Jus ecclesiasticum universum antiquae et recentiori disciplinae praesertim Belgii, Galliae, Germaniae et vicinarum provinciarum accommodatum ... auctore Zegero Bernardo VanEspen presbytero, J.U.D.SS. canonum professore in Academia Lovaniensi. Tomus p

발행: 1766년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

sus Ere asileum Inmissum. Quin tamen hare Episcoporum remissio, seu relaxatio, aut mitigatio dici possit quaedam speetes Indulgentiae, dubitari nequit reum revera poenitentibus per Episcopos aliquid remitteretur, sive indulseretur. VI. Tertia species Indulgentia occurrit

apud Veteres , & praesertim apud S. Cyprianum ; quae dabatur ab Episcopis ad

preces, & intercessionem Martyrum.

De hae Indulgentia linet scribit S. Cyprianus Epιν. i 1. Si quis libello a Maris tyribus accepto de seculo excederent , se exomologesi iam , & manu eis in poe- is nitentiam imposita cum pace sibi a Maris tyribus promissa ad Dominum remittem rentur ,,. Hoc est, lapsi in idololatriam, etiamsi citd durante ranitentes non fuerint, nee poenitentiam petierint, si periculo mortis urgente, poenitentiam cum lacrymis &magno agestu desideraverint , eis haee indulgebatur ; manu in poenitentiam impositi, eum pace, id est , reconciliati ad D minum dimittebatur, si modo libellis Martyrum essent muniti. Hoe oeconomice sive

per Indulgentiam in favorem Martyrum deeretum fuisse scribit Cyprianus. VII. Neque id exiguum erat Martyriim privilegium . Iuxta Canonicam enim

disciplinam filius aetatis , qui sanus poenitentiam neglexerat, eam nec in vitae perieulo constitutus aecipiebat, sed isne reconciliatione e vita migrabat; uti late probat Morinus lib. 9. cap. 24. ibidem ostendens, quod ante hoe oeconomicum ae dispensat rium Decretum numquam moribundis illis pax seu reconciliatio data suerit ab Epist pis , qui sani numquam pc nitentiam eg rant , aut petierant : at illud primum in

savorem lapsiorum, & Martyrum a S. Cypriano , & Episcopis Africanis , ac postmodum a Ciero Romano inductum suisse. VIII. Nequaquam tamen hoc istum fuit Martyrum privilegium ; neque haec sbia Indulgent a , intuitu precum , M liheli

rum Martyrum Poenitentibus data . Certum enim est, etiam sanis ae bene Valentibus poenitentibus ob preces Martyrum , concessam fuisse aliquam indulgentiam; uti ex epistolis S. Cypriani probit Morinus

Iib. ς. cap. 26. & ostendetur capite sequenti, ubi exponendum erit , qua cautione ,& moderatione haee Indulgentia ab Episeopis daretur, & quid a Martyribus o

servatum vellent in datione Lihellorum.

IX. Quarta species Indulgentiae diei

potest illa poenitentiarum , sive poenarum remissio, quae secuto x. fieri coepit intuitu alicuius operis laboriosi propter evidentem aut apparentem Ecclesiae utilitatem suscepti.

Indulgentia illa proponi solebat hae fere

sermula: Qui hoc opus egerit, aut, ut is peragatur , pro viribus annixus fuerit,

,, peccatorum Omalum remi Isionem conseis is quatur is

Magnum illud opus sere semper suit,

arma contra Ethnicos , Haereticos , aut

Sehismaticos serre; vel si ipse per se serre non possiet, suis sumptibus alere qui serret. X. Insgne , & memorabile huius Iu-dulgentiae , sive remissionis exemplum suit expeditio Hierosolymitana , hortante Urbano II. a Gallis anno io96. suscepta ,& descripta a Guillelmo Tyrio De Beialo Sacro ; qui libro r. relata exhortati ne Urbani II. ad hanc expeditionem suseipiendam , subjicit verba , quibus suam exhortationem finiebat Ponti sex : Nosis autem misericordia Dei , & Beatorumis Apollolorum Petri, & Pauli auctoritateis confisi, fidelibus Chrillianis, qui contra

,, eos arma susceperint, & onus sibi huiux,, peregrinationis affumpserint , immensas ,, pro suis delictis poenitentias relaxamus eis Qui autem in vera poenitentia decessie-o rint , & peccatorum indulgentiam , &is fructum aeternae mercedis se non dubiis,, tent habituros ,, . Haec exhortatio habita sertur a Pontifi-ee in Concilio Claromontano , in quo etiam hie Canon conditus est: Quicum- ,, que pro sola devotiove , non pro hon ,, ris, vel pecuniae adeptione, ad liberan-

,, 8am Ecelesiam Dei Hierusalem profe-- flus suerit, iter illud pro omni paeniten-

,, tia ei reputetur M.

Hane Indulgentiam , seu remissionem plures sequentes Pontifices confirmarunt , uti ollendit Morinus lib. Io. east. I9. XI. Si hujus expeditionis labores , eX- pensae, itineris molelliae, patriae . familiaeque abdicatio, aliaque his adjut icta incommoda expendantur, facile apparebit, quod

expeditio haec longissimis poenitentjis non

212쪽

PARs II. SEc T. I. TIImmerito aequiparari possit, ae proinde qui

hane expeditionem Poenitentiis Canonicis Dermutabant , non χυύσεα χαλκῶιων a , sed paria paribus rependebant. XII. Quia tamen hanc expeditionem susciperent omnis generis homines, etiam innocentissimi, ex sola devotione, aut spiritu voluntariae poenitentiae , tegebatur hoc titulo ipsa criminis professio , quae alias Poenitentiae Canonicae praesertim publice peragendae annexa videbatur; ac propterea peccatores publici hane expeditionem prae Canonica poenitentia eligebant. Ad haec notum est: quam multos ad suscipiendas peregrinationes , quantumvis laboriosas, & periculosas, ae dispendiosas incitet curiostas ; praesertim si specie religionis insuper velari queat; ipsaeque peregrinationes etiam ab honellioribus suscipiantur , & laudentur , imo tamquam ad opus admodum pium suscipiendum Superiorum exhortatio accedat.

Denique si hominum secularium genius attendatur , videbitur, quomodo sese militiae potius, tametsi cum summo discrimine magnisque incommodis, addicant, quam duriusculam aliquam poenitentiam a Sacerdotibus impositam acceptare, & sub Sace dolum directione peragere velint. Haee si quis expenderit , non mirabitur adeo ingentem multitudinem hanc expeditionem suscepisse, exhortantibus praesertim Pontificibus, & Episcopis, atque omnium peccatorum , & integrae poenitentiae remissionem addicentibus ; ut de hac multitudine scribens S. Bemardus Ερ. 2 6. dicat: Vacuantur urbe ς , & castella , & peneis iam non inveniunt, quem apprehendantis septem mulieres virum unum, adeo ubiis que viduae vivis remanent viris, , . XIII. Hine ulterius colligitur, qua ratione haee indulgentia , sive potius Poenitentiae Canonicae commutatio, occasio su rit abrogationis Poenitentiae Canonieae, &Canonum Poenitentialium , dum plerique , omisi1 Canonica Poenitentia , expeditionem hanc suscipiebant. Sed haec abrogatio maius incrementum adhue coepit , quando ea remissio etiam

facta fuit iis , qui eum legitime impediti

Van Eom Tom. II. T. VII. De Indulgentiis. ror personaliter ad expeditionem non pergebant, saltem militem suis sumptibus eo mittebant, & alebant. Quis enim hos sumptu ferre non maluisset , quZm multorum annorum laboriosam illam poenitentiam ad praescriptum Canonum subire λXIV. Ex hae Indulgentia altera sequuta eil remistionis, seu indulgentiae species, sive sermula.

Cum enim jam invaluisset , & persuasum esset, licere integram poenitentiam remittere , & omnium peccatorum remis Itonem dare iis , qui pecuniam contulissent in expeditionem contra Infideles, aut Hinreticos , non apparebat , cur non liceret quoque integram , aut saltem partem poenitentiae remittere illi , qui eleemosynam eonserret in aIud pium opus ; verbi grati 1, aedificationem , aut reparationem Eeclesiae , Mona steri i , hospitalis, alteriusve aedificii Ecclesiastici.

XU. Formula huius Indulgentiae erat e Qui denarium in aedificationem, aut reis parationem hujus Ecclesiae, aut Oratorii se contulerit, tertiam , vel quartam, & is partem poenitentiarum imponendarum il-- li in Domino relaxamus M.

Ita refert Morinus lib. Io. cap. 2Ο. uum.

r. qui & ibidem monet, quod eodem tempore extensa suerit ista relaxatio ad res seculares , pontium , itinerum , rerumque similium resectionem. Denique Indulgentia haee extensa suit ad alia pietatis opera ; verbi gratia , vi sitationem alicuius Ecclesiae cum obligatione ibidem orandi ad intentionem concedentis Indulgentiam, & tenorem Bullae i dulgentialis. XVI. Notat Morinus, quod haec reis is laxatio merito dici possit causa retaeissa se rum , & tandem obsoletarum rente se tiarum Canonicarum . Quis enim lon-- gissimis, & durissimis poenitentiis nonuis diuque incumbere velit, qui uno dena- rio , aut etiam obolo iuxta Episcopiis mandatum erogato , tervae Poeti tentia-- rum Canonicarum parti summ2 quadran-- tis satisfacit , & triplicato denario i

is tam summam albo expunetit ὶ Quidquidis subtiliter dicitur , & dii putetur , hoe

O Id est, non aurea pro aereis permutabant.

213쪽

dios Ius Ecelesias cum in is sum. is axiomate posito dissicillime Poenitentiae tempore , nee multis ante & post seeuII

A Canonicae actio persuadebitur , cum ad ulla memoria, ullum velligium , ulla uinis se ab ea redimendum tam facile, & pa- bra illius occurrat.

is rabile unicuique praesto semper sit reme- Ad auctoritatem Scholasti eorum , quiis dium . Stup: dissimus quisque ad hane fidem Altisiodorensis secuti sunt , responis conLquentiam intelligendam idoneus est. det: Quis nescit qua critice valerent in is Quis vero quae contra subtiliter opponi se antiquis operibus disternendis , & divi possimi , animo capit λ Hoe paulo post D spungendis plerique illorum seculorum D d monil ravit experientia, & in hune is auctores is usque diem dem Enstraris. XXI. Admodum verisimile est hune

XVII. Hactenus Morinus lib. Io. eam Scholasticos vulgarem, qui tune erat, er-2 . num. . qui & num. 3. advertit, hune rorem sequutos suillis. remissionum usum demum circa tempora Cum enim secuto x m. Ponti fiees soli- Petri Cantoris , id est , ei rea medium se- ti essent dare aliquas Indulgentias , Eeel culi xii. ortum habuisse. brevi tamen, fas Stationarias visitantibus ; atque apud ,, heet multi contradicerent, alii varie de Joannem Diaeonum legeretur , Sanctumis iis , earumque effectu dubitarent , ma- Gregorium Stationes per Nasticas, vel le ,, gnos progressus secisse. Nee hoe eredit tu torum MartFrtim carmeteria ordinasse , vul-

dissicile est, cum lucrum temporale, & gus ex praessentibus de praeteritis iudieans,,, maxima commoda in Ecclesarum fabri- supposuit , Sanctum Gregorium Stationes,, eas, & Episcopos hinc redundent , . ordinando, etiam Indulgentias concessisse; XVIII. Advertit insuper ex verbis P quemadmodum a posterioribus Pontificibustri Cantoris, privatos Episcopos certain factum viderat. is tim hane consuetudinem stabili ita ; sed Scholastiet , qui sacta non examinabantri eum scribebar Cantor, Romanos Ponti- iuxta regulas historiae aut eritices, sed adri fices eam , quantum ille rescire potuit, sua principia Theologica , facile recipie- ,, nondum vulgo usurpasse, & poenitentiae bant quidquid vulgo credebatur , modo,, actionem huic relaxationi longe praetua principiiς suis Theologicis haud repugnaret. M lisse, ,. XXII. Nonnulli eum Baronio eredunt XIX. Circa epocham exortae huius Ino a Leone III. sub initium secuti ix. Indulgentialis formulae Eruditi passim Mori- dulgentias similes concessast idque ex fideno assentiuntur ; atque fatentur nullum Epistolae S. Lud geri Episcopi Monasterien- authenticum illius monumentum seculo dus sis, quae extat ad calcem vitae Sancti Lud- decimo antiquius hactenns repertum eo. geri ad diem 26. Martii apud BoIlandum: XX. Scribit quidem Guillelmus Altis in qua scribitur , Leonem III. anno 8οῖ- dorensis in summa lib. q. tract. 6. cap. ς- venisse ad Carolum Magnum, multas E his verbis. Sanlius Gregorius instituit elesias , Capellaς, & Altaria consecrara , is Romae eiusmodi relaxationes, nimirum Misae Indulgentias concedendo p ac deium quae dantur vi stantibus Eeelesias Statio- Leonem Papam eum Carolo Imperatore,, num & s aliquis est Romae per qua- Verdum se contulisse, ae ibidem S. SWibe , dragesimam , habet de relaxationibus tum in Catalogum Sanctorum retulisse rm plusquam quinquaginta annos, . Plures obtulit autem, ait, idem Sanctus Papa ei- celebres scholastici id pium post Altisiod dem Ecclesia spκcIALEs INDULGENTI Asrens cm scripserunt, & in probationem hu- cunctis Fidelibus celebrantibus festim LS. ius indulgentialis formulae adduxerunt. berti, D' ad diuina confluentibus. Sed uti advertit Morinus apud S. Grs XXIII. Verum huius Epistolae fides obsorium ista numquam Oeeurrunt, nee quid varia, quae in ipsa occurrunt, apud Er aliud quod aliquatenus id eonfirmet . Et ditos non tantam vae illat ; sed uno penes hujusinoat Indulgentiarum formula us- eonsentu iudieatur eonficta , & S. Ludgerorata seisset tempore S. Gregorii , indubie ab aliquo recentiore supposita. ob su im commoditatem. & utilitatem fre- In primis enim ipsa S. Swiberti Can Sueatissima suillat ; cum tamea nec eo ni ratio eo modo, & ordine enarrasur, quo

nunc,

214쪽

PAas II. s Een I. TIT. VII. De Indulgentiis. nune , & ab annis quadringentis telebrari

solet. Certum eli autem , hane celebritatem trecentis , & minus annis post Leonem III. ecepisse : usque ad illud tempus enim simplex admodum erat Canonizati n:s ritus; de quo vide dicta pari. I. tit. 22. cap. I. a .

Ad haec auctor hujus Epistolae saepius

recitat Episcopos, Archiepiscopos, Cardinales . & Proceres Pontifici assidentes, sed semper primo loco Cardinales collocat con tra morem illius temporis , & seeutorum sequentium, ait Morinus lib. Io. east. Σαrium. II. qui ibidem plura illius Epistolae suppositionis indieia allegat , atque ex iis statuere non dubitat, Meam esse eonfictam

is ante trecentos annos , aut ut maxime

is quadretngentos , nomine S. Luineri ab is aliquo Verdensi Μonacho in sui Mona- is sterii commodum, & gloriam

gentiarum allegat quoque Baronius, aliique eum sequuti quemdam antiquum marm

reum lapidem , qui Romae in Eeesesia SS. Sylvestri , & Martini extat ; in quo lapide insculptum legitur , a Sergio Papa

varia Sanctorum Corpora ibidem fuisse recondita; additum uer Et di Etus Ponti sex,, concessit singulis ad hane Ecclesam veri nientibus, in sestivitatibus ii orum San-

,, ctorum tres annos , dc tres quadragenas

is de vera Indulgentia Uerum eum in lapide non notetur Hapositionis, aut insculptionis ; quis dicet, nune lapidem positum fuisse , aut sculpturam factam tempore eius Pontificis aut si apis aliquis positus fuerit , & inscriptio facta ; quis scit , an succeta temporis lapide trito, Ze litteris exesis , lapis renovatus, & inscriptio alia insculpta non fuerit; praesertim, quia Analiasius Bibliothecarius in vita hujus Pontificis referens hune Pontificem, Ecclesiam in meliorem,& pulchriorem statum a sundamentis perseeiise ; atque in eadem ipsum plura Sanctorum quorum nomina exprimit) eor inra condidisse ; nullam tamen Indulgentia

rum Deit mentionem ; nee non alia nonnulla ita reseri, ut non obscurumst, ma-

2oInu recentiore nonnulla addita suisse ab eo qui lapidem posuit, & inscriptionem eudit: quemadmodum pluribus probat R. P. Pa-pebrothius in Propyleo ad Acta Sanct

rum mensis Maii Diserι. 37. XXV. Indulgentiae plenariae , quae a S. Sylvestro concess, dicuntur visitantibus Ecelesiam Lateranensem, nullam apud er ditos fidem merentur.

Quid enim Sylvester Papa ad ornatum Basili earum Romanarum suo tempore , &suasu structarum contulerit , susili me proinsequitur Anastasius Bibliothecarius ; sed nee hie nec alius fide dignus Historicus, antiquus , aut novuς meminit Indulgentia plenariae , quam omnibus ad Lateranensem Baslieam venientibus largitus sit; quemadmodum in magna tabula Basl eae istius h die inseriptum est. Argumentum sane , tametsi negativum , vel solum sufficiens ad falsitatem illarum Indulgentiarum convincendam ; licet nee alia postiva desint ibi iux falsiatis argumenta. Anastasius enim, qui omnia donaria a Syl.estro Basilicae isti collata retulit , p test-ne praesumi rationabiliter, fuisse sile

tio praeteriturus donarium hoc plenariarum Indulgentiartim, tanto quam aliorum dona riorum pretiosorem thesaurum Firmum itaque manet Morino , quem Erud tiores plerique hodie sequuntur, ante seculum saltem xi. huiusmodi formulas Indulgentiarum nee Episcopis , mu'ta mi nus Romanis Pontifiei hus usitatas fuisse. XXVI. At hine nemo concludat, Morinum ullumve Catholicum credere , Imdulgentiariam usum duntaxat secuto xi. in Ecelesa notum suisse; aut potestatem concedendi Indulgentias ab Episcopis, & Ροωtifidibus illo seculo usurpatam. Omnes enim Catholici libenter fatenis tur e Indulgentianum potestatem a Christo in tablinia relictam fui te ς illarumque usum C litano popialo ni tme salutarem eme , uti habet hodierna Profesta Fidei ; atque una eum Synodo Tridenti na in Decreto De Indulgentiis, eos damnant, qui scit inmtiles se afferunt , veι eas concedendi iuvasa potesatem ese nestant. C e et V

ca patur quoque quid hae de re sei ipserit,mnonitatione sanctorum seripsit . quia absolvit, Erudi tra Pontifex Benedictis XIV. opere quod de antequam Pontificia dignitate insgneretur.

215쪽

xo Ius Ecclesiasteum

Verum qua forma , & modo eoneei iam pridem tuerint ; aut quando primum

haee aliave sormula usitari coeperit, ad disciplinam historiamque , nequaquam ad fidem pertinere dicunt. XXVII. Similiter de eausa ex parte dantis, de dispositione ex parte luerantium, aliisque sim libus, iam pridem, uti & hodie multae , praesertim a Theologis quaestiones, salva fide agitantur, & discutiuntur ', quae quia ad dogmata magis , quam ad disciplinam , aut historiam spectant , eas, ne falcem in messem alienam mittam, Theologis relinquo; intra materiam di iei-hlinae, & historiae me concludens e praese tim quia pauca, quae a Scholasticis in hae

materia Indulgentiarum agitantur, aut traduntur, ad certitudinem Fidei, & doctrinam Ecclesiae Catholicae pertingunt ; uti Ostend. t Veronius in Regula Fidei a N it lemburgi eis probata , R adoptata, ae sus-ficienter insinuat Episcopus Meldensis sa in Expositione doctrinae Eeclesiae Catholicae a variis Cardinalibus , Episcopis, &Υraelatis, nee non speciali Ermi In noeentii XI. probata ae laudata, in qua de Indulgentiis tamquam doctrinam Ecclesiae Catholi eae haec duntaxat proponit: Cumis aspera peccatoribus , & laboriosa opera ,, iniungit, iique illa submisso animo su D cunt , ea dicitur satisfactio : cum auri tem propter eximiam Poenitentium pieri tarem , aliave bona opera, quae iis ipsam praescripserit, e debita aliquid ipss pcem na remittit, ea dicitur indulgentia. Ni-- hil aliud de Indulgentiis creaendum pro-- ponit Tridentina Synodus , quam poteri liatem eas conferendi a Christo Ecelesias, concessam esse, earumque usum esse salutarem . Additque t retinendum tuum , M adhibita tamen moderatione , ne nimia

se facilitate Ecclesi illi ea disti plina ene es, tκr is . Unde patet Indulgentiarum dispensandarum modum ad discipliaam pertinere .

Uniuersum.

CAPUT IL

Iterum discutiuntur variae Indulgentiarum species, earum effeEtus, & in

commoda exponuntur.

I. De Diuturnitate temporis, quo υiguit indialsentiae species Couciliιs Nicaeno, rano exposita. a. Secuti ix. inclinante involuit usus Canonicas paeuitentias redimendi precibus , oe eleemosynis. 3. Species indulgentiarum, poenitenti

rum scuti x I. x II. m. inlata. 4. Autiquis Patribus ignota. s. Paenitentiam publicam antiquis Canonibus statutam extinxerunt.

6. Huius mutationis rationes fusius expositae a Guillelmo Parisiensi. 7. Brevius relatae a D. Fleury hisorico etim eius observationibus . 8. Antiquitas indulgentiarum satianariarum discutitur. q. In Concilio Tridentiis de materia in dulgentiarum disputatum est. to. Ouid hae de re desultum fuerit.

sententia refertur. Ir. Limites, quibus eontineri debent Threissi, ubi de indulgentiis disputaui.ci' Ι. CVperiori capite num. 3. exposita. 3 est indulgentiarum species, quam Patres Nicaeni , & Ancyrani suis canonibus quarto seculo expresserunt . Ea quoque sequentibus proxime seculis nota fuisse videtur: sub medium laeuli ncini adhue in usu suisse constat ex Synodo Regiaticina , seu potius in urbe Regia Ticino celebrata anno 33 o. uti praesert titulus tom. 8. Conciliorum generalium col. 6 r. in qua cap. 7. decernitur, quod Oporteat per opis pida singula villasque euram gerere Pre-- sbyteros, qualiter Poenitenteς impasiuam si sibi abstinentiae formam custodiant , dcis utrum eleemosynam largiantur, vel aliis is remissionem peccatorum promerentibus,, piis operibus inserviant , & qua cordis is contritione, vel lamentatione seipsos atra

se ficiant,

Id est, Doctissimus Benignus Bozuet.

216쪽

ΡAas II. SE T. I. TIT. VII. Da Indulgentiis. etosis fietant. ut hae consderatione poenitudi- , , nis tempus rationalem p3lsit accipereis terminum, Sc vel extendatur , si poeniis tens negligenter iniuncta prosecutus est, ,, vel brevietur, si desideranter veniae pla- is eationem 1 uduit promereri is . Si haec erga pini tentes hodie esset Presbyterorum cura & vigilantia, e que moderatione tempora poenitentiae, ejusque opera abbreviarent ut , indubie maior appareret indulgentiarum, & poenitentiarum fructus , scilicet vera peccatorum conversio . II. Verum ea Presbyterorum vigi antia

in imponendis. & exigendis pinnitentiis sensim sine sensu deserbuit. Labente seculo ix. invaluit usus canonicas poenitentias redimendi, piis quibusdam operibus, qua les erant preces V cales, eleemosynae paueribus datae e redemptionem factam precius & eleemosynis recenset Concilium Triburiense an. 893. celebratum . De iis A bax Regino in veteri collectione , quam

Si quis non potuerit ieiunare, &habue- rit unde pol sit redimere; si dives fuerit, is pro septem hebdomadibus det solidos vi- ,, ginti: si non habuerit tantum unde dari re possit, det solidos decem , si autem

,, multum pauper suerit , det solidos tres, pro uno mense, quod in pane , M & aqua poenitere debet aliquis, psalmos,, decantet mille ducentos genu flexo, & si , , non genu flexo, mille sexcentos de esto-

III. Ea poenitentiarum redemptio dedit occasionem redimendi peregrinationibuς satisfactionem publicam ; quapropter exeunte seculo undecimo adaequata latisfactionis canonicae relaxatio, iis indulta est , qui peregrinationem , seu expeditionem Ierosolymitanam contra Saracenos aggrederentur .

Circa x M. seculum poenitentia publica redimi ecepit pecuniis ad aed scationem tem plorum datis. Hac via Mauritius Episcopus Parisiensis ingens illud, quod Parisistemplum visitur, B. Virgini Mariae extruxit. Oaere etiam poenitentiarum Canonicarum levabantur, qui in propria cute flagellationibus eaedebantur , aut qui aliis pecunias dabant, aut eos preeabantur, ut isti pro ipsis se flagro verberarent. Hac de relegatur vita S. Dominici Loricati, quam Petrus Damianus auctor coetaneus elucubravit et testatur enim , quod B. Dominicus aliorum poenitentiam trium aut

amplius annorum redimeret seipsum flagellando , ita ut uno quoque die semel auebis psalterium recitaret, sibi utraque mana acciduando continua flagella. Id enim Petrus Damianus assierit cap. 7. ubi expressci docet navam poenitentias computandi rationem, dc quomodo quinquaginta, vel centum annorum satisfactiones paucis diebuς redimerentur a . IU. Ecclesia permiserat quidem arbitrio dc diseretioni Episcoporum abbreviare tempora poenitentiae, vel eius opera mitigare, aut in alia commutare, prout id saluti poenitentium pro eorum eand tione congruer

videretur, exemplo Apolloli rogantis C rinthios mitius, & indulgentius agere cum incestuoso, ne nimis tri sitia absorberetur rsed ut pro uno eodemque opere omnibuς indifferenter poenitentibus partialis, vel t talis poenitentiae rem1ssio sive indulgentia addiceretur, pristinis Patrihus fuit igno

tum , dc uti observavit Dominus Claudius Fleury in suo sexto disturtu historico num. a. id 3c disciplinae poenitentiali in Ecclesia

hactenuς consereatae erat contrarium. V. Antea observaverat Morinuς I. Io.

de paenitentia, quod sarmula indulgentialiis qua poenitentiae remissio promittebatur his, qui eleemosynas conferrent in pium aut etiam publicum aliquod opus, vel Ecclesiax certis diebus vi starent, praescriptas preces ibidem recitaturi, fuerit canonicarum poenitentiarum omnimoda abolitio, dc Can num poenitentialium obliteratio.

ctores eam indulgentialem formulam ha tenus ignoram sustinerent , exponit Guillelmus Episcopii; Parisiensis in tractatu do

Sacramento indiuis ea . Itom. I. operum

ο uim num. x. R 3. relata sunt de redem- l ad R. P. Estolin seripst : ut legitur in autogra Ptione 'nitentiarum, ea suerunt exeerpta ex Mi- pho, quod in Biblioth. Saa ue Genoves, asservatur. siola, quam D. Van- Elpen die ai. Octobris I 6sq. I

217쪽

dios Ius Ecclesiasticum Greessum. dulgentiariam ponit; quod euius potestasse est Poenitentiales satisfactiones iniungeis re, ejusdem est eas augere , minuere ,

se & mutare , prout ad Dei honorificen- ,, xiam , & ad animarum salutem , & ad se publicam, & specialem uillitatem vide-- rit expedire,,.

H in praemisso sundamento concludit tu Quare & poenitentialem amictionem in ,, eleemosynas , & orationes, & in omne is quod Deo mag s acceptum viderit esse, se licitum est Praelato , suaeque potestatis, . est & ossicii mutare , prout ipsi poeniis tenti aut Ecclesiae, de qua est, aut civiri tati , aut patriae , aut toti Ecclesiae vi- ,, derit expedire Post haec descendens ad ea, quae in litide x, si ve sermulis indulgentialibus , fidelibuet pro demerenda indulgentia iniungi solebant , puta eleemosynas in aedifieati

nem , vel resectionem, vel etiam ornatum

alicuius Basilicae, &α subiicit: Manise- , , Ilum est, quod & maior honor Deo sit,

maiorque ut: litas animabus , ut sacrifi- , , eiis, & orationibus assidue succurratur, is Sanctorum sumagia , qui quaecumque is voluerint, apud Dominum pomunt, die is ae nocte ab eis impetrentur, in qua in-- cessanter hostes invisibiles impugnentur, D ceteraque bona , quae numeravimus , &is nominavimus ibi sine intermissione ani- mabus impendantur , major , inquam , is est honor Deo, maiorque animabus utiis litas , quam quantaeumque amictionum M poenitentialium carnifieina r Episcopalis

is ergo potestatis & ossicii est, eam i fiet a- is lem illam afflictionem quantamcumque is sive pro parte, sive pro toto, scut ex- pedire viderit, in huiusmodi bonum velis limite, vel etiam alterius modi , quod

is publica requirit utilitas, commutaream

is plius , quia omnis servus bona Dominiis tui in honorem ipsius sc gloriam , &is regni vel domus suae utilitatem tenetur ,, expendere , & ubi majorem vel hono- is rem, vel utilitatem , vel ambos videt , is ibi largius, eum eius fidei commissa sitis eorum dispensatio, additiones aut dimiis nutiones, commutationes , 8c relaxatiori nes poenitentialium satisfactionum Pr ,, latis indubitanter commita sunt: maniis sustum ergo est ad eos pertinere, ut b o na illa, quae nominavimus , expendantis largius aut parcius , prout negotia vel Opera ex parvitate, vel magnitudine diis vini honoris, spiritualisque utilitatis plusis aut minus requisierint : & propter hocis quia maximus Dei honor eil in terrais Christiana Religio maximaque animarum is utilitas & privata & publiea r certum is est, quod pro ea plantanda , conservanis da , amplianda, & defendenda , necesseis habent huiusmodi expendere praefati semis vi Dei de praenominatis bonis quidquidis praedictae necessitates requirunt et necesseri ergo habent relaxationes, diminutiones, is commutationes poenitentiarium facere , is quantumcumque requirit plantatio, con-

,, servatio, amplificatio, defensoque Chri- ,, stianae Religionis sive ultra mare , siveis in Provincia, sive alibi ubi eumque t &is haec est causa propter quam largissimae se indulgentiae fiunt ab Eeclesia pro subsi- is dio terrae sanctae, & generaliter eontra

se inimicos Fidei , & Christianae Religi

se nis . Amplius . Si Rex , vel Princepsis bellum habeat , dat potestatem ducibus is suis perquirendi. & conducendi bellato- is res , dignisque stipendiis remunerandi . se Quia ergo Rex regum , & Dominus se dominantium Christus bellum habuit a ,, tempore quo ecepit Ecclesia , bellum , o inquam, non solum spirituale, sed etiam

is litterale , seu corporale, sue materiale se eontra haereticos, & alios christianae Reis ligionis inimicos, videlicet Paganos, &,, a tempore Machmeti Saracenos, necenis sario dedit potestatem ducibuς suis, id

,, est, Praelatis, perquirendi bellatores ma- teriales, & congruis stipendiis remuneis randi . Quid autem est praedicare indul- gentias, & promittere hujusmodi bellari toribus, nisi eos perquirere, & conduis cere Regi Regum Christo Domino Et is quid est poenitenti aes eis iniunctas remit- tere nisi partem al: quam stipendio tum ,, eis dare uemadmodum stipendia peeis eati mors, sicut legitur 6. ad Rom. fieis stipendia hujusmodi bellatorum pro maxi-- ma & nobilissima sui parte , remunera tio aeterea erit Indulgentiae

se autem, quae fiunt pro Baslicis vel a in-- pliandis , vel quolibet alio modo meli is randis, eἰ iam propriam probationem ha-

218쪽

PARs II. SEc T. I. TIT. VII. De Indulgentiis. roris bent : eum enim quilibet Sanctorum is majoris incomparabilis gratiae sit apudis Deum , quam quilibet servus malus apud is dominum suum , vel etiam amicus apudis amicum. Manisellum autem est impetra- is re unumquemque servum gratiosum ais domino suo, vel amicum ab amico: in- is numeras ergo remissiones peccatorum, Scis poenitentiarum inaestimabiliter venerat is ribus ae eultoribus suis a largissimo bo- D norum omnium largitore Deo Sanctosis impetrare verisimile est . Et si isti ex is igni eulo dilectionis 3c stilla benevolenis tiae ita sollieiti sunt pro necessitatibus

D charorum suorum, quanto sortius Sanctim ex camino charitatis, quo toti ardent, δcis diluvio redundant i mimo benevolentiae, quais toti defluunt , soliciti erunt pro necessi- ,, talibus sibi devotorum seque venerantium is atque colentium Indulgentiae M vero , quae fiunt pro pontibus aedifican-- dis, pro viis ne mendis , sive pro pavim mentis , sive faciendis aut meliorandisse illam habent rationem per se propriam .is Quia ergo licet unieuique Dispensatoriis conducere operarios ad agenda opera d is mini sui: Dispensatores autem in domo is Dei magna, quae est Ecelesia , Praelatiis sunt: licet ergo Praelatis eonducere ope- is rarios ad praelata opera quocumque preis tio quo eum eis convenerint, sive in-- dulgentiarum, Z: remissionum , sive alis terius euiuscumque rei r laborantibus is autem in hujusmodi operibus possunt ,, Praelati Ecelesiarum dare indulgentias

is quas viderint expedire. Communis autem

,, ratio, seu probatio de indulgentiis isticis dc eis , quae fiunt Benefactoribus Rel

,, giosorum , est ipsa communicatio ; seris vi unt enim hujusmodi peregrinantibus , , , de aliis propter pias causas iter agenis tibus,m.

VII. Rationes in iustificationem harum indulgentiarum per Guillelmum Parisienissem brevi compendio referens D. Claudiuet Fleuri in suo quarto diseursu historieonum. I s. reflectit, quod a si hae rati is nes essent solidae, debuissent movere san-- ctos Episcopos priorum seculorum , quiis Ecclesiae praefuerunt, δc determinaveruntis poenitentias canonicas: sed cait hi lonis gius prospiciebant , dc comprehendebant, , ipsi, Deum infinities plus honorari peris morum puritatem, Ze virtutem Christi is norum , quam per constructionem , Scis decorationem templorum materialium , is cantum, caeremonias, Ze omnem cultumis exteriorem, qui non est nisi cortex Reis

is ligionis , cuius anima , dc essentia estis Virtus, νω

Cum autem pergit idem Historieus λ,, ιγ maior numerus Christianorum nom, , conservet innodentiam baptismalem , hiis sapientissimi risio rex ab Apostolis instruisse Eli , summo studio inquisierant media is opportuniora , dc efficaciora ad lapsis, , Peccδtores convertendin , de a relapsa is praeservandos is is Porro utiliora remedia non iuven

is runt, quam si ipsi Henitantes maere ,, tur pro perpetratis deIietis seipsos o is luntarie punire in proprio corpore me si ieiunia, vigilias, solitudincm, si ea rum,h dc omnium oblectamentorum resciis D mm .

219쪽

o nem ; ipsaeque eorum piae resolutionesse oratione & veritatum aeternarum mediis latione firmaremur ; ac denique exerci-- tia haec per longa temporum spatia pro- ,, traherentur , ut interea de solida eonis versione securitas haberetur ,, .se Nec dubium quin haec a Patribus

se praefixa poenitentiae tempora,& pia exerisse citia directius tenderent ad veram cordisse eonversionem & humiliationem, &eonis sequenter magis ad gloriam Dei euiri prae ceteris placet cor contritum & hu- miliatum quam eleemosyna in aedifiea - tionem aut ornatum Ecclesiae alicujus,, materialis, collata ,, . si Et sane si experientiae eredamus, num is quam Christiani sanctiores suere, quamis dum poenitentiae canonicae maxime vi- ,, guerunt: ubi e cantra numquam fuerunt, , magis corrupti, quam ab eo tempore quo is poenitentialis disciplina abolita fuit, .

Haee illa ; qui & in suo sexto discursu

historieo ostendit, quam parum conveniret poenitentibus in compensationem poenitentiarum canonicarum injungere iter Hier solymitanum , sive susceptionem militiae: recteque reflectit, quod sancti Patres inter opera paenitentiae ina unxerint poenitentibus cessationem ab armis, & militia. VIII. Canonicarum poenitentiarum raritati, vel etiam oblivioni contulerunt indulgentiae sationariae e earum origo anti-ruior non videtur X I. seculo. Nam quode eommuni vulgi errore cirea indulgentias Stationarias per sanctum Gregorium concessas notavit Morinus , ut num. 2I. cap. praecedentis retulimus , pluribus prosecutus est Daniel Papebrochius in suo eo. natu ehroni eo.historico Differt. i7. subiecta vitae Sersit II. ubi praeterea notat , quod postquam communem vulgi errorem de Indulgentiis Stationariis per sanctum Gregorium concessis , amplexi ei Ient Theologi Scholas j ei , mirum non si si d: sciplinis is ipsorum consormatos Poncifices , etiam is in eo puncto sqund alioquin non Theo- is logicum , sed Historicum erat ilia au-

ritate pertraxerint , eo tempore quo is nemo adhuc applicabat animum erudeisis randis Antiquitatibus Ecclesiastici ς , Ω- ,, crarumque caeremoniarum originibus il-n luit randis D. Hine ulterius toncludit, nee mirum Me quod Bon. facius VIII. Ρontificatus sui an no 3. Chri iii autem Izς8. non dubitaverit in hune modum scribere: frequentiis considerationis indagine perlustramus si & intra claustra pectoris sol ieita medio latione discutimus, qualiter Dctor optiis mus, Ecclesiae sanctae lumen beatus Gre-- gorius dum adhuc in terris gereret viisse ees Christi , Pistriarchalibus , & aliisse ejusdem urbis Ecclesiis primo prout si tradit Antiquitas & alii postmodumis Romani Pontifices de Apostilicae si Sedis l: beralitate munifica diversorum

se tenorum Stationarias indulgentias con- ,, eesserint D.

Porro evidens est Bonifacium non dubitasse, quina sancto Gregorio institutae non tantum essent Stationes ; sed & vis tantibus Ecclesias Statiouarias Indulgentias sui sese ab ipso concessas. Hinc discimus, uti recte ibidem adve tit Papebrochius , Pontifc etiam fre- ,, quenti considerationis indagine aliquid ,, perlustrauit, iutra claustra pectoris δε- ,, Iiciis meditatione discutienti, ire iis, quiis pure hsorica sunt , obrepere mJe quit

IX. Aliae sunt Indulgentiarum species , quarum antiquitatem libere discutiunt Theologi , seut eadem libertate plurimas de Indulgentiarum materia movent quaestiones ; nam paucae admodum fidei certitudinem attingunt ; inde contigin verisimile est , durante Concilio Tridentino , materiam Indulgentiarum sepius , & aeriter inter Theologos , & Patres Concilii fuime agitatam ; plurimasque suisse super ea exortas dissicultates ; praesertim unde effectus Indulgentiarum esset petendus, &quis earum effet effectus. ob Patrum, & Theologorum dissenti nes contigit , quod in hae materia Indulgentiarum nihil definitum, nullumque decretum editum legatur ante instantem finem , & eones usionem Concilii ; postquamis Episcopus Mutinensis Patres monuit, si , , de Indulgentiis tractationem ins fit uereis vellent eum in modum , quo de iussi fi-

is eatione tractatum effet , causis omnibus

se eonsderatis, & quaestionibus excussis , is rem fore longam adaeodum , & d sset. o lem,

220쪽

PARs II. SEc T. I. Tl T. VII. De Indulgentiis. is lem, multumque temporis desiderantem: is neque enim caput illud satis diluet de ,, explicari posse, nisi prius illud eonstituis tum sit , an sat absolutiones , an vero ,, compensationes, & suffragia , & utrumis poenas tantum a Confessiore impositas D rem litant, an quascumque debitas. Itiis dem an thesaurus , qui fundamenti lotis subiternitur, ex solis Christi meritis eonis stet . an vero opus si in super meritis is Sanctorum : an dari possint sine ulla ae- is ei pientis opera an ad mortuos etiam is se extendant, & alia non minoris diffi- is cultatis ,, .X. Verum ad haee determinanda per-- gebat Episcopus Ecclesam earum conis cedendarum potellatem habere , semperis que eas concessisse , quodque perquam is utiles sint fidelibus eas digne percipienis tibus, tanta disputatione opus non esse:

is constat enim auctoritatem eas conceden

is di in sacris Litteris haberi , usum conis tinuatum ex Traditione Apostolita , &,, Conciliorum auctoritate, totiusque ma- teriae dilueidam cognitionem ex conco is di doctrina Theologorum Scholasticorum. - Hilae de rebus eonfici posse Decretum is nullis dissicultatibus obnoxium is . Ita resertur ab Historico Coneilii Tridentini, qui & addit. Haee sententia magno is coronae assensu aeeepta est, deputa tusque is i pse est eum aliis Episcopis, & Fratri- ,, bus ad decretum in hane sententiam ,, formandum , adiuncta ad abusus tollen-- dos provisione M. Et sane deeretum Conei lii manifeste probat iuxta mentem , & monitum huius

Episcopi , Patres Conalii destrinam de

Indulgentiis ita expressisse , ut a quaestionibus, & difficultatibus in hae materia Indulgentiarum , praesertim quoad earum es- sectum, seu valorem inter Theologos agitatis , omnino abstinuerit. XI. Hoe indubie intelligens Doctissimus Bossuet Episcopus Meldentis in sua expositione fidei , tanta moderatione loeutus est de hae materia Indulgentiarum, ut dieere non dubitaverit , quod nihil aliud de Indulgentiis eredendum proponat Tridentina Synodus, quam potestatem eas eonferendi a Christo Ecelesia rancessam esse , earumJue um esse falutarem. Han- pen Tom. II.

χοῦν Quin ex verbis huius Episcopi Melde

sI cap. I. num. 27. relatis manifestum est

ipsum existimasse Indulgentiam unice eonia sistere in eondonatione , sive remissiona enitentiae , in satisfactionem eriminum poenitentibus impositae , quae est illa speetes Indulgentiae, cujus meminere Canones Nicaeni, Ancyrani, aliique veteres Can nes. de qua specie Indulgentiarum actum

est num. s. cap. I.

in Deeretali , quae refertur in cap. I ia De Poenitentiis, o Remissionibus, sub nomine Innocentii III. in Coneilio Later nensi , aperte dicatur Indulgentiam in hae poenae sive poenitentiae remissione proprie consistere: praefigens enim terminos, intra quos auctoritas Episcoporum in concede dis Indulgentiis se continere deberet, e preme declarat, ut tempus ibidem praefixum de in itinctis taenitentiis indulta remissio non extedat. Si Theologi Controversstae se intra hos limites continerent , minor ipsis esset eum adversariis in hac materia dis

euitas.

CAPUT III.

De Moderato Indulgentiarum usu. I. A mitis magis usus moderatione in renesione Indulgentiae. 2. Hanc sequutae pristinae Synodi. 3. Ne h e excederent Discopi Peraitentiabus sedi. si invigilabant. 4. in moderatio hae servaretur , iubentuν Martyres , priusquam dent libellos,

statum Paenitentium expendere. S. Arguuntur Mart es , qui sine praevio examine libellos tradunt.

6. Martyres de disciplina Ecclesia per Di

renos inseruebantur .

. Libelli non dandi nisi iis , qui eranι satisfactioni proximi.

8. Non omn bus libellos Mart um habe tisit Indulgentia dabatur. q. Di vi libellos Martyrum examinabant οῦ π nonnisi praυid matura discussione, Indulgentia dabatuν. D 4 io. In

SEARCH

MENU NAVIGATION