Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1778년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

23o DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA

LIBER XXVII.

DE PRINCIPIO, SEU ORIGINE POLITICI REGIMINIS.IN originem politici regiminis nunc est inquirendum a n bis . Hoc ergo in libro de prima origine politici regiminis disputaturi sumus, non vero de aliis modis, quibus si ri potest , & revera sit , ut quis politicum regimen super alia quas gentes, seu populos juste acquirat. De ista ergo prima sorigine politici regiminis nedum Catholicorum , sed etiam

Hetherodoxorum , atque tam Theologorum , quam Iuriuperitorum non una eademque sententia est I . Politicum regimen a Deo suam originem habere nos tuebimur , non quidem secundum cominuncm rationem, quatenus nemo imperii regimen accipiat, nisi Divina Providentia regente, atque ginbernante , sed secundum singularem , quum , sicuti animadvertit Bossuetius Defensionis M. lib. I., adias A., cap. 3. I e se gitima imperia sint exorta , natura ipsa duce, hoc est, au-- ctore Deo naturae conditore . Primo itaque explicabimus, qua ratione politicum regimen a Deo naturae auctore proficiscatur: deinde de origine politici regiminis agemus , singui riter Sanctorum Patrum, & Divinarum Scripturarum habita .

ratione.

DE EA RATIONE, QUA REGI ΜEM POLITIcina a mom ora Notatis pR ICisCITUR . S. I. Q UB duplici potissimum diversa ratione id omne consio derari potest, quod a Deo in nos proficiscitur. Est ergo Deus auctor bonorum tam naturalium , quam supernaturalium. Ab eo uti naturae auctore ita, ista autem Geuti ab auctore gratiae derivantur. A mo sicuti ab auctore nuturae 1 Vide Mamaevium, in cissio. lib. 6. P r. I.

242쪽

LIBER XXVII. CAPUT L 23 Iturae ea omnia habentur, quae tum malis, tum bonis communia esse possunt, vitamque praesentem respiciunt; quae vero ad bonum animae, sicut ad suum finem reseruntur, atque per ea fit , ut anima in hac vita Deo conjungatur , in altera autem aeternam beatitudinem obtineat; Deus operatur, quatenus est auctor gratiae. Reseruntur, inquam, ad bonum animae, non tamen semper in bonum illius animae , cui dantur . Nam illae gratiae , quas I heologi gratis datas vocare consueverunt, &Praeter naturae ordinem a Deo conferuntur, malis quoqu

conferri possunt , iisdemque saepius collatas fuisse legimus iattamen in aliorum spirituale bonum semper tendunt, atqui hunc in finem a Deo conferuntur , quando qui recipit hujus modi gratias , propter suam a Deo aversionem non est capax boni spiritualis. g. II. Politicum regimen , suo Principatus Suprema pol stas non est donum ordinis supernaturalis, quod a Deo, qua tenus est gratiae auctor, proficiscatur. Est haec potestas omnibus Principibus tum bonis , tum

malis aeque communis et aliunde vero ex se refertur ad eam felicitatem, qua homines in aliquam societatem simul uniti nune frui possunt i . Quamvis autem illud commune bonum, quod a politica legislativa potestate intenditur , Divinae legis tunia scriptae, tum traditae nullo modo adversari debeat a ; tamen ad praesentem felicitatem tranquillitatemque populorum illud

per se ordinatum est. Quum ergo ea, quae tum bonis , tunia malis communia esse possunt , atque felicitatem vitae praesentis primo respiciunt, a Deo, uti auctore naturae, proficisca tur 3 ; inde sane consequitur , politicum regimen non essta donum ordinis supernaturalis.

S. III. Si politicum regimen , seu Principatus Suprem potestas in se ipsa spectetur , a Deo , uti naturae auctore pro iacta fuit. Tunc siquid in se spectatur i, quando ad naturam illius

solummodo attenditur, nulla eamdem naturam participantium,

243쪽

a 32 DE IURE, ET LEGUM DISCIPLINA aut diversi modi, quo illa participatur , habita ratione . Hac ergo acceptione si spectctur Principatus Suprema potestas, eam a Deo, uti auctore naturae, esse contendimus. Rem istam a suis principiis repetamus . Homines natos esse ad societatem , eamque appetere naturaliter , non solum omnino constat ex iis sane multis , quae sunt necessaria nobis , ac per nos comparare non possismus , sed etiam ex ipsa origine nostra, illisque omnibus facultatibus , quibus a natura instrum sumus I . Haec vero eadem principia , quae homines ad societatem natum esse demonstrant, illud quoque evincunt, hujusmodi societatem ab iis naturaliter appeti , quae bene Ordinata sit, ut quem ab illa sibi quaerunt, fructum percipere possint. Ut autem societas bene ordinata sit, politicum regimen in ea haberi necessario requiritur a . Quapropter sicuti a , Deo naturae auctore est naturalis inclinatio hominum ad societatem , & eam quidem talem , quae recte ordinata sit , ac propterea suum caput habeat , a quo cum potestate regatur 3 ita etiam hae e potestas a Deo naturae auctore esse debet. Deus ergo uti naturae auctor est sane ille, qui hominibus naturalem inclinationem ad societatem indidit, simulque propterea constituit politicum regimen , seu Principatus supremam potestatem, quia sine ista non potest societas neque recte ordinata esse , neque diutius subsistere . Hinc Bossuetius 3 explicans, qua ratione imperia a Deo naturae auctore profecta fuerint, haec recte animadvertit: Habent enim homines hoc a natura si inditum, ut ordinem colant, quo eis incolumitas, & tranis quillitas constat et qui ordo nullus est , si desint legitimaeis potestates M.

g. IU. Si politicum regimen, seu Principatus suprema potestas singulariter spcctetur, non est Divinae institutionis , sed

humanae.

si Quaeres inquit Bossuetius quid iam intersit Sace

is dotalem inter, &Civilem potestatem, si utraque est a Deo. ω Multum per omnem modum. Primo, quia Sacerdotalis p . in testas i Lib. M. eap. I. I. I.&seqq. ain Cis. lib. s. a. ac seqq. 3 Loco supra cicato . Diuiligod by Corale

244쪽

LIBER XXVII. CAPUT I. se testas In Lege, & in Evangelio a Deo ipso praesente, atque

se conspicuo fuerit instituta : Civile autem Imperium qua is quam suo modo a Deo vel inditum, vel institutum sit, haudis pari praesentia Divinae Majestatis e tum Sacerdotalis Princ, is patus forma, & regimen expresse sunt a Deo instituta, cuis vile Imperium generatim tantum traditum est, & hominum se arbitrio forma relicta, sive illa Monarchica , sive Aristocr se lica , sive Popularis foret . Et re quidem vera ex illo universali praecepto , quod a Deo naturae auctore habemus de Principatus supreina potestate , qua societas politica regatur, una potius prae altera forma regiminis prosccto non deduci. tur: aliunde etiam in Evangelica Lege nullibi constitutum logimus, ut istae, vel illae politicae societates, hac potius, quam

altera forma regiminis gubernentur i tandem nonnullas poliaticas societates Monarchico , alias Aristocratico, quasdam D mocratico regimine gubernatas novimus , atque illud etiania compertum habemus , quod est a Deo auctore generatim institutum de Principatus suprema potestate suum effectum habere in regimine tum Monarchico, tum Aristocratico, tum Democratico : igitur politicum regimen , seu Principatus suis prema potestas singulariter spectata est humanae institutionis. S. V. Non tamen ab humana institutione, sed a Deo auctore naturae eodem modo , ac ipsum regimen spectatum g neratim , est ea obedientia , & subjectio , quam consociata multitudo suo capiti praestare debet. Homines a Deo auctore naturae habent , ut in aliquantapoliticam societatem simul uniantur i) i haec politica societas , quae est a Deo naturae auctore, necessario exigit, ut ii beat , a quo potestate regatur, & penes eum sit vis publica .

ac legislativa potestas a : etiam in eo jure, quod ab ipsa politica societate secundum rectam rationem proficiscitur , suum

fundamentum habet ea obligatio , qua politica secietas suo Principi obedientiam praestare debet 3ὶ: ne igitur dicamus, a Deo auctore naturae esse quidem politicam societatem , no Tom. IV. G g vero

245쪽

DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA

vero id , quod politica societas ex sui natura necessario habere debet, dicendum sane est , non proficisci ab humana institutioiae, sed a Deo auctore naturae, eodem modo ac regimen generatim acceptum, cam obedientiam, atque subjectionem,

quam consociata multitudo suo capiti praestare debet. I. VI. Potestas regiminis proficiscitur a Deo, & a cons ciata multitudine, dum haec caput sibi praeficit, a quo regatur. Vim ipsam regiminis , seu politicam potestatem a solo Deo esse, dum consociata multitudo aliquem sibi praeficit, M. quo regatur, quamvis ipsa elcctio ab eadem consociata multiatudine sit, nonnulli volunt i . Sunt etiam qui satis distinguunt a regimine, atque illum a consociata multitudine, istud a solo Deo esse constituunt a . Quomodo ergo vis ipsa regiminis , seu politica potestas a Deo auctore naturae profici se tur , nunc explicemus . Deus uti naturae auctor illud indidit hominibus , ut in aliquam politicam societatem simul uniret tur 3 , atque in eam simul uniti cap ut sibi praeficerent, a quo cum potestate regerentur r a Deo ergo uti auctore naturae etiam ipsa vis regiminis, seu politica potestas esse debet. A consociata quoque multitudine haec eadem potestas sit oportet , quatenus quod a Deo naturaliter habet , ut illud communicet ei capiti, quod sibi praefecerit, eidem ipsa communicat . Si enim politicum regimen, seu Principatus suprema potestas singulariter spectetur, non est Divinae institutionis,

sed humanae s) : hoc autem dici non posset , semel ac ipsaia

potestas regiminis a consociata multitudine non esset e nam

regimen sine potestate nemo unquam finxerit . Et re quidem vera diversa forma regiminis diversam quoque formam pote statis sibi necessario connexam habet: nemine dissentiente, diversa forma regiminis est a consociata multitudine : igitur ab

ea quoque sit oportet diversa sorma potestatis: sed a consoci ta multitudine haec diversa λrma potestatis esse non posset, si ab

i) Inter ceteros id tenet etiam Mareus Antonius de Dominis lib. 6. De Repub. Eulsari. cap. a. s. 26. , D Osiander in Adnotat. ad lib. I. Hugonis Grotii De Iure Belli, o Pacis cap. 3. I. 7. observat. I. 1 Vide Hornium De civitate lib. a. cap. i. 3 Lib. 26. cap. I.

246쪽

LIBER XXVI. CAPUT I. 23sab illa non proficisceretur ipsa potestas: nana ab aliquo principio diversa ratione illud disponi non valet , quod non est sub potestate ejus: verum est igitur proficisci potestatem regiminis etiam a consociata multitudine, dum haec caput sibi praeficit, a

quo regatur

Neque est, cur dicatur, sicuti revera osiander dicit r i potestatem eodem modo a Deo esse in Regibus, quo est in Romanis Pontificibus juxta sensum Catholicorum t quandoquiadem Primatus auctoritatis, & iurisdictionis singulariter a Christo institutus fuit: in Primatu idem Christus reposuit regimen, quod super universam Ecclesiam extenderetur, omnesque proopterea quotquot sunt undique Fideles cidem Primatui subjecit. Unde si ad illum attendamus, nihil aliud reliquum est, nisi ut homines, singulariter aspirante gratia Dei, pligant tantum iulum, qui succedat in locum ejus, quem Christus suae Ecclesiae praefecit. Quapropter hujusmodi electio potestatem regiminis non attingit , indeque est, ut per eam regimen ad hanc , vel illam formam, prout eligentibus magis placuerit , redigi non

possit, sed sub ea esse semper debeat, sub qua ab ipso Christo

institutum fuit. Nihil autem tale habetur, quemadmodum ostendimus , in illa electione, qua consociata multitudo alicui regimen supra se tribuit. S.VIL Non sine evidenti falsitate dicitur, consociatam mub titudinem retinere in habitu eam potestatem, quam uni alicui, vel pluribus semel supra se ad sui Politicum regimen contulit. Aliquam jurisdictionem, qutun Realis dixerunt, semper remanere in populo , & Personalem tantum Principi tribui debere , Iurisconsultorum nonnulli tenent , quos Grotius lib. i. De Iure Belli , ct Pacis cap. 3. S. 8. & 9. , atque Pusen-dorfius De Iure Nat. ct Gent. lib. 7. cap. 6. g. q. , recte refutarunt. Contra Grotium multa Gronovius in suis ad ejusdem

Grotii caput animadversionibus disputavit. Operosam Grmo iarefutationem plane inutilem esse quum inter hunc & Grotium nubia dissensio sit , Coccejus afirmavit in suis Commentariis ad

247쪽

DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA Hugonis Grotii lib. I .cap. 3. S. 8. Falso tamen : vult enim Grono-vius,populum sua uti in Regem potestate posse, quoties imperio male utatur : id vero est, quod Grotius,& quidem jure merit que oppugnat. Eorum nonnulli,qui Summum Pontificem Concilio oecumenico subjiciendum censuerunt, in ea sententi

fuere, ut jurisdiistio Libitu in Reputat ca remaneret , quamvis ab ca in Regem translata esset, atque hoc principio semel posito , collegerunt, etiam Summum Pontificem subjici debere Concilio Scumenico t) . Falsum sane principium : falsum

prosecto, quod ex illo deducitur di verum de hoc non est nunc disputandi locus . Protestantium autem plurimorum sententia

est, penes populum esse supremum imperium supra eum Principem , quem ipse sibi elegerit , atque in illum potestatem . transfuderit a . Nunc ergo de eo, quod nos modo volumus , & quidem

singulariter ex ipsa ratione regiminis, quod a consociata multitudine in alterum supra se transfertur .

Principatus in se spectatus est sane Divinar institutionis

non ita tamen, ut ille sit, aut permanere possit in consociata multitudine , sed ut propter eum ipsa consociata multitudo habeat, a quo regatur, atque ita ei sit illa ratione prospectum, quam ipsius natura exigit 3 . Dum ergo consociata multitudo regimen supra se alicui tribuit, in alterum itansfert, quod ex Divina institutione in alterum revera transferendum ab caerat , non vero in se ipsa habebat , vel sibi retinere poterat: igitur si consociata multitudo , etiam antequam regimen alicui supra se tribueret, nihil ejus in se habebat , aut retinere poterat , multo potiori iure nihil ejusdem quovis modo retinet , aut retinere potest , postquain singulariter in unum aliquem

l Vide inter ceteros Almainum, qui disserens adversus C etanum

de Ecclesiae, & Generalium Conciliorum auctoritate, cap. I. agit: De Origine iurisdictisnis civilis , ut per eius compatrationem notificetur iurisdictio Ecclesiastica, sicq ιe lege naturesi Ecclesia auctor tas super Papam demon'erar. ix Vide Boisuetium V. . erti Pinent fur le letire de M. Ismeunuin. 36., & Defense de l' Hyloire des , mutons contre te ponse de M. Ba-

248쪽

Lr AER XXVII. CAPUT I. quem illud transtulit , prout ex Divina institutione debebat. Est deinde etiam contra finem Divinae institutionis , ut consociata multitudo, quamvis solo habitu, retineat illud regimen , quod in alterum transtulit. Nam quia Deus uti naturae auctor naturalem inclinationem indidit hominibus ad ordinatam societatem quae sine regimine haberi non potest i);ipse ipsius regiminis est auctor Σὶ : quae est ergo a Deo institutio regiminis non in ipsa consociata multitudine aliquo modo Gstit, sed ad illud caput refertur, quod eadem consociata multitudo sibi praefecerit . Hoc enim capite semel constituto fit, ut finis a Deo praeintentus in institutione regiminis habeatur: qui quidem finis est , ut multitudo ad sui rectum ordinem ab aliquo gubernetur . Si ergo multitudo ipsum regimen habitu retineret, id profecto habitu retineret, quod est contra Divi.

nam institutionem regiminis. Postremo multitudinis sane est regi, non regere 3 : e go neque habitu retinere potest ipsum regimen : regere enim alios, non vero regi, ipsa notio , atque tota ratio regiminis in se continet: si igitur ipsa multitudo regimen habitu retineret, quod ipsi opponitur, habitu retineret: quod profecto est contra ipsam naturam rerum.Quapropter potestas regiminis etiam

a consociata multitudine proficiscitur , dum ea caput sibi praeficit , a quo regatur : attamen dum consociata multitudo potestatem hujusmodi capiti singulariter communicat , id sane communicat, quod est Divinae institutionis , relictum quidem in arbitrio ipsius multitudinis, ut huic, vel illi, sub hac, vel

altera forma communicet , non tamen ipsa habeat , vel retineat , alioquin per regimen consultum non esset rei illi, quaci consociata multitudo ad sui rectum ordinem indiget . Et roquidem vera in consociata multitudine hoc regimen non erat, etiam antequam illud in alterum transferret , quia tum oportuisset, ut tot regimina fuissent, quot capita consociatae multitudinis : aliunde autem unum , aut plures ceteris praelatos esse non supponitur: quomodo ergo consociata multitudo idem regi I) Lib. 26. cap. t. s. a. & 3. a Hujus cap. s. 3. 3 H v. cap. b. a. & 3. O Hujus cap. s. 6.

249쪽

α 38 DE IURE, ET LEGUM DISCIPLINA regimen habitu retinere poterit , postquam illud in alterum transtulit et Est ergo falsum , consociatam multitudinem retinere in habitu eam potestatein , quam uni alicui , vel pluribus semel supra se ad sui politicum regimen contulit. S.VIII. Quamvis dicatur, Principatum, si singulariter spe. ctetur, esse non Divinae, sed humanae institutionis, inde nullo modo consequitur, quod nonnulli falso putant. Populos adversus Principatum facile concitari posse, semel ac dicatur, non esse Divinae , sed humanae institutionis , Principatum singulariter spectatum, quidam opposuerunt I :falso tamen . Nam non solum actu , sed neque etiam habitu nihil ejus potestatis in populo remanet, quam singulariter ipse in cum transtulerit, quem sibi praefecerit a : cx eo quod ergo Principatus singulariter spectatus sit humanae institutionis, nullus cst ei timori locus, quem nonnulli iactant Deinde Prin, cipatus in se spectatus est Divinae institutionis 3 : est etiam Divinae institutionis, ut a consociata multitudine potestas Primcipatus supra se uni alicui deferatur , quamvis in arbitrio ejus relictum sit , ut unum potius , quam alterum , sub una νpotius forma , quam altera regiminis , sibi praeficiat di igitur Principatus etiam singulariter spectatus, semel ac cuidam sub certa determinata forma regiminis collatus supponatur, est Divini juris . e Tandem quae a Deo proficiscuntur, aeque obligant, sive immediate , sivc mediate ab eo proficiscantur : nam ministerio Angeli Lex Mosaica promulgata fuit, & tamen uti Divina obligat. Quare quum Principatus sit Divinae institutionis , sitque etiam Divinae institutionis , ut uni alicui a consociata multitudine conseratur s), subjectioni, quae illi debetur, nihil obstare potest, quod consociata multitudo huic, vel alteri, sub hac, vel altera forma Principatum conferat. Est ergo omnino perspectum,quod licet Principatus singulariter spectatus non sit Divia

Vide inter ceteros Marcum Antonium de Dominis De Ivpub. Ε elesias. cap. a. f. 26. & seq. , ac osiandrum Observat. in Grotii lib. I.

250쪽

LIRER XXVII. CAPUT II. 23 Divinae, sed humanae institutionis, inde nullo modo consequatur, quod nonnulli fata putant.

DE ORIGINE POLITICI REGININIs SINGULARITER sANCTORUM PATRUM, ET DIUINARUM SCRIPTURARUM HABITA RATIONE.

S. I. TI Rincipatum singulariter spectatum a Deo immedia A esse, nonnullorum Sanclorum Patrum auctoritatibus

non evincitur.

A Deo esse potestatem Principatus, eique omnes propter Divinum mandatum obtemperare , atque subjectos esse debere , unanimis consensio est Sanctorum Patrum , qui hac quoque de re, quod traditum habemus in Sacris Litteris, semper inculcarunt. De eo ergo nunc quaestio est, utrum Patres non solum Divinae institutionis esse tradiderint Principatum in sospectatum, sed etiam singulariter, ita ut secundum hanc quo que rationem immediate a Deo ille sit . Qui hoc volunt i) , multa sane testimonia Patrum in medium adducunt, quibus esse perspectum contendunt, Principatum spectatum etiam singulariter a Deo immediate esse. Nos non omnia hujusmodi testimonia nunc expendere aggredimur, quia multa eorum n apparenter quidem suadent, quod ipsi vellent. Nonnulla ergo tantum discutiemus , quae prae ceteris nostrae sententiae opposita esse videntur , revera tamen non sunt , quia Patres , uti videbimus , id unum sibi proposuerant , ut Ethnicorum , aut aliorum errorem confutarent . In id sane Irenaeus, Tertullianus, Optatus Mileuitanus, &Augustinus intendit. Marcus Antonius de Dominis a longum sane Irenaei l cum ex lib. s. Cont. Haereses cap. 24. transcribit , atque ex eo esse manifestum contendit , sensisse Irenaeum Principatum immedi i Vide inter ceteros Petrum de Marca De concorae Sacerd. , ct Imper. lib. I. cap. a. s. a. , Dapinium De Auiqua Ecclesiae Disciplina Dissert. 7. cap. I. I. I., & Marcum Antonium de Dominis De Repub. rixi. lib. 6. cap. a. s. Io. & seq. a) LOco cit. num. II.

SEARCH

MENU NAVIGATION