장음표시 사용
161쪽
valutem Regni , & Coronam suam, revolaret quam celerrime in Angliam, ubi tam dubio
tempore magnum afferre momentum posset
praesentia ipsius, sive revocandis ad obsequium rebellibus, sive caeteris in ossicio ac fide continendis. Perculsus nuncio nec opinato Geohgius Rex, vidit versari rem in ancipiti , eoque malum esse prolapsum; ubi extrema omnia Conari oporteret. De Regno agebatur: Nihil itaque ad celeritatem reliqui sibi fecit. Et quamquam aegre Germaniam deserebat hoc tempore, cum maxime in comitiis Imperii Francosordiensibus novi electio Caesaris tractabatur; tamen verius putans rebus suis domesticis consulere, quam alienis, negotium vel abrupit, vel celeriter confecit . Certe paulo ante quam Franciscus Lotharingus Bomanorum Imperator solemni ritu salutaretur , in Angliam remigravit. Atque id modo unum ex omnibus, quae Regni Anglici inratores Praescripserant, prompte ac feliciter effectum est. Caetera lentius, nee satis prospere proqcedebant.
Copeus Legatus ι quem Regiis imperitare
copiis in Scotia dicebamus, accurrit celerrime , uti suerat jussus, cum paucis, quas ad manus habebat , legionibus ad Tavum fluvium, quo contractos audierat Stu ardianos. At comperto hostium numero, respecta que suorum paucitate, adeo non est aus risconserre signa, ut eorum nec aspectum si Disitired by Corale
162쪽
stinuerit . Couverso itaque in Septentrionem agmine , proripiebat se, satis modo habens hostem post sc trahere, ac talia tu saltem demoxari, donec subsidia mitterentur Ede burgum, quae Urbs, utpote Regni caput, multum intererat, ne imparata ad defensionem inveniretur. Callidum enim vero consilium, sed irritum Copeum Stuardiani gientem insecuti, ubi summotum procul viderunt, rati, id quod erat, ni it m us eum velle quam acie congredi, nec vero in pugnam trahi posse invitum , pedem retulerunt. transmissoque amne Tavo , Dunchel dinum
Perthiae oppidum castrum Caledonium pria sci vocitabant ) petierunt. Patentibus Odoa dus portis excipitur. Atque hoc primum in oppido protulit Iacobi parentis sui diploma , 'quo AngliE, Scotiar, Hiberniaeque summus administrator renunciabatur. Diploma eloco superiore recitatum est, cumque adesinset frequentissimus populus, erupit ex promiscua multitudine laeta vox , cunctis cum magno assensu acclamantibus, neque minus
Iacobo Regi, quam ejus filio Odoardo sausta cimola comprecantibus.
Odoardus post haec se Walliae Principem , Regnique Rectolem appellari jussit . Quo
ipse nomine ac potestate utens, Veteres Dun- cheldini Magistratus exauctoravit , noUOS
creavit , I litoribus quibusdam litteras liberi commeatus dedit. Hinc Perthum secusedo ampe v*niebat. Venienti occurrit Per the
163쪽
sium Dux . dynastes inter Scotos multa rustiopum, & obsequium detulit. Neque minus alii viri nobiles cum alis equitum armatorUm
obviam processerunt, eique se adjunxerunt .
Perthum cum magna Populi gratulatione ingressns, post receptam in fidem Iacobi, obligatamque sibi civitatem , & quaedam pro Imperio constituta, edictum assigi jussit, quo Scottae nobilitatem ad suas partes invitabat , spondebatque, si Begno pacate potiretur ,
effecturum se ut assurgeret denuo Scotia ineiam dignitatis ac felicitatis lociam , quo priusquam cum Anglia jungeretur fuisset. Quibus ita peraelis, Dum blanum, quod Menthitiae
primarium est oppidum , cum omnibus copiis proseisicitur. Dum blanum usque processerat Edem burgo Legio insesta equitum , quos Dracones appellant, En b Graduerto Tribuno, insederatque Fortheae amnis ripam eo consilio, ut Stua dianos trajectu fluminis prohiberet. Et poterant sane Gradneriani nonnihil eorum impe tum remorari, si ioci opportunitate essent usi . Nam & missilia aὸigere poterant ex loco editiore, M Fluvius ob copiam rapiditatemque aquae dissicilem habebat vado tran- Si tum , neque tam subito essicere pontem in ore atque oculis hostium licebat . Tamen
Montanos Ut conspexere amnem ingressos, perque aquam mediam magno animo subeuntes , seu metu, seu desperatione victoriae ,
erga dederunt , seque effuso cursu intra
164쪽
Falhirchium oppidum receperunt . sed neque
hie constiterunt diutius, quam hostem cernerent ad teli jactum appropinquantem. Subie-iniat impavidi Stu ardiani , Falkirchiumque
obsistente nemine occupaverunt. Capitur deinde continenti victoriae impetu Stri velinum Uerlingam alii voeant ), Urbs munita , Stertingensis provinciae caput, quam etiam Gradneriani urbem cum occupassent primi ,
post brevem moram Stuardianis insequentiubus reliquerunt. In tantum tune praevalente Odoardi fortuna, ut aspectu Ipso, ac gulo nominis terrore in fugam ageret Regios. Multorum fuit opinio, Sradnerianos cum coniuratis tacite consentire, neque Velle conserere cum iis manus, quorum ipsi inceptis faverent clanculum, & causam probarent .
Alii contra prudenter, atque ex usu belli saacere eos putabant, qui in tanta virium inaeia qualitate ce taminis aleam detrectarent; quid tandem his patvulis proeliis consecuturi, uia1 ut Regni vires atteretentur frustra, quae mmliori loco ae tempore magno esse possent usui ' Quaecumque suerit causa , de qua nihil Constituere pro certo possum, Sradneriani loci, omnibus sugam indecoram secerunt, ac sensim recedentes usque Edem burgum, cum Draconibus Amiltonianis, qui ad custodiam eius Urbis relicti fuerant , se conjunxerunt . Stu ardiani contia vehementer elati , quod Regios ubique cernerent fugae consilium ea pere , ac metum interpretantes, quidquid ab
165쪽
;llis relictum est spatii, impune obtinuerunt,
donec Edem burgum usque progresSi, i 0 eouspectu Regiae Urbis castra posuerunt. Paulum extra Urbem processerant, atque oppo tuno ad repugnandum loco constiterant duae. quas diximus, draconum legionηs, excep turae in aperto impression*m hosti sem , eosque ad tu Urbis prohibiturae, quoad saltem adveni v set Copeus Legatus , qui cum Regio exercitu. expectabatur, & magnas ahd tuendam Ur bem. vires asserre nunciabatur . Ed me pari ter fuerant aliquot militum urba uortam Centuriae , ac loco idoneo pos; legionarios collo' catae. Omnia ad acerrimam defensionem spe .ctabanx . Odoardus, per antecur o s ceruor factus cisitatem in armis esse, ac desensi nem parare, auecedit propius cum isto aginis. ne, cohortatusque suos ut sorti animp p gnam eapessant, psimam, aciem immittit. Projcurrerunt Montani agmine bipartito, atque ineredibili celeritatis; sqd eorum adventum celeriore snga Regii anteverterunt. Gradneriani dracooes, Amiltonianique. U.i stabant
ex adverso in equis, ut cominus petii se Viderunt, veriti ne medii interςiperentur, ac τeeeptu deinde omni intercluderentur, clam mantibus frustra Tribunis ut rem fortit et
gererent , animo copciderunt, ac ne. primum
quidem impetum incurrentium hostium serentes, conversis incitatisque equis , longissime profugerunt . Quos eum. Urbani Milites in fugam conditernytos cernerent, praecipiti cur
166쪽
LIBER II. -I6 Isu pariter diffugerunt , atque intra . Urbis moenia se . inclaserunt . Ea re effectum , ut Odoardus spe citius . M incruenta victoria Edemburgum haberet in potestate . Ρxae eius namque Urbis, destitutam apto praesidio civitatem Videns, ac po he tempori adesso C peum desperans , re cum Magistratibus deliberata , praevertendum obsequio hostem cem fuit, deditionemque uliro faciendam, cum maxime imminerent victrices copiin; ac Si-.quidem vi irrupissent, o muem belli cladem illaturae urbi indefensae Viderentur Q i. Deducto igitur in Arcem urbi imminentem praesidio, Legati desjgnantur, qui nomine pu-.blico adeant Stuardiana castra , deque pro ual Edem burgensium voluntate significent. Ρrincipi . Patere ei portas, Urbis , dicant. Tan- tum postulare, civitatem , ut certis subscribat conditionibus, . de quibus traensigendi facta εibi Potestas esses, ἡ Excepti comiter Legati, auditi, dimissique fueriant . Utrum de conditionibus consenerit, incertum. Illud congiat,
toto eo die, ac nocte proxime consecuta, Si tisse in armis militum urban um cohortem,
in ad moenia excubasse , perinde quasi deae pellendo hoste ageretur. Quod ita plerique
postea aunt interpretati, noluisse Edem bur. senses. Odoardo se permittere, nisi vi intentata; idque respectu Georgii Regis, qui pos-εet eos perfidiae coarguere, si properanti quam necessitas serret, Victori se tradidissent. Caeterum mane postero, sub primam lucem, To M. I. L
167쪽
isia LIBER II. affuerunt ad portarum unam expediti Montani circiter mille, portam ipsam , diffractis facili molimine dejectisque repagulis, occupaverunt, perque Urbem impune discurrentes , urbanam militiam arma ponere coegerunt . Pacata mox civitate , subierunt militari ordine, plusquam militari modestia, Stuardiani rati qui ad quinque millia nomero, ac Nemine omnium vel leviter violato, in hortis Regii Palatii locum ceperunt. Postremus intravit inter delectos equites Odoardus, habitu ille quidem Montanus, sed egregia corporis specie, atque oris dignitate spectandus. Qui cum oblatas claves, M obsequia procerum in ipso aditu Urbis accepisset, per dis sertas populo vias in principale Palatium contendit. In scro, quod Regiae despectant aedes, paratum fuerat pegma sublime , tapete phrygio instratum pulchre . Vocata huc multitudine, praeconis voce denunciatur Pinpulo, quem Viderent Principem, ei parem dum esse in posterum, fidemque obligandam,
quippe Iacobi Regis filio, ac Regni administratori summo. Res ut compertior fieret ,
leguntur palam Iacobi litterae, qnibus Regni administratio committebatur ipsi. Legentem praeconem summo silentio audiit frequentissimus populus. Secutae deinde, tubis lituisque perstrepentibus, laetae acclamationes superisque immortalibus vota facta, Iacobum ut Regem, ejusque filium Odoardum, sospitem esse diu ac florentem vellent.
168쪽
LIBER II. 163Τriduum post haec Edemburgi secit Odoar.
dus , eoque temporis spatio videre licuit , quam alte apud Edem burgenses defixa esset Stu ardiorum memoria, & caritas Principum .
Etsi capitale futurum erat, si Georgius bello praepolluisset , plusculum obsequii quam
praesens tempus posceret, Odoardo exhibuisse, Ieaque cogitatio plerosque ex prudentioribus absterrebat, ne in aperta gratulationis signa prorumperent , eminebat tamen insolens in omnium vultu laetitia , & quidam Vulgo re nitebat hilaritatis color , quem nullus satis eomprimere metus poterar. Haerebant 'defixi gaudio; nec explere oculos tuendo quibant, eum reputarent Sobolem hanc esse eorum R, gum, ql1i tot ante saeculis regnassent in Seoatia, qui gentis nomen tantopere illustrassent, qui stot posteritati monumenta beneficentiae reliquissent. Prope ut unum aliquem ex cae testibus geniis ad se divinitus missum contuebantur. Alii formam ejus mirabantur, opupido laetam atque praeclaram, alii indolem Excelsam ac liberalem , alii comitatem in agen do eximiam, alii virtutem bellicam praedicabant , atque hune prae caeteris Regno dignum
prbnunciabant, qui Regnum , non sorte oblatum accepisset , sed sortunae injuria negatum
excellenti virtute repeteret. Senes, ut movens aetatis, praeteritum tempus memoria re petentes , memorabant , tunc enim veto beatam , tunc florentem fuisse Scottam, cum Stu-ardii rerum potirentur .i Non mite solum M
169쪽
rectum , sed plane paternum eorum suisse. Regum imperium. Nihil tunc crudeliter, ni
hil eupide, nihil violenter, nihil per libidi
nem suscipi, decernive solitum. Omnia legi bus , & more patrio regi consuevisse. Tribuqtorum Vero, & intolerabilium exactionum quibus nunc populi satigarentur, iis Regibus, nec nomen auditum. Quae ad Faesentis temae poris conditionem referentes, pellebant tacite animos, ut ad hunc deficerent Principem ,
qui fortunam priscam renovatUrus a Vorum suorum exemplo videretur . Hanc de se opinionem confirmabat , multisque partibvs ad augebat Odoardus eximia prudentia, suavitate morum insigni, mira in admissionibus facilitate , in colloquiis humanitate , eo denuque vitae instituto, in quo nihil nisi modestum ac liberale , ab avaritia arrogantiaque.
alienissimum cerneres. Fuit cum mirari praesertim licuit animui solius avidum gloriae , rerum vero Caetera
Tum , quae humanis cupiditatibus dulci lae nocinia blandiuntur, splendide incuriosum pquod etsi tenue videri possit , silentiq. no tegam. Unus quidam ex proceribus, dum sa- miliari colloquio detinet Principem, Si e a Sisentandi, sive gratiscandi studio, mirabatur
quid esset, quod cum tam multae obversarentur illi foeminae, nec invenustae, ad eas tamen ipse, quamvis juventa servidus, ne obtutum quidem converteret. Odoardus ad haec, montanorum unum immanioris corporis, qui
170쪽
sorte aderat, ad se vocans, mentumque ejus
hispidum , ik villosas genas leniter contrectans manu : En ., inquit, quas me modo procari puellas decet. Pluris ego unum existis facto , quam quantum ubique mulierum,
ac venerum est. Adeo mentem excelsam, magnisque gerendis rebus intentam, nulla praeter gloriam illecebra proritabat. Soli Odoardum aversabantur Calvinianae Sectae Ministri, quos Praedicantes vocant, neque dissimulabant , gravissimam sibi accide re praesentiam ejus . Natio nempe hominum Catholi eo nomini plus nimio insensa , & odio Romanae Ecclesiae usque ad insaniam imbuta, Priueipem Romae natum educatumque imponi sibi, iniquissimo sercbat animo; quem autem oderant ipsi implacabiliter , ei se sua coninscientia interprete arbitrabantur odio esse,
ac porro fore; M quamquam nihil palam audebant contra Victorem, & armatum , Obmurmurabant tamen coeco frenii tu, suasque
sibi eripi Religiones quiritabantur. Hanc ut iis suspicionem eximeret, simul ut genus hominum turbulentum atque factiosum demereretur , edixerat Odoardus primo die adven rus sui , liberum unicuique fore sub novo dominatu quam mallet Religionem sequi. Quinetiam edicto significaverat , placere interea
sibi, ut conciones, & precationum solemnia more solito peragerentur . Unam modo Vetaverat rem , ne ante belli exitum pro Principibus indicerentur preces, nisi tacito eorum
