Gabrielis Falloppii ... De medicatis aquis, atque de fossilibus tractatus pulcherrimus, ac maxime utilis ab Andrea Marcolino ... collectus. Accessit eiusdem andreae duplex epistola ... Cum indice rerum magis obseruandarum copiosissimo,ac capitum omni

발행: 1564년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

sces paris temporibus: Cr qua de capsu id fat. Vateres leni

Gabrielis Falopii Mutinensis

terraneis locis fit: nec opus est auictoritate ueterum, qui om'nes id fatentur. sed tantum dicam, quod tales exhalationea pessimae comiscentur aquis:& quod enecant animalia,& praesertim pisces. na in Germania prope Salam fluuium est lacus aquae purissimae:quae aqua quibusdam statis temporibus commiscetur cum quibusdam malis uaporibus, ita ut omnes, qui in ipsa sunt pisces enecet.quod certe no alia ratione fit,quam ob admixtionem virulentorum uaporum: quia si ratione alterius qualitatis id fieret; appareret aliqua mutatio in illa aqua: sed hoc non est, immo aqua tunc, quando pisces interficit, purissima est,& limpidistinia; ea propter necesse est s teri, quod illud fiat ratione malorum spirituum, qui comixti sint cum aqua .quod inde etiam fit perspicuum : quia infectio illa subito fit, subitoq; cessat. apparet itaque uaporeS uenenOsos commisceri cum aquis. quod etiam id fiat de uaporibus salubribus, quales sunt bituminosi; ostendit aqua illius fontis, qui est in agro Parmensi. nam aqua illa est usqueadeo bitumianosis uaporibus reserta,ut ex flamma uix sibi admota accendatur: nec potest flamma in ipsa aqua accensa extingui aqua, alio ue liquore, sed solum uento,uel panno aliquo. unde colligo aquas illas habere in se plurimos uapores bituminosos: qui uapores eleuantur a uena bituminis. bullientis, in locis illis subterraneis. Sed ad quid aliena,& remota inquirere exepta cum adsint propinqua,& ueluti domestica . nam habemus hic in agro Patauino balneu Diui Bartolomei uocatum: ubi &aqua,& sub aqua tutus est: & uterque scilicet lutus, di aqua,resertus est uaporibus bituminosis,&praecipue lutus, ita ut uideatur potius materia bituminosa,quam lutus. Nec bitumianosus tantum uapor, sed & sulphureus cum aquis commisc tur: qui uapor sulphureus, melius ctiam omnibus alijs commiscetur cum aquis: ut perspicuum esse potest ex illis aquis, quet sulphuratae ab istis dicuntur , eo quod sulphuris halitus habeant in se comixtos: sed improprie, mea sententia, uocantur sulphuratae, uel sulphureae. Et ut hoc intelligatis: debetis scire, quod aqua dicitur sulphurata, uel sulphurea dupliciter. Vno modo, quia habeat secum commixtam sulphuris substantia, siue sulphur illud sit sub forma solida,&compacta, siue in ramentis,sue alio modo. & hanc aquam dico uere ac proprie nominari,ac nominari debere sulphuratam:quia ratione substantiae

122쪽

de therm. aquis,atq; metallis Tract. as

stantiae se Iphuris,quam habet; edit effectus sulphuris:ut infra

declarabimus. Altero uero modo aqua dicitur sulphurata, non quia habeat micas uel ramenta uel substantiam solidam lsulphuris, sed halitus latum sulphureos: quorum halituum ra rtione talis aqua edit quoque sulphuris effectus eosdem, quos uere sulphurata, dumodo quis utatur ipsa calida,ut scatet. at iri refrigeretur,& mox iterum Incalescat, non praestat eos usus sulphuris, quos antea: quoniam a milit ia uapores sulphureos.& si emollit, ac digerit; id efficit potius ratione caliditatis suscepis,quam ratione halituu sulphureorum, qui ex

Ipsa penitus evanuere. quia cum primum tales aquae refrigescunt, amittunt sulphuris uapores omnes, ita ut nec odorem,

nec saporem, nec quicquam aliud sulphuris praeseserant. & in hoc di runt aquae uere, ac proprie sulphuratae, ab iis,quae im proprie sulphureae dicuntur. nam illae, quia habent in se sub- thri tantiam ipsiusmet sulphuris, semper, siue calidae, siue frigidae -- fuerint, redolent sulphur, habentq; sulphuris uapores: ideoq; semper etiam essectus sulphuris edunt. hae uero, idest, quae haa

prio, naturalique fonte; habent odorem. & caetera sulphuris seni di sulphuris effectus praestant: cum uero restigerantur amittunt quicqvul sulphuris habent. unde illae sunt perpetuo sui phureae: viae uero ad tempus, hoc est quadiu seruant caliditatem acquisitam sub terra .& hoc modo, stilicet improprie inponitanae,& Patauinae a qui omnesdicatur sulphuratae quia γ PMqomnes habent uapores tantum sulphureos admixtos. excipio i tamen aquam senticuli in balneo Diui Bartolo mei r quae nec improprie dicenda est sulphurea: quia licet callia qua μυ et claui, nihil tamen sulphuris habet.aliae uero omnes sunt qui cem sulphureae uocandae, sed improprie ut dixi: quoniam non 'ς '

substantiam, sed uapores duntaxat sulphuris in se habent. Sed α' diceret aliquis Animaduertas,* haec tua opinio. quod aquE

Patauinae sint sulphureae improprie,& refrigeratae, moxque iterum calefactae,non edant eosdem efluctus, quos antea, dum propriam caliditatem sub te ris acquisitam habebant; aduersatur omnibus his medicis. Respondeo, quod & inse id is s

Ius, at aliquando, ut ego seci, ueritatem inquirerent: & certo --, scio, quod cognoscerent, has aquas refrigeratas & iterum ca- .. D Iefactas

123쪽

Gabrielis Falopii Mutinensis

lefactas non edere eosde effectus sulphuris, quos antea.non negarim tamen ego ipsas etiam refrigeratas habere uim calefaciendi: uerum huiusmodi uim non habent, cum sunt refrigeratae, ratione sulphuris:sed calefaciut,quia aeger ut itur ipsis. actu calidis: & ratione etiam salis. non tamen emolliunt, nec caput offendunt, ut prius,quam refrigeraretur, faciebant, ra- , , i tione halituum sulphureoru : quos halitus Patauinae istae aquaestae unde ba - habent non ideo,quia bulliant in metallo ipso sulphureo; sedis tφ quoniam transeunt supra loca, sub quibus ebullit sulphur: ex Diph quo efferuntur uapores ad cuniculos,& cum aqua miscentur. . - Igitur aquae miscentur primo cum uaporibus: qui uapores

sunt duum generum, maligni, & benigni. & benigni sunt ad-tur Ammi sat, huc in duplici ditarentia. nam alij sunt bitum moli, alia bul-ma xen i phurei. tria enim haec tantum uaporum genera obseruaui erumsi h se cum aquis commixta: non nego tamen , non posse reperi-

si DU' '' ri aliquod aliud genusuaporu,quod aquis thermalibus comi sceatur: sed ego non reperi aliud. non repiri dico nec scriptu,

raeci, qui cum nec experietia,propriisve oculis. Alterum genus eorum,quae aqui 3 πημιμ' diximus contineri in aquis,est succus quilibet, siue concretus,r,cms liq- - siue liquidus sit. liquidum succum uoco materiam composita ἐφ' la uisceribus terrae r quae materia,etiam si liquida sit: non po-- l-m siqui' test tamen dici aqua, ratione mixtionis.tale est alumen liqui

dum. est enim materia liquida actu, di mixta. huiusmodi quoque est naphta,& succus lapideus, qui est ueluti lapis eliqua-

Succus Iose tus,& cum refrigeratur, concrescit. Concretum autem succum lin, appellamus materiam omnem facile eliquabilem ab humido. quae praeterea habeat in se nitorem,seu luciditatem aliquam. Alumen sc dici huiusmodi est alumen rotundum, uel scissile uocatum: nam Μαι -- - - statim affusum aqua eliquatur,& habet in se luciditate qua dam. Concretum etiam succum vocamus hoc eodem modo

sal: quia liquatur facile ab humido,& splendescit aliquo mo

ιμ- do . huiusmodi etiam est omne calcanthi genus. Hi sunt succi,qui miscentur cum aquis,& reddunt ipsas medicatas:& μ i, 'Mi ςμm quemadmodum uaporum alij sunt uenenati, alii benigni; ita 'μμ & succorum , qui cum aquis miscentur, alij sunt benigni, alii virulenti. & virulenti adhuc sunt trium generum.alij namque mi mixti cum aqua enecant solum bruta animantia, & praecipue G aquis mixti aves . alia alunt bruta, & necant homines tantum. alit interi-

- se πης munt homines, sed tantum, si aquas gustent, uel in ipsis sese

mmis abluant. Dic

124쪽

abluant. Quod aquae reperiantur,quae habeant succos virulentos primi generis; testis est Agricola: qui dicit in Germania . in He ogano reperiri lantem repletum aqua acida, quae non homines interimit,quinimmo plurimos usus eis praestat; sed Iaues tantum : cuius eisectus ratio refertur non in aquam, sed uisem -- in succum , quem ipsa habet perpetuo commixtum: & su so monifera.cus ille ita malus est, ut si avis aliqua aquam illam gustaverit, statim intereat. Resert etiam idem Agricola , quod ΑΘ ino Ochra fluuius,qui est ad montem Ramebur, recipit in sese rim uulum scatentem c monte illo:& cum primum riuulum illum receperit; statim omnes pisces necat, etiam si uix aquam illa attigerint. quod non alia de causa fit,nisi quia aqua illius Bu- vij recipit uenenosum aliquem succum ab aquarivuli. QSOd Ap di aqua habens succum alterius generis reperiatur; ostendit

aqua Stygia in Arcadia.&sens ille in Lydia, qui stagnu Nimpharum est uocatus: quae aquae nutriunt pisces, & homines ' O duntaxat enecant. In Armenia quoque teste Plinio, & Sene- m A evia, nca in tertio quaestionum naturalium est Mns, qui idem efficit.

Quod tertio loco reperialitur aquae, quae solam in potuin as- απ

sumptae,uel in usum balnei adhibitae, interimant; fidem nobis facit Vitruvius in suo octauo lib. ubi resere, quod circa Ter- ns Neptunis. racinam, Italiae urbem erat,olim sens Neptunius appellatus: cir Terracina cuius aqua statim epota faciebat homines dementes, deinde M eos interim ibat . quem sontem, inquit,superiores illi homines obduxere limo,ne tanto esset maleficio. Addit etiam, quod in--Chia Thracia est lacus Cychros dictus: cuius aqua quisquis utitur ad moria du-ueI pro balneo, uel gustando ipsam, moritur. quod & Seneca, 'di multi alij confirmant. Fuere aliqui, qui tentarunt inuesti gare causam uenenosae huius naturς,& qualisnam succus esset iste, qui tam malos ederet essectus:& tadem dixere, quod uel im ouetoria. est ex calcantho, uel ex cadmia erodente, uel ex succo lapideo, uel ex omnibus istissimule ita ut secundum ipsos aquae illae interficiant animalia,quia habeant in se, uel succum calcanthi, uel succum cadmiae erodentis, uel succum lapideum, uel succum mixtum ex illis tribus Sed qui ita existimant, de- cipiuntur: quoniam multas habemus aquas, quae habent succum lapideum,quae tamen non modo non interficiunt, sed potius uarios usus humano generi, atque etiam brutis animan- ira octibus praestant: qualis est aqua illius Buuii in Hetruria , qui fu--αὶ Da uius

125쪽

Gabrielis Falopii Mutinensis

Succi benigni. ιγ salubres.

MAE ensis, et Ditis Ella uocatur: qualis quoque est aqua Aponitana, aqual balnei Corsenae,&multae aliae. Habemus quinetia aquas, quae tuis calcanthi succum habent admixtumr qualis est aqua illius isElisui inita. balnei, quod uulgo dicitur,Bagno vi morbo, in agro Volater-

aduersus clausia rano: quae tamen aqua tantum abest, ut necet, ut ad paranda

τ' edulia, ad balnea conficienda, maxime sit idonea: assumitui ,--- uin etiam in potum,& ad aliOS plerosque usus adhibetur.Desuc. h. 1l in. buri co cadmiae non habeo quid dicam. Sed sat sit uobis scire, cri peltata. aquae illae interficiunt ratione virulenti succi,quem habent eo mixtum: & quod sunt medicatae. quisnam postea sit succus itale;non est inquirendum c quonia solus Deus nouit hoc. Omisi sis itaque succis uenenosis, & malis, dicamus de benigniori . bus: qui mixti cum aquis uarios usus praestant generi huma terula deus no,& praecipue in re naedica. Inter bonos igitur succos primus' enter, Iocum obtinet succus lapideus: qui frequenter, & copiolissi- ω, v. Ita mus in aquis thermal: bus reperitur . cuius rei fidem faciuntri iis inlinis. balnea Aponitana,& balnea Rancolani uocata. Sed sciendum neneu mcο- est, ut supra etialia adnotauimus, quod succus iste lapideus Lini,et Amese dupliciter cum aquis medicatis miscetur. aliquando uera dci iubas ' ba propria mixtione: ita ut si aqua illa attrahatur a plata aliqua z. s. - pro sui alimento, simul,& semel attrahitur & succus lapideus:

mist,m. quo deinde fit, ut planta lapidescat. aliquando autem non miscetur, sed potius cum aqua confunditur: N ideo si aqua a planta attrahatur: non attrahitur cum ipsa succus, S per consequens non lapidescit planta. Primo itaque modo mixtionis succus Iapideus est in balneo Rancolani. Secundo autem m suctus lasei 3 3 do reperitur in balneo Aponitano. Et, ut sciatis, per succum quid filioqμφ' lapideum intelligo humorem quendam optime elaboratum, 2 i, quis e ta coctum,genitum ex materia lapidosa: qui humor, seu lac ι tuis, τ' cus siccescens uertitur in lapidem. & uocatur succus, quia es humidae substantiae. uocatur pretierea lapideus tum quia e materia lapidea est factus,tum quia,cu siccatur, abit in lapidem. Verum aduertendum est, ac sciendu, ν aquarum aliae hAquarum alia bent succu lapideu, & illum uel mixtum optime secum, ut υ confusum: aliae non succum lapideum, sed ramenta lapidu

habent per totam sui substantiam d isseminata, ac dispersa:& inia tu tam illae, quae habent in se succum lapideum confusum, quam

tu dignos suis. quae continent Iapidis ramenta, edunt Iapides r ut constat ex . balneo Aponitano,&ex balneo de Coi sena .nam circa parie

126쪽

de therm. aquis, atq; metallis,Tract . ar

tes sontis balnei Aponensis cocrescit lapis:quoniam aqua illa habet in se succum lapideum confusum. idem quoque fit circa canales balnei de Corsena: quia tu illa aqua dispersa sunt ramenta,& minimae particulae lapidis. Sed quo modo dicetis vos cognoscemus, an aqua haec, vel illa ,habeat in se succum lapideum confusum, an uero lapidis minutissima ramenta pDico, quod dignoscitur ex substantia illius lapidis, qui excernitur,& concrescit: nam lapis, qui concrescit ex succo, in superficie est glaber,& leuis, idest politus, atque aequalis. qui uCro ex ramentis lapidis coagulatur, habet partem superliciale aspersam,& insqualem:&si frangatur, est spongiosus,habetq;

foramina plurima. Alter succus benignus,qui in aquiS reperi- tui buum tur,est bituminosus,uel naphticus: sed huiusmodi succus olea i. O .gineus nunquam uere miscetur cum aquis, sed confunditur: se modi ita quandoque confunditur, ut difficile sit ipsum ab aquis separare. quod autem bituminosus succus reperiatur in aquis φαρ ζω in thermalibus, indicant sontes illi, qui sunt in nostio agro Ma- μ m .iγο Mutinensi in monte Gibbo, uel Zibbo uocato. Praeterea, ut ait Vitruvius lib. 8. cap. 3. aqua fluuii Liparis erat adeo inuncta oleo, ut inungeret corpora natatium:& oleum illud credo noesse aliud,quam bitumen . unde cum legitis apud Pausaniam, st, ἁ- quod quidam puteus erat tinctus pice;per picem credo intelligendum esse de specie bituminis nigra. Addatis, quod Pli-

nius in lib. II. cap. 2.ait in Baiano agro extitisse quosda inson 'e 'tes, qui habebant admixtum bitumen.Tertius succus,qui ad Suhe s immiscetur thermalibus aquis, est succus salis. uerum cum plures sint salium species: ita & aquarum Ialis succum in se habentium plures sunt differentis . nam salium quidam sunt a- ς tam J sereneres ualde,& maxime saliunt: ideo aquae, que huiusmodi salis in succum continent, sunt ualde calcar: cuiusinodi est aquae balnei montis Catini, in agro Pistoriensi. In agro etiam Volaterrano sunt multi sontes medicati,& ita salsi, ut salis multa qua timuis Gmm :titas ex aqua illa fiat: alia est species salis mitior, nec ita acris: cuius salis succum quae habent aquae, sunt etiam mitiores,cu λ φυ

iusmodi est Aponitana aqua. Tertia species sali; est omnium mitissima,& ueluti insipida:& pariter aqua, quae huius salis succum habet in se mixtum est mitissime salsa, qualis est aqua balnei Sancti Petri, Sancti Helenae,& reliquorum balneo - lsi: --rum existentium in hoc agro Patavino, Aponitano balneo ex. P. unis

127쪽

Gabrielis Falopii Mutinensis

T cepto. Disserunt etiam sales ratione substantiae, uel compa - j ideo aquae habentes sales desiores, duriores Q, Aquartam a- sunt magi, salsae: qualis ut Aponitana. aquae uero illae,quae habent ueluti inicas minutissimas salis, sunt parum litae, ita ut uix gustu percipiatur falsedo: & huiusmodi est aqua Aquartana nostra. Alij sunt sales gemmei dicti ob luciditatem ria quaksindo alij comunes:&propterea aquarum etia in thermalium aliaec fia iei sal habe ut sal gemmeum, ut aqua balnei de Corsenae aliae habet sal commune. Cum igitur succus salis misceatur cum aquis,& uariae sint salium species, uariae quoq; erunt aquarum sali- seu Uritis sit tarum differentie. Quartus succus, qui miscetur aquis,est suc. Aquaputeolisia cus nitri: qui succus, uel mitis, di dilutus est; uel acris admo-e Mitro a uvie. dum: unde & nitrosarum aquarum aliae erunt acerrimae, qua--ἰ- les sunt Puteolanae in Apulia; aliq mites adeo, ut nihil erodat. A., est . QS intus succus est aluminosus: quem succum plures aquarsa viis. sunt,qtrr habent admixtum, ut plura balnea talia habentur in

.e . . agro Senensi. in Volaterrano etiam plura .eundem etiam tu

cum habet balneum Sancti Michaelis in agro Lucensu nemori li. N tam celebratum balneum, de Villa appellatum. omnia haeco muta aliis balnea, & plura etiam alia habent succum aluminis admixtu. in Erirum tu De Patauinis his balneis nihil dico:quia sui ingenue fatear γ Π non reperio alumen in ipsis. Sed diceret aliquis. Cum alumi-

, a. ni species simi plures; cuiusnam aluminis succus est ille, quisba ,. cum aquis misceturZ rotundi ne, uel scissilis, uel alteriusi Diar incita ἀπι-- co, quod est admodum difficile hoc scire: quoniam succus a sus nou iac e laminosus non concrescit ubique : sed ubi concrescit, facile cognoscitur,ut in aquis Puteolanis: in quibus cum sit succus aluminis scissilis ; circumcirca canales concrescit alumen. I. is ci sal scissile,quod scinditur ueluti in capillos. Sextus succus, qui renia Puteam . peritur in aquis est succus calcant hi: &per calcanthum in- G se, telligatis omnes species calcanthi, uidelicet, fori, misym, chalcitim,& melanteriam . nam aquae, quae habent succum. h. i huius , uel illius speciei calcanthi, eundem ferme habent sa-

.itu, me calante porem, eandemque naturam: disterunt tantum secudum maum tiri. ,hivi gis,& minus: immo cantum est consortium inter has quatuor

i. h. species calcanthi, ut facile ex una specie corrupta genereturis, altera quod uero succus calcanthi misceatur cum aquis, ostedit balneum, aegrotorta uocatum, in agro Volaterrano; quia ' in illa aqua est succus albus: & est succus calcanthi non autem, ' . aluminis

128쪽

de diem aquas,atq; metallis Ttat'. 23

aluminis, ut quidam putarunt.nSeptimus succus, qui cum aquis miscetur,est succus ac id et qui succus non expi icatur ab istis, qualis natu sis, licet plures reperiantur aquae habentes huiuimodi succum acidum;& aliquae sunt ita acres, ut ad potum sint ineptae,aliquae erodant: di aliquae in potum assumptae frangant calculum in renibus . huiusmodi acidae aque fons unus est in Germania in regione illa dicta Tpsalia. In regione et Catorum sunt quatuor fontes tales. Prope Romam etiam sunt quaedam aque acidae quibus aliqui utuntur ad frangendos uesicae lapides. Ego autem dico,aquas i stas acres non esse diuersas ab aliis dictis,eo quod habeant diuersam succi speciem: sed arbitror esse acidas,quia habeant in se calcanthum purissimum, & aliqua ex parte assatum. uel puto esse acidas, quia habeant succum aluminis puri, & aliquantulum exusti. Tertio loco,praeter succos, aquae thermales habent etiam in se metalla ipsa, ut Vitruvius, Liuius, Calenus, & omnes fatentur: Scratio etiam dictat. quia quando metalla sunt in locis subterraneis in propriis uenis, non sunt ita dura, & solida, ut sunt in hac terrae superficie: dc ideo aquae praeterlabentes loca illa,ubi metalla sunt, possunt aliquid ex eis exedere, de colliniare quare fieri potest, ut metalla misceantur cu aquis thermalibus: credo tame quod inter metalla, de aquam no detur bona mixtio: eo quod metalla ob ipsoru in duritiem nimis resistant calori agenti,& concoquenti.uidemus enim, quod aurum non potest ab igne domari: ergo tanto minus domabuntur particulae illae metallorum ab aqua calida. ideo credo, quod metalla nunquam sint uer c commixta cum aquis, sed semper confusa , Dicamus igitur primo de auro : quod omnes fatetur misceri cum aquis: nullus tame in qui assignet aliquod balneum, in quo aurum sit.at Savona rota facit men. tionem de quodam balneo Uit ei biensian quo uidetur innuere,quod adsit aurum. Alij recentiores afferunt exemplum de balneis, Pipet in is uocatis, in Cermania. Alij et iam dicunt, quod in Rhetia prope Curiam ciuitatem sunt balnea Fabaria uocata, in quibus dicunt contineri aurum . Sed nunquid reperiantur aquae istae thermales habentes aurum; equidem ignoro: reperio quidem scriptum dari talia balnea, balneum. tamen tale nullum rCperio. uerum tamen est, quod multae re

periuntur aquae frigidae non medicatae, in quibus, uel potius

Suaem acturus. Aquae acisae Abi, qua L beari usin: αν unde aciditas ipsarum oriaturia qua acida in Gormarua. AqMae acidae finita quatuor

in re tone Catorum.

me cum quu

mseria Aurum non do

arerum.

na habentia aurum. Arenae haberis tos aurum. I u

129쪽

tia coniseria tura

quales h lites au

rum utrum reperi natur. Arierit .

Metalla proprie

ta irenti fodina

Gabrielis Falopii Mutinensis

sub suo alueo reperiuntur ramenta auri. exemplum sit uobis Padum flumem ex cuius arena colliguntur auri ramenta plurima, ita ut sint aliqui incolae ita diligenter ipsa colligentes, ut ex ea piscatione ramentorum auri uiuant, & suam familiam sustentent. Sed nos non loquimur de aquis istis, at de iis, quae calidi scatent,& medicatae sunt: quas historici dicunt reperiri.ego autem nulla inuenio: nec antiqui medici hoc asserui. quo fit, ut ego aliquando concipiam malam spem de aquis thermalibus,& mihi uideatur, quod earum scientia & cognitio sapiat empyriam: cum praesertim uideam antiquos medicos fuisse in qualibet re tractanda diligentissimos: & tamen de aquis thermalibus tepide admodum loquuntur. quod certe est mirum: cum & ipsi plurima haberet thermalia balnea. hoc licet ita se habeat,tam e barbari auctores, qui luccessere, tot,tantasque facultates aquis istis tribuunt,ut sit mirum.Similiter & historici multa de ipsis narrant, quae ipsi nunquam

uiderunt:& saepius adhaerent communibus opinionibus. nam sum huius opinionis, ut credam non reperiri thermales aquas habentes aurum in se mixtum: non negarim tamcn hoc fieri non posse. Alterum metallum, quod cum aquis miscetur, est argentum: & per misceri, intelligatis confundi. nam metalla proprie dicta, non uere miscentur cum aquis e quia ipsorum ramenta ob uisciditatem, & duritiem non possiunt concoqui, di proprie commisceri. Igitur S argentum constat misceri cua quis thermalibus,ut antiqui, & recentiores auctores testantur: nullum tamen balneum mea sententia habemus, quod

ego sciam, in quo sit argentum: sed aquas frigidas,&non me dicatas in uenis argenti utique habemus: ut in agro Vincentino in loco, uocato uulgo it Tretto,est fodina argenti, ubi scatet rivulus aquae frigidissime, & abundantis, ita ut impedimento sit illis, qui argentum effodiunt. N ideo si uelletisco gnoscere quae natura, qui calor, quique sapor sit, & caetera aquae argenteae,possetis ex illa cognoscere. Succedit aes : quod etiam cui testantur antiqui scriptores miscetur cum aquis therma lib.quod & recentiores confirmant: immo Savonaro Ia dicit, huiusmodi esse aquam illius balnei in Flaminia quod balneum uocatur Sancts Mariae in ba meo.Sed decipitur Savona rota,& Romandioli omnes, qui cu Savonarola sentiunt

nam distillaui ego aquam illam, corrupiq:, & nihil unquam alis

130쪽

de therm. aquis,atq; metallis, Tract. 29

aeris in ipsa inueni. Dicunt alij huiusmodi esse & aquam bal sane γ --nei Auinionis in agro Senensi. Sed ego de hoc balneo non ha--μheo quid dicam quia non seci periculum ullum. Addunt alii j- έ.

balneum Rubrum uocatum in agro Corsent: quod dicunt lia Ealneum Rubere ars. Sed est mendacium supra omnia mendacia: nam ego Mum Metinum

sum usus omnibus illis ingeniis,& modis, quibus cognoscitur, quid unaquaeq; aqua in se habeat admixtum:&nihil aeris potui in aqua illius balnei inuenire. Montagnana dicebat, quod stilis uni S.Tain balneo Sancti Petri in hoc agro est admixtum aes. veru ego trita trahet ammiror de i pso, quod fuerit hac in re ita caecus, sicuti etiam qui ψη 'dam adhuc medici in hac urbe,qui eiusdem sunt sententiae. Ctterum si alicubi sunt aquae,quae habeant admixtum aes, du- - αι. bio procul sunt in Germania: quia in illis locis sunt plures m. -κ-dinae aeris,ubi scatent copiosae aquae habentes ars, & cuprum. te inseμ Ferrum quoque miscetur cum medicatis aquis: ut omnes te- λ μ si Φstantur. sed utrum reperiantur tales aquς, & utinam repes rientur:quia melius ageretur cum iis,qui laborant affectibus u his se riatur

renum,&uesicae apud me est satis dubium. Sunt qui dicant, A pia, Varesis balneum Villense in agro Lucensi este ferreum. Sed ipsi dicut η Nipsi etiam mentiunturinam ego seci omne periculum illius Vst 'aquς,&nihil unquam ferti potui in ipsa inuenire. Alijaster ut cald exemplum de balneo Calderiano in agro Veronensi, in quo dicunt contineri serrum: sed sunt in maximo errore. auare I

arbitror non reperiri aquam terream: non dico tamen, quod

si impossibile, quod ferri ramenta confundantur cum aquis thermalibus. Succedit plumbum, & stanum. Sed nunquid Sc vlion um, σaqua medicata reperiatur,quae haec in se contineat, equidem Hai Amprorsus ignoro.testatur tamen Censnerus Conradus in Germania reperiri talem aquam δε & dicit balneum illud uocari plumbeum a plumbo, quod in se habet. at si uelletis cognosce uum,ia cre,quae sit substantia aquae plumbeae,qui sapor,quique odor,& Aqua plumbea

reliqua .possetis gustare,&uidere aquam illam frigidam,& nomedicatam quae est in agro Vincentino in fodina plumbeat P 'quae dina est in monte illo, qui opponitur Pienne, loco ita

uocato: ex eo enim monte scatet aqua, quae abluens uenam

plumbarem. suscipit etiam plumbi qualitates. Argentu quoq: Areditum uia uiuum miscetur cum thermalibus aquis, & reddit aliquando u aquam uenenosam: nullus tamen habemus balneum, quod hoc metallum habeat admixtum. Et haec de metallis,quae ue---ia.

SEARCH

MENU NAVIGATION