor esse difficillimum. Nec tamen alia Quintiliani tempora recte constitui poterunt, nisi illud eruatur. Itaque quo adeuratius illud indagemus, erunt certe imprimis constituendi limites, extra quos ne quaeri quidem Oporteat.

Ait ergo Quintilianus paulo se plus quam biennium huic operi impendisse. Hoc verbis ipse disertissimis agnoscit in epistola ad Tryphonem bibliopolam. Hinc facile colligimus, ante anni CXl saltem initium, nequidem absolvi, nedum edi, potuisse. Esto enim; mox a deposito munere, sese ad opuS hoc, in quo Versamur, accinxerit; sic tamen biennium a fine anni LXXXVIII deductum in fine anni XC finem accipiet: ita nimirum, ut quod supererat in anni a sequentem inciderit. Atqui illud etiam cerrum, nec mox illum a deposito munere hoc opus incoepisse, nec absolutum mox in lucem emi-

tatum. Agnoscit pridem se munus suum fuisse deprceatum : idque quum non magnos fecisset in hoc opere progressus, libro nimirum illius secundo β. Scriptum a se alium de causis corruptae eloquentiae librum docet ipse, quum minor natu filius decederet. Sic autem lo-

i. Institutiones scripsit Noster a. Pro n. post aliquot annos a munero al- 3. Lib. II, c. ra.

dicato. 4. I ih. Vt, procem.

195쪽

quitur quasi non magno admodum interposito spatio dolores uxor cum duobus filiis amissa renovasqet. ΠΟ-rum autem ultimus paulo antea defunctus est quam VI aggrederetur Institutionum librum: otiumque, ni fallor, arguit, veniamque muneris impetratam, quum illum quoque priorem librum ederet. Tantum enim aberat alibris edendis positus in munere Quintilianus, ut nequidem causas una plures a se editas, ut vidimus, agnoscat. Ediderant praeterea iuvenes scholae auditores duos' eius nomine, de hac eadem arte oratoria, ipso tamen inconsulto, libros. Certe post scholae vacationem, quum nulla jam superesset spes ipsum ulterius audiendi: tunc enit dictata in schola accepta concinn runt, edideruntque: antea tamen quam vel primam hisce, quas habemus, Institutionibus mauum admo-Visset, ut e prooemio operis universi colligitur. Spatium ergo aliquod intercesserit oportet, quod lamen admc dum magnum esse non potuit. Adhuc enim scholae suae auditores juvenes', et suos i adolescentes, non semel

appellat: aetatemque illam juventutis nomine, ut videtur, intelligit, quae studiis, pro illius seculi more, impendi solebat, oratoriis: a pueritia ad primam saltem barbam. Ita juvenes qui anno XVII minores ipsum auadiverant, ne quidem adhuc barbam primam posuisseverisimile est. Sic infra quadriennium scripserit a munere abdicato.

bemus, non mox editos fuisse Institutionum libros, postquam fuissent ad finem usque perducti. Se enim fatetur,

i. Lib. VIl, Inst. c. I.

. Proo m. 3. Procem.

4. Lib. VII, e. 3.

5. Nee tamen, quum seripsisse . alatim edidit.

196쪽

i86 ANNALES

postquam illos composuisset, u usum deinde ΙIoratiiu consilio, qui in arte, inquit, poetica suadet ne prae-u cipitetur editio, nonumque prematur in annum. nProinde datum illis u otium, ut, refrigerato inventionisu amore, diligentius repetitos tanquam lecwe perpenu deret. n Inde facile colligimus jam absolutos fuisse tamen aliquantisper, dedita etiam opera, SuppreSSOS, quum ipse illos nondum opinaretur satis maturuisse. Sed citius quam decreverat, flagitante bibliopola, illos emisit. Proinde ante annum, pro IIoratii, cujus usus est consilio) mente, nonum, sed unum saltem annum fluxisse innuit, ex quo editionem flagitaverat bibli pola, quum illum ipsum testem advocat paulo majori quam biennii spatio compositionem operis fuisse consummatam. Vix sane fuerat ita locuturus nisi plusquam triennis fuisset exspectatio. Immo nihil vetat quo minus suerit etiam quadriennis. Ita unus ad minimum annus fluxerit ab operis fine ad ejusdem editionem, quum

etiam annis et suam fuerit scriptionem emensus et lectoris etiam exspectationem.

XXI . Et tamen infra Domitiani imperium concludi

omnia videntur, operis initium, finis, etiam editio. DO- mitiano saepe adulatur: nec in operis initio duntaxat, verum etiam longius provectus. Nec unquam innuit meliora tempora, ne quidem in epistola quam scripsit ultimam ad Tryphonem bibliopolam. Vix tamen habemus illorum temporum scriptorem, quin temporum mutationem, prima quaque occasione data, fuerit gratulatus. Gratulatur certe Martialis , gratulatur Plinius injunior: et pleni sunt in hanc sententiam coaevi numi. Itaque

r. Seripsit illas anno, ut videtur, a. Mart. lib. X, ep. 6, 7, 34. II. XCII oi XCul. 3. Plin. lib. I, epist. 5, ra.

197쪽

QUINTILIANEI. 387 ediderit oportet Quintilianus Institutiones suas vel ultimo Domitiani antio, vel penultimo, aerae nimirum nostrae citristianae XCI I vel XCV. Sic etiam absolveritanno XCV vel XCIV, inceperit autem vel anno XCl IIvel XCII. His certe limitibus concludi omnia oportet. Ego prioribus potius annis omnia contigisse cenSeo. Abdicavit, ut vidimus, anno LXXXVIII exeunte. Tum

deinde otium nactus ad scribendum se accinxit, ita un-tea a scribendo officii molestiis impeditus, ut ne quidem actionem plusquam unicam ediderit. Alia autem scribere vix potuit vacare, cui nequidem actiones officio coegnatissimas scribere vacavit. Immo hanc ipsam muneris abdicationem, otiumque inde consecutum, pro ratione habet Quintilianus cur amici illum ad scribendas artis oratoriae Institutiones hortarentur. Proinde innuit, ni officio cessisset, nullum alioqui futurum locum illis eorum hortationibus. Proinde de causis corruptae et quentiae, nisi munere exsulus, vix potuit scribere Quintilianus, et muneris datis pariter acceptisque rationibus. Sic otium nullum plenum esse potuit ante initium anni LXXXIX. Ergo illo ipso anno ineunte hoc opus inchoalum ab eo fuisse supponamus. Quum hoc scribere aggressus esset, simili se, quo postea, ictu percu Ssum te tatur Quintilianus , morte nimirum minoris natu filii. Quum se scribere aggressum dicit, jam coeptum opus atque aliquatenus affectum una significat. Ad eundem, ut Videtur, modum quo, quinque prioribus Institutionum libris ad finem perduelis, majorem etiam filium amisit. Ita affecto opere, et proinde affecto etiam anno

LXXXIX filius ille minor decesserit. Sed vero quintum

ess MuS erat, quum moreretur, annum, poSt paucos a

198쪽

matris obitu menses elatus, quae etiam ipsa nondum aetatis suae annum undevicesimum expleverat. Proinde

concurrerit cum matris an uo XIV huius filii natalis, ut paucos illos menses matris anno XIX Supplendo concedamus, quibus matri filius supererat. Erant enim illi plano necessarii tam ad supplendum filii annum quinnam, quam ad excessum etiam illum, quo annum aetatis V fuerat egressus. Sic Xl II in atris anno exeunte natus fuerit filius etiam major, qui certe antea nasci non p Iuit, quum ante annum aetatis XII expletum ne quidem nuptiae foeminarum, apud Bomanos, fuerint legitimae. Atqui filius ille major, qui erat, quum decederet mater, pro his rationibus, etiam ipse sexennis, decimum annum ingressus est, jam ad Optatus a patre aliquo consulari, jam praetori avunculo, patris fortasse consularis fratri, gener designatus. Tres igitur a matris morte antii

anno aerae nostrae XCH ineunte desinent. Pars autem illa, qua decimum annum ingressus est, ad annum eundem XCII spectabit, jam utique assectum : ut proinde anno ad minimum XCII affecto puerum illum obiisse necesse sit. Iam autem librum operis designati V absolverat Quintilianus, annum nimirum biennii et illius quod excurrebat saltem primum. Et primum adeo huius operis annum designabit serae nostrae, quem diximus, XCII: secundus ergo XCIII erit. Et quod deinde supra biennium superest, anno XClli vel excunii, veleti alii ineunti XCIV erit assignandum. Sic matrem fili rum illorum aetate, quae per leges nubilis erat, prima duxerit Quintilianus Onno nimirum aetatis ejus XΙΙ uti diximus, expleto; domini nimirum LXXXIlineunte. Et

recte adeo aetate in ejus puellarem fuisse dicit suae comparatam. Egit enim certe Quintilianus aetatis suae au-Disiligod by Corale

199쪽

QUINTILIANEI. i 89

num XI, quum illa suae explevisset XII. Sic etiam primo Suscepti operis anno, nimirum XCII sororis nepotes Quintiliano crediderit Domitianus: quum scilicet tres suscepti operis libros priores absolvisset. Annum enim ego primum quinque prioribus libris tribuendum existimo. Tum enim dilatorum aliquantisper studiorum veniam petit , idque pro magno habet, si post tantos

dolores, posset ea, etiam mora quantavis interposita, re tere. XXII . Satis autem apte conveniunt huic anno me-

u Capitolini perpetuam fuisse sacri certaminis mate-u riam. η Agones intelligit Capitolinos in perpetuum quinquennales in honorem Jovis Capitolini. In illis et

prosa oratione graece latineque certatum testatur Sue-

LXXXVI, ut nos docet Censorinus . ita binos videre potuit, quum haec scriberet, Quintilianus. Ait praeterea de Britannia, quum illam Caesar aggrederetur, in Suasoria quaerendum an insula β esset y nam tunc, inquit, ignorabatur. Et quidem nupera Quintiliani memoria, hoc ipso imperante, sub quo scripsit ille, Domitiano, primus classe Britanniam circuivit Agricola, insulamque esse deprehendit. Agricolae hoc tribuendum esse consentientem Tacito' testem habemus, etiam I Dionem. Sed quo anno hoc deprehenderit Agricola, nondum habent cruditi exploratum. Tum autem ait Contigisse

. Certe post aianum LXXXVI quo insititiit stitit a Domitiatio Agones Capitolini, set quo Britanniam tum primiam circum Davigatam insulam esse doprehendorat Asrietila I. Quint. Inst. lib. III, e. 7.

5. Quint. lili. VII Inst. e. 3. 6 COrtiri. Tacit. in vita Agricobo C. 28 ad 38.

7. Dio, lib. LXVI.

200쪽

39o ANNALES Dio, quum milites quidam, facta seditione, intersectisque centurionibus tribunisque suis ad naves confusissent, atque inde Solvissent. Tum enim ait circumnavigasse illos eam partem Britanniae, quae spectat ad occidentem solem, ut fluctibus ventoque ferebantur. Quumque id fecissent atque ad altera castra Romanorum, quae ibi erant, appulissent imprudentes; Agricolam et alios misisse, qui naVibus eumdem cursum ten rent, ex quibus etiam insulam csse comperisse. Eadem

illa procul dubio historia est, quam de Usipiis narrat in

Agricolae vita Tacitus, cap. 28. Quem annum proxime superiorem eo quo victus est ab Agricola Galgacus ex eodem Tacito fuisse colligitur. Ait enim eadem aestate cohortem Usipiorum in Britanniam trajecisse, qua victi

sunt a Romanis Britanni Romanorum castra nocte aggressi, c. 26, 27, 28. Sic item in procinctu ipso pugnae in Galgaeum loquitur Agricola: u Ii sunt quos proximo

ii anno, una in legionem furto noctis aggressos clamoreis debellastis . . Proinde terminum Britanniae, quum pus naretur, iam patere agnoscit etiam ipse Galgacus,

c. 3O. Verum id quidem de profugis Usipiis, quos illo

ipso anno Britanniam circumvectos testatur Tacitus,e. 28. Sed nondum plenam fidem Romanis fecerat profugorum circumvectio, donec missi etiam ab Agricola insulam circumdedissent, quod post prauium eum Galgaco contigit. Tunc enim praesecto classis circumvehi Britanniam praecepit Agricola, eodem auctore Tacito, c. 38. Annum illum octavum numerat apud illum Agricola adventus sui ire Britanniam, c. 33. Is autem cum quo sit Domini anno committendus, nondum viderunt eruditi. Ego cum anno aerae nostrae LXXXVI eumdem existimo. Ait Dio a rebus ab Agricola in Bri-Diuili od by Coo e

SEARCH

MENU NAVIGATION