장음표시 사용
231쪽
fuerat. Ita Caesares fuissent et filii Augusti in numis appellandi, quos palam Domitianus successores destinaverat, similesque adeo illis de quibus loquitur Aus inus. Sic fuerit illorum institutor, pro eorum, de quibus ille loquitur, exemplo honore aliquo publico remunerandus. Sic recte Clemens illorum pater consularia illa ornamenta praeceptori filiorum impetrarit. Is , inquam, potius quam Domitianus ipse , quod nondum plena peracta esset adoptio, nec adeo e potestate eius in D mitiani sacra domestica pueri migraverant. Eo etiam spectare potuit majoris Quintiliani filii a viro consulari adoptio. et quod praetorio jam avunculo gener fuerit designatus. Nec diu ante pueri obitum fuisse ambos illos ejusdem honores e patris Quintiliani testimonio facile colligitur. Tum vero admodum opportuni fuissent, patre jam consularia ornamenta sortito, parem nimirum honorem cum viris praetoriis atque consularibus. Ille ergo Clemens si consularia illa ornamenta Quintiliano nostro impetraverit, a vero tempore quo fuerint impetrata longe aberrare non poterimus. Cle' mentem illum tantum non in ipso ejus consulatu D
mitianum interemisse docet Suetonius. Si quidem demensibus loquitur quibus consulatum ipsum gesserit, sic anni XCV mense Martio ineunte caesus fuerit Clemens , nec potitia adeo post illum ipsum mensem consularia ornamenta consequi Quintilianus. Sed nec antea illa consequi idem potuit quam studiis puerorum praeficeretur, quod factum anno, pro nostris rationibus
XCII. Sic medio illo spatio inter annum XCII et X concludi oportebit Quintiliani nostri ornamenta illa consularia, si quidem illa, et propter pueros illos, et
illo impetrante clemente, fuerit consecutus. Immo ipso
232쪽
222 ANNALES illo anno XCIl quo pueris praeceptor datus est, si haec
patris ornamenta consularia in causa fuerint, cur filium Quintiliani pater consularis adoptaverit, et generum eundem praetorius avunculus designaverit. Nuper enim, quum moreretur, consulari adoptione ad omnium spes
honorum patris admotum, testis est de filio Quintilianus ipse pater. Satis nimirum commode inter libri LV Institutionum et VI initia. XXXV . Sic equidem hunc Quintiliani honorem disponendum esse crederem, Si horum puerorum causa illum, et hoc Clemente impetrante, fui Sset consecutus. Potius tamen eo propendeo, ut propter Hadrianum, eoque adeo imperante, ornamenta illa Noster acceperit. l e Augustorum enim praeceptoribus, qualis ipse fuerat Augusti Gratiani, loquitur Ausonius. o An tu, inquit, u solus praeceptor Augustiῖ Immo ego cum multis conis junctus officio, sed cum paucissimis secretus exem-u plo. η Proinde Augustorum duntaxat praeceptores insequentibus commemorat. Persi te deinde: u Nolo Conustantini temporum taxare collegas: Caesares docebanu tur . . Hic palam ostendit, ita sibi imnsilium esse solos Augustos, Augustorumque praeceptores recensendi, ut ne quidem Caesarum praeceptores memorare vellet. Et
fuit quidem Augusti Neronis praeceptor Seneca. Et Au gusti magistrum Frominem Marci appellat ipso Ausonius. Unicus est Me quo ulla possit esse suspicio Augustusne fuerit, Maximinus junior, seu potius Maximus sie enim illum appellant coaevi numi), Maximini Thraeis filius erius praeceptorem Titianum hic adducit
233쪽
Ausonius. Sunt tamen etiam in illius numis argumenta Augustum illum a patre tandem fuisse appellatum. PIETAs AUG. in aversa parte legitur apud Cl. Degerum c thesauro Palatino: Et VICTORIA AUGUSTORUM in uno; vi CTonia AUG. in alio num o apud Cl. Mediobarbum.
Itaque pro Augusti magistro Quintilianum nostrum habuit Ausoni iis, quo titulo ipse etiam alibi saepe gloriatur. Atqui tantum abest ut Augusti fuerint Domitiani illi nepotes, ut ne quidem ullos illorum numos habeamus, qui vel Caesares illos, Vel Augusti filios agnoscant. Immo nepotes illos non filios Domitiani appellat ipse Quintilianus. Inde colligitur, quum librum IV ipse seriberet, quum studiis illorum praeficeretur, nondum illos a Domitiano fuisse adoptatos. Nulla prorsus illorum occurrit, post caedem Domitiani, in historia mentio, quae tamen merito exspectanda erat, si publico aliquo titulo illos Domitianus insignivisset. . Ad causam ergo
quam egit Ausonius nihil plane faciebat nepotum Domitiani illud magisterium. XXXVI . Quod si ab Augusto aliquo discipulo consularibus ornamentis insignitus fuerit Noster, quaerendum deinde erat, quis ille esse potuerit. Domitianum certe si instituisset, vix tacuisset ipse Quintilianus, quum de honore illo loquitur, quo nepotum curae ipse ab eo suisset admotus. Majoris enim gloriae fuisset, si Augustum ipsum docuisset quam si filios Augusti. Successit Nerva Quintiliano ipso aetate major, ne discipulus esse posset. Traianus annos oratoriae dari solitos in castris egit, ut alibi' ostendimus. Immo expertem illum bonarum artium et ignarum fatetur Dio, adeo nimirum
. Begor. num. 5 I. potuit quam laetus imp . Hadrianus. I. Auguἀtus illo vis ali m e so' 3. Prael. IV ad sparet. Adrian. 5.
234쪽
a Quintiliani disciplina alienum, ut nec alium aliquem
oratoriae magistrum habuerit. Proinde superest solus Hadrianus cujus magister esse potuit, si quidem Augustum ille discipulum habuerit. Et quidem illum .
constat artium liberalium omnium fuisse peritissimum. Erat praeterea Hadrianus Ilomae, quum scholam abdicaret Qui utilianus, et aetate etiam illa quae rhetoribus dare operam solebat. Anni enim LXXXVul fine annum aetatis egit XIII, jam pueris grandioribus accens. sendus, quos apud rhetoras Studuisse jam probavimus. Nec antea Roma in patriam concessit quam justam pueri aetatem penitus explevisset, sumpsissetque togam virilem. Potuit ergo eo usque Quintilianum docentem audire, sed privatus adhue, et ne spei quidem imperatoriae quum spem adhuc nullam imperii concepisset vel Τr janus ejus avunculus. Ut tamen Quintilianum in schola docentem non audivisset Hadrianus, quum operam ille studiis rhetoricis nondum daret, aliud nihilominus tempus erat quo se oratoriae addixerit, et quo Quintiliani disciplinam saltem domesticam satis commode habere potuerit. Quaestor Hadrianus anno CI quum or
tionem imperatoris in senatu agrestius pronuncians ri-Sus Set, usque ad summam peritiam et facundiam
Latinis operam dedit, inquit in vita Spartianus . Hoc autem ipso tempore Quintilianum adhuc Romae fui s. e Plinio juniore .nstat. Eundem postea jam principem professores omnes sin illis etiam rhetoras) et honoravisse, et divites fecisse idem docet Spartianus φ. Vix est quod dubitemus quin ex hoc numero fuerit, si quidem adhuc in vivis esset, noster Quintilianus : professor ille nimirum oti in publicus, et publico etiatu stipendio.
235쪽
Immo honorem illum ornamentorum consularium habuisse jam docuit Ausonius. Iuvenalis etiam divitem agnoscit, et fato potius cuidam imputat quam studio rhetorices. Sic enim ille:
Unde igitur tot Quintilianus habet saltust exempla novorum Fatorum transi: felix, et pulcher, ct aeor ;Felix et sapiens, et nobilis, et generosus Appositam nigrae lunam subtexit alutar.
Cum divitiis hie et nobilitatem felici tribuit, et quidem
senatoriam. Illorum enim erant lunulae illae caleeis assutae. Inde patriciam lunam illam appellat Statius. Nec certe propter gentes patricias proprie sic dictas, quae erunt senatorum sub Romulo, sed quod senatorum propria esset, qui patres conscripti, etiam minorum sentium appellabantur. Iunii it etiam postea nobilitatem Consularem verbis illis:
Si fortuna volset, fies de rhetore con Aul: Si volset haec eadem, fies de consule rhetora.
Haec sane quum Quintiliani causa dicat, vix est quin Quintilianum talem ostendant, e rhetore nimirum nobilem, Seuatorium, consularem; et quidem illis divitiis instructum, quae essent etiam ad censum Senatorium necessariae. Iam enim olim ante haec Quintiliani tempora ad locum in senatu capiendum necessarius
erat, praeter natales, etiam census senatorius. Is erat,
his Quintiliani temporibus, teste Iuvenale , tripleX equestris; qui quum quadringenti esset sestertium, Senatorius proinde valebat duodecies HS. Et quidem ab
236쪽
226 ANNALES ultimis Augusti temporibus. Auxit enim ille veterem
senatorum cenSum nunc ad decies, tandem vero ad duodecies sestertium, ut e Dione colligitur et ' Plutam cho, suffragante etiam in censu sestertium duodecies Suetonio 4. Itaque hanc summam explere illum oportebat qui locum in senatu tenere Vellet. Necessarium Sane.
ad sumptuosam illam, quam appellat Plinius, dignitatem cum decore sustinendam. Inde factum ut quos vellent in senatum allegere, iis, si aliunde non suppeteret, censum auxerint ipsi etiam Augusti. Praeivit Augustus ipse primus, qui quum censum , pro eo quo dixi nodo, ampliasset, supplevit' non habentibus. Secutus est Augustum Tiberius. Inde in exemplum transiit apud
successores. Alioqui onerosus futurus erat, nec adeo expetendus ordo etiam amplissimus, si deessent expensae. Inde Propertium Celerem virum praetorium veniam
ordinis ob paupertatem petiisse dicit Tacitussi. Inde
tribunatus, si deessent candidati, senatores ex equitibus, creavit Augustus, ea tamen lege, ut 7 potestate transacta, in utro vellent ordine manerent: quoties nimirum metueretur graduS Senatorius propter expenSaS.
Inde denique toties legimus, etiam apud juniores Augustos, decretos honores cum sumptibus. Proinde non est quod dubitemus, quicumque demum ornamenta illa consularia Quintiliano nostro decrevit Augustus, eumdem etiam divitias honori sustinendo pares illi decrevisse. Erant quidem ornamenta illa consularia consulatu ipso nonnihil inferiora. Proinde honestamenta nominis potius quam in Signia potestatis visa testatura. Dio, lib. LV. 5. Tacit. Ann. I, cap. 75. 2. Plutarch. ADt n. 6. Taeit. ib. 3. Suet. Aug. cap. 4 i. 7. suetonius Tranquillus in vita 4. Suet. Atin. ih. Aug. eap. 4o.
237쪽
Ausonius.Inde consularia' ornamenta praetoriis etiam viris concessit Iulius: et,quum consulatum ipsum dare gra-Varetur, conSularia tamen ornamenta' Claudio detulit Augustus. Immo procuratoribus suis ducenariis consularia ornamenta indulsit ipse Claudius. Rei tamen ipsius vicem supplebam illa ornamenta, pariter ut supplebant triumphi justi locum ornamenta triumphalia. Proinde non est quod dubitemus, quin et consulatus loco fuerint
ornamenta etiam conSularia. Honor proinde senatorius, sumptuumque adeo senatoriorum, qui vicem gessit honoris in senatu summi. Jura certe habuit consularia, si minus sententiae inter consulares in senatu dicendae, at saltem trabeae consularis atque clientelae. Illa emte ad
minimum jura quae sumptus exigerent. Atqui certum est ita nondum Domitiano imperante, ut ne quidem quum scriberet Plinius discipulus sub Trajano, Quintiliano nostro divitias fuisse senatorias. Modicum facultatibus scio, inquit ille ipse Plinius β: prae censu scilicet senatorio : de filiae enim ibi nuptiis agit senatoriis. XXXV ID. Sed vero Iuvenalem scripsisse ante Plinium recepta est, fateor, etiam apud eruditos, opinio: inde nimirum oriunda quod irati histrionis exsulem
illum appellet Sidonius Apollinaris. Iratum illum his
trionem Paridem intelligunt, et quidem posteriorem illum Paridem propter adulterium cum Domitia occisum a Domitiano. Ab illo credunt Paride, propter paucos quosdam satirae, quibus illum perstrinxerit, versus pulsum fuisse in exsilium Iuvenalem, missum nimirum per speciem honoris ad praesecturam eohortis in extrema
I. Suet. Iul. cap. 7s. 4. Non sibi constat recepta illa 2. Suet. Claud. eap. s. opinio, quod sis D miliano serip-3. P seeundus epistol. lib. VI, aestu, et a Paride aetus sit in exsi- ep. 32. . lium Invenalis.
238쪽
parte tendentis A sypti. Inde nunquam rediisse, verum intra brevissimum tempus angore et taedio periisse. IIaec si vera essent, sic ante repudium Domitiae, quo tempore Paris Occisus est, oportuit scripsisse Iuvenalem; uliquot certe annis ante consecrationem Iuliae, quae anno periit, ut vidimus, serae nostrae XCI, multis certo ante finem Domitiani annis, cui adeo ipse superstes esse non potuit. Ita periisse necesse erat, antea quam seriberet Plinius, tantas illas Quintiliani divitias. Quo tandem, quaeso, illius meritot Quo etiam infesto principe, quum Domitiani gratia esset florentissi inus p Ubi nam ergo beatitudo ejus illa, quam adeo in illo celebravit discipulus Plinius 8 Mirum cst profecto nondum
vidisse eruditos quam haec omnia inepte invicem cohaereant. Atqui illud ipsum suspectam hanc sententiam facere potuit, quod longe verisimilius est, a modicis illis facultatibus, quas memorat Plinius ad divitias Nostrum quarum meminit Juvenalis) ascendisse, quam vice versa illum a divitiis ad modicas facultates recidisse. Ita certe quum nullo prorsus insigni infortunio notatum oti-
XXXVI ID. Sed miri sunt in hac universa cauSa tam recentiorum quam etiam veterum errores: Paridem illum seniorem intelligunt vitae Iuvenalis auctor anonymus, et vetus ille quem habemus Iuvenalis interpres, Claudii nimirum Neronis libertum a patrono ipso, Ut
Neroniana tempora illa refert scholiastes, in quibus Paridis mentionem fecit Iuvenalis. Ita Domitiani tempora
I. Ne votorum quidom lite halitia 2. Dio. L. rinantium t stimonia satis ipsa athi 3. Suotonius Tranquilln iti vita
239쪽
perstringere Iuvenalis non potuerit, qui paulo post exsilium obierit, quod tamen, vel ex ipso Satirarum opere, constat esse falsissimum. Atqui juniorem illum fuisse Paridem a Domitiano caesum, quem perstrinxit Iuvenalis, vel inde constat, quod Statium poetam dicat, post recitatam cum laude Thebaidem, Agaven suam tram diam Paridi illi vendidisse. Hic sane Statius ab eo quem habemus, alius esse non potuit. Ediderat ille Thebaidem suam paulo antea quam primum ederet Sylvarum librum: probatam nimirum antea recitationibus. Ita post initium Domitiani, et tamen ante Paridis caedem, et repudium Domitiae Agaven vendiderit oportet Si
tius. Adeo praeterea certum est, post caedem Domitiani Satiras scripsisse Iuvenalem, ut mirumssit profecto monitos a Lipsio , et Salmasio de eo amplius dubitare posse Viros eruditos. Non repeto hic argumenta
jam ab illis olim observata. Novum addo quod illos fugerat , sed vero longe certissimum. Marium' ille Priscum dicit nuper Afros discinxisse, proinde exsule in sactum damnatum repetundarum : sic tamen ut diis ipse iratis frueretur, provincia autem Victrix ploraret. Hanc ipsam Afrorum causam coram Trajano 3' consule 4 Plinius egit mense januario anni C. Et quidem eo eventu ut rapta fisco addicerentur, quae causa erat provinciae
plorandi, reliquis ipse in exsilio frueretur. Sunt et illa
Iuvenalis de Domitiano verba I .
Quum jam semianimum laceraret Fllivius orbem Ultimus, et calvo serviret Roma Neroni, etc.
a. Lipa. Epist. Quaest. lib. IV, 48,-so; satira VIII, versu IIo..p. Io. 4. Plin. Paneg. e. 76; et lib. II, ρ. Salinas. in Solin. Polyhis . FP. II, ra. 3. Juvenalia satira I, versu i , s. Juven. sal. IV, vs. 37, 38.
240쪽
Haec verba ad exsilium poetae retulit vetus scholiastes: u Propter quod, inquit, sub specie honoris relegatusa est ad cohortis curam in AEgypto, Hoasa, ubi momis tuus est. n Sed mitius fingitur Domitiani, quam fuit, ingenium, quum verba illa exsilio expiata credunt, et quidem tali exsilio quod speciem haberet honoris, quod praefectura potius quam exsilium appellaretur. Fuit quidem Iuvenalis in exsilio, etiam in AEgypto, ut e satyrarius colligitur i5: non tamen certe sub Domitiano. Immo Juvenalem in ipsa Subura memorat Martialis, anno postquam in patriam rediisset quod Traiani 3' consulatu factum) ad minimum ΙΙΙ, aerae nostrae chri tianae CIII, post caedem Domitiani VIII, quum tamen taedio et angore exsilii scilicet) mortuum testetur vitae
auctor anonymus. Nunquam redierit oportet qui taedio exsilii et angore sit mortuus. Fieri tamen vix potuit quin redierit, Nerva exsules revocante, qui a Domitiano fuisset relegatus, si quidem Domitiano fuisset superstes: praesertim ille qui per speciem honoris exsulaverat. Ita pugnant omnia quo minus vera esse possit recepta illa
XXXIX . Sed vero a Sidonii illo testimonio pendent recepti illi errores irati histrionis exsulem Juvenalem appellantis. Addit praeterea manifestum, ut putat, Suidae auctorisque veteris qui vitam Iuvenalis conscripsit, Cl. nychius. Atqui non idem dicunt illi, ut mox videbimus, quod putat ille dicere Sidonium. Ego potius vicissim ex illis explicandum existimo Sidonium. Sic autem se rem illam totam habuisse censeo. Exsul erat, uti jam dixi, Iuvenalis quum satiram seriberet XV. Hoc
. Martiat. lib. XII, ep. 18. ab Hadriano. Et quidem anno aerae
