Sylloge opuscolorum selectorum ad praxim praecipue medicam spectantium ... civis Valerianus Aloysius Brera ... In Ticinensi Archigymnasio therapiae specialis, & clinices professor ... Vol. 1. 4.. Cum tabula aenea

발행: 1798년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

limulis eletur; in hac non nisi perpessionem quandam , in illa propriam actionem insitum

que vigorem animadvertimus. Stimuli sunt res quaecunque ea pollentes Potentia, ut, quas essiciunt in corpore vivo mutationes , eae non ponderi pressuique , sed peculiari naturae vivae, in quam agunt, ἐνεργεια

tribui I possint 8c respondeant. Unde patet . hoc ipsum , stimuli vim rei alicui inesse, non nisi experimentis in vivo animali captis explo rari posse, nec sine gravius erroris periculo licitum esse, ex eiusmodi rei pondere, figura , mixtione, id qnod effectura sit in vivo

animali, coniectare. Ecquis enim, lucis naturam . cantharidum, tartarive stibiali misturam Speculatus, coniectura ab his observatis unicaeduina, auguretur, a lucis illapsu oculi pupulam adstrictum, a cantharidum veneno renes inflammatum, a tartaro stibiato stomachum con-

ulsum Iri Stimulo assici est irritari. Quare, cum

perceptio animo nervorum ministerio oblata , perinde ac motus in corpore vivo contingens, per stimulos excitetur, sequitur, Omnes Par

res , quae stimulis parent, sive earum assectio ab animo sentiatur; sive motus manifestus in iis appareat, iure irritabiles vocari . Itaque

irritabilitas est illa corporis vivi facultas, qua ita a stimulis tautari Potest, ut Musus motus

252쪽

ve inde oriatur. Quod cum clarum atque perspicuum esse videatur, non satis intelligo,

quo iure HALLERUS irritabilitatis nomen

soli motus muscularis facultati attribuerit. Si quis sit, qui mihi otiosam de sonis contentionem exprobret, tritaque illa: in verbis simus faciles; &, usus est verborum tyrannus; Oc clamet: is quaeso cogitet , illam in vocabulis facilitatem saepe notionum obscuritatem parere, & repellendam esse Verborum tyrannis dem , quae naturae & rationi repugnet. Si hanc. quam modo proposui, irritabilitatis , definitionem sequamur, verissima omnino videbitur eorum sententia, qui irritabilitatem vitae principium atque lautem et se ipsamque vitam in stimulorum perceptione unice consistere putant. Cum vero nervi primaria

sint huius facultatis instrumenta, sine quibus

neque in animo sensus, neque in Corpore motus a stimulis quibuscunque excitari possit, cumque adeo in solis nervis vis illa, sngulix partibus irritabilitatem impertiens. insit, illi

etiam, qui vitam animantium in sola vi ner vosa positam esse, Se ab hac una omnes cor poris vivi functiones gubernati statuunt, suo iure ita sentiunt . Primum 8e communem stimulorum Iunervis effectu in . 'medullae nerveae internum quendam motum esse, nemo negabit, qui con

253쪽

sderet, res externas, quarum imagines se suum ope animo offeruntur, sol Os nervo tum

apices sibi obversos contingere, impetusque illos, a quibus arbitrarii musculorum motus proficiscuntur, in organo animi ad huius nutum inchoati; de in vivorum animalium dissectionibus, medulla spinali vel nervis quibuscunque lacessitis, musculos, etiam longe dissitos, quibus nervorum illorum propagines implectuntur, protinus contremiscere; quae omnia, sine quadam mutationis, quam pars a stimulo proxime tacta perpessa eii, progressione, ne cogitari quidem possunt. Propterea non inepte dixeris, irritabilitatem seu vim nervosam illam esse vivi corporis facultatem , qua fiat, ut commoveri a stimulis poist. Sed cuni duo sint huius motus interni esse sta; motus in corporis organis apparens , & percepsio

animo oblata; sequitur, non duo esse Daqtura sua diversa vitae animantium principia, sed duas duntaxat unius irritabilitatis seu vis nervosae per universum corpus diffusae formas, quarum alteram sensibilitatis, alteram mobilitatis vivae cognomine appellamus . Cau in , quamobrem alterutrius facultatis speciem induit irritabilitas, in obiecti inifrumenti te directionis diversitate posita est. Nempe sensilitatis obiectum animus est, ad quem rerum corporis superficiem tangentium perceptiones Per

254쪽

rer vos diriguntur, & in organo an Imi propriore praesentantur: at mobilitatis vivae obiectum perinde atque instrumentum corpus est, & a sedibus cerebro proprioribus ad remotiores fa cultatis ii ius actio per nervos dirigitur. De motu vitali ita plerumque disputant Physiologi , ut unam tantum eius formam , quae contractione cernatur , agnoscere videan tur. Quare, cum illa contractio in musculis, sic ubi stimulis lacessiuntur, evidentissime con spiciatur, factum est, ut irritabilitatis, contractilitatis, vis muscularis, vivaeque mobilitatis notiones, promiscue usurpatis hisce vocambulis, confusae fuerint. Irritabilitatem autem latius patere mobilitate, eiusque nomine stimulo obediendi facultatem, sive sensus, sive motus inde nascatur, generatim designandam esse, paullo ante monuimus. Igitur irritabilitatis Arma est viva mobilitas, quae , si convtractione fibrarum manifestatur , contractilitas, in musculis singillatim contractilitas muscularis,

sive vis muscularis cirritabilitas Halleriana dicenda est.

At praeter contractionem alia motus vi talis forma est, quae, licet multa omnibusque nota eius exempla in corpore animali extent

a Physiologis parum adhuc investigata, & pro pemodum neglecta fuit. De tumore vitaliisquor x quo vocabulo cum aptius invenire

255쪽

non potuerim, idque passim . ab allis iam adhi-hi tum legerim partium vivarum expansionem seu dii ensionem 1 imulis excitatam appellandam esse existimo. De quo cum breviter exponere constituerim, primum exemplis rem ipsam illustrabo , deinde fabricam partium, in quibus turgor ille observatur, generatim explanabo, tum eius caussas, conditiones, &differentiam a motu musculari, postremo, quam utilitatem praestet animantium vitae, explicabo.

Turgoris vitalis exempIa.

Nulla fere corporis vivi pars est , quae

ab irritamentis sibi applicatis non intumescat . Perfrices cutim panno aspero Sol ve manu; mox eam rubores suffundi , incalescere, tendique v debis . Idem accidet, si urticam , sinapi , cantharides, aliasue res acres adhibueris. In primis variae animi perturbationes, maxime pudor, ira &. gaudium, saepe momento citius , etiam nulla febre universali accensa , essiciunt, ut genae cum tota facie , ipsumque collum se pechus. corrivato in minora vasa sanguine., erubescant Sc turgeant . A frictu , pulvisculi in oculos illapsu saetibusque vaporibus carunculam lacrymales

256쪽

; rubere se intumescere , vasaque minima iax albo oculorum , nullo alias colore distincha. ν dilatari & sanguine repleri notissimum est. t Ρupillae in oculis a fulgidiore luce conma tractionem eidem , de qua nunc loquor, tur li gentiae tribuendam esse censeo, consentientia bus hae de re mecum I AC. MERY . HALI LERO , CALDANIO , aliisque Viris cele

a herrimis. Nam contra Rione fibratum muscum a. Iarium ab iridis centro ad extremum eius ambitum excurrentium , pupillam , quae velut senethra iridis est, hac revoluta, latescere, de rursus laxatis illis fibris coarchari, cum musculorum naturae tum ipsis motus iridis phaenomenis repugnat et quippe notissimum est, it musculorum Carnes, impetente eas stimulo, . Contrahi, ablato stimulo laxari, tridem autem, ii ad lucem expandi, in tenebris replicari. Ne

it que credibile est . pupillam a circularibus fi i hris iridis, luce eam irradiante, constringi , μ laxatisque illis fibris , cum cessat irritatio,i: expandi: quod si verum esset, non modo pu- - Pilla , verum etiam totus iridis discus a ful- , gida luce arctaretur, amotaque luce de angue ilia in latitudinem sese laxaret. Sed sciendum i est, fibras illas iridis musculares effictas &hypotheseos stabiliendae gratia a nonnullis ex-

, cogitatas fuisse , neminemque anatomicorum,

i qui operoso labore membrauae illius labricam

257쪽

perscrutati sunt, sphincterem vel fibras a centro ad limbum iridis excurrentes detexisse. Repugnant etiam musculari structurae observationes , quibus innotuit , neque a cultri Cuspide , acribusve irritamentis adhibitis motum iridis provocari , neque ab ipsa luce, nisi ad retinam penetraverit , pupillam angu stari e nemo enim ignorat , musculos omnium stimulorum validiorum vim sentire , & ab iis, quamcunque sui partem attigerint , aeque

commoveri . Quapropter , Cum musculorum

Vigor, hisque solis propria contractilitas iridi plane desit , probabiliorem motus illius ratio. nem non video, praeter illam , de qua nunc loquor, turgendi iacultatem . Quod enim huic sententiae a clarissimo Viro opponi video, iridem, adstricta per lucis radios pupilla te nuiorem reddi, non ut ab accumulatis humoribus debebat crassiorem ; id nescio , aumagnum momentum habeat. Vix enim inocuis Io vivo satis distincte observari posse credo, utrum ab illabente luce crassescat iris, an tenu ior fiat. Deinde, si vel maxime attenuaretur,

responderi posset, vasis distentis & in maiorem longitudinem porrectis, vacua interstitia magis explicari, eoque fieri, ut iris observatori pel lucidior tenuiorque esse videatur. Quod autem idem, quem modo laudavi, Vir clarissimus, Perhibet, diversas corporis animalis functio

258쪽

nes, interque hos motum iridis , vitae pro priae singulis quibusvis partibus infusae tribuendum esse , id , an serio scripserit , fere dubito . Scilicet haec vita propria , quid quaeso differt ab occultis illis vitibus scholasticorum , qui bilis in hepate secretioni vir

tutem cholopoleticam , ciborum in ventriculo digestioni virtutem concoctricem , alias Virtutes aliis functionibus , praeficiebant Aliud turgoris exemplum in linguae papillis habemus, quae , quoties res sapida eas contigit , vel etiam quod facillimo experi mento videre licet illis nondum contactis

imminet , protinus attolluntur Sc rigescunt . Tale quid in narium etiam membrana fieri credibile est; certe a rerum olentium acrium vel stimulo eius vasa explicari de humores copiosiores admittere , suadet muci abundantior ad- suxus , quem hae caussae invitare solent . NeqLe obscura sunt turgoris in digitorum apicibus velfigia , quos, re quacuΠques grata inprimis , contrectata , vel etiam emi nus admota, facile videas, papillis suis expli catis te paullum prominentibus , intumesc re .

Nullibi autem evidentior e ih turgendi illa facultas. quam in genitalibus. Vere trienim clitoridisque tentigo , sive libido, sive

calor, aliudve irritamentum illam moverit, soli arteriarum de cellularum sua se vi expli-

259쪽

Cantium id sanguinem Copiosiorem admitten tium distensioni tribuenda est. Certe neminem hac nostra aetate esse puto , qui musculorum, quos erectores vocant , actionem . vel venaxum per laqueos nerveos strangulationem, caussam illius erectionis esse credat , quam sententiam HALLE RUS aliique iam dudum multis & idoneis argumentis refutarunt. Quod

venas attinet , non negaVerim , earum aliquas in turgore partes esse ; ita tamen , ut turgor non inchoetur earum amone vel perpessione, sed tantum adiuvetur . Nempe sanguis, post quam in arterias cellulasve , propria Vi exten-SaS , confluxit, ut partes aliquamdiu distentae maneant , retinendus est; quod fit sumaminata Venarum actione , quarum truncos Sanguis ac cumulatus mole sua quodammodo. Comprimit. - Haec ita disputavi , ut communem sequerer

Sententiam . SwΑMMERDAM MI , GRAFFII , aliorumque observationibus fultam , intentigine partium obscoenarum cellulas Corpo Tum Cavernosorum sanguine stagnante repleri& distendi . Id nuper negavit cel. LANG-iGUTH, qui, cum rigidos animalium Vivorum Penes , laqueo interceptos , ain putasset , cellulas sanguine vacuas vidit. Equidem non dubito . Virum doctissimum , rem , ut Vidit , Te tulisse , sed experimentum ab aliis repeti vehementer cupio . Tametsi autem liqueret, nullum

260쪽

vultum sanguinem in corpora cavernosa , dum rigent , effundi, tamen idcirco non valde veriturus essem , ne illa, quam proposui, caussae erectionis explicatio retractanda esset ;quandoquidem , sive sanguis , sive spiritus , sive aliud quid corpora cavernosa repleat, hoci utique certum est , ea quomodocumque Pleua

esse Sc distendi .

Facultas illa turgescendi, qua exterua sexus utriusque instrumenta praedita esse vidimus , in utero etiam eiusque tubis & ovariis dominatur. Multiplici enim incisorum observatione Constitit a veneris usu vaginae parte tem totumque uterum crassiorem , & magis quam alias esse solet , spongiosum fieri , vasa distendi & tantam sanguinis vis corrivari . ut tuerint , qui hunc rerum statum non inepte

cum leviore inflammatione compararent. Prae terea nemo ignorat , uterum . menstruae Pur gationis tempore , venis cellulisque sanguine exuberantibus , mole sua crescere , Per gra viditatem autem, cum sensim in tantum volumen exsurgat, eius Parietes usque adeo non attenuari, ut potius , toto paren hymate va

sisque mirum in modum expanss 8c sanguine differtis, crassescant. Porro, sub coitu tubas, quae a FALLOPIO cognominantur , 8c earum lacinias , ab exundante sanguine rigere , ic varia haud parum intumescere , vivorum ani

SEARCH

MENU NAVIGATION