Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1778년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Isor DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA confirmatione adhibuit, non video sine, quid negare non possit. Nunc pauca de decreto V. Sessionis, videamusque, utrum illud ad materias fidei revocari possit fuisse ergo oeconomiscum, & accomodatum ad tempus schismatis, est jam pluriabus ostensum a nobis r . Quae autem sunt accomodata temporibus sub fidem, quae una, atque eadem semper esse debet, cadere non possunt, sicuti nemo non novit. Deinde illud decretum ad fidem referri non posse, inde quoque con

stat, quia in se nihil eorum habet, quod cum decretis fidei

conjungi debet et neque enim pro haereticis habentur , qui contra docuerint, neque eis anathema dicitur, aut instiguue poena excommunicationis, sed per modum θnodalium consit timum ab Episcopo Posnaniensi promulgatum fuit: Avisamemta autem in materia fidei idem ipse vocavit, quae contra Wi-elelam, & Hus decernenda erant x . Postremo, ut alia omi tamus, hujusmodi decretum in Martini confirmatione nonia selum nullo modo includi posse, sed etiam ab ea omnino e cludi debere, nullus sane dubitaverit, semel ac ad eam rationem advertat, quam cum Legatis Polonis Martinus V. se vavit. Nam in publico Consistorio die Iovis Io. Martii an. I L8. Martinus V. damnavit appellationem Legatorum Polonorunia

a Papa ad futurum Concilium. Hujus Consistorii, & Bullae in eo editae mentionem facit Gersonius in opusculo inscripto 3 Quomodo , ct an liceat in ea ses ei a Summo Pontifice anesia re , seu ejus juricium declinare. Haee autem verba Constituti nis in medium adduciti Nulli fas est a supremo judice, ubia delicet Apostolica Secla, seu Romano Pontifice, Iesu Chri-- sti Vicario in terris appellare, aut illius judicium in causis is fidei quae, tamquam maiores, ad ipsum, & ad Sedem Ap is stolicam deferendae sunt, declinare M. In Dialogo Apolog isto haec superaddit: Appellationi Polanorum quum is respondendum esset, lecta est, ut dicitur, in Consistorio

162쪽

L rara XXIT CAPUT N. Istri generali, & publico, quod ultimo Constantiae eelebratum

is est, Minuta quaedam sub forma Bullae, destruens, ut asseis is runt, qui legerunt eum, fundamentale penitus robur ne-- dum Pisani, sed & Constantiensis Concilii, . . . Contine fi bat itaque in nullo casu licere appellationem a Papa facere, is nee ejus judicium in causis fidei declinare μ. Quum igitur Legati Polonorum aegre ferrent librum Ioannis a Falckenberga Martino nullo modo condemnari, multis isdicarunt , se a pinationem adsuuram Concilium snteriecturos r . Ad eos ergo refellendos Martinus V. id egit, quod a Gersone accepimus. Illi tamen in sua obstinatione perstiterunt, atque in Sessione LV. suam appellationem prosequuti fuerunt, quemadmodum in tribus Mst. Codicibus Wolfenbutiellensi, Brunsvicem

si, & Lipsiensi apud Uon det Harditum legere est a) : qui

etiam ex Ms. Lipsiensi refert, impositum silentium Regio Legato Polonorum a Martino V. sub poena excommunicationis. Haec autem omnia, quae fecit, atque decrevit Martinus Rin causa Polonorum, si contraria omnino non sint decreto RSessionis, non video sane quidnam contrarium esse possit.

Affirmare autem, sicuti Amaldus fecit 3 , Martini Bubiam suppressim fuisse, divinare sane est. Eius autem divin

tionis ne apparens quidem argumentum in eo latet, quod huius Bulta mentionem non fecerit Eugenius IV., Turrecrem,ta, Pius IL, & etiam ipse Gersonius in altero Tractatur Clin.

ca materiam excommunicationum, Dregularituum resolutio a& quando fecit, ad vulgi rumorem eam tetulerit. Nam quia Eugenius IV., Turrecremata, & Pius ΙΙ. hujus Bullae mentio. nem non fecerunt, hoc inde tantum sequitur, quod testimonio eorum confirmatum illud non sit, nullo autem modo rejectum, quod aliunde omnino perspectum habemus . Satis est autem, ut Gersonius de hae Bulla in duobus opusculis egerit, neque aequus rerum aestimator aliquid ultra requirere potest,

i Vide Sehessitatium in Trin. De sensu, σ Ana. Decret. Concit. com

163쪽

vs π DE ET LEGO DISCIPLINA potest, 'ut de testimonio illius compertum esse possit. Ad mulgi autem rumorem non Bullam , sed lectionem ejus in publia eo Consistorio factam Gersonius retulit, sicuti verba ejus manifeste praeseserunt. Ex his autem omnibus constat, Μartinum V. sua auctoritate non confirmasse saepe memoratum d cretum V. Sessionis. g. XIII. Explicantur , quae contra veritatem hujus facti Adversarii nostri in medium adducunt. Horum ergo praecipua nunc expendemus . Natalis ab Alexandro in His. Ece . sec. I ., & I9. Differt.q. art. I. S. I.

num. a. , & art. 3. num. I. & seqq. hanc rem pertractat. Ita

priori loco decretum , de quo agimus , ab ea Synodo editum dicit, quae salis fidei veritate e numero cicumenicarum expungi non potest. Illud autem a Martino V. confirmatum i de colligit, quia in Diplomate dato in ipso Concilio Conlla tiensi 8. Kal. Martii an. I i 8., sanxit, ut icterista, Husibra, vel de hujusmodi haeresibus suspecti , quando ad Ecclesiam redirent, inter alia, quae ipse refert, etiam de hoc interrogarentur ; Utrum credat, quod condemnationes Ioan- nis Vicleis, Ioannis Hus, & Hieronymi de Praga, factaeis de personis eorum, libris, & documentis, per sacrum Generale Constantiense Concilium, fuerint rite, &juste fa-ἡ ctae, & a quolibet Catholico pro talibus tenendae, & firmiavi ter asserendae M . Id urget etiam Febronius De Statu Ecclesia cap. 6. g. I s. num. 3. , qui cum Natali etiam hoc alterum jungit, quod Haeretici profiteri debebant Utrum credant, is quod quodlibet Concilium generale ,& etiam Constantien- ω se, universam Ecclesiam repraesentet . Post haec Natalis illud opponit, Martinum V. in ultima Sessone probasse, quae erant ad fidem spectantia a Synodo decreta

conciliariter. Hoc idem citato art. 3. num. I. rursus urget,

atque deindc animadvertit, Martinum, dum in sua Constitu-pione hunc errorem num. I. recenset: Non est de necessuis late salutis credere Romanam Ecclesiam esse supremam inter alias Ecclesias ; hanc Concilii censuram probare , &suam faceret Error est, si per Romanam Ecclesiam intelli

164쪽

LrBER XXIV. CAPUT IV. Is 3ω gat universalem Ecclesiam , aut Concilium generale , aut se pro quanto negaret Primatum Summi Pontificis super aliasse Ecclesias particulares . Ex hoc autem Natalis contendit, Martinum probasse decretum, quo Summus Pontifex cicum nico Concilio subiicitur, quum Primatum Romani Ponti fieis posuerit super Ecclesias particulares , non vero super Ecclesiam universalem, quae aConcilio Ecumenico repraesentatur. In hanc eamdem rem illud quoque affert, voluisse Martinum, ut ab haeres venientes inter alia de hoc quoque quod spectat ad potestatem Romani Pontificis ita interrogarentur: Utrum is credat, quod Papa canonice electus qui pro tempore fuit, is ejus nomine proprio expresso, sit Successer B. Petri, ha-- bens supremam auctoritatem in Ecclesia Dei μ . Dixisse a tem Martinum in Eces Dei, non vero in Ecclesiam Dei, N talis affirmat, ut ostenderet se non derogare auctoritati decreti Sessionis V. t qua etiam de causa, ipse inquit, &Constituti nem fero approbante Contilio , & Generale Concilium

indixit, ut satisfaceret decrcto Concilii Constantiensis, quod incipit: si . 'Bossuetius Defensionis Oe. lib. s. , alias 9., cap. 28. diatit , necesse non fuisse , ut Martinus V. decreta Sessionis IV.& V. expresse approbaret: satis approbabat inquit qui de-

se cernentibus praesens communicabat, eorumque conventum

fi pro acumenico Concilio. agnosccbat. Satis approbabat, is qui Ioanni XXIII., ex his sane decretis rite deposito , sufia ei se patiebatur. Satis approbabat, qui caput Frequens ex

earum Sessionum auctoritate valiturum, & exequendum.' se putabat. Satis approbabat, qui in Bulla Inter eunctus , &es, exscripserat, & exequendas mandaverat adscriptas a sacra se Synodo articulo XLI. miclestiano censuras, quae ad Sessio- is num IV., & R decreta necessario referrentur. Satis deines nique anteacta approbabat, qui eorum auctoritate omnibus si praeerat. Quia ipsum interesse, ipsum communicare, proinis bare esti & nisi antiquitatem omnem, totamque stim C.

165쪽

IFq. IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA is nonum penitus ignoramus, Romani Pontificis, praesentis si maxime, atque insuper collaudantis ipsa communicatio ,ri validissima auctoritas, atque approbatio est . Haec vero

initio 29. capitis superaddit: Ne quis tamen scrupulus su- ,, peresse possit, addimus decreta ea Sessionum IR , & V., deri quibus agimus , & ad fidem pertinere, & Conciliariter facta si esse .. Ad fidem quidem pertinent, quae pertinent ad inte A pretationem Divini Iuris , & ad traditam immediate a Chri-ἡ sto Petri Successoribus , & Episcopis in Concilio generali ,, sedentibus potestatem neque Bella inus, aut alii dissi- ω tentur. Quod autem Concitariser facta sint, constat, quum

is in publica Sessione, immo in duabus publicis Sessionibus

es prolata sint . .

Verum nihil horum tale est, quod Adversariis nostris asjumento esse possit. Decretum ergo illud V. Sessionis, de quo nunc agimus, haberi nullo modo posse uti profectum ab acumenico Concilio, est pluribus jam ostensum a nobis ci . Non est ergo , cur Natalis Concilii tacumenici rationem opponat, atque ex ea colligat, quod ipse falso vellet. . . Martinus V. definitiones versantes circa haeresim mictes, &Hus rite, &juste factas a Concilio Generali Constantiensi decernit, ut profiteantur, qui ad Catholicam Ecclesiam accesserint. Nullo autem modo aut probat decretum V. Sessionis, . aut praesumi potest, eum putasse, Concilium Constantiense tunc fuisse acumenicum . Sicut enim habet CL Orsius De Romau. Pontis Auctoris. lib. y. cap. 28. art. s. Constat enim si non nisi absurdissime existimari, Martinum V. compellem is voluisse eos, qui olim a Gregorii , vel Benedicti partibus se steterant, nec ad Synodum accedere voluerant, nisi facta is protestatione, quod praeceden res Sessiones pro acumenteis es non agnoscerent; eos, inquam, Martinum compellere v ἡ Iuisse ad profitendam etiam priorum Sessionum cicum eniis eam auctoritarem. icleriani ergo, & Hugitae, non peris inde Gregoriani, & Hispani illis interrogationibus urgen-- di, & premendi erant. Quod sane argumento est prioribus

166쪽

LIBER XXIV. CAPUT IV. rs sis illis sessionibus non utcumque, sed ut a plena deincepsis Synodo in iis, quae ad Wicleis Hussique errorum damnan tionem pertinerent, adprobatis , & a Romano Ponti fico se confirmatis acumenica auctoritas vindicanda est M. Et te quidem sera, sicut a Schel stratio traditum habemus i ρ- Martinus V. rogatus a Patribus , ut iuberet per omnes oris bis Catholici regiones inquiri in haereticos Hussitas ,& Wi-- cicinas , antequam litteras exequutorias ad haereticae pra-ἡ vitatis Inquisitores in Anglia , Polonia, Bohemia, & aliis is locis constitutos, publicaret, voIuit primum auctoritati,, Apostolica confirmare omnia decreta in Concilio Romanosi sub Ioanne XXIII., & in Concilio Constantiensi ante suamis electionem contra haereticos edita M. In hae autem sua Constitutione non solum confirmavit , sed etiam supplevit omnes defectus , qui forsan propicr solemnitates juris in procedendo intervenerant a . Unde ob haec omnia uti prodita ab acumenica Synodo habenda esse merito voluit, quae contra Ioannem WicIesum, Ioannem Hus , & Hieronymum de Praga in Concilio Constantiensi definita fuerant. Quid sentiendum sit de ea explicatione , quam articulo r. superadditam novimus, satis supra hujus cap. g.8. e plicavimus , Constantiensiumque Patrum mentem fuisse evicimus , Primatum Romani Pontificis super universem Ecclesiam extendi. Eodem in loco illud quoque ostendimus , ex eo quod Martinus satis habuerit, ut venientes b haeresi intermissarentur , utrum crederent , Summum Pontificem , habero supremam auctoritatem in Ecclesia Dei nora vero suo Emea

Fam Dei , nihil iuinus colligi posse , quam quod intes is Mellet.

- Non obstat autem supremae aut ritati , ut Summus Pontifex , sacro approbante cincilio, aliqua credenda, aut facienda omnibus Fidelibus edicat 3 : Attamin. Martinus ea suo nomine absolute confirmavit, suique scripti Dirocinio

cisonologo pag. rara. ex Regesto variorum Martini V. conscripto eo

tempore , quo B a confirmationis edita fuit. io Vide praeced. s.

167쪽

x S DE IURE, ET LEGUΜ Drs C PLINA communivit, quae contra haereticos in Concilio Constantiensi definita fuerant 1 . Proprio ctiam nomine idem Martinus Concilium indixit , eorum omnium rationem non habuit,

quae in Synodo Constantiensi futuro Pontifici praescripta n

rant, quodque decrevit, sua auctoritate decrevit a . Nunc ad ea, quae Bossuetius opponit. Satis profecto non approbabat decretum Sessionis V., qui una cum aliis Ca dinalibus obstitit, ne in IV. Sessione promulgaretur, & dum in V. promulgatum fuit, suum assensum non praebuit 3ὶ : satis non approbabat, qui una cum aliis Cardinalibus etiam post V. Sessionem propugnavit, Ecclesiam Romanam esse caput sicuti omnium Ecclesiarum , ita etiam Concilii acum nici ὶ: satis non approbabat, qui cum aliis Cardinalibus 4 di nationibus semper obstitit, ne ante clectionem Summi Ponistificis aliqua Ecclesiae reformatio fieret, & in obsequium C saris consentit in cap. Frequens : satis non approbabat, qui censuram adjectam art. i. miclesi juxta sensuin Patrum Comstantiensium diversum ab eo, quem decreto Sessionis V. Adve

sarii tribuunt 6 , in Bulla later eunctas exscripsit; si tamen hujusmodi censura uti genuina haberi debet : satis tandem non approbabat, qui primo sese condemnare statust , quae ἔκ materiis fidei , & emciliaritra a Synodo decreta forente deinde vero in Bulla data ad Inquisitores haereticae pravitatis, ct in altera confirmationis errores Ioannis Niclefi, Ioannis Ilus, & Hieronymi de Praga singulariter expressit, atque in ipso Concilio in causa Legatorum Polonorum contra omnino egit, ac decretum Sessionis V. serebat 8 . Sua agendi ratione Martinus V. apertissime probavit depositionem Ioannis XXIII. in Concilio factam a quum supremum Ecclesiae regimen sibi legitime delatum acceperit, atque

tenuerit: unde non erat, cur eam singulari , decreto confirmaret . Hus autem agondi ratio decreto V. Sessionis omninoemposita fuit, sicuti jam animadvertimus. Qua

168쪽

LIBER XXIV. CAPUT IV. rs 7

Qua autem ratione Bossuetius affirmare possit, decretum V. Sessionis & factum conciliariter , & pertinere ad sidem , sane non video . Ea ergo eonciliariter decreta dici possunt, quae , praemisse examine , discutiuntur, in ca consentiunt ii, quorum interest, consentit Romanus Pontifex , aut ille, qui Vices ejus gerit , atque etiam majoris partis unanimi consensione decernuntur. Profecto decretum V. Sessionis editum fuit, Gregorii, & Benedicti obedientia non consentiente, quia nondum hae duae obedientiae Concilio sese univcrant, non consentientibus Cardinalibus , qui Romanam Ecclesiam

quodammodo repraesentabant, immo repugnantibus, non comsentiente Ioanne XXIII., immo sese opponente , reclamantibus pluribus Praelatis , O Doctoribus, sicuti tradit Roderigus Cesaguritanus , & etiam pluribus Patribus docti mis obedientiae Ioannis XXIII., sicuti Turrecremata afirmat I . Dum vero Bossuetius ad fidem pertinere dicit decretum V. Sessionis, quatenus ad fidem pertinent, quae ad traditam

immediate a Chriso Petri fures,ibus, Episcopis in Contalio Generali sedentibus potesatem spectant, sibi contradicit. Nam ista ad fidem ita pertinent, ut sine jactura Catholicae fidei a nemine negari possint: igitur etiam quod statutum legitur in decreto Sessionis V. ita ad fidem pertinet, ut sine iactura

Catholicae fidei a nemine negari, & a nemine etiam loco cuiusdam opinionis haberi possit. Lib:6. , alias Io., cap. I9. hunc titulum apposuit: An consantiensessius decretis nixa sententia ad fidem Caibolicam pertineat 8 Pertinere ad fidem Cath licam evincere conatur, quamvis id a se absolute definitum

non velit; ea tamen solvere contendit, quae suadent non pei tinere ad Catholicam fidem , eoque tandem devenit, ut rem foribus coram Deo arbitro udicandum rolinquat, utrum hujus. modi decretum ad fidem Catholicam pertineat. Haec tamen

statim sup raddit: a n avii eerte nota immunes esse non possent hi scilicet qui tenent illud non spectare ad Catholicam fidem nisi bona fide agentes , non satis attenta re , excuseri viderentur. Haec autem nota semel ac rei gravis sit, saltem err

neum ,

169쪽

I38 DE Iu RE, ET LEGUM DISCIPLINA

neutri, aut haeresi proximum erit, contrariam sententiam

lucri. Hac autem Bossuetii bona fide nimis multi haeretici, nimis multi errores ab Ecclesia proscripti cxcusari possent. At vero ipse Bossuetius in Expossione Catholicae fidei art. 2I. l quens de hac tota nostra controversia, quae est inter Catholiacos , ita habet r Quod attinet ad ea omnia , de quibus se in Scholis variae sunt, ae discrepantes sententiae, etsi Miri nistri ea Catholicae Ecclesiae imputare solent, ut Pontificiae se potestati invidiam conflent, nihil attinet hic commemorari, is quum de fide Catholica non sint. Sufficit cognoscere caput is a Deo institutum, ad gregem universum in via Dominiis gubernandum Et in Praevia Dissertat. praemissa operi

Bossuetii Defensi h cte. in edit. An tu erpiensi an. I74 . S.6. x in qua Auctor Gallicanam Declarationem immerito impugna tam defendit, tamquam esset decretum fidei , affirmatque, mentem sacri Conventus non fuisse . Ut ex illa sententia se decretum fidei faceret, sed tantum, ut eam opinione is adoptaret Hinc Auctor ejusdem Dissertationis: Etiais perspicuis verbis inquit Gallicani Patres testantur, acri probant, non eo se animo fuisse , ut decretum de fidem conderent, sed ut eam opinionem tamquam potiorem, atque is omnium optimam adoptarent μ . Quomodo ergo decretum

V. Sessionis ad fidem pertinere dici potest, quatenus ad fidem pertinent, quae ad traditam immeriare a CArso Petrisuccessoribus, O Episcopis in Generali Concilio sedentibus potesatem spectant

Illud nune disputandum superesset, utrum decretum V. Sessionis sit totius Ecclesiae sinu confirmatum, & ab Ecclesia Gallicana perpetua religione custoditum , sicut Adversarii nostri volunt i : verum prius falsum esse constat ex iis, quae lib. 2I. cap. 3. de primis octo Conciliis acumenicis, quae teste Bossuetio Defensionis M. lib.7. , alias Ia., cap. 3 2. totius CBrisiana

doctrinae , disciplinae fundamenta sunt , fuse disputavimus et

alterum Serryus, Auctor Gallus in Appendice Hiso ea de Romano P misee uberius refutavit. Non est ergo, cur in aliquo hinrum nostram nunc operam impendamus.

170쪽

LIBER XXIV. CAPUT R

DE SUPREMA I ICII POTESTATE , QUAE SUMO Porri'IPICI TRIBUI DEBET , IIs ΕΤΙΑΜ NON OBSTANTIBUS , QUAE CONsTANTIENSE CONCILIUM PROXIMsEQUUTA FUERUNT.

S. I. I i' Xpenditur qua de causa, & quomodo Eugenius IV.

Ira revocaverit Concilii Basileensis semel, ac iterum a se indictam dissetutionem . In hoc toto capite quaestio nobis erit cum Adversariis nostris de confirmatione praedicti decreti Concilii Constantiensis, quam ipsi ab Eugenio IV. factam contendunt & ocis casione Concilii Basileensis , & postquam idem Concilium ditatutum fuit. Si qua enim de mente Patrum Constantic sum , si qua de priorum illius Concilii Sessionum auctoritate dissicultas pro ea sententia, qua tuentur, unquam supererat, per Synodum Basileensem omnino sublatam inde contendunt, quia Basileenses decreta Constantiensia de quibuscumque Romanis Pontificibus, & non de dubiis tantum intellexerunt,& Eugenius N. suis litteris approbavit eas Sessiones Concilii Basileensis, in quibus praedilia decreta repetita, atque firmata fuerunt.

Nunc ergo primo videamus , qua de causa , & quomodo Eugenius N. revocaverit Concilii Basileensis semel, ac iterum a se indictam di lutionem . Dicimus semel ac iterum , quia Bullam Inserata bilis, & alteram In Arcano, quibus Concilium Basileense solutum decernebatur, a se prodiisse ipse testatus sirit, non vero tertiam Deus novis I . Nonnulla vero doctrinae capita prius praemittimus, ex quibus de eo constare pol rit, quod nunc quaerimus. I. Uti certum haberi debet , decreta Pontificia , quae sine plena libertate , sed gravi metu cogente , edita fuerint, neque firma esse , neque habere certam auctoritatem. Quemas 1 Vide Constitutionem, qua dissolutionem Concilii a se iactam

revocat, tomo I7. Concit. edit. Venet. colum. 293.

SEARCH

MENU NAVIGATION