De institutione oratoria ad codices parisinos recensitus cum integris commentariis Georgii Ludovici Spalding quibus novas lectiones et notas adjecit Joannes Josephus Dussault ... volumen primum septimum et ultimumMarcus Fabius Quintilianus M.F. Quint

발행: 1825년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

RECENTIORUM IUDICIA. 7

humanarunt lite doCtores, versantur in obscuritate rerum

et artibuq reconditis et subtilibus, sed rationem omnem in medio et communi u ra, hominum moro et scrinone PDRitam esse Profitentur. Non ex discrepantium opinionum varietate, ea quae optima Videntur esse, dubii saepo et incerti eligunt, sed uni naturae et consuetudini, eique Pe sectissimae, attondentes, nullam aliam eloquentiae sibi imaginem cogitatione singunt, nisi qua in ipso actu exprimere debent: et quum naturae Constans seu Per et ea dona sit ratio, non infinitarum linguarum variolus, non morum .

et institutorum, quibus gentes et populi distant, dissimilitudo, non Educationis aut studiorum diversa conditio, non de rebus divinis et humanis discrepantes sententiae, eloquentiae etiam praeco pia dubia ot instabilia faccro Possunt. Sed quocunque sermone, apud quosculaque PopuloS de quibuscunque rebus agendum est oratori, Utia seri Peret Certa eloquendi et agendi est ratio et disciplina. Et quamvis una eademque lingua, primum rudior et incomptior, postea magis magisque poliri et exornari coeperit, non tamen diversam eloquentiae imaginem ejus cultor sibi formabit, sed ex eodem, omni temporum, loCorum Ptrorum statu, fonto docendi et movendi eos, qui se uu-dient, rivos deducet, ex quibus ab omni aevo arte dicendi clarissimi viri deduxerunt. Si Athonae jure gloriatae fuerint, apud se inventam simul et Persectam osse eloquentiam, Roma quoque nihil se reliquisse jure jactaverit,

quo minus oti sua lingua popularibus eadem tradiderit, quae florentibus Graecipe robus rhetores prodiderunt; roli- quarum nationum magistris uihil superesse potuit, nisi ut regulum et normam eloquentiae semel constitutam, Confirmarent , et nihil novi se docere posse confiterentur. Neque etiam id sibi suini' it Fabius, ut novae cujusdamRrtis, nut cui ad sua tempora imperfectae aliquid adjici Possit, armua primus evulgaret, sed ut neglectae non tam

82쪽

a SELECTA DE M. F. QUINΤILIANO

tum, sed suo tempore insigniter per declamatores depravatae eloquentiae Praecepta, ab utriusque linguae viris urit so tradita, in unum corpus collecta promulsaret. Hinc quoque evenisse videmus, ut ex immenso illo rhetorum numero, qui spud Graecos floruerunt, praeter Aristotelem et quosdam alios, qui tamen non omnes eloquentiae Partes excusserunt, Paucissimi ad nos perveneri ut, et ex Romanis, praeter Ciceronem et Fabium I qui hoc io genere maxime enituerunt, nemo fere dignus sit habitus, qui ad

posteritatem transmitteretur, quum nihil ad lamandum illum perfectum oratorem duo illi neglexerint, effecerintque ut aliorum industri e nullus sit I iis relictus. Non mirandum ergo, si per tot seCul una decursum solus fumrit Fabius, qui omnium suffragia tulerii, et qui, quamdiuoloquentiae et litteris honos habebitur, 'Di s sem Per, ut

consummatus facundiae magis erue juventuti commendari sit meriturus. Quam etiam causam mortuae quasi paullo post Fabii tempora Oloquentiae et Commutatae in barbaram

quamdam et stultam loquacitatem, fingemus Z nisi quod minus Fabio et Ciceroni auscultantes viri, aeuta quidem, nec ingenio aut eruditione orbati, sed inani specie ablati,

pro naturali fucatam quamdam et Orruptanti eloquantiae imaginem amplexi fuerint. Quae orati Opis deformitas ad renascentia domum in Italia bonarum artium studia Permansit, quum a POggio ex tenebris et claustris, quibus Per tam immensum temporis spatium fuerat cohibitus, protractus Quintilianus antiquum Or tioni decus et splendorem restituit, et renovavit. Quantum hi de Institutione

Oratoria inventi ante tria secula libri contulerint ad p lienda ingenia et linguas eruditorum, quanto gaudio haeCeruditionis instrumenta excepta, quanta conis ratione, urte

83쪽

RECENTI OBUM IUDICIA. 73

seculi monumenta. Nemini etiam mirum accidere Poterit, tot Quintiliani , a quo typographia frequentari coepit, edi tiones prodiisse, ut vix potuerint eruditionis Et eloquentiae studiosi satiari. Quarum ne longum pertexam CB talogum, diligentia Cl. Almolovetiti effecit . qui, quum novam Fabii editionem moliretur, et undique editiones quotquot potuerat, Conquireret, earum indicem ediderat . qui deinde tomo V Historiae criticae insertus, et post has praefationes proditus, nobis do variis Quintiliani oditionibus disserendi gratiam fecit. . Ita ut nihil fere supersit, nisi ut, quibus subsidiis nos instructi ad hanc curandam aggressi sumus, breviter disseramus. Neque etiam de ipso Fabio, usque vita et fatis longam instituemus orationem, quum hoc virorum i ' ignium, ut Nicolai Antonii in Veteris His-Paniae toni. I, et inprimis Dod elli industria praeceperit, cujus Annales; Quintilianeos subjicere noti negleximus :plura etiam tam de meriti Fabii, quam diversis doctorum virorum curis et editionibus Fabricius congessit, quae ex viri diligontissimi nihil O theca latina, ejusque sup PlemuntU, Peti possunt. Ex quibus, et quos illi laudant, abunde discere poterit lector, qua ratione repertus primum a Poggio sit Fabius, et quae sint priorum, qui ante nos in

edendo et empti dando eo elaborarunt, merita; NOS CO

tenti simpliciter enarrare viam, quam in laboriosissimo opere instituimus, ot quibus copiis instructi ad illud accessimus, breviori praelatione det ungemur. Scripti codices initio nulli ad manum fuerunt, quum pauci in bibliothecis nostris repEriantur, et Omnes ferereCentioris aetatis, maxima inque partem ex primo illo in

Sancti Galli coenobio a Poegi P reperto codice proPugati credantur. UM vero primus illo codex lateat nondum Fesciscere potui, sed postquam illo a Poggio, honesto furto ut hoc subindicare do hannes Κosterus in San-Gallensi bibliotheca, tora. III Rer. Memannic. p. I 6 I, a Golda Sto

84쪽

4 SELECTA DE M. F. QUINTILIANO

editarum videtur j sublatus fuit, in Italiam missus, ibique

certatim descriptus fuit. Florentiae illud exemplar ex Germacita allatum Ae Iegisse testatur Raphael Ilegius in com-m utario ad epistolam Fabii ad Tryphonem; an vero adhuc ibi servetur ignoro. Cl. Almelo venius, qui constituerat novam Quintiliani editionem procurare, ex Codice antiquo varius lectiones margini libri sui adscripserat, quas nos ex exemplari suo sibi excerpsisse prius credentea Almelou niani nomine insignire inceperamus, quum deinde Q. Francii fuisse, illumque rius usum Almelovenio indulsimo intellexerimus: quum vero profligata jam ad lib. V, cap. Io, editioris, sublatis rebus Loidam commigrassem, statim bibliothecae pubIicae pluteos excussi, set in iis tres Codices V Sianos repositos reperi, quos quanta licuit diligentia Contuli, variasque lectiones exinde verbis Fabii subjicere incoepi, reliquis in calcem inter addenda rejoctis. In horum codicum collatione nihiI humavi mihi accidisse amrmare

non Rudeo, quum saepe et acies oculorum et mentis in hoc ingratissimo labore obtunderetur, et evenisse forte potuerit, ut adscribam primo codici lectionem aliquam, quae in secundo vel tertio reperiatur. quamvis id raro evenisse meminerim. Quam facilis vero diversos uno tempore codices conferenti talis lapsus esse soleat, doCero Possent omnes fers, quicunque hoc saxum volverunt: Et ne latius

ovnger, ipsum Gibsonium; erius fidem et diligentiam

Summum non Potui satis suspicere, aliquando tamen humani hujus peccati non immunem ossendi, et saepe pro discrepantibus corcum lectionibus dedisse diversas longe

Re nominat, imo lemmata etiam quaedam in marginem librorrim conjecta, earum et o produxisse, ostenderes in facili foret. Quare et mihi ignoscendum .eque atque aliis contendo; neque facile criticis, tam molesto opere in summum reipublicae litterariae usum perfungentibus, convicia faciendia, nisi mala fide, et ut conjecturis suis aucto-

85쪽

BECENTIORUM IUDICIA. 7S

ritatem CODCilient, manum veteris librarii ementiuntur, inquam Partem me nunquam Peccasse conscius milii sum.

Serius ad me transmisit vir optimus et eruditissimus Der- nardus Monte sal conius varias lectionem codicis Coibertini, quom illo duo docimi sero seculi esse credebat, et quas a

libro foro iv adhibuimus; aliud, et ex ipso I'oggii codico descriptum exemplar in eadem bibliotheca esse didici ex Menagii Antiba illeto, qui illud ex Heingiana in Cothortinam migrasse Durrat. Codicis etiam Boii sargiani, quem nunc habet biblioLheca Bernensis, variantes lectiones ad me misit humanissimus et doctissimus Juvenis d. Georgius

Alimantius, cui pro hoc insigni officio publice gratius, quas debeo, ago; sed et has in ultima hujus editionis folia

rojicere Coacti fuimus, quum venissent ad nos eo temPOre,

quo libri do Institutione Oratoria jam descripti typis essent. Ad marginem praeterea oditionis G1Πphianae a. i536, quae est intor Almolovenianos iu Bibliotheca Ultrajectina Codices, erant quoddam variae lectiones, excerptae ex antiquo exemplari manu scripto a Joanne Poullain Turonensi, Aureliano Canonico, quod absolverat a. i 465. Sed cito defatigatum, quisquis illo fuerit, qui codice illo usus est, RPParet, nam an tu Cap. 3, lib. I, jam defecerat: alia vero manu hic ot illic quaedam emendationes in oram libri con-Jectae erant. IIaec fere nobis ex antiquis ot manu exaratis codicibus subsidia praesto fuerunt, quae, si mihi parum Profuerint, me doctioribus et acutioribus ad omendandum Fabium planiorem viam posthac monstratura spero : Hul lus enim, credo, scriptor ad nos pervenit, in quo totu Tecta Et plane desperiata adhuc loca supersunt, quibus ut medicum manum ud hibere, et excutere quidquid ubique codicum lateat, eruditi viri et eloquontiae studiosi velint,

magno opere Contendendum est. Et ut harum rerum Cupidis etiam satisfaciamus, breviter indicare visum est, ubi Codices quosdam Superesse, et quos jactaSse Se untiqua

86쪽

16 SELECTA DE M. F. QUINTI LlANO

exemplaria possidere, legendo didicerim. Vestu ti simumae certis imast fidei librum Quintiliani. sed nulla nota addita loci, ubi ha reat, se legisse et vidisse testatur Domitius Caldorinus, Adnotationum di versa r. tiam. I, Facis Criticae, pag. 3i6. In Bibliothoca Gothntia optimum Quintiliani exemplar servari didiceram olim ex Cl. Tengelii colloquiis menstruis anni 1694, pag. Io8; et postea in Cat logo MSStorum o jus hi bliothocae a celeberrimo Cypriano edito, cap. i, p. 66, legi illud admirabili studio consectum, et noma portatum ex Pii III Bibliotheca. Quem ut diligenter excutiant ot prodant viri, qui ii; in Germania

studiis tenentur, docti, veho montor rogo. In Ambrosiana etiam Mediolani bibliotheca segregium codicem, et litteris uncialibus scriptum vidit Isaacus Vossitis, ut cognovi ex epistola rius kal. novemb. i 647, ad Nic. Hein funia data, quam cum infinitis aliis servo. Johannes quoque Gerardus Vossius, lib. I de Vitiis germonis, cap. i8, membranRS EX paterna ct avita bibliotheca a Joachimo Camerario. Su cico ad Belgus legato, sibi datas laudat; quae uri ad ejus

filium Isaacum tra ierint nescio; secundum tumori Codicem Vossiarium posse eu idem esse, inde suspicor, quia

duo alii codices, lib. III, cap. 6, pag. hujus editionis 2 53,

habent res cyestae, in Camerarii vero membranis regestae esse notaverit Vossius pater : hunc etiam codicem Johannes Stephanus Stephanius, qui in Fabium commentarium moliebatur, a VOssio per epistolam petebat. Ad quatuor . scriptorum fidem se fabium emendare aggressum prostetur Latinus Latinius in epistola ad Andr. Masimi , p. 23i: sed nihil itido prolatum osse novi, quum in bibliothecam

suum quasdam tantum in Declamationes emendationes

retulerit, nihil vero in libros de In titutiones Oratoria, in

quos tamen nota Confeci se easque possedisse Cardina

87쪽

nRCENTIORUM JUDICIA. 77

intellexisset in Declamationesitantum supereSSe Pau Squasdam notas, eas inspicere se neglexisse scribit Nicolao Heinsio, a. i662, addens admixtas etiam suisse Anil reae Masii Observationes. Hujus vero, ut hoc in transitu addam, Biginti, viri dum viveret ad officia amicis praestanda nati. et qui undique x iris doctis subsidia et ornamenta eruditionis conquirebat et suppeditabat, epistolas plurimas ad Heliasium datas possideo, quas in publicum emitti maxime e re Iitterarum foret, quia plenissima historiar litterariae cognitio eorum temporum inde hauriri posset; sed fastidit lioc librorum genus typographorum natio, et

licet axi dissimo epistolas virorum doctorum B Ppeti videat, hora tam n suo pretio venire, nisi ubi deficere et rara esse exemplaria incipiunt , experitur. Honricus Ernestius etiam promiserat se Fabium ex MSS..codicibus emendatiorem Producturum, ut narrat Cl. Tengelius CollOq. Menstr. an. 1692, pag. 586. Probae et antiquae notae codicem, et quo meliorem nullius scriptoris vidit, se Dasi leae nactum

scribit Barthius, lib. XIV, Ad vers. 18; et XXXI, 5, ubi quaedam loca ope ejus libri restituere conatur. Vidit otiam aliquot codicos in Italiae hibliothecis vir celeberrimus Montesal conius, et Diarii Italici, pag. 3O , membranaceum sed recentem in bibliotheca viri illustib Valletiae,

in qua et Vallae collectanea erant in Institutiones oratorias, Pag. 3o5, memorat. Idem Florentiae in monasterio S. Mariae membranaceum, pag. 375.. et Fesuli in Isbliotheca Cosmae, in. enobio canonicorum alium vidisse se PHg. 393 narrat. Plures superes)o nullus dubito, sed pau-COS, qui magnam prae se ferunt aetatem, et qui non ex

Poggii illo codico descripti fuerunt. Atque haec de codicibus librorum do In titution o Oratoria, quorum ope et nos usi sumus, et postea alii uti poterunt, sufficiant. Aliquid etiam de Declamationibus et quas magiis ne quid desiderari in hac editione posset, quum ut eas admodum

88쪽

γ8 SELECTA DE M. F. QUINTILIANO .

dignas censeam, in quas inultum temporis ot laboris impendatur, subjiciendas putavi. adjiciendum erit. Sub Quintiliani nomine in in majores, quam minores circumso videmus, et a quibusdam duos Quintilianos, avum et no-Potem celebrari, quum inibi nunquam a Quintiliani manu profectar esse videantur, sed, ut viri doliti jam diu ostenderunt. divorsorum rhetorum Et non unius petatis esse

foetus, quum una sit alia nitidior et elegantior. Illae vero, quae avo adscribi solent, minime prie carioris sint commendabiles, quum ille tamen multo Propior Augusteo aevo, et paene illud tangens, debuisset eloquentiae palmam omnibus praeripere. Et hinc forte Teti Zelius colloq. Menstr. ann. 1696, P. 717, Quintilianum, non uddens, an avum, an nepotem volit, Augusti temPore floruisse, affirmat. Quare, Puto, nobiscuin non male actum fuisset, si pro his luxuriantium, et ut Petronius recte censet, genere quodam furiarum, inquietatorum Declamatorum foetibus, alia et in igniora veteris aevi monum nia in ortos librarii et insciti ransmisissent; ego Certe omnes has Declamationes, quae nihil fere simplicem et naturalem oloquentiam adjuVant, juris vero studium paruin illustrant, pro uno vel altero Livii uot Taciti volumino in lucem protracto lubens tenebris redonarem. Quum tamen edendae essent, nihil, licet ingrati, laboris omisi, ut illae quoque integriores et a mendis plurimis depurgatae prodirent. Auxilio fuere quatuor codicos, quos Lei densis bibliotheca suppeditavit, Ox quibus duo ex Vossiana in illam Commigrarunt, et quorum conserendorum molestiam minorem feci uoptimorum juvenum , Cornelii Achersdychii et Francisci ouiloni orpii,

auditorum meorum summae spei, humanitas, qui maximarius laboris parte mo sublevarunt. HuC accesserunt exincerpta codicis, quem littera W notavimus, et quem Olim cum Cl. Alinelo venio communicaverat amplissimus Iohannes de Wit, amicus nobis olim summus, et magni illius

89쪽

BECENTIORUM JUDICIA. 79

libertatis et legum patriarum vindicis non degener futurus filius, nisi eum florentissimo Belgii statui invidissent acerba fata. Coibertinorum et S. Victoris codicum variet tes Obrechto, Gron oviani Cl. Schultingio debentur. Ad minores Declamationes emendandas nulli antiqui codices assuere. Sed ex hibliothocae Lei densis pluteis protulimus excerpta ex Quintiliano, quorum ope loca quaedam majorum Declamationum aliter posse constitui atque hodie leguntur, nullus dubito, sed nobis temporis penuria Iab

rantibus, et Ovidianae majori cum voluptate musae operantibus, non vacubat haeC accuratius eXCutere. Quis nuCtor horum ExcerPtorum sit, non liquet, sed Eum, qui consecit

Catalogum Bibliothecae Lei densis, pag. 385, suspicari

video, esse Adelardum Bathoniensem, quia his excerptis subjicitur colloquii inter AdeIardum et nepotem de causis rerum fragmentum, et quod inscribitur Ricardo Bajo-Censi opisCOPO, quos ego omnes penitus ignorare me fateor. At superesse etiam multa adhuc in bibliothecis D,

Clamationum manu exarata exemplaria, nullus dubito, et

in indicibus bibliothecarum memorari video : sed non

accurate satis Excussisse Cl. Fabricium editionem Oxoniensem anni i69a, quam ille ad MSS. codices recensuisse virum doctum refert, patebit facile lectori. qui nullas in eis novi codicis discrepantes lectiones notatas videbit, sed omnes ex prioribus editionibus, et notis et conjecturis Gronovit et aliorum varietates, pro MS. Codicum lectionibus venditari. In minoros Declamationes sine more gra Satus est II Odius, qui, nullius codicis auctoritates fretus, Omnia Pro arbitrio immutavit, et addendo, detrahendo, longe diversas nobis exhibuit a prius editis Declamationes. Pithoeus unius codicis praesidio pauca quaedam emendavit, et nova accessione volumen locupletavit. Vidi otiam viros

doctos jactare, se possedisse diversa quaedam ab editis exemplaria. Ita Utricum Fabricium, summum olim a Ctum

90쪽

8o SELECTA DE M. F. QUINI ILIANO

et Trevirensis Episcopi consi Ilarium et in Hispaniam legatum, habuisse alium et diversum codicem Darrat Barthius ad Pap. Statii Theb. lib. IX, 169, qui et memorat Rod Ol-phum Agricolam habuisse opus aliquod altercationum Quintiliani, ut jactat lib. III de Inveni. cap. i5, et Basilium Fabrum, cujus Thesaurus linguae lutitiae quum maxime Celebratur, aliquot centonas Fabii Declamationes habuisse et Oporino excudondas dedisse: sed do quibus existimandi nulla est facultas, quia interciderunt, nec in lucem exie

runt.

De editis, nihil sere monere attinet, quum Os codiceStantum adhibuerimus, qui cura virorum doctorum recensiti, non ad verbum ex prioribus descripti esse videbantur: et quum hujus laboris in libros do institutione Oratoria magnam jam partem praecepisset summae vir industriae. Edmundus Gibson, nos analecta quaedam et spici legia tantum adjecerimus. Puto vero maximam illos ab eruditis gratiam inire, qui ex bibliothocarum codicibus, tam scriptis, quum oli in editis, disci Opautes cum Orbe erudito te tiones Communicant: in quo opere principes ab uliquo tempore Britanniae cruditos celebramuK et laudamus, qui quum et publicos ct privatus bibliothecas immenso scrip- torum, Et rurissimorum, primis t7pographicae artis initiis

excusorum, Codicum numero instructas frequentent, tot editiones omiserant hac sola dote commendabiles. Quam Operam non suo pretio in altos aestimare videm quum qu Otidianis illis editionibus, quae tot inficetis et puerilibus

adnotatiunculis commaculantiar, immensum quantum sint

praeserendae illae, quae diversas MSS. lectiones solas exhibent. Alterum enim quivis, etiam ex plebe et infimis liti ratorum subselliis inter eruditos praestare facile potest et audet, sed thesauris illis, quos MSS. exemplaria interioribus litteris excultis aperiunt, eleganter et sapienter uti non cujuslibet est ingenii, sed illis modo contingit, qui, acu-

SEARCH

MENU NAVIGATION