장음표시 사용
181쪽
ipse , quo sint loco res prolixa oratione docet. Magnam factiosorum manum , qui iaci. Dorosi omnes , flagitiisque cooperti, ac legi bus rei essent, fraudulentis: sermonibus cir. CumVeniam, Spe praedae ac rapinarum illectam, externis patrociniis fuit m , agglomerasse se Iuveni audacissimo, quodque deterius, Catholico ac Bomauo , qui cum esset ex ea familia , quam olim Regni ordines ju-atis de causis in perpetuum eae trusissent, amderet tamen Regium nomen ac jus in Scotia usurpare , ac Regni tyrannidem affectare Satis superque perspici quo valerent Stua ςdii Iuvenis turbulenta consilia. Alumnum urbis
Romae M Regis Galliae mancipium, quid velle aliud posse , quam ut Angliae Religionem
jam tot annis florentem subvertat , Angliam
vero ipsam Galliae vectigalem faciat y Atque initio quidem licuisse insanae multitudinis
motum aspernari magis quam cavere . Nunc Vero, cum seditio multum invaluerit, auda-CiRmque, ac vires prosperis rerum Successiebus indepta sit, summa ope connitendum ne
ultra gliscat. Secandum ulcus exitiale, igni serioque medendum pesti , quae latius grassaretur in dies , di quadam veluti contagi ne Serperet. Certam toti Regno perniciem imminere, nisi malo remedium. praesens adlibbeatur . Id petere, id porro sperare se ab Regni. Ordinibus , quorum erga se studium,sdem , ac benevolentiam tot haberet argumentia perspectam. Caeterum, adjecit, nisi
182쪽
.LIBE R II. 17 imperii mei vos piget, si gratae vobis, quod
non temere sperare mihi videor, tot illae cu-IM, quas pro salute communi, ac pro Vestra potissimum dignitate suscipere nunquam destiti , vestrum est essicere , ut factiosos consilii male soscepti paeniteat, reliqui vero Anglicani nominis adversarii suo cum dedecore intelligant, frustra peti in sua Sede Begem , quem auctoritas legum, quem sua innocentia, quem favor populorum ac studia tuean
Relationem Principis cum magna gratiarum actione ordines exceperunt. Ad petitio-Nem , non Solum uti rogas miro assensu sci-Verunt, verum etiam curae sibi fore dixerunt,
ne Regis Optimi salus ac dignitas in periculum adduceretur , neque Se permissuros , ut quidquam circa statum Reipublicae novaretur . His non contenti quidam ex opulentioribus , quo fidem insigniorem sacerent, novas Legiones aerct suo privato scribi mandarunt , in eumque statim usum grandem pecuniae summam repraesentarunt. Cuius tam
prosusae voluntatis hanc puto praecipuam sui se causam, quod Galliae Rex tanto interce sisSed opere, quominus subsidia Itollandia deserrentur in Angliam Inde enim multi conficiebant, consentire eum aperte cum Stuar-dio, atque id modo agere , ut quando BC-mano Imperio amicum imponere Principem nequivisset, saltem amicum, sibique obsequentem Regem imponeret Angliae. Sed quae Tom. I. M
183쪽
demum suerit causa, fit raptim Senatus consultum gravissimis conceptum verbis, compescendos totis viribus perduelles , Regni possessionem Georgio dam; hos in usus quanto opus Sit ex aerario publico conserendum : secundum haec ,
novi ut scribantur milites , perque Oppida
frequentiora delectus ut babeantur, edicitur. Londini, quoniam suspecta erat multorum s des, augetur numero militare praesidium , jubeturque dies ac noctes in armis esse . Ad obstringendos sanctioribus vinculis animos , coguntur Magistratus novum obedientiae Sacramentum Georgio Regi dicere . Ad haec . praeter Hollandos, qui jam ad Angliae oras
appulerant, aliae atque aliae ab exercitu Belgico evocantur Legiones, ex Hassianis , D nis , Helvetis , Hannoveranisque, qui Reginae Hungariae merebant stipendiis Anglicis . Suin
mus copiarum Imperator constituitur Cum
briensium ipse Dux , Georgii Begis Filius,
Iuvenis ingentis animi, cujus 8c multis experimentis probata virtus, neque dubia erga Patrem fides. Ei ut relinqnat continuo Belgium, acceleretque in Angliam, injungitur. Interea temporis, ut illa erat cura praecipua , ne conjurati ex Scotia in Angliam transilirent, ad sines utriusque Regni contrahuntur, tum quos dixi Batavi auxiliares, tum Regiae Legiones , capitum ferme duodecim millia uia mero, atque his Issa deus Legatus praeficitur cum mandatis, ut Stuardianis ex
184쪽
adversum Vadat, sique penetrare eonarentur in Angliam , eos vi summa repellat . Postremo quia ex Gallia Hispaniaque submitti clanculum ad Stuardium subsidia militum atque pecuniae dicebantur, M Galliae Rex graviora etiam moliri certis rumoribus serebatur , praeter terrestres, maritimae expediuntur vires, ac naves bellicae plures sub idoneis Praesectis ultro citroque commeare jubentur secus littora Scotiar.
Quae dum Londini consulebantur, Odoar diis, Scotia pene omni in potestatem redacta, in eo erat totus ut urgeret bellum proferretque Imperii fines in Angliam, atque ipsam Anglici Begni sedem peteret. Conei lium creaverat Edem burgi Iuri dicundo praepositum, penes quod summa rerum potestasti arbitrium esset , adiectis in eum caelum gravissimis quibusque, M honestissimis civitatis. Hujus auctori a te concilii pecuniae populis imperabantur, Sc in aerarium Principis inserebantur . Ipse exercitum conquisitis undique supplementis augebat, reique frumentariae prospiciebat. Post sesqui mensem in his explicandis rebus positum , dimissis quaqua-
versus frumentatoribus, qui annonam in castra convectarent magno item equorum Mcarrorum numero ad vehiculationes compara. to, nonnullis demum levis armaturae cohortibus ad itinerum securitatem praeire jussis , ei rea dimidium Novembris Mensis egreditur
Edemivirgo. εc io Angliam tendit, habens M a
185쪽
sub η ignis millia capitum , ut vulgatum est, plus minus duodecim . Mirum accidit multitis , Principem nihil sine consilio aggredi solitum, non adjecisse prius animum ad expugnandam , vel obsidione , vel fame arcem Edemburgensem , neque magnopere pensi habuisse, quod eam urbem incustoditam , ac praesidio ὀestitutam relinqueret. Arcem quO-que Stri velinensem multi capi prius aiebant oportere, & intempestivam putabant Angi i-cam expeditionem, nullo adhuc occupato Scotiae propugnaculo, omniaque obtinentibus munita loca hostibus. Neque id ipse non videbat . Sed spe majora praecipiens in Anglia ,
k Terum summam in sestinatione ponens,
deperdere in his tempus & vires noluit, duas nimirum res, quarum est in bello jactiarae gravissima, ac saepe irreparabilis. Ut magis sestinaret faeiebant promissa Gallorum , qui cum Classem validissimam magno strepitu comparassent in portubus Galliae, qui ad
Oceanum spectant, quam primum supportaturi auxilium ferebantur, Ze in dies singulos expectabantur. Forte etiam facile recuperandam Scottam, etiamsi amitteretur , censuit, populis erga se optime animatis ; 8c utrumvis eveniret, nunquam desere sibi tutum in Scottae
Tnedam recta amnem petiit, Scottae A gliaeque limitaneum, nullo hostium occursu Tetardatus. Wa deus enim Regii exercitus Imperator, etsi magno progredi animo institue,
186쪽
LIBER II. I 8 Ihat adversus eum, excusata subito lue nescio qua pestilenti , quae grassaretur in castris , Neucastitae constiterat in provincia Nortumbriensi, neque ultra processerat. At illud interea accidit perincommode , quod Edemburgum a Begiis receptum est, cujus conditionem urbis secutae nonnullae Civitates, ad Georgii obsequium pariter redierunt. Remita factam tradunt. Copeo in ordinem redacto , armorum in Scotia praefecturam acceperat, Handasidius Legatus ac nuperrime Bervicium oppidum insederat cum Anglorum legionibus quatuor , non tam Ut in serret, quam ut defenderet bellum. Is ut audiit Stuardianos Edem burgo digressos, ac longe summO-tos, quodque vix videbatur credibile, nihil relictum in Urbe Praesidii, eo Legiones adducit haud longo itinere , Se confestim urbs venienti deditur. Nulli tunc quidem Edem- burgensium fuerunt injectae manus, ne iis quidem , qui erant conspirationis comperti ;id quod arbitror prudenti consilio cautum , ad praecidendas tumultuandi causas, ac ne
tranquillitas urbis eo tempore maxime nece saria turbaretur . Caeterum magna rerum commutatio iacia. Bestituta vetus regiminis forma , Magistratus pristini ad sua munia revocati, refixa Odoardi Edicta, quidquid ipse
sanxerat inductum prorsus atque abolitum, attonitis metu civibus, ac ne hiscere quidem audentibus. Notabile eum primis visum , eum hactenus sacrificuli, praeconesque sectae pn-
187쪽
blico abstinuissent, eos per hanc occasionem e suis latebris prorupisse quasi lymphatos compressamque diu facundiam denuo sanix omnibus exercere coepisse, adeo copiose, ut viderentur diuturni silentii damna velle redimere paucis diebus. Haec ad Odoardum delata , tametsi molesta acciderent , nihil moverunt eum ne porro pergeret institutum sequi. Transmisso fluvio Tu eda, quo terminari Scotiam Angliamque diximus, progreditur ad occidentem solem , penetratque se in Cumbriam, provinciam Angliae maritimam, e regione Hiberniae sitam . Occurrebat ad Ostia Ιtunae amnis Carleolum antiqui Luguvallum vocabant ) orpidum Provinciae primarium , Castello, ac militum Praesidio munitum. Hoc si oppidum εuum saceret, & Arce potiretur, praeterquam quod sedem continuo fixam ac stabilem haberet intra Angliam , videbatur sibi praeclaram praeterea famam anticipationemque V Irtutis , id quod in bello multum interest i adepturus , di pulchro facinore expeditionis primordia illustraturus . Ob eam rem , 8e quiRtale relinquere a tergo asylum hostibus p
riculo non vacabat, admoveri exercitum, accingi Oppidum jubet . Oppidani exterriti,
Nuncios ae deditione confestim miserunt, aeporta 8 aperuerunt . Praesidiarii eontra intra Arcem se incluserant, videbanturque magno ac sorti animo obsidionem toleraturi. Sed ubi haerere ad vallum hostes, comportare scalas,
188쪽
LIBER II. 183&. Vim extremam parare senserunt, serociam
pariter posuerunt . Ne tamen transegisse dicerentur cum perduellibus, pro eo ut dedi.
tionem sacerent, captato loco ac tempore, Occulte excesserunt , arcemque Vacuam relique
runt. vadeus inter haec, quem haerere Neu- castitae demonstratum est, de Carleoli obsidione ac periculo certior factus , commoverat se cum Regio exercitu , veniebatque magnis itineribus, suppetias arci laboranti laturus. At properanti nunciatur in ipso itinere, frustra fore opem , quia nimis seram . Carleolum esse jam in hostium potestate, Arcem a
Praesidiariis, non ut dignum fuerat de sensam , sed turpiter desertam suisqq. quo ille
Nuncio perculsus, continuit parumper gradum. Post sua per vestigia Neu casti iam repetens, exercitum in priora castra reduxit.. Carleolo occupato, priusquam ulterius progrederetur, circummisit Odoardus in omnem
late regi odem litteras Edem burgi impressas , quibus, quemadmodum prius Scotos, ita nunc Anglos ad obsequium Iacobi parentis sui v
eabat. Erat autem litterarum eadem serme sententia , nisi quod Anglos admonebat, ne ludificari se ultra paterentur vanis Papismi ,& arbitrariae dominationis nominibus, aliisque id genus terriculamentis , quae adb Sustentandum iniquissimum potentatum aggereret Georgii Brunsvicensis ambitio impotens Minsana . Deponerent aliquando tandem opiniones male praejudicatas. De Religione, ne-
189쪽
que se, neque Iacobum Patrem quidquam moturos, sed quod in Regni comitiis olim constitutum fuisset, aut constituendum in posterum videretur , integrum Usque ad supremos apices intactumque relicturos . Id eo dicebat , quia ex hoc praesertim capite conflari sibi invidiam sciebat , quod esset ipse eximie Catholicus, & Pontificiam potestatem reducturus in Angliam putaretur. Deinde quia multi familiam Stu ardorum eriminabantur hoc nomine, quod tota Regis Galliae esset, eaque criminatione odiosam genti faciebant. Multo minus, ad debit, existimare debetis, nos adeo Begi Galliae devinctos mancipatosque eSSe, ut ad ejus magis nutus Voluntatesque, quam ad vestra commoda, M ad dignitatem Imperii nostri respecturi simus. Ut multum debeamus Galliae, non plus tamen post firmatam potentiam tribuemus, quam Regem deceat, eumque Anglum. Vestra vobis exime- Te Vincula, non nova superinducere consilium
est. Ad me quod attinet, testes ipsi estis ,
me , non Gallorum suffulzum opi Sus non eorum classibus deductum in Insulam advenisse, sed una navi, sine milite, siue peca nia, cum septem tantum domesticis; ut intelligere potueritis , venire me sola fretum bonitate causae, sola populoruin aequitate benevolentiaque armatum. His ego armis, Deo protegente, Scotiam universam subegi, Sc insidem Parentis mei recepi. His expugnandam speravi etiam Angliam: qua quidem spe
190쪽
LIBER II. 18sduc us, oblata ab Hispaniae, Galliaeque Regibus subsidia perdiu rejeci. Quod nisi se eorgius Brunsvicensis ad tuendam malam causam , quam publico gentis judicio damnatam
videt externas opes auxilio vocasset , certum erat ea nunquam admittere. Nunc vero cum intra Angliam, non Anglos solum cives meos, sed Batavos , sed Hassianos , sed Helvetos, sed Hannoveranos, aliosque aliarum gentium homi-Nes armatos Contra me Videam , cur ego Verear externis externos opponere ' Cur non liceat mi hi copias auxiliares unde unde adsciscere, exemplo aemuli ac rivalis mei, tanto caeteroqui
potentioris ' Id equidem vos aequi bonique
consulturos spero. Caeterum sic habete, vestras vobis opes , libertatem , ac jura, quaecumque ea sint, integra semper ac salva re, neque nos recusaturos quidquid Regni ordines ad publicae rei commoditatem dignitatemque decreverint , ratum habere , comprobare , & amplecti . Id ego . cum meo, tum Iacobi Patris nomine persancto
Literas claudebat gravissima obtestatione sui praeteritarum offensionum, si quae sorta inter nationem Anglicam Regiamque familiam intercessissent, nulla jam quaestio nec mentio seret. Se quidem, a jebat, pro potestate sibia Iacobo Rege facta, veterum ac recentium injuriarum , quibus Regium nomen ac jus tan- diu, tam atrociter violatum fuisset, omnibus gratiam sacere; at vicissim petere, ut si quo
