장음표시 사용
221쪽
QUINTILIANEI. a IIu complexi forent, consuluissent labori meo. Sed pareo u nominibus viventium. n Vel itaque fefellit memoria,
uti dixi, Catanaeum; vel pro Rutilio Tutilium ille in
coaevis exemplaribus repererat. Estque sane litterarum
illarum mutatio longe facillima, si praesertim litteris
conciperetur minusculis, ut Solent plerumque nomina etiam propria concipi in codicibus manu scriptis. Erat sane illis etiam temporibus, ut e Martiali constat, rhetor Tutilius quam veram esse in Martiali lectionem lex
ipsum corrigendum esse censet. Praesertim accedente
Plinii etiam testimonio; et Plinii in loco etiam librariorum. Sic illi ambo, tam Scriverius quam Catanaeus, quasi unico duntaxat Quintiliani in loco legeretur ille Rutilius. Sed Rutilii saepe meminit in Noster, quem etiam Lupii cognomine afficit. In illis omnibus durum est, si librarius errore sibi constanti atque, uniformi deviarit. Fieri ergo potest ut illius Rutilii filiam uxorem duxerit Quintilianus. Erat enim sane ejusdem cum Quintiliano ipso ordinis socer ille Tutilius, seu Rutilius. Id nos docet ipse Plinius, quum filiam ejus Nonio Celeri viro senatorio nupturam, ita a Quintiliano patre institutam dicit, is ut decebat filiam, inquit, tuam, Tu lilii neptem . nidem ergo decor, eademque dignitas, Quintiliani patris avique, seu Tutilii, seu Rutilii. Infra senatoriam tamen , et proinde sponsi Nonii Celeris dignitatem, fuisse
innuit satis aperte Plinius. u Quum tamen, inquit, Si tu nuptura honestissimo viro , Nonio Celeri, cui ratio citi vilium officiorum necessitatem quamdam nitoris im-
. Mart. lib. V. 3. Quitit. In t. lib. III, cap. i ;2. Seriverius ad loe. Mari inlis lib. IX, e. 2 et 3. Epigr. lib. V, 56, vs. 6. 4. Quint. lib.IX. ei p. a
222쪽
M ponit, debet, secundum Conditionem mariti, veste, is comitatu quibus non quidem augetur dignitas, o u natur tamen) instrui. η Hinc illa Plinio occasio, pro mariti suturi dignitate, dotis augendae. Vir honestissimus non alius erat, pro Saeculi illius sermone, quam senatorius. Et quidem Senatoriam sponsi gentem a guunt tot illi, in coaevis temporum illorum Fastis, consulatus. Videantur Fasti annoruin aerar christianae VI Ll,
MX, vel potius XXXVIII, XCIV, CXXVIII. Arguit
etiam necessitas illa nitoris a ratione civilium officiorum
alibi meminit idem Plinius: non alia utique quam
senatoria. Nitor ille vestitus in lato crat praecipue clavo; comitatus autem in clientium Sportulantium satellitio atque salutationibus. Hos sumptus si qui alii a senat riis facere et possent et Vellent; non tamen per leges licuit. Tantum aberat ut necessitate aliqua imponente illos facere oportuerit. XXX . Erat ergo tam Quintilianus ipse, quam et socer illius, dignitate ni fra senatoriam. Id quod etiam e rhetorum, quo functi fuerant, officio facile colligendum erat. Maximam enim fortunae inconStantiam censuit Juvenalis , si ex consule rhetor fieret, aut vice versa de rhetore consul. Sic loquitur ille quasi altissima infimaeque sortis haberetur tanta illa mutatio. Idem de gradu senatus praetorio observavit Plinius , vel apud illum potius Valerius Licinianus. Quum enim eo decideret, ut exsul sub Domitiano de senatore, rhetor de oratore fieret; sic Declamationis praefationem est
i. Plinius Seeundus in Paramy- ipis adhue senatorius. Opponuntia Prieti ad Traiatium. enim senatoribus rhetores. u. Noe cicer ilia intili .mi, Doc 3. Iuv. sai. 1ll. v. 97 M.
223쪽
QUINTILI AN El. Ii 3 exorsus: a Quos tibi, fortuna, ludos facisῖ Facis enimu ex professoribus senatores, ex senatoribus professores. nItaque non consularis modo aut praetoria dignitas immensum quantum a professorio munere distabat, sed et alia quaelibet, quae quidem esset senatoria. Sed discrepabant invicem, ut e Plinio vidimus, rhetor et orator, eloquentia atque eloquentiae professio. Ita nimirum ut oratoriae eloquentiaeque studium esset, etiam in viro quoque senatorio, honestissimum. Loci autem senatorii honorem imminuebat, si quis senator idem rhetor esset,
et rhetoricam profiteretur. Rhetor appellabatur, qui scholae publicae praesidebat: professor, qui juventutem instituendam publice profitebatur. Qui nempe declamabat potius quam orabat, de fictitiis scilicet eloquentiae exercendae controversiis sic enim appellabant , potius quam de veris in foro, aut etiam in senatu, cauSi S. Non tamen dedignabantur, etiam senatores, domi j venes in studiis oratoriae instituere, etiam declamantes
audire, et ipsi quoque declamationibus praefationibu que praeire. Sic enim Hirtium et Pansam et Dolabellam generum domi docuit Cicero jam consularis. Sic Quintilianum nostrum Domitius Afer, qui fuerat antea quam nasceretur Noster, consul ' sub Caligula. Sic Quintiliano admodum juvene, inter Pomponium et Senecam etiam praefationibus' tractatum est, an gradus eliminat, apud Accium in tragoedia dici oportuisset. Dat enim rhetorum illa potius, quam oratorum, de re grammatica disputatio. Et praefationes illae ad prosessionem spectabant, ut modo vidimus in causa Valerii Liciniani. Et quidem erat, quum praefationes illas ederet, jam certe
I. Plin. lib. IV, ep. ii. 3. Quintilian. Institvt. lib. vlli, a. Dio. lib. LIX. Cap. 3.
224쪽
ost anno aerae nostrae XLIX, quum ne quidem juvenis aetate in attigisset Quintilianus. Qui autem praetor designatus est, iam olim in Senatu fuerit oportet, ante exsilium, et honores etiam gesserit praetura priores, quaesturam saltem et tribunatum, vel sedilitatem. Scio quidem locum inter praetorios per saltum aliquando dari solitum etiam illis qui honores senatorios priores nullos gesserant. Sic Magiis suis datum testis est ' Velleius: Sic etia in Saepenumero principibus imperii heredibus: idque fecerint in civium lustrationibus, pro arbitratu suo etiam aliquando censores. Sed rarius id civibus, qualis erat Seneca, privatis concessum legimus. Nec
quidquam legimus in illius causa proprio aliquo jure
actum, cur factam existimemus legis aliquam indulgentiam. Sic porro ut ad institutum nostrum redeamus M. Aprum et Iulium secundum audiverat auctor dialogi de oratoribus. Et tamen latum clavum jam acceperat, ut ex ipsa ejus oratione constat, Marcus 4 Aper: etiam quaesturam, tribunatum, et praeturam, qui tamen erant honores senatorii. Sed haec eadem facere domi suae, aut in domibus, in quibus recitabani, conductitiis, ne quidem senatorem dedecebat locum in s natu obtinentem. In schola autem qui faceret, is professor appellabatur, quo sensu vox illa ad vitae artificia extendi solebat. Is scholasticus a schola cognomen illud adeptus. Eundem aure in cum scholastico β rhetorem
fuisse docet auctor ille dialogi de Oratoribus. Hoc ergo
munus crat in viro senatorio minus decorum. Et talis
i. Tapit. Ami XII, eap. 8. ε 3. Dialog. eap. I. u. Velleius Patereulus ilistor. 4. Cap. 7. lila. II, cap. i6. 5. Cap. 35.
225쪽
fuerat, quum scholae publicae Praeesset, rhetor noster Quintilianus. XXXI 3. Non tamen illud obstabat quo minus nuptias filia eius consequeretur senatorias. Nec enim infamiserat ipsa illa rhetorices pro sessio, quamvis inferiori loco haberetur prae dignitate senatoria. Ιinino liberalia illa
studia maximi fac icha ut etiam senatores, qui non census illius externive, qui in senatore necessarius erat, Splendoris rationem solam habendam esse censerent. Inde
Quintilianum nostrum modicum facultatibus, animo tamen beatissimum praedicat. discipulus Plinius : eo nimirum sensu beatissimum quo vetulam divitem beatam appellat Iuvenalis', pro coaevo illorum temporum Semmoue. Itaque qui studia illa magni faciebant senatores, ne quidem conditiones eruditorum aspernabantur. Ita Pompeius Iulianus, provinciae princeps, inter altisSimas nuptiarum scilicet) conditiones, generum non ho
noribus principem, sed sapientia, elegit Euphratem, teste Plinio δ, philosophum. Sic etiam Quintiliani e priori
matrimonio 4 filium heredem adoptaverat pater ConSU-laris, generum etiam designaverat Avunculus praetor.
Non ergo est quod miremur filiae ejus conditionem tam honestam, quum jam majori haberetur in pretio, essetque in dies in eloquentiae fama celebrior; quum jam
discipulos suos haberet, adulta nimirum aetate, Sena
XXXIΙβ. Tempus autem novi hujus matrimonii e filiae, ni fallor, aetate colligemus. Eam aetate nubilii. Non tamen illud ohstabat quo 4. Quintilianus noster Institui. minus nuptias filia ejus eo eque- Oeat. lib. VI.retur sonatorias. 5. Soeundam illam Dxorem an . a. au . sat. I, v. 39. XCIV duxit, filiam autem an v3. Plin. lib. I, ep. io. suscepit Quintilianus.
226쪽
fuisse verisimillimum est, quum dotis illam accessionem offerret Plinius. Scio quidem sponsalia fuisse illis temporibus frequentissima liberorum ei iam impuberum : Vix tamen, ut opinor, nisi ambo fuissent impubereS , tam sponsus nimirum quam sponsa. Atqui Nonii Celeris sponsi aditatem adultam, ut puto, arguunt civilia illa officia, quae necessitatem nitoris illi imponebant. Arsuit etiam dotis fortasse constitutio, matrimonii mox futuri magis propria quam sponsalium. Nec vero e priori matrimonio natam exinde colligimus, quod exstinctis duobus, quos dixi, filiis, deinde ne quidem patrimonii sui heredem superesse queratur Quintili nus : exinde etiam quod puellam illam appellet Plinius. Non tamen inde quod puella fuerit, impuberem fuisse
oportebat. Et iam a unis pubertati proximis mansit La men, pro coaevo illorum temporum sermone, nomen
aetatis puellaris. Sic ipse Quintilianus uxorem suam priorem, quae annum XIX attigerat, aetate ' puellari fuisse dicit, suae comparata. Quum suae comparatam aetatem illam puellarem appellat, majorem illam recepta aetatis puellaris significatione, nee multo tamen majorem, agnoscit. Sic itidem de uxore sua coaevus Quintiliano, minor tamen, Plinius': abortum fuisse, dum se praegnantem esse puellariter nesciret. Quod si aetate nu
bili fuerit filia Quintiliani, quum dotem illam donarct
Plinius, annum certe aetatis XII exegerit oportet, limitem nimirum Ilomanae, in semineo sexu. pubertatis.
Plinius autem, post annum Domini CVII quo libros illos epistolarum collegit, ediditque, scribere illa non
potuit. Antea potuit, nec multo tamen: rara enim ad-
. Quint. procem. lib. VI siti. 3. Plinitia Secundus Epistol. lili. u. Quint. ib. Ili, ep. ro.
227쪽
modum, si qua fortasse ulla, ilic apparent, quae scripsit ante caedem Domitiani. Esto ergo: duodecennis fuerit filia illa Quintiliani ipso illo anno, quo epistolam illam scripsit ediditque Plinius. Ita natam illam fuisse oportuit anno aerae nostrae XCV. Nec adeo nubere mater illius potuit ante annum XCIV, ut haec illius primogenita fuisset. .d state enim anni CVII in secessu Laurentino, libros priores epistolarum octo collegit Plinius emisitque. Itaque antea jam epistolam illam scripserat, adeoque antea XII aetatis annum impleverat filia Quintiliani. Vix autem ante annum XCIV fieri potuit, ut novam illam uxorem duxerit Quintilianus. Ita enim libri VI initio scribit, quasi nec heredem haberet, nec
vel spem heredis. Non ita certe scripturus, si de novo aliquo matrimonio cogitasset. v Nos, inquit, miseri, usicut facultates patrimonii nostri, ita hoc opus, aliisu praeparamus, aliis relinquemus. η Nondum ergo anno, pro nostris rationibus, XCII jam affecto, de alia uxore egerat, quum tamen jam ultra tHennium a prioris uxoris morte effluxisset. Inde connixis viribus in hoc institutionum opus incubuit, dum ad AEnem illnd perduxisset, quod ineunte anno XCIV factum existimamus. Tum demum otium erat cogitandi de novo illo matrimonio: adeoque arcte invicem cohaerent haec Omnia, ut longe me a vero matrimonii hujus tempore abesse non existimem. orbam vero patre hanc uxorem Quintilianus duxerit necesse est, si quidem filia fuerit Τutilii. Tutilium enim suae aetatis scriptoribus accen Set
ipse Quintilianus si quidem idem ille eum Rutilio ,
qua vivis etiamnum, quum illa commentaretur ipke, scriptoribus opponebantur. Haec ille libro operis tertio.
228쪽
8 . ANNALES Unde colligimus ante annum XCII fuisse defunctum.
Eoque ordine recenset illos petatis suae scriptores, Vi
ginium rhetorem nimirum) Plinium et Tutili uin . Si
quidem Nero obituum ordine, sic omnium ultimum necesse erit decessisse Tutilium. Atqui Plinium siti orem scilicet, quem habuit in animo Quintilianus) anno LXXIX Oxcessisse probavimus. Itaque medio illo spatio decesserit Tutilius inter anni LXX X diem Augustimensis 24, et annum XCII. Et filiam tamen anno XCIV nubilem reliquit, puberem scilicet, adeoque ad minimum duodecennem. Si virginem duxerit, Quintilianum ipsum infra annum LX fuisse necesse est. Id enim probri loco Ciceroni objectum ipse narrat , quod sexagenarius Popiliam virginem duxisset. Recte et illud, pro nostris hypothesibus. quae illum quinquagenario propiorem faciunt, quam sexagenario. XXXIIIJ. Ita vitam Quintiliani ad annum USquo CVII serae nostrae christianae produximus, quo illam de filiae nuptiis epistolam scripsit Plinius discipulus: nimirum ultra annum climactericum magnum tot viris maximis, pro veterum Sententia, fatalem. Quousquo postea vixerit, in tanta veterum Inonimentorum inopia,
statuero difficile est. Haec certe ultima illius est mentio, quae quidem hodiei live exstat. in dubia prorsus, fidei quo exploratae. Nihil ultra constat, ni locum conjecturis concedamus atque ratiociniis. Suspicor tamen illum Plini discipulo fuisse superstitem, iniano Hadriani etiam imperium attigisse. Si quidem antea mortuus fuisset quam Plinius e secessu in provinciam discederet, Vix puto, hoc tacuisset ipse Plinius. Multos ille coaevorum epiSto-
. Ann. Plinian. 3. Superstes erat, et, existimo, a. Quint. lib. VI, eap. 3, 4. Plinio discipulo praeceptor Quintil.
229쪽
lis, quum defungerentur, ornavit: Virginium Rufum Corellium , Saturninum , Martialento poetam, ipsum, quem contemnit, Regulum . Etiam captavit, umle quaque epistolarum argumenta, in otio praesertim illo et secessu studiis gratissimo. Solum ne praetermissurus, quem maximo in honore habuit, praeceptorem Quintilianum i Solum ne illum qui styli ostentandi uberrimum praebiturus erat argumentum, styli ipsi ostentatori jactantissimo ῖ praesertim jam gliscente in dies epistolarum fama, quum jam memoriae causa cuperet epistolis Plinianis inseri Geminiussi; parentationem certe inferiasque negare non potuit memoriae praeceptori S longe carissimi. Proinde annum illum secessus Pliniani CVII superavisse Nostrum est sane verisimillimum.
XXXIV Quod vero illum ad Hadriani etiam tem
pora pertigisse censeam, ex ornamentis quibus tandem honestatus est consularibus, elicio. Illum certe principis fuisse praeceptorem, eoque nomine insiguibus consularibus ornatum, tradit Ausonius'. Erat, fateor, post abdicatum officium docendi publicum, cura nepotum e sorore a Domitiano illi demandata. Certum hoc ex ipso Quintilianos. Ilorum nomine ornameula ConSuln-ria illi decreta fuisse aliquando suspicabar. Sic 'Verrium Flaccum e schola in Palatium ad nepotes ejus erudiendos transtulerat Augustus: ea tamen conditione ut ne quem amplius postea discissistum reciperet. Ad eundem plane modum quo Quintilianum nostrum seliola
i. Lib. II, epistol. I; lih. IX,
u. Lib. I, ep. II. 3. Lih. V, ep. 7.4. Lib. IlI, cp. ai. s. Lib. VI, ep. a. 6. Iah. IX, ep. l . . Quintilianua ornamentia tora sularibus ins viminia. Si quidem a Domitiano, anno a r. Christ. XCII. R. Augora. Gratiae. Aet. ad Gratian. P. 7 a. s. Quint. lib. IV, procem
230쪽
publica defunctum suis e sorore nepotibus imbuendis praefecit Domitianus. Et viginti annorum in munerdilochndi publico factis stipendiis vicariam dignitatem postea emeriti loco decreverunt Theodosius junior et Valentinianus Caesar anno perbe nostrae CCCCXXV. Suspicabar legem illam a priorum temporum exemplis emanasse, quibus professoribus' publicis emeritis aut principum institutoribus, honores plerumque decerni
solebant. Inde colligebam consularium ornamentorum
tempus vel a fine vicesimi in schola publica Quintiliani stipendii, vel a nepotum illa Domitiani institutione
esse arcessendum. Atque ea me in sententia magis confirmabat, quod per Clementem consularia illa Ornamenta sortitum Nostrum testetur Ausonius. Erant quidem sub Domitiano duo Clementes in Domitiani gratia celebres, Arretinus alius, alius ex eadem qua Domitianus ipse, gente Flavius, Domitiani e Vespasiani patris fratre Flavio Sabino, a Vitellianis interfecto, patruelis. Solus autem in hac causa locum habere potuit Clemens ille posterior Flavius. Duxit enim ille ipsam illam Domitiani sororem cujus noster meminit Quintilianus, ut nos docet in Apollonii vita I 'hilostratus '. Imo ipsos illos ex ea filios sustulit, quorum studiis Quintilianus a Domiliano P sectus est. Ipsos enim illos u Flavii Clementisu filios etiam tum parvulos successores palam deSti-u navisse, et abolito priori nomine, alterum Vespasiau num appellari jussisse, alterum Domitianum n testatur Suetonius'. Ad adoptionem plane spectare videbatur
nominum illa mutatio. Ita nimirum ut in illius familiam transituri viderentur, qui nova illis nomina impo-
. Cod. lib. XII, iit. 15. 3. Suetonius Tranquillus in vita u. Philost. Vii. Apollonii, t. VIII. Doni. rap. 25
