장음표시 사용
241쪽
QUINTILIANEI. 23 Ieonfirmat etiam iu v. 27 scholiastes: u De se, inquit, u Iuvenalis dicit, quia in AEgypto militem tenuit, et eau promittit se relaturum quae ipse vidit. n Proinde rixae illi ipse affuit, quam describit inter Ombitas et Tentyritas. Tempus autem ipse designavit rixae illius, quum et nuper illam contigisse dicit, et quidem consule Iunio . Scio quidem Vincum nonnullos, Juncum alios in loco illo legere. Id quoque scio in inscriptionibus,
non tamen horum temporum, occurrere Tin ilium Iuncum. Sed, quicunque de inum is fuerit consul, ordinarium certe fuisse verisimillimum est. Designatis enim
consulibus res extra Italiam gestas signare non solebant, teste Dione . Iuncum autem aut Vincum nullum prorsus agnoseunt horum temporum Fasti inter consules ordinarios. Ilectius ergo Iunium reponunt c
dices et fide pariter et numero potiores, ne quidem metri ratione refragante, ut jam olim observavit Salmasius. Et quidem Junium duplicem habent Fasti coaevi Iuvenali, alium Domitiani in X consulatu collegam Appium Junium Sabinum, anno Domini LXXXIV, alium Hadriani in suo itidem consulatu III, collegam Q. Iunium Rusticum. Quo minus prior intelligi possit, obstant illa omnia quae in his ipsis Satiris occurrunt
Domitiani temporibus recentiora. Posteriorem ergo intellexerit oportet anno arrae receptae CXIX. IIoc ergo anno erat in exsilio Iuvenalis testis earum, quas deridet, rixarum. Sed vero Roma illum ejicere non potuit Traianus, qui ab anno usque CXII, Romae ipse non assuit, nec etiam ante annum CXVIII, quo Romam venit imperator, II adrianus. Romae enim nata est exsilii occasio, quod Romae Satiras recitaverit, quod Romae secun-
1. Juv. sal. XV, v. W7. a. Dio, L.
242쪽
232 ANNALES dis oninium suffragiis exceptus fuerit, quod Romae princeps ille, quicunque fuerit, ingeniis faverit, praefecturisque poetas remunerari solitus fuerit, et quidem interpellantibus Aui Paridis in loco videri possent seu amicis, seu libertis. Inde enim factum, ut quae in Paridis olim defuncti opprobrium scripsisset Iuvenalis, ea
princeps in suam amicorumVe aut etiam temporum suorum contumeliam acceperit. Inde nimirum, ut levi
atquc joculari delicto, ut observavit vitae auctor, par etiam poena decerneretur. Semestres Paridis militias, tribunatus scilicet, poetis venditas exprobrat Iuvenalis: ita nimirum ut praefectos Pelopeia , tribunos Philomela fecerit. Proinde ipse cohortis praefectura donatus est, quasi Satirarum praemio. Plane hoc pro indole Hadriani satis ioculari, et poenae loco, et in speciem honoris. Objectat ille venalia illa poemata emptorum n mine edita, captatosque adeo ab illis alienorum operum honores. Nescio an proinde ingenii sui foetus sub libertorum nomine ediderit Hadrianus hoc enim de eo testatur Spartianus ) quo se adeo alienum ostenderet a convicio illo captandi dobitos alienis operibus honores, ut contra sua alienis nominibus supposuerit, et quidem, qualis Paris fuerat, libertorum. Itaque et Romae fuerit oportet, ct suae indolis experimenta dederit in litteratos munificentissimae, quum Iuvenalis illa in se
dicta suspicari posset Hadrianus. Sic ante anni CXVIII sinem, aut CXIX initium, mitti vix potuit in exsilium
Juvenalis. Erat autem, quum relegaretur, Octogenariu S.
Proinde natus fuerit vel anni XXXVIII fine, uel XXXIXinitio. Inde reliqua Iuvenalis tempora erunt urceS-
243쪽
QUINTILI AN EI. 2 33XL Ait vitae auctor, ad mediam sere aetatem declamasse, animi magis causa, quam quod scholae aut soropraepararet. Suffragatur et ipse, quum ait se u consilium is dedisse Syllae, privatus ut altum dormiret .n Plane declamatorium illud erat argumentum. Inde facundiae nomine illum celebrat Martialis. Recte nimirum ille, Satisque, pro temporum ratione, congrue. Media enim aetas Juvenalis incurret in annum, pro nostris hisce
ealculis, LXXVIII vel LXXIX, multis antea annis quam seriberet illa Martialis. Sed nulla adhuc memoratur ejus celebritas a re poetica, ne a Quintiliano quidem ubi
agit de scriptoribus satirarum. Non equidem, ut suspicatur Bigaltius, quasi illum laesisset hoc ipso satir rum opere Iuvenalis. Tantum abest ut id moleste ferre posset Noster, ut sane contra nuspiam illius, nisi cum honore, meminerit. Sed monet Noster lectorem aliquo-
Et multis postea annis scripsit Iuvenalis illas, quas habemus, satiras. Addit enim vitae auctor, posteaquam declamationibus inclaruisset: u Deinde paucorum V mu suum satira non absurde composita in Paridem panu tomimum, poetamque Claudii Neronis, ejus semestri-αbus militiolis tumentem, genus scripturae industrioseu excoluit. . Proinde unicam illam fuisse paucorumque VerSuum satiram innuit, quam primum scripsit JuVenalis P eam quum non absurde compositam ipse judicasset, inde animos sumpsisse ad genus scripturae industriose excolendum. Mansit tamen intra privata auctoris scrinia
prima ejus illa in hoc genere scribendi exercitatio. Adeo
. Eodom ill anno aprae nostrae vas omnes aeripsit, recitavit, edi Pliristianas ovili. postea quam ditque Iuvenalis. Romam venisset Hadrianus, sati- a Quint. lib. III, e. I; lib. X, E. I.
244쪽
nimirum ab eo nondum edita, ut ne amicorum quidem auditoriis recitanda crederetur. Sic enim subjungit auctor: u Et tamen diu ne modico quidem auditorio quid-s quam committere est ausus. η Id quod etiam primis primae satirae verbis satis aperte signific*t ipse Iuven iis . Nec enim alio spectare videntur illa in quibus queritur tamdiu, se fuisse poetarum recitantium auditorem; u semper clamasse Frontonis platanos, et convulsa madimora, ruptasque assiduo lectore columnas; η quum ipse
scilicet nondum in eo scripti genere aliorum patientiam exercuisset. Tam longe aberant illa a Paridis ira concitanda, si vel superstite Paride fuissent scripta, eum imritare non poment, quum nondum emanassent in publicum. Nec tamen verisimile est ante caedem Paridis vel illam paucorum versuum satiram scripsisse JuV nalem. Nihil fateor, de scriptionis tempore accuratum tradidit, quem unicum habemus de his rebus testem, vitae auctor anonymus. Id unum indicat, post mediam
aetatem ad illa Iuvenalem studia deflexisse. Sed nihil plane de studiis ejus poeticis poeta Martialis . Is lamense ita Juvenali familiarem fuisse gloriatur, ut non m sis Pyladi amicus fuerit Orestes, aut Theseus Pirithoo,
ne vel arcana Iuvenalis studia Martialem latuisse sum picemur. Immo a mortuis ille prudenter abstinendum esse Censet. Tantum abest ut vivum Paridem, vel in prima illa satira laceraret. Iuniorum ergo auctorum ista
sunt tantummodo ratiocinia, non autem e veterum mo-
IIimentorum coaeva fide deprompta testimonia. Quum vero genus scripturae industriose excoleret, tum et reliquum satirarum corpus scripsit, inque illam, quam retincnt hodieque, formam redegit, et ea quoque quM
. Martiat. lib. VII, p. 24. I. Iuvenal. Eatir. I.
245쪽
QUINTILIANEI. a 35 prima fecerat novis scriptis infercivit. Sunt enim illa
auctoris anonymi verba: u Mox magna frequentia ma-α gnoque successu bis ae ter auditus est, ut ea quoqueu quae prima fecerat, inferciret novis scriptis .m Recit
vit, ni fallor, omnia, emisitque in publicum, anno CXVIII postquam Romam venisset Hadrianus, quem ille principem a benevolo ejus in haec studia animo in hac ipsa satira in qua occurrunt verba illa de Paride, commendat. Inde, ni fallor, animos sumpsit scripta sua in publicum emittendi. Inde tantus ille recitantium numerus, de quo in prima satira, quum spes illa tueri appareret, ditante professores, uti vidimus, Hadriano.
Omnes ergo satiras sub Hadriano editas existimamu non postremas tantummodo, ut voluit Salmasius. Paratas enim ad editionem uno eodemque tempore fuisse vel illud arguit, quod bis illas terque recitaret. Non scilicet seorsim, sed unis continuisque recitationibus, quas quidem ante exsilium scripserat, universa S. Quumque diu se a recitatione continuerit, proinde anni CXVIII fine, feriis fortasse, quas recitationibus plerumque dabant, vindemialibus, non autem aestivis recitavit. Ultimas satiras a XIII tum certe scriptas nota illa sexagesimi a Fonteii consulatu anni docet, etiam observante Salmasio. Ad Trajani etiam tempora exeuntia Spectabant terrae motus illi quorum mentio occurrit in s
tira VI, V. 4o9 , 4 io, observante Lipsio. Erat enim
terrae motus ille anno, pro nostris calculis CXIV exeunte, pro receptis' autem CXV itidem exeunte. Et Frontonem illum cuius platani et marmora perpetuis poetarum recitationibus sonabant, ut nos docet Iuvenalis ipso satirae I initio, non alium existimo a cele-
. Iuvenal. satir. VII, v. I. I. Prael.
246쪽
berrimo oratore M. Cornelio Frontone, Marci Luciique Antonino ruin magistro, si ui sub Hadriano praecipue et Pio et Marco floruit, ne ad tempora Hadriano antiquiora possit commode reserri. Vidit illum certe audivitque sub Pio Gellius Consulatum autem sub discipulo gessit, ut videtur, Marco. Erant, fateor, alii quoque, illis temporibus, Frontones, ut observavit Olim ad I
cum junioris Plinii Catanaeus. In illis etiam Fronto
Catius, sub Traiano, Orator et ipse et senator Plinio ipsi coaevus, et ab eo non uno in loco memoratus. Illum grandaevum admodum fuisse oportet, si Marci tempora attigerit, si Plinii tempore aetate fuerit senatoria. Eum-demque sane credidit Catanaeus: nescio an recte. Sed
temporum ratio, et favor in illum Hadriani, et par adeo illius in litteratos studium id efficiunt, ut non alium illum suisse verisimillimum sit a Marci praeceptore, de
quo loquitur Juvenalis. Id tamen praecipue suadet, usi dixi, tantus ille recitantium numerus temporibus Uadriani convenientior quam Traiani. Trajano certe imperante Romam ita reliquit Martialis, ut in patriam discesserit, nec inde unquam postea redierit. Non alia, ut Videtur, causa, quam quod lucri e studio poetices
quaerendi spes omnis deinceps penitus decollaverit Proinde verisimilius existimo, qui anno CXVI H Uadrianum offenderit, inissum proinde in exsilium initio
anni CXIX. u Erat tum sinquit vitae auctor) in deliciis
. aulae histrio, multique fautores ejus quotidie prove-u hebantur. Venit ergo Iuvenalis in suspicionem quasiu tempora figurate notasset. η Nempe illa in Paridem dicteria histrionem, in suum cujus nomen non prodi-
247쪽
dit auctor histrionem dicta interpretabatur Hadrianus, et se magis in illo quam histrionem ipsum, in histrionis sui persona notatum, quod honores suos viris litteratis concessisset interpellante histrione. Ad principes enim ipsos pertinebant laudes illae temporum, aut convicia. Idque frequentissime i liis objectum, si quid personis
vilioribus in rei publicae administratione tribuissent. Servorum libertorumque gratia nihil fere contumeliosius. Sexto Pompeio hoc objectum legimus, et imperatori Claudio. Et multa istiusmodi exempla, si opus esset, adduci possent. Nec tamen libertorum dignitas minori erat in pretio quam histrionum. lnde Iuvenali exsilii causa. Scripsit ergo in exsilio satiram XV et XVI, si tamen vere et illa Iuvenalis fuerit, quod negatum a
plerisque testatur vetus scholiastes. Sed quum nuper consulem Iunium fuisse dicat, jam sane quum satiram illam scriberet XV, elapsum illum consulatum innuit. Is ergo quum consul fuerit anno CXIX, proinde ante annum ad minimum CXX, scribere illa non potuit Iuvenalis. Nec Vero postea Scripsisse, exinde colligimus, quod intra brevissimum exsilii tempus angore ille et taedio perierit. XLI Constitutis ergo illum in modum Iuvenalis temporibus, jam etiam intelligimus quomodo supremihi Quintiliani honores sint etiam constituendi. Vidimus enim certe Hadriano antiquiores esse ne potuisse quidem , quos ipse decreverit Hadrianus. Et vero primo illius in urbem adventu decretos fuisse verisimillimum
est, qui in ipsum illum annum incidit, quem dixi, CXVIII. Tum enim illum multa secisse ad populi captandam benevolentiam, testantur historici, testantur
I. Quintiliantis eodem anno Diret Hadriatius, Lotioratus ab ro Vul , quiam primum Romam ve- ornamentis eonsularibua.
248쪽
etiam coaevi numi: sic etiam ejus auctor Traianus ipse, ut e Plinii constat panegyrico . Nec Vero quidquam ad famam conciliandam, cujus ille erat avidissimus, em cacius esse potuit quam si litteratorum benevolentiam demereretur. Nec ulli etiam litterati facilius in oculos ejus incurrebant, qui aliis exemplo esse possent, quam pro Mores; nec ulli etiam professores quam urbani illi et publicis nutriti stipendiis, quo fuerat noster in numero Quintilianus. Ita certe proclive erat cogitare principi , qualis erat Hadrianus, ipsi litterato litterarumque studiosissimo. Et qui primus legitur e principibus Quintilianum nostrum honorasse, in eo quoque Pra ivit Galba, quod mox ab ejus in urbem adventu scholae illum p fecerit, et salario publico instruxerit. Hoc ergo exemplo, hoc etiam ipso tempore, quo imperium in urbe auspicatus est, honore Noster consulari ab Hadriano fuerit ornandus. Sic etiam meminit illius Iuvenalis, quasi adhuc esset, quum illa commentaretur, tu vivis.
- Quintiliau inquit habet, etc. η Quasi nimirum
jam haberet. Nec pugnabat cum operis consilio, si etiam vivorum mentionem faceret honorificam. Id solum in prima satira monuerat, non alios a se carpendos praeterquam mortuos. Quis autem fuerit Clemens ille, qui Quintiliano ornamenta illa sub Hadriano impetraverit, me sane lateor ignorare. Erat tamen coaevus Plinio Cimmens alius ab utroque Domitiani consule, Atrius, et
sub Traiano, sub quo illam epistolam scripsit Plinius. Fieri potest ut hie fuerit Quintiliani amicus, ut erat
coaevus Plinius, eique haee ornamenta consularia roga
Verit, vel commonefecerit potius Hadrianum de Quintiliani olim in se meritis. Sed plus satis fortasse conjec
249쪽
turarum, quibus tamen indulgendum est ubi desunt coaeva, et fide digna monumenta. Ita Quintilianum ad annum aerae nostrae CXVIII assectum, aetatisque suae LXXVI deduximus. Vixeritne ulterius, et quousque, in
tanta veterum monumentorum clade affirmare nihil possumus. Vix tamen est, ut diu postea superstes fuerit,
cujus nulla prorsus mentio occurrit in rebus Hadriani, nee in A. Gellii saltem praeceptorum memoriis, nec in Elii Veri fratrumve Augustorum praeceptoribus, nec
denique in amicis sophistis ipsius Hadriani gratia flo
rentibus. Ne quidem aetas patitur ut vitam multo postea produxerit. XLII . Erat autem Quintilianus non ab oratoria duntaxat, sed quae laus omnium maxima erat) a vita etiam integritate celeberrimus. Oratorem ille neminem qui non idem vir bonus fuisset, agnoscit. Ne voluit quidem eme, si tamen posset. opinionem certe viri boni ad fidem aliis faciendam necessariam esse contendit; nec tamen tueri posse viri boni opinionem diutinam, qui non intus bonus fuisset, et ex animo. Hoc emo animo quum ad oratoriae studium accederet; dedit proinde operam, ne quis, quod in oratore suo persecto necessarium crediderat, in ipso desideraret. Ita certe loquitur Juv nalis , quasi Quintiliani nomine virum bonum intelligeret. Ita Martialis, quasi veniam ab eo peteret vitae luxurimae, nee ad amussim virtutis exactae. Sic enim ille:
Vivere quod propero pauper, nec inutilis annis,
Cur illud, quaeso, nisi vultum ille tam gravis hominis, tamque severi censoris, extimesceret 8 Et felicem illum
x. Quintiliani vita innocentis- 2. Iuv. sat. VI, . 77sima. 3. Martia l. lih. II, ep. so.
250쪽
Plinius ' discipulus. Vidimus quidem illos ad divitias alludere facultatum Iuvenalem, animi Plinium. Nee illud fugit, ad felicem praedictionum astrologicarum
eventum spectarc Horatium, quem hoc in loco imitatus est fortasse Iuvenalis. Habuisse tamen ambo ob oculos videntur stoicorum paradoxum de veris sapientis divitiis, illumque adeo habere pro philosophorum sapiente. Ita certe Plinius, qui nec poetas cogitabat, nec astrologos: sed philosophiae nomen profiteri noluit. In illo philosophos etiam improbavit Noster, quod alieniores essent a capessenda republica, cujus erat ipse studiosissimus. Unde ergo sapiens habendus, nisi propter mores honestissimos, et ad sapientiae praecepta accur
tos' Et quidem quanquam philosophi habitum admi
lere nollet, sententia tamen plerumque est locutus vix ibque plane philosophica. Probat hoc in Socrate et Catone, quod nollent vulgi gratiam captare humilibus indigni
que sua magnanimitate sermonibus, qui tamen erant in arte oratoria receptissimi. Socratem praecipue miratur, quod orationem Lysiae pulcherrimam nollet tamen in concione adhibere, nec se eousque demittere, etiam
quum de capite periclitaretur. Haec ille pro philosophorum mente pariter ac sermone. Animum praeterea nullius culpae sibi conscium illa etiam arguunt, quibus carorum sibi uxoris liberorumque funera deflet atque atque lamentatur: a Nullam J terras despicere Providen- aliam testert si non meo casu, cui tamen nihil objici, uni si quod vivam, potest, etc. ii Nullum plane tale in
. Juv. sat. VII, v. I9o, is , 3. Quintilianus institutiora. orat. 92, 393. lib. Vt, procem. - Milionis notraedi. Plin. lib. VI, op. 3 a. volum. II, pag. 385. ED.
