Opere latine e italiane dell'abate Giulio Cesare Cordara dei conti di Calamandrana. Tomo 1. 4. De vita et scriptis Julii Caesaris Cordarae e Societate Jesu quamdiu ea stetit commentarius Caroli Odoardi Stuardii Walliae principis expeditio in Scotiam

발행: 1804년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

186 LIBER II.

suo merito majores sui gentis indignationem incurrissent, id ex omnium mentibus eraderetur, & conditioni temporum condonaretur. Satis eos gravem malefacti, si quod admisis.sent, poenam luisse, qui Regno fuerint exturbati , atque extra communem patriam ejecti. Descendisse ac rbissimam ani in adversio-sionem ad liberos, nepotesque eorum, qui licet innoxii, annos jam septem supra quinquaginta extorres, inopes, in luctu & squallore vitam aerumnosissimam traherent Nullum ne statuendum atrocissimae vindictae modum y Nunquam ne placandam Anglorum iracundiam ' Nunc tempus ut sua singulis tribuantur jura, componantur ex aequo & bono dissidia , suus Regno Princeps , suum Principi reddatur Regnum , veterum conquestionum memoria penitus obliterata . In hanc sententiam conceptae erant litterae, quae ut vulgi manibus teri coeptae, vix credibile quam alte in animos multitudinis penetraverint. Vel ex eo licuit agnoscere, quod cum Odoardus haud multo post Caseleolo eduxisset exercitum , 8c secundum Orammatis Hibernici progredi instituisset , quocumque itum est, venienti occurrebant ultro Populi, beneque eum ac feliciter advenire laetis acclamationibus testabantur. Tamen, ut ne quid dissimulem , nobilitas haud magnopere commoVebatur , nullamque popularis laetitiae partem attingebat. Sacrorum vero Ministri, & Religionis Antistites, obloqueban-

192쪽

LIBER ΙΙ. r 87tur potius indignatione libera. & populum λtalibus retrahebant. Locis Odoardus omnibus Potestatem exercebat, tributa imperabat, in verba Iacobi Regis ut juraretur curabat . Carleolo egressum excepit Candalia, parvum est mariae oppidum , quod Kenio amne subluitur. Lancastriam inde venit, urbem cognominis proviociae caput, qua in urbe paulum moratus, in Cestriensem comitatum concessit, transgressurus inde, ut putabatur, infinitimum Principatum Walliae , qui longo tractu porrigitur ad oram maris; sed in sinistram repente partem , qua sol oritur, conversus, ac mediterranea Regionis ingressus ,

iter direxit in Darbiam . Cujus consilii quae

fuerit ratio, infra disseremus. Per haec Aulam Londinensem multa solli. citam habebant, ac vehementer angebant. Obversabantur conjuratorum progressus rapidi ac selices, apparebatque ad eos remorandos , aut non satis Virium , aut , quod deterius ,

parum voluntatis in Regiis militibus Ducibus. que esse. Seditionis flamma ipsam corripuisse Angliam videbatur, & jam stridor, ut ita di eam, incendii e proximo exaudiebatur. Quid vero si accederet propius y Quid si Regiam quoque Urbem assiaret ' Id si accideret, plus pene quam malum ipsum, mali re, medium timebatur . Londini enim , ut in utabe populosa ac libera, aestuabant otiosorum crebra conventicula, studia partium flagrabant; ες erant qui publicis , privatisque ser-

193쪽

monibus praesentem dominationem liberius cari perςΠt, Quorum aeque periculosum videbatur dicacitatem compescere, atque impunitam dimittere. Ille deinde suberat metus, ne propinquitate rebellium insolescerent rerum no- Varum cupidi , easque cierent in visceribus Regni turbas, quae sedari non possent sine civili sanguine, & clade Reipublicae. Super baec metum augebant Regis Galliae occulta consilia , quae ad invadendam Anglia in spectare videbantur. Elam certe constabat, quaecumque hactenus obtendisset, Stuardio nomini favere impense, neque aegre laturum si Princeps tot nominibus Galliae addictus Begni Anglici haereditatem caperet. Velle autem nunc ejus causam aperte suscipere , Vehementia confirmabant indicia. Tamdiu in variis ditionis portubus , quos Oceanus alluit , in usitati fiebant apparatus armorUm , 8c navium. Casleti, Boloniae, Dunquercae , Brestae , extruendis instruendisque majoris sermae navigiis insudabatur. Promptuaria complebantur, nautarum ingens numerus pretio eo Π-

ducebatur. Quorum vero haec, nisi esset in Angliam expeditio navalis constituta 8 Nuperii me ab urbe Roma suerat evocatus in Galliam Henricus Eboracensium Dux, alter I cobi Regis filius , ferebaturque continenti itinere in Armoricam properasse, atque ibi prorsus, ubi navales apparatus maxime perstrepebant , consedisse ἔ quo tandem consilio, nisi ut cum Gallicis copiis immigraret

194쪽

LIBER IL 389

in Angliam , & fraterna incoepta provehe-Tet y Sed dubitationem postremo omnem praecidit Rex ipse Galliae , edita in publicum declaratione non ambigua, qua se Odoardi auliae Principis socium foederatumque appellabat, ejus vero hostes , quicumque ii, atque

ubicumque gentium essent , in suorum Sehostium numero habiturum pronunciabat . Huic occasionem rei Batavi praebuerunt. Nam Ludovicus Rex ingentem, uti diximus, ira-Tum molem conceperat contra Bata Vos , Propterea quod milites dedi titios ex Belgicis Praesidiis depulsos, contra quam conditionibus

cautum esset, Georgio Regi auxilio misi sent. Injuriam ut quoquo modo redimeret , IIollandis negotiatoribus omni interdixerat Gallia, vetus commercii jus, quod erat ea tempestate quaestuosissimum , edicto abroga-Verat , nonnullas etiam eorum naVes onerarias in Gallicis iuventas portubus interceperat , ac fisco addixerat. Cum ne sic quidem pervincere potuisset ut milites revocarentur, huc ad extremum descendit, ut foedus palam

percuteret cum Stuardio , futurum sperans , ut hac una re frangeretur Batavorum pertinacia , quam honeste excusare Ultra non possent, simulque Anglis haud leve negotium exhiberetur . Id eo visum consultius, quod nulla jam suberat causa tegendi scederis multo antea initi . Nam ante hoc tempus Ve- Tendum erat, ne Anglorum contra Gallos

195쪽

odia , quae tunc maxime crudescebant, in ima merentem Principem derivarentur eo tantum

nomine , quod Gallis diceretur innexus ; eaque propter Ludovicus Rex. etsi Principi

conjunctissimus animo ac voluntate erat , ejusque incoepta occultis subinde subsidiis adjutabat , tamen dissimniandum censebat vinculum societatis . Amicus quia vere erat, amicitiam celabat de industria , ne noceret . Nunc vero cum sola Gallicae amicitiae suspicio neque enim occultari satis potuit ) innoxio Principi fraudi esset, multique ex Anglis ob hanc unice invidiam ab ejus parti

bus averterentur , recte statuebat Ludovicus

efficiendum sibi , ut non minus prodesset ei in posterum aperta Galliae amicitia , quam hactenus amicitiae suspicio incommodasset . Et vero prosuit initio plurimum, coactis Batavorum Legionibus abscedere Anglia , eoqne multum imminutis hostium viribus. Quod si initiis coetera consensissent, quantum assequi conjectura licet, qui causa vincebat , acie non vincebatur . Sed accidit saepe ut promissa ex Solvere ne potentissimi quidem Reges possint .

Ludovici Regis quam dixi professio excepta litteris pervasit quam celerrime in IIollan diam, inde in Angliam, nec est dictu facile

quantam utrique genti perturbationem attulerit . Deliberantibus Batavis, quaerentibusque inter se quid tacita esset opus, venit improviso in Scotiam eum aliquot militum

196쪽

LIBER II. I9IBibernorum centuriis Iohannes Drum mondius, Perihi Ducis frater , qui Legionis Hibernicae

Tribunus erat in Gallia . Is inter sexcentas Anglorum naves elapsus, cum appulisset Ce-

lurcam est id oppidum maritimum in Andigusia , Sc vulgo mons rosarum dicitur .imam inter Ludovicum Galliae Regem, MOdoardum ' a iliae Pi incipem scedus promulgare non distulit; quoque latius spargeretur. publicas ea de re litteras circummisit , quibus litteris , quamquam modicum ipse agmen

duceret , se tamen Gallicarum copiarum Imperatorem in Scotia summum nominabat , hujusque fiducia nominis bellum internecinum de nunciabat iis, qui contra Odoardum sumpsissent arma , nisi male sumpta consestim ponerent . Litterae ipsi ut traderentur Mauritio Comiti Nassario, qui Batavis auxiliaribus praeerat, curavit, eique nunciari a se jussit,

nisi mallet seralem belli iacem accendi inter Rempublicam suam, Regemque Galliae potentissimum , staret pactis Tornaeensibus , nullaque interposita mora excederet cum suis

Insula. Quid ad minacem denunciationem responsi dederit Nassarius, haud satis comstat . Batavi quidem certe milites post pa cos dies Anglia demigraverunt . 8c ad suos portus redierunt. Quorum deinde loco Senatus Batavicus , ut Georgio Regi fidem quo quo modo praestaret, Hassianis totidem bello Stu ardio adhibendis stipendium decrevit. Cum ergo nullus relinqueretur ambigendi

197쪽

is a LIBER II. locus de voluntate Regis Galliae, multa erat deliberatio Londini, utri prius occurrendum

malo videretur, externo ne an interno 8 Nam eodem tempore imminere dicebantur cum validissima Classe Galli, & Odoardus cum sor. midabili exercitu in interiora Angliae prope

ruat, &. Londinum ipsum caput rerum petere videbatur. Post multa in utramque partem iactata, vicit sententia eorum, qui dividendas censebant inter utrumque periculum Regni vires , partem vero maximam educendam adversus Odoardum, hostem quippe in sinu positum , eoque magis metuendum . Gallorum enim adventui obstare multa posse . procellas , ventos , aliasque maritimorum itinerum vices . Et etiamsi minus munita invenirentur a defensoribus littora , tam mul- . tas ad eorum custodiam vigilare bellicas naves in freto Anglico, ut hosti faciEs non

esset suturna accessus . Cum laee decerne-- hantur; venerat jam accitu Patiis ex Belgio Dux Cumbriensium, ti praecipuum exerci Lus Belgici robur aecum. advexerat. Is igitur cum maximis Regni copiis prodire in aciem jubetur eontra Stoardianos . Ei Georgius Pater ut rei summam defendat, ut Regnum labans tutetur , etiam atque etiam mandat . Cumbitensis , Iuvenis natura servidus, Selaudis appetens, nihil optabat avidius , quam cum Odoardo conserre signa, & servati Regni glorium ferre . Negotium itaque alacri subc,piens animo, progreditur summa celeritate Diqiti reo by Cooste

198쪽

tate in Essextam , quo contractae loco fuerant Regiae Legiones. Odoardus Congletoni consistebat in Cestria, inde in vicinam transgressurus Walliam, cum audit, Regios ad Si nam uSque amnem progressos in tantam propinquitatem Venisse , ut passuum abessent millia vix decem . Ratus hoc advenisse animo ut acie decertarent, contrahit copias , mutatoque ex occasione consilio, pro eo ut in Walliam tenderet, agmen convertit ad Stonam. Praelium omnino iaciendum arbitrabatur, sed fefellit illum sua opinio. Cumbriensis, etsi numero multum praestabat, Seu metu , seu militari prndentia , pedem retulit , ac celeri gradu retrocessit millia passuum tri. ginta usque Conventriam ' Stuarῖiani contra porro progredi perrexerunt , atqΠe ad Dar-hiam castra transtulerunt .

Odoardus , qui tam subitum praevalidi limstis receptum non sperasset , cum & Darbiam haberet in potestate, & Londino vix Ieucis triginta abesset, in spem debellandi erectus, vocat militare consilium quodque jam pridem intra se consilium coquebat, summis Ducibus deliberandam proponit, ut Londinum

traducatur exercitus. Prior ipse elocutus, insistendum a jebat hostium vestigiis, dum viderentur metu exanimati, ac rebus parum s- dentes suis. Nam si recedere pergerent mque

Londinum , praeterquam quod daretur sibi sa- cultas accedendi ad eam urbem impune, suturum facile ut Londinensium multit sibi aet-ΤOM. I. N

199쪽

194 LIBER IL

te consentientes a Georgio deficerent palam , cum se propinquum, armatum, ac Victoris specie subeuntem cernerent. Sin obvertere faciem mallent, ac de summa rerum serro de

cernere , perinde sore sibi praelium, ad quod aliquo demum loco deveniendum esset , in ho-5ti eo sacere . atque i in suo. Hoc tamen Commodius in hostioo , quod si quid accideret durius, nihil sibi propterea deperiret de Se

tia, qua una salva; nunquam deesset facultas ducendii, aut redintegrandi belli. Contra si saveret fortuna, praelio sertasse uno, atque

una die .consei negotium posset. Nihil profecto negotii sore Londino potiri, Curiam .Rtque/Aulam opprimere . Regnum deniquenni'ersum ad obsequium cogere ; -so Semel .exercitu Regio, quo uno Georgii spes omnis& imperium staret. Sic ille censebat. Eandem in sententiam,mniti e Concilio inclinabant.. Verum alii, ejus rei mentionem ipsam re puentes , superos hominesque testes faci Iant, si ruere ipse vellet in voluntarium in- I ritum , se consilium ejus , quod plenum temeruatis esset , sequi magis posse quam probare. Hocet ne insaniae a jebant, ut praelii unius incerto eventui committantur omnia 'Quid deinde inconsultius, quam conjicere Ultro se in regionem inimicissimam , ubi hostis maximas habeat vires, easque exerturus Omnes sit 3 Hoc fortasse consilio Cumbriensem tam praecipitem receptum simulasse, ut Stuardianos futuri improvidos in casses traheret,

200쪽

victoriae spe exultantes opprimeret . Si denique tantae sunt nobis vires, inquiebant, ut cum aliqua spe victoriae dimicare possimus , Cur non opperimur Gallorum auxilia, quibus superadditis eerta victoria sit 8 Reponente ad haec Odoardo, longam videri sibi auxiliorum expectationem , quae cum in dies' singulos supportanda dicerentur, re nunquam ipsa aὸ venirent, subjecit Murratus serat is Principi a Secretis, & summae apud eum auctoritatis a postea proditor, ut alibi ireseremus, fuit) minime esse dubitandum, i quin Galliae Rex promissa praestaret . Prorogari auxilia ob usitatas maris dissicultates posse, deesse

omnino non posse. Censere tamen Se, non

ad orientalem Regni oram, sed ad oppositam utpote minus custoditam , dirigendas abs Gallis proras . exscensionemque i iacien dam . Addidit . donec advenissent ii, sapienter facturum Principem, si munito aliquo lo.

eo conbineret exercitum, expectaretque magis hostem lacessentem , quam lacesgeret . Ca leolum proinde ut repeteretur suadebat , qui locus cum esset magno munitus opere , Mad occiduam Angliae plagam situs, hanc prae

ter alias haberet opportunitatem , ut ex eo auxiliares Gallorum copiae excipi commodius possent, ac citius. Id non modo utile, sed necessatium videri , quando tam procul a Scotia , sive ob paucitatem amicorum, sive ob inopiam aerarii, penuria laboraret exercitus, deesset frumentandi facultas, omnia fie-

SEARCH

MENU NAVIGATION