Opere latine e italiane dell'abate Giulio Cesare Cordara dei conti di Calamandrana. Tomo 1. 4. De vita et scriptis Julii Caesaris Cordarae e Societate Jesu quamdiu ea stetit commentarius Caroli Odoardi Stuardii Walliae principis expeditio in Scotiam

발행: 1804년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ut communem rem tueantur. Sumptum hisce

perficiendis rebus liberaliter ossercbant Regni

Ordines, dc ampliorem etiam pecuniam, Si usus posceret , promittebant. II is non contentus Georgius Rex, ne quid omnium omitteret, quod ad avertendam procellam videretur idoneum, tametsi praecipuam de sensionem in armis ponebat, jus etiam experiri , ac negotium ex aequo & bono agere cum

Lege Galliae statuit. Haec proinde ei significari per suum Lutetiae Oratorem jubet: Au.ditum esse Londini de clandestino adventa Stu ardii Principis in Galliam , variisque ruinmoribus circumferri, venisse eum hoe ani

mo, ut Gallicis suffultus auxiliis invadat Angliam, quod Regnum ad se jure sanguinis pertinere diceret. Enim vero rem videri adeo indignam, ut aegre fidem inveniret. Haud facile adduci posse quemquam ut credat, Chri-8tianissimum Regem , nulla adhuc belli de- nunciatione, tale quid contra Angliam moliri, tamque hostiliter in ipsum nominatim

Angliae Regem grassari voluisse. Cum tamen rnmor in dies invalesceret, ac vehementibΠs comprobaretur indiciis, petere Georgium Regem ut stetur pactis foederis Ultra jectensis. Esse in iis, numquam Galliae Reges Stu ardiae

familiae patrocinaturos , eam ve in suo consistere Begno permissuros . Si vardium ergo

Principem Ludovicus Rex pro sua aequitate absistere procul iubeat , atque extra Regni fines confestim dimittat. Ad haec postulata

142쪽

nihil perdiu responsi datum , qui erat planus

negandi modus . Sed cum instaret vehementi ps Legatus Anglicus, ad extremum Amelotus , Galliae Regis primarius administer, in haec verba respondit. Frustra citari pacta ab eo , qui fidem pactorum prior violaverit. Haec utrinque ex aequo servanda sui se . Simul ergo ac Georgius Angliae Rex satis secerit pro injuriis, quibus & Galliam lacessiverit, Mamicitiae conditiones infregerit , Regem quo

que Galliae staturum pactis , neque recu Saturum in eo negotio quid sui consilii esset aper rire . Quo responso exulcerati s nni Angli m jorem in modum, ut jam res ad apertam os sensionem spectaret. Be ipsa secuta post paulo est belli mutua denunciatio , utrinque hostiliter agi coeptum . Caeterum et si Odoardus Classem Dunquerca

nam conscenderat, utrum vere ea Classis ad

invadendam spectaret Angliam , dubitarunt postea , nec immerito, rerum prudentiores viri. Dubitandi causa fuit, quod naves octoginta numero, resertae licet milite & commeatu, prius etiam quam portu solverent, COODta vix tempestate, Vela posueruiat, atque ab incepto penitus destiterunt; nec multo post, remissis ad sua contubernia Legionibus, bellique copiis in promptuaria convectis; ejus expeditionis omnis est cogitatio deposita . Classis quin etiam Breste usis cum portu solvisset, atque in Altum processisset, quod diceretur plus nimio Passata ventis, nulla re

143쪽

gest , ne ne tentata quidem, in Galliam fuit

reducta. Quorsum ergo illae tantae navium,& armorum minae 3 Forte ad deterrendos An, glos , ne reliquum exercitum eis mare mitterent in Belgium, cujus potiundi spem Galli

conceperant. Forte etiam ut perculsus tam

terrifico ac vicino belli apparatu Georgius Rex Ocyus revocaret ad initionem sui Classem, quam sub Matthevio habebat in mari in sero, atque ita liberum relinqueretur mare Mediterr neum navibus Gallorum Hispanorumque, quae jamdiu haerebant in Τelonensi portu obsessae , liceretque tandem iis prodire in apertum, ac Philippum Hispaniarum Principem cum maximis copiis deportare tu Italiam. Nam, cum Alpium aditus, omniaque

terrestra itinera agerrime costodirentur ab

Rege Sardiniae, per eamque partem irrumpere desperarent Hispani, ad maritimam tran-εvectionem spes omuis reciderat, quam tamen Matthevius opposita classe probibebat . Id ut vulgo crederetur multae e siecerunt res, sed illa in primis, quod cum Matthe-vius nihilo secius in sua statione consisteret, tune demum Classis Telonensis, quae ex Gallicis navibus Hispanicisque, uti dictum est, constabat, egredi portu est jussa, ac praelio decertare cum Anglis, si sorte exigerentur per vim , qui astu retracti ad sua littora non suissent. Sed neque id satis prospere cessit. Atrox conserta est pugna ad Stecades Iustulas, quae, ut non nimium laeta acciderit

144쪽

LIBERI. I 39 Anglis, Rederatos ab mari tu sero extrusit prorsus ac depulit. Facti culpam reserebant deinde Hispani in Praefectum Gallicum, qui

certamine abstinuisset, Suasque naves, non

tam in pugnam eduxisset, quam in spectaculum alieni diseri minis continuisset. Ipse iniquitatem loci, ventorum adversitatem, necessitatis vim excusabat. Τotam certe hostium impressionem Hispani sustinuerunt excellenti virtute. Nonnullas navium Anglicarum tormentis laceraverunt, ac remulco discedere coegerunt, unam demerSerunt, perdiu ancipitem praelii fortunam fecerunt. At demum obruti numero , navibus partim de stis, partim male multatis, coacti sunt ad Hispaniae oras se recipere: Quo facto, consilium eorum de obtinendo mari , transportandoque navibus in Italiam exercitu, penitus est interversum. His ergo de causis, quaecumque ex adverso obtenderentur, vero

haud absimile visum est multis , noluisse tunc quidem Galliae Regem bellum urgere contra Angliam, neque apparatu illo Navali aliud spectasse, quam ut ne Angli pergerent

Austriacis auxilio esse, sive in Belgio contra se , sive in Italia contra Hispanos . Uteumque fuerit , haec cum opinio multorum mentibus insedisset in Anglia, & Αulam cum primis Londinensem occupasset, id Odoardo commodissimum accidit. Nam Geo gius Rex, pro certo sumens Galliae Regem de Stu ardorum sortuna haud magnopere la-

145쪽

borare, deque invadenda Anglia aut numquam serio cogitasse , aut ab ea mente penitus discessisse ; de priore anxietate tantum remisit, ut qui nuper ad tutandum Regnum externas opes poscebat, nunc Satis superque

esse pramidii diceret in populorum fide atque

virtute. Itaque, ut jam omni Solutus metu, non modo Hollandis subsidium, quod conferre parati erant, cum actione gratiarum remisit, verum etiam octo, quae dixi, Anglorum millia trajicere jussit in Belgium, seque ac negnum militiae robore spoliavit, ut la

bantes Austria corum res confirmaret . Nee

ita multo post ipse, tradita rerum administratione delectis ex ordine Senatorum Qua tuor viris integerrimae fidei, in Germaniam prosciscitur, acturus e propinquo apud Primcipes Augustales, ut Carolo VII, e Bojerum familia Imperatori, quem cita mors interceperat, Franciscus Lotharingus , Etruriae magnus Dux , Reginae Hungariae maritus, in Imperium subrogaretur. Adeo nihil sibi a Gallis , nihil Regno timebat suo . Parte alia Angli, Stu ardium Ρrincipem cum putarent Gallorum viribus destitutum , hoc minus

aversari eum coeperunt, quod non eandem arbitrarentur ejus , atque hostium causam . Quem cum Gallis conjunctum serre nequa quam poterant, eorum armis exutum aut amabant, aut certe non magnopere respuebant. Tantum interest ad odium benevolemtiamve multitudinis contrahendam , cujus

146쪽

LIBER I. I Iqnisque amicitiae illigatus inveniatur. Neque

id Odoardum nesciebat. Quare ut magis molliret Anglorum animos, non tam sibi, quam Gallis , ut putabatur, amicis fautori. busque suis infensos, iaciendum sibi statuit, ni nec Regis Galliae amicitiam ostentaret, nec ejus auxiliis, quae offerebantur amplissima , ut si parce admodum Sc occulte uteretur , ita prorsus ac si popularium dumtaxat suorum benevolentiae fideret, seque totum permittere ipsorum arbitrio vellet. Hoc cou.

filio , quod ipsi etiam Ludovico Regi valde

probatum est, quamdiu Lutetiae constitit, menses omnino sexdecim, Versaliensem Aulam frequentavit nunqnam , raro se dedit in publicum , nec sere nisi cum Anglis, Scotis. Hibernisque , quorum ingens numerus in ea Urbe versabatur, consuetudinem junxit. Interim de statu rerum Anglicarum occulte quaerens, haec reperiebat. In Anglia

haud satis perspici , quo plerique inclinarent. Divisa nempe esse hominum studia, iam ultos, opinionibus male praesumptis occupatos , a Stuardi s abhorrere ea tantum causa,

quod propensione Galli dicerentur , Religione Romani essent. At Scotorum maximam Partem , non solum ex ima plebe, Verum etiam ex primoribus, Stuardiorum dominationem pro susis studiis expetere . Non animum iis, non audaciam ad rebellandnm deesse, sed tantum Ducem. Si quis signum tolleret, Regnum momento omne ad ejus partes tra

147쪽

siturum . Vigilare quidem Regios Magistra tus in Urbibus oppidisque celebrioribus; at

montanorum familias, quae magno censerentur numero, & gens Scottae ferocissima ac belli dosissima haberetur , a suis singulas Principibus regi; istorum autem plerosque ita esse comparatos, ut pro suis antiquissimis atque optatissimis Regibus nihil dubitarent res fortunasque, atque ipsam adeo vitam dare in omnem casum . Tempus gerendae rei videri opportunissimum . Λbesse procul Georgium, Germaniae ac Romani Imperii negotiis occupatum . Quatuor viros Regni administratores nihil extimescere , in magna

Securitate versari: Veteranum militem omnem

eum peritissimis quibusque belli Ducibus in

Belgium esse transgressum . Et quamquam Castella quaedam Scotiae aptis praesidiis militum tenerentur, tamen justum exercitum adesse nullum , nec facile posse coalescere. Littora demum Insulae , praesertim ex parte occidua, immunita prorsus inveniri. Hoc habitu rerum Odoardus in spem negotii prospere conficiendi erigebatur , neque deerant qui occultis subinde nunciis ae litteris sollicitarent eum ad maturandam profectionem in Scotiam. Ipse cunctabatur tamen nihil temere audendum statuens. Post annum

in rebus explorandis insumptum, placuit pe-xiculum facere. Prius vero qΠam suum ipse caput, in quo belli summa vertebat, discrimini objiceret , certos submisit homines in

148쪽

Seotiam , qui prima jacerent conjnrationis semina, sollicitarent ad desectionem populos

reconditiores, iis praesentem pecuniam, & arma largirentur . Dum haec tentandi quodammodo vadi causa geruntur, res , quantumVis caute tractaretur, nescio quo suboluit inditio, de quaedam est tumescentis seditionis a Dssata suspicio Londini. Protinusi Edemburgum . urbem Scotiae Principem, advolarunt rigidi cognitores, quaestiones severissimas instituerunt , quosdam perfidiae suspectos in vinculaeon truserunt. Sed cum nihil certi criminis a quoquam exsculperent, rati suppliciorum mi nis satis conterritam multitudinem, nihil ut tra movetunt, ac Londinum pacata omnia nunciantes redierunt. Quibus amotis , hoc tu tius deinde concrescere seditio coepit , quod omnis videretur suspicio distata. Eo paulatim deducta res est, ut cohiberi ultra vix posset Montanorum conspiratio , celari ea quidem certe nullo modo posset. Tunc demum Odoaradus, plenus bonae spei, confirmato ad audaciam animo, proficisci statuit. Ad persectionis modum quod attinet, duo tantum ipse requirebat. Alterum, ut nihil hostile prae se, nihil Gallicum ferret. Alterum, ut strepitum cieret nullum , neque prius prosectarum fama vulgaret , quam prosectum. Tertium addidit amicorum industria, ut quam minimum haberet periculi . Res autem est omnis in hunc modum composita. Est in Armoricae latere extremo , ad ostia

149쪽

I 4 LIBER I. amnis Ligeris , portus haud magni nominis ,

scopulorum tamen objectu tutus , quem Fanum Nagarii vocant. Objacet ei Bellinsula . Calonesus antiquis dicta, brevis. insula , portu eadem , 8c arce valida gaudens. His ita locis, quippe secretioribus , apparatum itineris seri placuit. Hibernus quida in nobilis, el- Eius nomine, qui a longo tempore degebat in

Gallia partes Stuardoruin Secutus, myoparonem conduxit eximiaet magnitudinis, a turba nautica & commeatu optime comparatum ,

tormentis itidem bellicis duodeviginti munitum , utque ad praestitutam diem in portu Nagariensi adesset, providit. Sed quia periculosum videbatur, tot discurrentibus: per Oceanum navibus Anglicis , navigio uni committere vitam Principis, eodem tempore a de se jubetur prope Bellipsulam navis regia, cu xulitas tormentis septuagiota , ac sexcentis militibus Gallis tostructa , quast myoparonem praeiret taliquanto , praesidii satura , .si quid sorte adversi interi navigandum occurret et . Bellicae navis Praesecto, Viro strenuo , reique nauticae experti sumo , defendesidi custodiendique myoparonis cura demandatur. Quibus ita compasatis rebus, Odoardus, parva dumtaxat domesticorum maiau ktipatus, sanum. Narietarii clam . omnibus petivi, palatum myopari TOnem iconscendis . , ac Vela incit, brevi i tervallo pineud te, uti dictum est, bellicae n vi . Hoc apparatu , : quis credat y Regi poten

150쪽

LIBERI. I Stiundo cogitabat . Totae ejus copiae septem domestici. Tanta juris vitturisque fiducialSolvit Odoardus ex Gallia circa dimidium Μensis Iulii, Scotiam quo attigit sub initium Sextilis , Anno MDCCXLV, diebus ferme quindecim in navigatione positis ; quia si paulo fuit longior, hon id adversitate Ventorum accidit, sed quod cireuire Angliam maluit ex parte meridionali, atque in occiduam Scottae

oram, utpote mi aus custoditam, appellere. Caeterum , etsi secundissima usus navigatione , proxime abfuit a pernicie , deveniebatrue. haud dubie in hostium potestatem, nisi e navi bellica fuisset provisum. Provectus tu Altum , totamque praeterlapsus Angliae

oram australem, processerat jam ad fretum Hibernicum, porro tendens ad Ebudas Insulas , quae multae sunt in magi Deucaledonico. .

Eas nunc Angli, quod ad occiduam Scottae Plagam jacent , patrio vicabulo Westernas appellant. J Ecce autem dum maxime siectitur circa Hiberniam , apparet ex adverso in gens numerus navium Anglicarum , quae unoti maximo comitatu vela faciebant Ducebat agmen una majoris alvei in belli usum a maia , quae Gallicas ut conspexit naves , a caeteris statim divulsa , obliquat sinus in Vem tum, iisque minaciter appropinquans , Vim intentat. Praefectus Regiae navis, cui commissam Principis custodiam tradidimus, occurrit venienti magno animo. Produci tormenta ,stρ re in armis militea jubet , acerrimam de- To M. I. X

SEARCH

MENU NAVIGATION