De institutione oratoria ad codices parisinos recensitus cum integris commentariis Georgii Ludovici Spalding quibus novas lectiones et notas adjecit Joannes Josephus Dussault ... volumen primum septimum et ultimumMarcus Fabius Quintilianus M.F. Quint

발행: 1825년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

se delictum agnoscit, quod fuerit, pro Sententia Gentilium, tam atroci supplicio luendum. Inde enim invidiam numinibus faciebant in luctu suo Veteres, si qui

praeter meritum suum innocentes plecterentur. Inde

curam numinum providentiamque in dubium vocabant. Nemesi enim invidiaeque deorum imputabant mala illa quibus nullum esset, cur immitterentur, hominum, quod quidem sciri posset, peccatum. Promissorum certe et jurisjurandi fidem observatam arguunt, quod fidem illam sancire solerent diris in se familiamque suam imprecationibus, si fefellissent, a numine immittendis. Et dolum malum, etiam fide nec data nec sancita, diis obnoxium credebant. Haec certe vitam Quintiliani innocenter actam Ostendunt. XLΙΙΙ . Candorem praeterea illius in agnoscendis revocandisque erroribus testatum faciunt verba illius illa: u Ipse me paulum in alia quam prius habuerintu opinione, nunc esse confiteor. Et fortasse tutissimum uerat famae modo studenti, nihil ex eo mutare quod a multis annis non sensissem modo, verum etiam ap-u probassem. Sed non sustineo esse conscius mihi di

usimulanti, in eo praesertim opere, quod ad honoruma juvenum aliquam utilitatem componimus, in ulla. parte judicii mei . . Hic conscientiae suae potiorem habuit, quam vel famae, curam. Ita locus nullus erat gloriae cupiditati qua bona Gentilium opera deprimit plerumque S. Augustinus, eoque duce, juniores etiam theologi. Utinam adeo cordatos haberemus multos christianos. Eamdem sapiunt modestiam quae de se alibi dicit de inserendis singulorum, pro causae exissentia, narrationibus. u Me certe inquit) quantacumque nostris

t. Candor Quintiliani et modestia. . iti

252쪽

2 a ANNALES

uexperimentis habenda est fides, fecisse hoc in foro is quoties ipsa desiderabat utilitas, probantibus et eruis ditis, et iis qui judicabant, scio : et quod non arma santer dixerim, quia sunt plurimi quibuscum egi, quiu me refellere possent, si mentiar) fere ponendae a m u causae officium exigebatur. η Quam ille haec exiliter de suis in re oratoria experimentis , tot scilicet annorum illis, tam in schola quam etiam in foml Nec sua tamen in verba adigit ipsos illos juvenes quorum fuerat studiis praesectus, quorumque gratia has ipsas elucubravit, quas habemus, Institutiones. Aliorum fidein, aliorum judicium, appellat; tam nempe adversariorum advocatorum, quam ipSorum judicum, ne vel juvenibus suis quos hoc in opere alloquitur) arroganter quidpiam, aut pro imperio, videretur imponere. Illa porro, quum de Cicerone loquitur, quam demisset a Dissentire vixu audeo inquit a Cicerone. η Similem et illa spiram Quintiliani modestiam. In eamdem sententiam alibi: a De compositione non equidem post Marcum Tulliumn scribere auderem cui nescio an ulla pars operis hujus usit magis elaborata , nisi et ejusdem aetatis hominesu scriptis ad ipsum etiam litteris reprehendere id collo-u candi genus ausi fuissent, et post eum plures multau ad eamdem pertinentia memoriae tradidissent . . Quam etiam et illa non elate, sed cum Summa Ciceronis in jorumque reverentia conjuncta lXLIV . Idem a morum vitiis, etiam in Sermone, purissimus est. Suo quem instituit formatque oratori

viro optimo ne. loqui illa quidem concedit, quae viro gravi indigna essent atque indecora. Scurrilitatem ille

i. Etiam iii sermotio s quod ra- advorsa improbat scurrilitatem , rum illo seculo), Lotiis moribus maledirentiam, obsecenatat in.

253쪽

atque maledicentiam aversatur prohibetque. Ah eo abest quam longissime ut obscoenitatem aliquatenus probet. Eum tamen majores illo junioresque pmbavere Gentiles. Tvetur ipse Cicero, tuentur etiam a coaevorum Quin

tiliano virorum maximorum SariCtiSSimorumque exem

plis discipulus Quintiliani Plinius, et Plinio paulo junior Apuleius. Non dico jam peccantissimum in hoc

sermonis vitio Iuvenalem, quamvis et ipsum nescio quem philosophiae honorem prae se ferentem. Hinc sane intelligi inus quam revereri illum atque Prubescere civeniam rogare oportuerit Martialem. Ait ille quidem lascivam sibi esse pa0inam, at Vitam tamen honam. Plano tamen metuebat ne de eo fidem nostro facturus

esset Quintiliano: idque jure merito. Sic enim illo do

veteri poeta Afranio: ii Utinamque' non inquinasset ar-u gumenta foedis puerorum amoribus, mores suos fa u sus . . Urbanitatem ille quamdam dicacitatemque in suo patitur oratore : Sed talem illam quae u scurrae mimique persona aliena esset , quae Virum Gravem constantemque minime dedeceret, nec dice utis auctorita

. venit distortus inquit) Vultus, gestusque, quae in

is mimis rideri solent. Dicacitas Ptiam scurrilis et sceu nica huic personae alienissima est. ν Iterum a 4 Orato-u rem praeterea ut dicere urbane volo, ita videri assec-

. tare id, plane nolo. Quapropter ne dicet quidem salse a quoties potuerit, et dictum potius aliquando perdet,

u quam minuet auctoritatem. u in eamdem sententiam paulo antea u Ludere nunquam velimus, longeque

. Mart. lib. I, ep. 4. 3. Qui tit inst. lib. I, cap. 3, 4 a. Quintil. liis tittition. Orator. 4. lib. X , cap. r. 5. Itii l. 6.

254쪽

α44 ANNALES

. absit propositum illud, potius amicum, quam dictum, . perdendi. η Sic enim libentius legerim quam, ut vulgo legitur, perdidi. Et paulo postea: a Ea quae dicit viris bonus, omnia salva dignitate ac verecundia decent. a Nimium enim risus pretium est, si probitatis in penis dio constat. n Quam illa ad mentem mτραπε re prohibentis apostoli 8 Nisi quod sanctitatis ea est apud apostolum dignitas, cui parum decoram illam censet urbanitatem, quae apud Quintilianum viri boni gravitas est atque verecundia. Idem Noster alibi de jocistia: u Id tamen in Declamationibus est notabilius, lau-u darique. me puero, Solebat. η Incidit, pro nostris rationibus, pueritia illa Quintiliani, qua Declamationibus in scholis rhetorum operam dabat, in finem Claudii, et initium Neronis. Illo autem tempore melius audivisse dicacitatem illam et Senecae fratrisque Junii GaIlionis in Claudium satiris intelligimus, et Domitii Afride illo argumento libris. Erant enim illi certe tunc temporis in foro oratores omnium celeberrimi. Immodica tamen jocandi licentia Iunius Bassus, illa ipsa nostri pueritia, Asinus albus cognominatus est. Ita factum ut deinceps minus fortasse probaretur. Inde discimus quam opportune dicacitatem prohibuerit, Quintiliano puero, noster Apostolus: ille nimirum qui ea omnia praeci

Ad receptas enim hominum opiniones Voces illae pleraeque referendae sunt, et ad receptam adeo viri gravis honestique dignitatem. Discimus praeterea quam fuerit, Supra vulgus oratorum, gravis et severus ipse Quintilianus.

r. Quint. Inst. lib. VI, eap. 3, 4. 3. Quint. Inst. lib. VIII, cap. 3. a. Eph. V, 4. 4. Philip. IV, 8.

255쪽

QUINTILI ΑΝΕΙ. 245 XLV Sed vero colores Quintiliano nostro convicii loco Iuvenalem putat objicere Bisaltius. Quasi nimirum artem ille profiteretur struendi et destruendi vem Sutia ancipitem, atque excusandis sceleribus utilem et idoneam. Proinde illum putat, quum auctores satirarum

recenseret, laudato Persit libro, Iuvenalem praetermisisse. Sequelam illam falsissimam esse abunde jam, ni fallimur, evicimus. Iam enim ostendimus, quum Scriberet Quintilianus, nondum satiras vel cogitasse Iuvenalem. Ostendimus etiam dedita opera illum a nominibus viventium abstinere: ita nimirum ut ne Turnum quidem nomine designarit, quem in eo ipso argumento celebrem, et quidem illo ipso, sub quo scripsit Noster, Domitiano imperante, e Iuvenalis ipsius vetere sch

praeterea Lenium et Silium, omnes ex Aurunca, quos adeo potuerit Auruncae alumnos appellare Iuvenalis pariter ac Lucilium. Et sane plures fuisse coaevos in hoc poesis stylo celebres, quamquam tacitis nominibus,

docet ipse Quintilianus: u)Sunt clari sinquit) hodi

que, et qui olim nominabuntur. η Quod vero Persium etiam de nomine designarit, quod jam olim in vivis esse desiisset. Sed nec illud convicium erat quod Quintilianum a coloribus laudarit, sed potius elogium. Nec enim adeo Quintilianum hic peistringit Iuvenalis ipsum , quam Quintiliani nomine rhetorem quemvis: illa

nimirum causa, quod essetNoster, quum scriberet poeta, in sua facultate itisignissimus. Si illum intellexit vetus scholiastes. u Quintilianus, ait, orator egregius. Dic, ora

r. Ne quidem colores adhiberi s. Sehol. ad sat . I, v. IO. voluit nisi bovis, honestisque de 3. Qui til. Institution. Orato .

Causis. . . ii lib. I, cap. I.

256쪽

a 6 ANNALES

u tor, colorem ad defensionem hujus causae. n Nec sane

fuit Quintilianus colorum inventor. A Graecis illi, ut alia pleraque artium liberalium ad Latinos emanaverant. Colores etiam e Latinis memorat aliquoties Seneca pater. Imino Othonis Iunii librum earpit de hoc ipso argumento. Sed nec ipse magis sceleribus excusandiscolores adhibuit quam coaevi alii sui temporis oratores.

Νon potuit certe Scelctrum excusandorum causam ex

professo agere vir ille quem informat ' Optimus, et a sceleribus abhorrentissimus. Ars illa defensionum ut affuisset, non potuit tamen adesse animus. Tam ille malos a justis legum poenis eripere nolebat, quam nec justos sub legum praetextu calumniari et opprimere. occurrunt tamen in reis alioqui honis aliquoties causae excusandae potius quam defendendae, quum scilicet vir alimui non malus peccat imprudens, et hono etiam animo. Hic certe artem illam colorum atque excusatiOuum callere oportebat illum, quem instituebat Noster, bonum peritumque oratorem. Sed et ipse judex aliquoties in causa est cur colores adhibendi sint, assectibus deditus, et malis apparentibusque rerum fucis magis quam veris solidisque rationibus obnoxius. Hic certe artibus viro tamen bono et ingenuo dignis est fallendus, ut vel aequum ab illo obtineas. Hic coloribus minus in speciem honestis, et fallacibus circumveniendus

est; eo tamen fine ut honestum ab eo et verum exto queas. Ita nimirum ut mendacium intorim nullum, aut

quid aliud a viri boni officio alienum orator ipse dicat

aut admittat. Immo in hoc sita erat ars illa oratoris ho-

. Controvers iii, lib. Ill : C-- xxxm i Excerpta libri IV: Contro-trovors. xx a Controvers. xxv, lib. vers. via . lv : praefat. libri v. Controvers. u. Lib. I. CODir v. m.

257쪽

QUINTILI AN EI. 247nesti, si pro captu auditorum, argumenta quihus honos tamen honestosque fines aSSequeretur, accommodaret.

Nec aliud erat, in coloribus suis adhibendis nostri uuln- tiliani consilium v Honesia quidem inquit) honestis. svadere facillimum est: si vero apud turpes recta Obu linere conabimur, ne videamur exprobrare diversam. Vitae Sectam, cavendum est. Et animus deliberantis,u non ipsa honesti natura, quam ille non respicit, pro- amovendus: sed laude, vulgi opinione, et si parum v proficiet haec vanitas, secutura ex his utilitate : ali-u quanto vero masis obfficiendo aliquos, si diversa De u rint, metus. n Pergit deinde paucis interpositis: uali-u quando bonis quoque suadentur parum decora, da utur parum bonis consilia, in quibus ipsorum, quiu consulunt, spectatur utilitas. . Sed magis fieri solere

illa quam sibi probari, ostendit in sequentibus. ud ume inquit) fallit quae statim cogitatio subire possitu legentem: u HOC ERGO PRAECIPIs t ET HOC FAS PUTA8 8 Quibus ita respondet: a Poterat me liberare M. Cicero, u qui ita scribit ad Brutum, propositis plurimis quaeu honeste suaderi Caesari possent, sim ne honus vir, si ullare suadeam in Mi NIME. Addit deinde post pauca:

κ NEC EGO QUIDQUΑΜ FIERI TURPITER VELIΜ, verum iu- uterim haec vel ad scholarum exercitationes pertinere u credantur. Nam et INIQUORUΜ ratio noscenda est, ut umelius aequa tueamur. n Hinc sane constat ab eo non

probari, si quis mala, quocunque demum praetextu, Suaderet. Itaque sequentia ad aliam illam ejus rationem reserenda sunt, qua iniquorum rationem noScendam esse dixerat, quo quis melius posset vel aequa tueri. De sit ergo u' Interim si quis bono inhonesta suadebit

. Quint. Itis . lib. IlI, cap. 8. a. Ibid.

258쪽

24S ANNALES . alius quis nimirum ab eo quem hic informat bono

is oratore) meminerit non suadere tanquam inhonesta; u ut quidam declamatores Sextum Pompeium ad pir ulicam, propter hoc ipsum quod turpis et crudelis sit, is impellunt: sed dandus illis deformibus COLOR, idqueu etiam apud malos. Nec enim est quisquam tam malus,u ut malus videri velit. n Quid hic apertius quam malum omnem colorum usum a Quintiliani mente esse ali nissimum' Constat praeterea, quae alibi de coloribus tradit Quintilianus , ea ad colorum artem, non autem ad malum artis usum, esse referenda. Vidit enim ille certe quantum pugnaret cum Viri boni quem ille or torem instituit, officiis usus ille colorum. Sic ergo sibi ipse sibi eadem obiicit, quae vult Iligaltius obiecisse Iuvenalem : u 'Quid ergo tantum est artis in eloquentia pis Cur tu de COLORIBUS , et difficilium causarum defenu sione, nonnihil etiam de confesso locutus es, nisi ali-u quando vis et facultas dicendi expugnat ipsam verita-utem y Bonus enim vir non agit nisi bonas causas, easu porro etiam sine doctrina satis per se tuetur veritasu ipsa. η Respondet ut antea: u Pertractare quo modo

u aut pro salsis, aut etiam pro injustis aliquando dicautur, non esse inutile, vel propter hoc solum, ut de-u prehendamus, inquit, et refellamus; quemadmodumis remedia melius adhibebit, cui nota, quae nocent, fumu rint. n Tum etiam ostendit bono nonnunquam, nec viro hono indigno, consilio auferendam esse aliquando judici veritatem; eoque facere colorum illam artem. Videat lector, si libeat, quo pacto illa colligat. Nec enim longius evagandum est. Mihi satis est impraesentiarum malarum Cau Sarum, per quaesitos in speciem colores

i. Quint. Inst. lib. IV, eap. a. a. Quint. Inst. lib. XII, cap. 3.

259쪽

QUINTILIANEI. 249

defendendarum artem nunquam profiteri voluisse nostrum Quintilianum. XI VI . Unica tamen est in moribus ejus macula quam ego nec eluere, nee tueri volo, effusa nimirum illius in Domitianum tyrannum adulatio. Tanta quidem illa ut ne quidem hominis nomine dignum divinis ille tamen laudibus extollat. Quarti enim libri prooemio pro numine illum habet, et primo etiam loco

invocandum censet. α Nunc omnes, inquit, in auxiliumu Deos, ipsumque in primis, quo neque praesentius aliud, neque studiis magis propitium numen est, inu vocem. n Μorum ille sanctissimum ' censorem appellat, cujus in neptem Iuliam flagitia, dum morum si dium profiteretur, irridet Iuvenalis. α δ Quis, inquit, - u Caneret bella melius, quam qui sic gerit Z η Quum ne bella quidem ab eo recte gesta compertum eSSet POStemptam pacem, emptosque de quibus triumphari pose Set captivos; post proditas machinas, fictasque Decobali nomine deditionis litteras. Virtutum nescio quem fulgorem in eo depraedicat, qua laus ejus in re poetica prae-

Stringeretur, quem tamen novit a saevitia, avaritia, libidine, infamissimum. IIaec ille post tot illa annorumque plurimorum experimenta, ne adhuc latere Domitiani vitia potuisse suspicemur. Haec nos libentius in coaevis Martiali, Statio, et viro caeteroqui maximo, Sed tamen militari, ferremus Iulio Frontino. Sed in viro bono, philosophiaeque studioso; sed in animo erecto Vereque generoso magis est profecto quod miremur tam projectam illam et servilem adulandi humilitatem. Licuit enim fortasse quem merito laudare non potuit,

. Vix tamen des denda rius in a. Quint. In t. lila. XII, cap. a. Domitianum ηrannum adulati a. 3. Quin . Inst. lib. x, cap. I.

260쪽

abo ANNALES

saltem tacere. Nescio tamen idne ipsi licuerit, si vellet esse salvus. u Beor quidem aliter quam invocato nu-u mine maximi imperatoris NULLUM OPUSCULUM meum α coepisse,n inquit Statius . Haec .ille necessario feceritne officio non constat, fateor: ita tamen se rem habuisse suspicor. Sic enim itidem coaevus Statio Marti

lis Domitianum ipsum compellat: . OMNES quidemii libelli mei, domine, quibus tu famam, id est, vitam ii dedisti, tibi supplicant: et puto, propter hoc legun-u luta n Fieri ergo potest, ut viri celebres, nisi sui metitionem cum laude fecissent, hoc aegre fuerit laturus. Maxime vero hoc exspectare potuit a Quintiliano, qui et salarium publicum e fisco, et honestam missionem, et nepotes sororis instituendos in spem imperii ab ipso Domitiano accepisset. Fecit certe praeter morem Suum quum vivum illum a studio poetico laudaret, qui alios laudare non Solet praeterquam mortuos. Erat enim ingenio laudis avidissimo et suspicacissimo princeps, si quis alius, certe Domitianus. Utrisque enim, et colentibus eum, et non colentibus pariter succensebat: illis quod a sentari. his quod negligere viderentur. Ipsa

suit noster Quintilianus. Sic alia ejus illustria facinora foedo iandem adulationis vitio similiter dehonestavit pater A. Vitellii imperatoris L. Vitellius. Ita nulla sunt

sine maculis hominum, praesertim ethnicorum, Ornamenta.

XLV ΙΙ . Quantus vero fuerit, et quam diligens in

sua arte oratoria observator, ipse nobis obiter ostendit.

. Sta . sylv. IV, praef. 4. Quintiliani nostri in Arte sua I. Mart. lib. v II, praes. Oratoria insistiis experientia, o 3. Dio, lib. LXVlli. memoria.

SEARCH

MENU NAVIGATION