장음표시 사용
251쪽
se confieri, neque difficulter , & sine magno periculo contendebat. At celeritate opus esse, & audacia. Neque vero existimandum, velle multitudinem, quae metu consternata omnis esset, nova adire pericula , nisi praeirent summi Duces, in primisque praesentem cerneret suum Principem . Hic si Montanisse ostentaret tantum , non modo profugos adsigna redituros, sed alios etiam bene multos cum armis affuturos, eique se aggregaturos Sin lateret, aut , quod deterius , excederet Insula, sibi quemque ac saluti consulturum suae, omnes ad hostem dilapsuros. Quibus prolixe commemoratis, conversus ad Principem ς Si me audis, inquit. nemo tibi persuadebit hodie ut fugias, nemo ut Ialeas;
neque committes , ut aspectum optatissimi Principis & Imperatoris sui frustra requirant tot viri fortissimi, qui animam pro te profundere Parati erant, ac nunc etiam Sunt. Te quam primum videant Loquabriae ac Ba- dena hae montes. Nos utramque Provinciam PerVolantes , justas, ut spero , copias brevi cogemos, & in eum, quem designaveris, locum deducemus. Elchium ita perorantem interpellavit duriter , Sive occulta aemulatione, sive naturali serocia, sive, quod verius puto, praesentis aerumnae impatientia, Scheridonius, eique exprobrans, quod amnem Speam non ut partu erat defendisset: Frustra, inquit, Elcbi constantiam jactas extra tempus ac locum
252쪽
LIBER IV. a TIIuie alibi usus virtuti suit. Nunc , quando
tua praesertim eausa profligata sunt omnia , patienter quod corrigere est nefas, serendum, ac necessitati obtemperandum . Fatuum enim8 vero fingis hostem, qui velit nobis tantum spatii relinquere, quanto est opus ad restia tnendum exercitum. Urget nos undique cum victricibus copiis, vias obsidet, victoriae curssum prosequitur impetu non interrupto; ac sorte, nobis de remedio consultantibus, huc appropinquat, & malorum extremum inter tat. Fac etiam, quod non spero, languescat,nc agat nobiscum remissius. Qui cum octo
militum millibus, iisque sortissimis, ac bello
exercitatissimis, tantam cladem accepimus, cum exercitu infrequentiore, pavido, ex tironibus magnam partem collecto , nulla pecu Dia, Sine commeatu, omni amisso belli instrumento, victori resistemus 3 Εquidem, nisi omnia me saliunt, unum video esse reliquum, ut Princeps tutetur vitam celeri in continentem fuga , seque ad meliora tempora , si quando erUnt, reservet. Pupugit ea sandi libertas Elchium, qui videret assignari sibi infaustum belli eventum . Probro commotus, quiritansque sibi ab homine arroganti & i urbano convicium fieri, ad acerbiora prorumpebat . At medium se injecit Princeps, rogansque ne privata dissensione communi dees-εent rei, rixam sub orientem auctoritate composuit. Tum alios effari libere quae sentirent jussit.
253쪽
Sullivanus in sententiam Scheridonii concessit , & quasdam addidit de suo causas, ob quas ad maturanda videretur profectio in continentem . Lovatus adstipulari Elchio videbatur initio , sed mox , diligentius expensis rationum momentis , in neutram magnopere partem inclinabat, de sententiam sustinebat. Caeteri, ut nulla est certa providentia
in rebus perditis, malebant jussa facere , quam consilium dare, ex quo sequi aliquid
adversi posset; minime caeteroqui abnuentes dare se in omnem casum pro salute Principis . Unum erat, in quo Vehementer conse tiebant omnes, periculosam videri moram At dii. Deserendum quantocius locum hosti vicinum, atque suspectum censebant. Regios in omnem partem excurrere, exploratorum, delatorumque plena esse cmnia reputabant . Ut magis metuerent , ac profectionem urgerent, faciebat concursus militum fugitivorum,
qui cum audisserit de itinere principis, in eundem diversi venerant locum, ut jam censerentur Airdii ad bis centum M viginti numero . Id latete diu hostem posse , nemini videbatur credibile . Quamvis ergo de negotio , quod erat praecipuum, ob Varietatem dissensionemque judiciorum, nihil
certi constitueretur, decernitur summo consensu , ut eadem nocte Princeps excedat Airdio. Reliqua erat deliberatio de loco, quo tenderet , tum de prosectionis modo atque ordine. Nam utraque res dissicultatem habebat
254쪽
haud levem. Lotum ipse delegit sibi Odoa diis ad propugnaculum Augustum, quod pro pugnaculum, uti dictum est, pridie ejus diei incensum fuerat ipsius jussu. Placuit hic prae cunctis Iocus, in m quod eodem profugisse
putabantur magno numero milites, tum quod eommodius liceret hinc de statu rerum coguOScere , quo cognito Princeps, ut prudentiae est temporibus accommodare consilia, aliquid tandem certi consilii caperet. Etsi enim erat
jam tum propensior ad fugam , fluctuabat
tamen in utramque partem, neque rec a Saret,
rursum ad belli consilia descendere, siquid bonae spei affulgeret. Ad itineris modum quod attinet, Elclitus, ut qui nondum a priori. sententia de bello redintegrando discessisset,
eundum censebat eum toto agmine eorum mi
litum G quos advenisse Airdium dicebamus. Huius consilii duplicem proserebat causam Primoi ut Princeps , si ex insidiis ingruerent hostes, defensionem habetet; deinde ut strepitu ipso, istius profectionis admonerentur caeteri de exerci in Stuardiano profugi, quo se loco adjungere deberent Principi; namque hunc unice ab iis, atque anxie quaeri arbitrabatur. At longe aliter alii sentiebant Principem a suis quaeri sortasse, at certo quaeri ab hostibus pronunciabant. In eo comitatu, qui capitum esset ducentorum M viginti, satis suturum strepitus ad ciendos ho Stes, parum ad repellendos praesidii. Minime vero e re praesenti videri certum gravissimum-
255쪽
que creare periculum Principi ob incertam
ac levem spem. Quam ipse sententiam comprobans Odoardus, in tanta hostium propinquitate nullas malle se copias dixit , quam
Consurgitur itaque e concilio, nulla admodum constituta re ex Elchii sententia. Mili. tes admoniti ut diversi incedant , ut certo conveniant loco, ut sint ad accurrendum parati, in Loquabriam dimittuntur. Nec ita multo post Odoardus, assumptis viae comitibus quam paucissimis , circa secundam vigiliam noctis iter facere instituit, Praeibant iuequis Elchius, & Lochielius. Spatio mille
circiter passuum interjecto, succedebat Odoar. dias, equo similiter vectus, mediusque inter Fullivanum & Scheridonium. Pari prope intervallo quinque subsequebantur domestici, quorum agmen ducebat Macdonelius. Omnes armis instructi , ia parato in omnem e Ventum animo erant. Visum deinde multis, non suis. εe aspernandam Elchii sententiam. Ea si praepolluisset , futurum facile ut renovaretur , trallereturque bellum , propterea quod dissipati milites, non alienati tamen, nec dum ad Victorem transgressi essent. Ducem his
defuisse, non animum, non fidem. Potuisse interea incidere multa, quae rerum comm lationem inopinatam sacerent. Saepe afferIediem, quae nemo expectarit , nemo praeviderit . Sic multi loquebantur; satis ne sapienter, non definio. Sane, ut erant res, eve-
256쪽
LIBER IV. 25 Inire etiam poterant duriora, quae prudentiae
Propugnaculum Augustum Odoardus atti. git hora post Solis ortum tertia. Miram ibita meu reperit solitudinem. Circumspicienti s in Ius occurrebat Lochielius, quem cum Elchio praemissum docuimus. Elchius ex itinere erat dilapsus , non mutata fide, sed hesterna Sche. ridonii exprobratione , quam alte repositam servabat animo, exacerbatus, & quod impotenter ferebat, in rebus deliberandis plus ali
xum deferri consiliis, quam suis. Id ipse priusquam abiret Lochielio significaverat, id
Odoardo referri a se jusserat, persancte testatus , invitissimum facere se ut tam aeriam noso tempore suum desereret optatissimum Principem , neque facturum ulla causa, nisi ratio honoris , quae res cuique carissima esse debeat , cogeret . Hac re nunciata, doluit
enimvero Odoardus finxisse fidissimum caput, cujus benevolentiam haberet longo usu perspectam , atque eo doluit gravius , quod videretur ipse sibi nonnullam ejus saEii culpam snstinere. Certe hominem militarem, honore laeso, justam habuisse causam irascendi pronunciavit. Verumtamen dolorem de amisso
Elchio alius post paulo excepit dolor multo
Ex propugnaculo Augusto diverterat Odoa dus ad proximum Gleugarii lacum , si sorte ex accolis piscatoribus expiscari aliquid certi posset de suis militibus Post binas serine ho
257쪽
ias eo in loco positas, mirabatur quid es Set, quod nondum advenirent domestici illi quinque, qui, uti diximus, uno vix milliari sequebantur . Miranti, & adversi aliquid
ominanti, nunciatur, adventare cursu incitato equitem. Spectatum progreditur, agnoscit subeunte in Macdonelium; sed is homini pallor , ea species oris, ut internosci vix pos set. Macdonelius, ut affuit intra conjectum lapidis , Principem conspicatus ex adverso stantem , desilire equo conabatur obsequii causa. Αt desectus in ipso conatu viribus, corruit tota mole corporis, jacuitque humi exanimis. Ad lapsum accurrit Odoardus, alvolarunt socii certatim ; quisque attollere j
centem conatui, sed frustra. Sensibus destitutust, ore cadaveroso , dissicili anhelitu , a mortuo vix differebat. Large interea mana
bat sanguis ex latere, quod apparebat plumbea trajectum glande . Rogatus dicere quid
acciderit , haec tandem effatur voce intermortua , & crebris singultibus impedita . Manum hostium infestam, ac numero praevalidam, irruisse ex insidiis contra se, ac sodales SuOS. Istos ad unum omnes circumventos illico, eaptosque esse. Se equi pernicitate fretum, eo
- incensq, segere maluisse; At fugienti lethalem fuisse plagam impositam ignito missili.
In tam tristi casu unam se solummodo optaS- Se rem, ut adhuci semel suum videret sal
taretque Prinei pem; id quod cum esset divino munere consecutus, laetum jam ac libe Di iii od by Cooste
258쪽
tem mori. Addidit, ut maturarent sugam ι properare enim hostes, Se quam mox assuturos. Quae vix elocutum vox Sc vita defecit. Non alias accidit quod tantum Odoardo moerorem, tam acerbum , tam justum aspergeret. Dolorem gravissimum cumulabat, quod in tanta necessitate fugiendi, neque quo tenderet videbat, neque de statu rerum suarum quidquam certi percunctationibus f reperiebat. Dejectus animo , consilii ipops, aufugiendum tamen videns, insilit in equum, progreditur que in interiora Loquabriae . Emensus in cnlistae regionis longissimum tractum , cum nihil usquam invenisset suorum militum, ex homine nescio quo diseit, eorum, quos Airdio dimiserat , partem maximam ab hostibus in te
ceptam . Hac re cognita, convertit equum ,
deliberatum habens descendere in Vallem Mor rariensem , ubi, ut in loco maritimo , facultatem haberet transsugiendi in Galliam. Eo per innumeras itinerum dissicultates tendenti,
unum restabat Vitae solatium; ac porro magnum, societas Sullivani, Scheridonii, atque Lochielii , qui suum summa fide. assectantes miserrimum Principem , laborum periculorumque primas partes sumebant, ab ejusque latere nec tantulum recedebant . At paucos
post dies, hujus etiam qualiscumque solatii partem invidit ei maligna fortuna. Seu plaisceret consulto ire per devia, ad vitandum
hostium occursum , seu nulla melior duceret in Morrarium via , ventum erat in eam aS
259쪽
peritatem locorum , quae superari nullo moespoterat, nisi manibus pedibusque reptando . Erant itaque necessario relinquendi equi, ac viae reliquum pedibus peragendum. Ita fieri oportere sedebat cunctis . At Lochielius , promptissimo caeteroqui animo, prohibebatur incedere vitio pedis, quem graviter sauciatum extulerat praelio Collodeniano. Id reputans Odoardus , tametsi homine fidelissimo
amantissimoque carere aegerrime sustinebat,
negat pati se posse ut tanta cum molestia secum ire pergat ' Rogat proinde eum ut ab sistat, donec saltem curationem adhibuerit vulneri. Tergiversantem, precibusque ac lacrJmis repugnantem sacessere pro imperio cogit. Quo amoto, nihil ex tanta modo sor tuna relictum ipsi est praeter comites duos , Scheridonium , Sullivanumque . Hos jam unos habebat vitae eustodes, calamitatum participes Consolatoresque, in rebus omnibus administros . Ut his etiam orbatus ad extremum fuerit, infra disseremus.
In eam interea quam dixi Vallem Morrari Edevenerat. Oppidum ibi est incolis frequens ς& pro modo regionis opulentum Arisaghium Alluitur mari ex parte occidua, objacetquo
Ricinae Skiam vulgus appellat), uni ex 1nsulis Ebudis. Odoardus oppidum occulte imgressus, eXceptusque supra quam speraret
hospitaliter amici domo , angebatur tamen neminem hic inveniri suorum militum, nequs quo evasissent tot hominum millia opinari u
260쪽
lo modo poterat. Erant qui dicerent, seu conjectarent potius , in Bossiam plerosque
concessisse , quae Scotiae provincia est magis in Boream vergens. Id eum assirmaretur a multis, & vero simillimum videretur, trans.
gredi continuo parabat in Bossiam, nihil pensi habens, quod per eam maxime plagam vagari regii satellites dicerentur. Ne abiret , prohibuit prudenti consilio hospes. Nempe
consultius futurum dixit, si quiesceret ipse Arisaghii, e suis autem Comitibus unum mitisteret in Rossiam, qui quae explorasset, Vel per se, vel per internuncium reserret. Placuit ita fieri. Scheridonius , habitu transso matus in Villi cnm, viam carpit Septentri nem Versos ι Princeps Arisaghii consistit, Sequod erat longa ac dissit ili peregrinatione de . fatigatus, qniete modica fruitur non invitus . . Ecce antem post dies tres Arisaghium sua pervenit Onelius, vir bello strenuus, & Odoardo carus in paucis , qui militum centuriam ducebat cum ad Collodenum pugnatum est . Is metu hostium latuerat primum in denso
nemore. Post aviis errare locis instituerat .
Novissime inventus a Scheridonio , Sc quo Princeps delitesceret loco edoctus, ejus videriis di, salutandique causa veniebat. Onelii aspectu dici vix possit quantam Odoardus hauserit voluptatem. At ubi de statu rerum dis serentem , quaeque post praelium acciderant explicantem audiit, in tantam est actus des. perationem , ut unam defixerit animo rem,
