Opere latine e italiane dell'abate Giulio Cesare Cordara dei conti di Calamandrana. Tomo 1. 4. De vita et scriptis Julii Caesaris Cordarae e Societate Jesu quamdiu ea stetit commentarius Caroli Odoardi Stuardii Walliae principis expeditio in Scotiam

발행: 1804년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

1 66 LIBER LI. nomine . Sed nihil magnopere profuit. Die

insequenti , etsi adesset in fanis frequentisabmus populus eampani aeris pulsu convocatus, ne unus quidem Ministrorum ad concionem

prodiit; quibus vel Urbe dilapsis, vel domi

deliteseentibus, tandiu sacra Rostra siluerunt, donec Edemburgum Georgio Regi recuperatum est. Ita m0rtalium pessimi, cum, non auderent ciere turbas voce , silentio tamen ipso persidioso &. contumaci inclusam animis acerbitatem testatam faciebant. Praeter hos , quorum erant inexpugnabiles animi, expugnanda supererat Arx Edembu

gensis, qua Regii adhuc milites civitatem tamquam fraeno continebant . Dissicilem ea porro habebat oppugnationem, tum quod edito in colle posita , tum quod operibus probe communita. Adde quod firmo praesidio mulitum tenebatur, neque Stuardianis majora tormenta, machinaeque obsidionales in promptu erant. Unum relinquebatur, ut arcem Odoardus fame premeret , vetaretque in Oari

quidquam importari utilium; quod si saceret, brevi in extremas angustias praesidiarii adigebantur , ac paucis diebus deditionem sacere cogebantur. Erant'namque ab omnibus rebus, quae ad usum vitae pertinent , imparatissimi vitio Praetoris, qui rapinas, incendia , ac miserandam Urbis direptionem a Montanis, velut a latronum infami globo, metuens , magis curaverat, ut tabularia publica , aerarium, magnamque caelati auri at-

172쪽

LIBER II. I 67

que argenti vim , quae ob opulentioribus comportabatur, in tutum reciperet, quam ut annonam , si sorte toleranda esset obsidio , reconderet, haberetque ad lo*gum tempus uonvectam. Neque id Odoardus nesciebat. Et nihilominus contra Arcem nihil hostile suscipiendum censuit , usitatam belli severitatem abstinuit , praesidio quin etiam uti cibaria Inferrentur permisit . Extimuit , credo , ne praesidiarii , si victu prohibereutur , Occasionem inde humerent saeviendi in Civitatem, eamque tormentis everberandi , maluitque bene esse hostibus , quam sua causa vexari amicos; quae in victoria moder tio notata passim, & collaudata vehemenis

ter est.

Is erat rerum atatus Edem bargi, edit, subito nunciatum est, adventare cum exerci

tu Copeum, ac binis tantum castris ab Urbe abesse. Ea res, quod mirere, quietem publieam nihil turbavit. Magistratus, opifices, Plebs, Nobilitas, sua singuli munia pacate

exequi perrexerunt , ut in magnA rerum Omonium securitate. Muardiani contra milites , ut ad rei optatissimae nuncium, gaudio esse riri exaestuare cupiditate pugnandi oblatam aliquando tandem occasionem testandae virtuistis sibi gratulari. Nam ante hoc tempus h atem viderant saepe, sed assequi fugientem nunquam potuerant. Princeps mane summo oeducit extra Urbem copias, ac de statu hostium per exploratores discit. Edcchus autem,

173쪽

Copeum in lata convalle consedisse prope Praestonium Oppidum, ubi Forthea amnis in Bodotriam aestuarium id est influit, montem petit editum , unde in subjecta hostium

castra prospectus patebat. Ea ut eminus coimspexere Montani, clamorem dissonum sustu terunt, sive Ut provocarent hostem, sive ut

Se invicem cohortarentur ad pugnam. Nihil sane impetratum est aegrius, quam ut ne Statim ejicerent se in planitiem , ac praelium Capesserent . Continuit eos Princeps, & expectare signum jussit. Tum speculatus locum,

vidit a fronte peti Regios haudquaquam pos

se sine manifesta pernicie. Erat enim prael tenta eis lata fossa , quam campestribus torinem certam necem longe jaculaturis, mu nie G. Ipsi protecti aggere, M vix summo extantes vertice, conjicere e tuto poterandin apertos tela. Numerus ipse hostium ingens, & opinione major. Praeter quatuor militum Veteranorum millia , quibus egregii D ees , ac militiae experientissimi praeerant, ti-

Tones censebantur magno numero , partim

Londino submissi , partim ab Angliae Ioparchis fidei ostentandae causa ducti. Multi item

ad partes venerant voluntarii, nullo nisi laudis pretio merituri. Hos Imperator in acie media collocaverat . Accesserant postremo Dracones Gradneriani Sc Amiltoniani, quos Edem burgo sugatos demonstravimus, hique aciei latera extrema tegebant firmabantque. Copeus intra munitionem continebat suos,

174쪽

eosque stare in acie , atque hostem lace sentem opperiri jubebat . .

His exploratis rebus, nihil tunc quidem

Odoardus movendum cenbuit, sole praesertim in occasum inclinante. Consistere eodem in monte jubet exercitum, ac paea te noctem exigere; nam ut eum primi adorirentur Regii ψnon timebat . Mane postero, relicta idoneo loco suorum lecta manu , qui accessum ad Urbem Edemburgensem intereluderent hostibus , castra movet , progrediturque lato ci cui tu ad eorum dexteram, ubi aequatum in terjacebat spatium , nihilque sibi incommodi afferebat loci natura . Tum in acclivi colle aciem instruit. Copeus , tem sibi esse sentiens cum hoste non solum impigro bellicosoque, sed militaris etiam disciplinae non ignaro , lagam circumspiciebat, cogitabatque Edemburgum , facturus operae pretium , ut

sibi videbatur, haud leve, si Urbem regiam

sine eaede ac sanguine recepisset. At, comperto obsideri viarum fauces . quibus necessario permeandum erat, ab hostium stationibus, ne simul a fronte atque a tergo appeteretur , mediusque interciperetur, obvertere frontem maluit , ac decretorii certaminis sese tu nam experiri. Steterunt ergo ex adverso directae acies, modico spatio intei jecto . Si ardianorum cornu dexterum Perihensium Dux, laevum Georgius Murra jus regebat , ambo prinlegati, in acie media curabat ipse Odoardus;

qui suos alloquens, ac nudatum ensem ostem

175쪽

t o LIBER II. tans: Ego quidem , inquit , vaginam projeci , neque eam recipere nisi bello consecta. consilium est. Macti jam estote vos viri se tissimi , atque ita decertate , ut quibus nulla spes salutis nisi in virtute sit. Si sincimus, Floria, libertas, opps, victoriae fructus 9 merces erunt. Certum coutra mihi vobisque exitium, si vincimur. Videte quid vestra intersit , & si me ita amatis, ut ego vos, si Scoti estis, nec a virtute majornm degenerastis , genus vestrum ac fidem hoc primum experimento probate . His dictis in censi animi sunt, Sc exstimulata virtus in tantum , ut cum pugnae signum clangentibus tubis increpuit, non milites in hostem seiuleones tu praedam serri viderentur. Excepti telorum horrenda grandine , quae majoribus minoribusque tormentis effundebatur , licet prosternerentur multi, non conti. xuuerunt gradum propterea, ne que de ardore primo . remiserunt. Strictis ordinibus subierunt , & parem missilium numerum conjecerunt, eo certiore tamen ictu, quod ex propinquo jaculabantur. Sλuciis cadentibusque integri succedebant. Projectis deinde humiserreis tubis , distringunt gladios, atque inconditum vociferantes, hostem cominus 2Dgrediuntur. Impressionem Regii nec ad punctum temporis su tinuerunt . Laxatis, turba.

tisque ordinibus , quo quemque metus, Mspes salutis impellebat, effugium quaerunt.. Instant Stuardiani, fugientes palatosque s

176쪽

rociter eontrucidant, magnam occidionem nisciunt . Totum prope exercitum internecione

delebant, nisi Odoardus , qui inter primos

acerrime dimicaverat, conscenso propere equo , accurrisset in omnem partem , suosque pro imperio continuisset ne ultra saevirent. Tunc

demum sanguini est parcitum , dc militum furor compressus. Sed compressus licet, non omnino deserbuit. Ταrma equitum Regiorum receperat se in Vicinum collem , constiteratque ibi velut secura periculi , atque extra ictum . Viderunt aliqui e montanis , neque cohiberi ullo modo potuerunt , ne ad eos imde pellendos properarent. Qua in re tantam simul audaciam celeritatemque adhibuerunt, ut supervenerint prope improvisi, eorumque celerrime licet aufugentium , agmen eX tre

mum carpserint.

Hoc exit et praelium illud furiale consectum est, quo praelio soli Stuardiani pedites nam

equitatus nullam certaminis partem attigit., sed spectavit tantum, paratus capteroqui accurrere in omnem casum9 , soli inquam pedi tes Stu ardiani multo majorem numerum perditu equitumque Regiorum piofligaverunt , insigni victoria, Sc magna commendatione virintutis. Ex omni Stuardianorum numero desia derati milites gregarii tantum triginta, ac duces quatuor , praeter octoginta circiter saucios . Begiorum caesi quingenti amplius, vulnerati nongenti, mille Sc quadringenti capti, reliqui in fugam acti. AIma , commeatum a

177쪽

atque omne belli instrumentum victores tulearunt . Inter profugos numeratus Copeus ipse Imperator , qui, ut proclinatas res suorum

vidit, e media pugna dilapsus, profugisse dicitur ad littus proximum , atque inde in belli eam navim haud procul stantem in an

choris evasisse . Caeterum Odoardus , etsi parta victoria laetus , non elatus tamen , neque intemperanter insolescens , primam curarum intendit ad curanda sauciorum vulnera , qui multi inter mortuos jacebant, ac manu S miserabili specie tendebant. Misit proinde Edem. burgum , & ad oppida circumposita , qui Chirurgos quam possent plusimos cotiquirerent adducerentque ad exercitum . Procuratis Sauciis, ac per valetudinaria distributis , ne quod omitteret misericordiae ossicium , comportari in praealtam fossam cadavera , atque humo desuper ingesta tumulari jussit. Demum pre-da onustus Sc gloria ; ovante milite ac plaudente, revertitur Edem burgum, quarta quam inde excesserat die nondum exacta . Prinsquam haec agerentur , consenserant Baalavici Magistratus, ut ad compescendam Scotiae seditionem mitterentur in Angliam sex

militum millia, quae Legatus Anglicus pro Veteri utringque gentis societate ac scedere ;ut supra dictum est, poscebat. At deliberan tibus unde peti milites possent , & statum Reipublicae circumspicientibus, non alii occurrebant in praesens , nisi ii, quos nuperrime Galliae Rex Tornaco, aliisque Belgii ar-

178쪽

cibus depulerat, ac certis sn, conditionibus liberos, more nunc inter Principes recepto, dimiserat. Nilites istos quam minimo sibi in commodo Batavi subtrahebant. Ea namque dimissi fuerant lege , ut toto biennio neque contra Galliam , neque contra quemquam ex ejus sociis ac foederatis arma serrent, neque demum ulli ex Principibus Galliae adversis ubicumque locorum stipendiae sacerent . Qua lege essiciebatur , ut eo temporis spatio alnullum adhiberi ossicium militiae possent, nisi sorte , ut ipsi actitrabantur , ita Scotia , Sccontra ejus Regni perturbatores , quorum Successibus licet maximopere delectaretur Galliae

Rex , negabat ta Men eorum causam ad se ullo modo pertinere. Decernitiar itaque transmissio istorum militum in Angliam . At dum expediuntur iis trasportandis naves , Orator. Gallieus Abbas a Villa dari sibi Senatum petiit ; quo impetrato , intercedere consilio numper inito, ac de Senatu Batavico graviter ex. Postulare coepit, quod rem incaeptaret parum bonestam , neque se atque aequitate sua dignam . De iiderari in ea re. fidem publicam , quae apud omnes gentes sanctissima esse debeat , contendebat . Milites dedi titior , sola Regis Galliae liberalitate atque thdulgentia fuisse Reipublicae condonatos , qui cum posset quam optimo jure subjicere eo sibi, aevi hctos iu Galliam abducere , honoribus M libertate donatos exsedere permisisset at im positam a Victore conditionem ne milites lx

179쪽

dimissi Gallia, hostibus militarent , servari

omnino oportere , neque Potentissimum Regem latnrum ut violetur impune . Perculit consessum oratio acris, libera, ac minarum plena. Ad intercessionem responsum est, frustra Senatui Batavico crimen violatae Edei quaeri in eo negotio , quod non sine ac-hurata consultatione susceptum fuisset . De

militibus deditis duas fuisse res abs Rege

Galliae praescriptas. Alteram , ne contra ipsΠm, ipsiusve socios & amicos adhibereutur . Alteram , ne cuivis Principi Gallis adverso militarent intra annos duos. Neutram ex condiotionibus in eo, quod nunc ageretnt, infringi . Stuardium certe Principem , contra quem milites adhiberentur, nullo foedere, nulla, quod constaret, societate innexum Galliae esse, neque cdmmisisse adhuc Ludovicum Regem aequisissimum , ut tam nefariae perduellionis fautor putaretur, aut particeps. Georgium Angliaet Regem , cui subservire hae copiae viderentur, esse quidem, ut in aperto bello, inimicum Galliae ; at non hoc nomine mitti ad eum milites , ut auxiliares ejus sint, sed ut com munem utriusque gentis causam agant nomine ac stipendiis Reipublicae. Non itaque sub Anglorum imperio futuros , non eorum ductu bellum gesturos , sed agmine separato , sed

propriis sub signis , propriisque sub Ducibus

militaturos. Sic illi rem composuerant scili zetb; Sane subtiliter, sed, si vera loqui Daest, magis ex usu forensi, quam more Prin.

180쪽

LIBER It 11s

cipum, neque tamen satis apposite , ut plerisque visum est, ad tegendam praevaricatio nem pactorum. Quo responso depulsam abs se omnem violati juris infamiam arbitrati , obtestante frustra Legato Gallico, & atrocia, nisi incoepto absisterent, denunciante, quos

dixi milites, uti donstituerant, in Angliam miserunt. At non sibi herba dari passus est

Ludovicus Rex, nec tu catis, speciosisque rationibus acquievit. Ut indignationem testa, tam faceret , Oratorem continuo suum Haga

comitis iussit abscedere, ne salutatis quidem Beipublicae moderatoribus ; quod nunquam fit, nisi in aperta offensione . Tum laesum

ius, non vanis verborum contestationibus,

shd durioribus factis vindicare aggressus , ea movit, quibus coacti ad extremum sunt Batavi state palus, quosque miserant in An gliam milites ad se retrahere. Sed haec insta

re seremus .

Secuta interea est Prestoniana pugna, quam felici admodum eventu pugnatam ab Stuam dianis vidimus. Ea victoria cum multis partibus constabilita videretur Odoardi potentia, incredibiles animorum inclinationes tota Scotia sunt fastis. Plemque Civ1tates nuncios ad eum miserunt , 8c in ejus fidem se comtulerunt . At Londini trepidatum perinde est, ac si adesset jam hostis victoria ferox, intentaretque Urbi indefensas est remam Vim . Continuo Georgius Rex cogi utriusque ordinis conventum jubet . . Tum superveniens

SEARCH

MENU NAVIGATION