Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1778년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

oo DE IURE, ET L LGUM DISCIPLINA statum requiritur, destituti erunt, quo in sua fide regantur Supremum jus appellationum , quod lib. 22. cap. a. &seqq. Summo Pontifici vindicavimus , in eo positum est , ut Summi Pontificis sit, tum de fidei judiciis, tum de aliis ad Dei

cultum spectantibus ultimam sententiam ferre, nullusque amplius postea supersit disputationi locus. Huic autem juri feta

subtrahunt, qui unitatem communionis cum Romano Pontifice non servant, indeque ei denegant, quod debetur, & non

ab humana, sed Divina institutione ipse habet. Summi Pontificis esse , praeesse Conciliis cicumenicis ,

eorumque decreta confirmare, lib. a I. cap. a. & 3. iam evicimus. Oportet ergo, ut Patres , qui in Conciliis tacumenicis congregantur, cum Romano Pontifice communicent: illa enim

duo haberi non possunt, si hoc quoque alterum non habeatur. Si ergo est Patrum una cum Romano Pontifice in Conciliis Ecumenicis simul unitorum, qui sunt profecto praestantissima, atque nobilissima Ecclesiae pars, immo ipsain Ecclesiam reprinsentant, cum Romano Pontifice communicare 3 multo potiori jure ceterorum omnium Fidelium esse debet. Tandem Ecclesiae regimen perfecte Monarchicum esse, itiquo unus praesit omnibus, sive singillatim, sive simul acceptis, &eum qui hoc regimen tenet, Primatum etiam auctoritatis & jurisdictionis habere super universam Ecclesiam lib. I 8. cap. I. S seqq. est sane pluribus jam ostensum a nobis. Regimen autem nullum, & praecipue Monarchicum, super alios haberi, nullusque Primatus auctoritatis , & jurisdictionis exerceri potest, semel ac qui subesse debent, unitate communionis conjuncti cum eo non sint, qui regimen tenet, Primatumque auctoritatis , & jurisdictionis habet: crgo ex hoc quoque capite evidentissime constat de ca unitate communionis cum Romano Pontifice , de qua usque modo egimus.

Hoc totum de unitate communionis cum Romano Pontifice, quod etiam Adversarii nostri tuentur i , cum aliis eorum doctrinae capitibus sane non cohaeret. Nam quemadmodum ex

212쪽

LIRER XXV. CAPUT II. et orS. Thoma monuimus t , & ex se perspicuum est: Ecclesia tin tas in duobus attenditur, scilicet in connexione membrorum Eccle-μ ad λυicem, seu communicatione , o' iterum in ordine omnium membrorum Ecclesiae ad unum caput. Hoc autem caput est Christus, cujus vices Summus Pontifex in Ecclesia gerit . Quare unitas communionis , quam inter se invicem Fideles servaro debent, diversa est ab ea unitate communionis, quam cuncti Fideles cum Romano Pontifice habeant oportet. Ita enim est

unio membrorum cum capite r illa membrorum ad invicem, quamvis nonnulla eorum respectu quorumdam aliorum membrorum rationem capitis, non tamen Supremi, habeant . Iapriori unitate membra suo capiti, veluti unico principio conformari debent , in altera Oportet , ut membra imcr se invicem conformentur , ita tamen , ut tota conformatio eorum in hac unitate communionis ad caput ultimo reseratur, illudque sit veluti centrum totius unitatis . Nunc ita .

Adversarii nostri supremam judicii rationem Summo Pontifici denegant : Pontificia de fide judicia ex se in fallibilia esse nolunt: Supremum jus appellationum ei ob Divinam auctoritatem tribui non debere contendunt : illum subjiciunt auctoritati Conciliorum tacumenicorum et Ecclesiae regimen perfecte Monarchicum esse, in quo Summus Pontifex sicuti singulis, ita omnibus simul praesit, non volunt ἰ Fideles igitur , his semel positis, eam unionem communionis, quae ad caput ultimo refertur, illudque veluti centrum totius unitatis respicit, non

cum Romano Pontifice habere debebunt, sed cum illo, qui in Ecclesia supremam iudiciorum rationem habet, est infallibilis in suis iudiciis, judicia aliorum sententiae illius ultimo subjiciuntur , Supremam in Ecclesiastico ordine potestatem obtinet , ac regimen absolute Monarchicum in eodem ordine tenet. In hoc sane convenit i ut totius Catholicae communionis centrum constituatur . In eo enim principio , uti nemo non novit, illud constituendum est, quo nullum majus, atque princellentius in Catholica Republica haberi possit . Iuxta princi-nm. IV. C c pia

i Hujus cap. S. I. Duili od by Corale

213쪽

so a DE IURE, ET LEGUM DISCIPLINA pia ergo nostroruin Adversariorum Fideles non eam unitatem communionis , quam tamen & ipsi quoque requirunt , cum Summo Pontifice habere debebunt , quae ad ipsum ultimo reseratur , eumque veluti centrum unitatis totius Catholicae communionis respiciat, sed alteram tantum , quae inter alios

quoque Fideles ad invicem habetur , vel Fideles singularum Ecclesiarum cum suo Praesule singulariter habeat . Verum est igitur, quod nos contendebamus.

214쪽

LIBER XXVI.

N Omine civilis regiminis eam potestatem intelligimus.

qua homines in Republica quoad ea omnia reguntur, quae requirit ipsa societas hominum, si ad eorum mutuam politicam convivendi rationem attendatur . Nullus sane huiusmodi potestati locus esse potest, semel ac non habeantur, qui inter se aliqua sint societate conjuncti, sed unus ab altero omnino divisus maneat, vel praetcr consociationem eorum, qui ad unam familiam spectant, nulla alia habeatur. Quapropterea potestas, quae regimen civile complectitur , habita ratione conditionis ipsorum hominum, necessaria non foret, semel ac illi ex sui natura ad mutuam societatem non inclinarent , i mo vero omnino non tenderent. Quoniam vero homines ex sui natura ad mutuam societatem omnino tendunt, quemadmodum in x. capite hujus libri demonstraturi sumus; inde consequitur, ut sit etiam necessaria potestas, quae totum civile regimen comis plectatur , sicuti nos in a. capite ostendemus.

S. I. O Tatum naturalem hominum esse belli, quod ipsi homis. nes contra se invicem gerant , & turpissimum comis mentum est, & non omnem naturalem societatem excludit. 3 - Ιllud axioma: hominem esse animal politieum, seu ad se societatem natum a plurimis receptum, falsum est; errorque is a nimis levi naturae humanae contemplatione profectus est inquit Hobbesius i . Unde, ipse prosequitur a : Natura se dedit unicuique jus in omniar hoc est, in statu mere natu es rati, sive antequam homines ullis pactis sese obstrinxissent, is unicuique licebat facere quaecumque, &in quoscumque li- Cc a bebat . i Initio lib. De cive. Q De cive cap. 1. o.

215쪽

a OA IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA ,, bebat . Ex hoc autem colligit, quod omnium adversus omnes perpetuae spiciones, b filum omnium in omnes : spes unicuique securitatis confimationisque suae in eo sita, ut viribus artibusque propriis proximum suum, vel palam, vel ex insediis praeoccuparet . Thomasius i statum naturivem hominis in quadam mixtione belli , & pacis reponit, ita tamen ut bellum supra pacem potiorem locum habeat : Status naturalis inquit ho-.is minum omnium accurate loquondo, nec status belli est, is nec pacis, sed confusum chaos ex utroque , plus tamen

se participans de statu belli, quam de statu paesh μ. Pu n-dorfius De incio hominis, O ciυis lib. a. cap. s. g. 6. Nullum ἡ ait homine animal serocius, aut indomitum magis, quod is in plura vitia pacem societatis perturbare apta, sit procli in is Ve . . . Accedit, quod eo furore in proprium genus saevirem gaudeat homo, ut maxima pars malorum, quibus humanari conditio vivit obnoxia, ab ipso homine proficiscatur. Talia haec omnia sunt, ut in mentem cujusvis hominis

eadem non potuisse videantur: in eorum tamen mentem ceciderunt, qui philosophari sibi constituerant . Hi sane tribuerunt hominibus , quae etiam ab ipsa naturali conditione

brutorum omnino abhorrent. Nam bruta non solum mutuam

consociationem habent in commixtione sexus , sed etiam contra filios non agunt, semel ac eos genuerint, immo vero si opera illorum ad istos alendos necessaria sit, nihil eorum omittunt, quae ad id conducere possit. Quid i Anne bruta contra naturalem inclinationem agunt, dum simul pascuntur, simul in unum locum conveniunt, simul ex uno loco ad alium sese transferunt, simulque etiam in uno longiori tempore com quiescunt, dormiunt, & eamdem quodammodo vitam agunt 8 At sint ista sane secundum naturalem inclinationem brut rum, non tamen hominum: igitur sunt homines secundum naturalem inclinationem brutis deteriores: nam iis omnibus, quae commemoravimus , aliisque sane multis similibus, quae commemorari possent, bruta ob suam naturalem inclinati

nem quid in se habere, quod ab ipsa natura abhorreat, n mo dixerit. At

216쪽

LIBER XXVI. CAPUT I. IosAt vero quaenam sit quoad rem istam natura hominis, nunc pacis expendamus. Pueri etiam antequam habeant usum rationis, etiam antequam aliquibus pactis se osse obstrictos cognoscere possint, sed ab annis tenerioribus , in quibus naturae ductum potissimum sequuntur , societatem aliorum quaerunt, eaque oblectantur, ac potissimum consortio sibi aequalium puerorum perfruuntur. Soli si maneant, quamvis nullare indigeant, etsi nihil mali aliunde patiantur, lugent, stri. dent, atque fundunt lacrymas uberiores. Saltem cum aliquo suorum somesticorum semper esse, ipsa natura impellente, quaerunt. Haec autem naturalis inclinatio ad societatem numquam extinguitur, sed semper perseverat. Nam, ut alia nunc omittamus, & quae nos ipsi noverimus , manifestare aliis, &quae alii noverint, ab eis intelligere cupimus. Quin etiam

si sicuti Cicero in lib. De Amicitia habet si quis ea asperi ritate est, & immanitate naturae, ut congressus , & soci es tatem hominum fugiat, atque oderit, qualem fuisse Atheori nis Timonem, nescio quem, accepimus 3 tandem is patiis non possit, ut non acquirat aliquem, apud quem evomath virus acerbitatis suae Quapropter prosequitur idem CLcero lib. s. De Finibus Nihil est tam illustre, nec quod I, D tius pateat, quam conjunctio inter homines hominum , deis quasi quaedam societas , & communicatio utilitatum , &se ipsa charitas generis humani, quae nata a primo statu, quo is a procreatoribus nati diliguntur, & tota domus conjugio, se di stirpe conjungitur , serpit sensim foras cognationibus is primum , tum affinitatibus, deinde amicitiis , post civit δε tibus cum civibus, & iis, qui publice socii, & amici sunt, ,, deinde totius complexu gentis humanae . Nihil ergo in ptius fingi potest, quam naturalem statum hominum esse belli, quod ipsi contra se invicem gerant. Hac tamen tanta absurditate principii, qua ipsa humanitate exuuntur homines, semel posita, inde non consequetur, ut omnis sit ab hominibus sublata societas. Quod quidem paucis ita conficio . Haec naturalis inclinatio ad bellum alteri inclinationi, quam naturaliter insitam habemus ad conserva

217쪽

aos DE IImE, ET LECUN DISCIPLINA servationem nostri, contraria esse nonpctest: igitur semelae secundum illam priorem inclinationem agant homines , contra hanc alteram agere eodem modo inon possunt, ac si illa penitus destituti forent: nam inclinatione ad conservatio, nem nostri ita intrinsecus incimur, ut nunquam ea a nobis omnino exui possit. Igitur semel ac homines secundum illam priorem inclinationem agant, & bellum inserant aliis, adjutores sibi naturaliter quaerant oportet. Hac enim una ratione conservationi suae vitae aliquo modo consulere possunt, vel singulatim cum uno bellum gerant, vel simul cum pluribus,

sicuti ab hae fictilia inclinatione impellendi videntur: igitur etiam in hoc turpissimo statu suus semper superest secietati

locus.

g. II. Naturalis status hominum non est vita sylvestris, a que scilitaria, & conditio hominis in societate positi est longe nobilior, atque perfectior conditione solitarii hominis , &sylvestris. Contra hoc utrumque pugnat nuperus quidam Philas phus nostri temporis , qui sui ingenii acumen , quo sane turpiter abusus fuit, in id intendit, ut subtiliori ratione luculentiora quoque philosophiae praecepta perverteret I . Naturalem ergo statum hominis in vitari inini, &solitaria, atque quoad rem istam non aliam ab ea, quae degitur a brutis , ipse reponit. Hominem primo considerat, physici status habita ra. tione , ipsumque, semel ac cum aliis convivat, imbecillcm ,& timidum evadere affrmat, ac talem suae vitae tenere rati nem , ob quam suum robur, animique sortitudinem amittat. In statu naturae, ipse inquit, cura suae conservationis prope unica est in hominibus: unde suas vires exercere debent tum ad bellum inserendum aliis, tum ad seipsos tuendos . Ea quidem organa, quae non nisi ab illecebris sensuum, nimiaque mollitie perficiuntur, in hoc statu rudiora remanent, ut sunt sensus tactus, & gustatus; tamen valde subtilis, atque acuta eris videndi, audiendi, atque odorandi facultas. Nonnullaia quoque t Rosseau: Disconresurrorighae, re les Fondamαν de t inexuies ps-

218쪽

LI E ER XXVI. CAPUT I. t fio quoque alia animadvertit, quae tamen sunt ejusdem, ac superiora, generis, quibus, si ad physicum statum hominis attendatur, ejus in hoc ordine naturae felicitatem omnibus pedispectam esse contendit. Hominis deinde metaphysicum , atque moralem statum expendit. Hoc dum facit, multa sane involvit, sus dequo miscet: in id tamen semper collimat, ut hominis sylvestris prae alterius in societate viventis feliciorem conditionem esse inde ostendat, quia quum sit homo sylvestris omni genere cognitionum destitutus ad ea tantum tendit, quae ipsa natura exigit, indeque suis desideriis ea, quae physicam necessitatem respiciunt, solummodo coinplectitur . Illud quoque commemorat , ut nullum dubitandi locum relinquat, ejus se tantum felicitatis habere rationem, quae vitam animalem respicit, hominem sylvestrem nulla cura angi rerum addiscendarum , de suo huius vitae fine sollicitum non esse, futura non prospicere, esse exutum omni eo labore, qui sustinendus est inta acquirenda cognitione linguarum, atque scientiarum. Alibi insuper i mentionem illorum malorum facit, quae proficiscum tur ab homine in societate posito, atquc etiam assirmat et in , hominem a statu naturae ad societatem translatum multas quidem utilitates acquirere , atque illluc pervenire, ut si propter abusum huiusmodi conditionis ad conditionem inferiorem illa , quam antea habebat, non redigeretur ; peroptandum . sane illi fore, ex animali stupido evasisse hominem, atque ens intelligens .

At haec omnia non sunt philosophantis , sed ejus, qui

lumen rationis amisisse videtur . Nunc ergo nos de ea societate , ad quam ex sui natura inclinant homines, non loquemur rde ea enim quaedam jam disseruimus , de multo plura inferius disseremus . Isto ergo Philosopho consentiente 3 , homo,

dum e statu suo illo naturae ad societatem transfertur , brut rum propriam stupiditatem exuit, fitquc revera homo , atqueens intelligens . Hanc ergo novam conditionem, quam acqui-

219쪽

ao8 DE IURE, ET LEG VH DIs CIPLINArit homo, semel ac, relicta sylvestri vita, cum aliis hominibus secietatem inierit, statui brutorum vel praeferendam ipse statuit, vel non praeferendam: si prius velit, sicuti velle neceLsario debet , ne bruta hominibus praetulisse videatur a non est sane , cur queratur de iis , quae amittit homo , dum a vit sylvestri ad societatem transit , multoque minus est , cur Ob illorum jacturam sylvestrem vitam societati praeferendam ducat: si autem alterum velit; nihil aliud illi superest, nisi ut eam agendi rationem sequatur, quam sylvestria fruta tenent , atque humanam naturam exuere, animalem vero induere omnino contendat, ut instar brutorum sylvestrem vitam agat. Profecto si optio illi daretur, ut si vellet, homo esse desineret, &non dicam ferocioris alicuius animalis in nemoribus semper degentis, aut serpentis rabidioris, quamvis hujusmodi anima Ita omnino sylvestrem, atque prorsus solitariam vitam ducant, qualem ipse ceteris praefert sed cujusdam pulchrioris aviculae,

aut catelli venustioris naturam induere,nunquam eum tam stultum, aut ineptissime insipientem putaverim,ut de suo statu naturae decidere, & in alicujus hujusmodi animalium naturam transmutari seligeret. Non erat ergo sane, cur statum illum tantopere commendaret, quem sibi deligere nonnisi factus omnium hominum insipientissimus non posset. Homo in societate positus , ut nunc aliqua de physico illius statu dicamus, neque imbecillis, aut timidus evadit, neque illud robur amittit, quod proprium ejus esse debet. Nam semel ac sit unitus cum aliis, plura sane habet, & ea quidem propria hominis, in quibus sese exerceat, quae sane nullo modo haberet in nemoribus degens ; aliundeque ipsa solitudo quamdam timiditatem per se incutit, societas vero animum . alacriorem , atque ad multa expeditiorem facit Quapropter non est quidem, cur homo semel ac cum aliis vitam ducat, ferarum instar suum robur exerceat ; illud tamen exercere potest tum in iis muneribus obeundis , in quibus rationis judicium sese quam maximc prodit, tum in illis laboribus sustinem dis , qui tum privatam , tum communem utilitatem sibi conjunctam habent. In hac conditione vitae non est sane, cur hin

220쪽

LIBER XXVI. CAPUT I. aosmo suas vires exerceat vel ad sui defensionem, vel ad bellum . inferendum aliis : at quid inde anne talis esse debet natura hominum, ut bellum contra se invicem gerant 8 anne in hoc, quid possint suis viribus , experiri debent 8 Deinde nequeis etiam m vita sylvestri , atque solitaria facile habebunt homines, unde suas vires exerceant vel ad defensionem sui , vel ad bellum inserendum aliis : nam hujusmodi vitae genus omnem consociationem prorsus excludit. Unde noster Philosophus in hoc suo statu illam exercitationem virium praesupponit , quae ex sui natura abesse ab illo debet. Sit sane homo in hoc commentitio statu quoad aliquos

sensus acutiori facultate praeditus t verum anne in eo plura

illa adjumenta sensuum habere potest , quae in societate positus facile habet g Cultura animi, quae in sylvestri vitae genere

ne fingi quidem potest , in mutua autem consociatione ali rum tum ob exempla, tum ob praeclara praecepta facile comparatur,est sane praeferenda illis omnibus sensibilibus utilitatibus, quae in vita sylvcstri occurrunt . Animus certe est, qui sensus regere debet, & si animus, prout requiritur, probe excultus non sit, a sensibus & fallitur, & in prava trahitur. Dum vero noster Philosophus hominem considerat, me taphysici, atque moralis status illius habita ratione , eum sane ipsa humanitate exuere semper persequitur . U O ingenia ho- se minibus indigna , quae has ineptias protulerunt i Miseros , se atque miserabiles , qui stultitiam suam litteris memoriaeque se mandaverunt i l Ergone hominem maxima felicitate frui, inde existimandum erit , quia omnisus animi bonis contemptis , bona corporis solummodo quaerat, in iisdem conquiescat, suumque ultimum finem ponat 8 si quam in se sentit , alia , atque alia semper addiscendi nunquam explendam capacit tem , atque aviditatem, Omnino sui cet 8 si quam ad consequutionem summi boni insitam inclinationem habet, ad nonnulla solummodo coarctet , quae hanc vitam sensibilem respiciunt 8 si ad dignoscendum quod turpe est, vel honestum, quid sibi post praesentem vitam superesse debeat, omnem viam prinDd cludat

SEARCH

MENU NAVIGATION