Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1778년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

DE Iu RE, ET LEGUM DIs CIPLINA Haec ergo sunt I : I. Suprema potestas neque alienari, neque dividi potest: non quidem alienari, quia ea consistit in exercitio Voluntatis generalis, quae in se quid collectivum habet, & nonnisi per se repraesentari poteste neque etiam dividi; quum voluntas supremae potestatis sit generalis, ideoque totius

populi et . a. Qui promulgat leges , nullum jus legislativum

habere debet: co enim populus, etiamsi vellet, sese spolia non posset, quia sola voluntas generalis obligat singulares ho. mines , & nunquam putandum est, voluntatem alicujus singularis esse generali voluntati consorinem. 3. In politico corpore vis a voluntate distingui debet 3 : nomine voluntat s legislativa, nomine autem vis intelligitur exequutiva potestas: illia, ad populum tantum spectare potest, quia sola voluntas generalis obligat singulares homines r ista tamen syctare potest etiam ad Principem, quia adhu singulari exercetur, unusque singularis homo unire debet illam vim, quae est in populo, a que ea semel unita uti secundum voluntatem generalem, hoc est, populi. Unde ratio regiminis in eo posita est, ut unus

voluntatem generalem exequatur , ac propterea non est confundendum regimen cum suprema potestate, quum regimen

in se tantum habeat ministerium hujus supremae potestatis 'Quapropter Principi est oscium exequutoris tribuendum ., Principatus tamen est totius corporis. Si ergo exequutiva potestas in uno tantum unita sit , Monarchicum , si in pluribus Polyarchicum regimen habetur. Uerum his nihil magis absurdum, magisque idoneum adseditionem excitandam esse potest . Hoc alterum unicuiqud per se perspectum est, de absurditate ergo maxima videamus,& quidem juxta principia hujusce nostri Philosophi. Ab eo ituque ego quaero, utrum Principi exequenti Principi enim ex quutionem tantum ipse tribuit quod est lege constitutum , obedire singuli teneantur: ejus profecto audacia non eo usque

232쪽

L3BER XXVI. CAPUT II. III pervenit, ut id negare ausus fuerit: immo quum hoc ius exequutionis Principibus tribuat, consequens inde est, ut etiam voluerit, subditos obtemperare debere Principi, dum eodem jure utitur. Ius enim ex sui natura quid relativum est , sicuti Philosophi dicunt , & obligationem in altero parit . At vero, ipso sentiente , sola voluntas generalis, & ea quidem talis, quae& esse in solo populo, & nec dividi, nec ab eo separari potest, obligat singulares homines r igitur juxta principia ejus Principi utenti suo illo jure exequutivo nemo sane obtemperare debebit : quod tamen & ipse quoque negat . Rursus quaero, quonam Princeps hoc jus exequutivum habeat: a voluntate generali, inquit ipse, quam a populo inseparabilem esse contendit: id igitur Princeps a populo habet, quod respicit omnes, singulorumque subjectionem, atque obedientiam postulat: ru sus ergo nova contradictione implicatur, dum assirmat, sola

voluntate generali, quae juxta ipsum est solius populi , sing

los homines obligari, & hac de causa legislativam potestatem in Principe a populo transferri non posse. Tandem si quae unquam potestas conformis alteri esse debet, exequutiva legislativae sit oportet ; alioquin quod per legislativam constituitur, exequutiva non praestabit. Potissimum vero hae duat potestates conformitatem in eo habere inter se debent , ut exequutivata ea omnia possit, quae legislativa praecipit: exequutiva est per ticularis , & ideo juxta nostrum Philosophum non habet vim obligandi omnes , legislativa est generalis , ac propterea Vim obligandi omnes habet i istae igitur duae potestates inter seis

eam conformitatem non habent , quae inter eas necessario imteresse debet r unde ex hoc etiam capite constat , inane commentum esse, quod de hisce duabus potestatibus a nostro Philosopho confingitur. Quoniam vero nunc sermo nobis est de gente, populo, aut natione, cuius singuIaria membra, quam antea nullo modo habebant, politicam societatem inter se inire volunt , indeqiae necessario fit, ut sibi aliquem praeficiant , a quo cum potestate regantur i , atque sit penes eum tum vis publica , tum ci Praeced. s. Diuitigod by Corale

233쪽

axa DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA tum legislativa potestas, sicuti supra modo ostendimus, animadvertendum est, duplici ratione nobis perspectum esse posse de illa generali voluntate, de qua loquimur : I. per hoc , quod singuli in unum convenientes unanimi consensione aliquid docernant, sicuti potissimum contingit, ut in re nostra stamus, quando in politicam societatem coeuntes aliquem sibi praeficiunt, a quo cum potestate regantur: a. ea ratione, ut singuli in alterius voluntate, atque potestate reponant regimen supra se . Tunc enim quidquid ille statuit, atque decernit, habita ratione sibi traditi regiminis, atque potcstatis generali

eum voluntate statuere, atque decernere, existimandum cst .

Quapropter quando alicujus gentis, vel populi singularia mem-hra in unam politicam societatem sinui coire constituunt, in- deque sibi aliquem praeficiunt, a quo cum potestate regantur, penes quem ad hunc finem tum vis publica , tum legislatim potestas esse debet; quidquid ille sanxerit, constituerit, atque praeceperit, generali voluntate sancitum, constitutum, & praeceptum, dicatur oportet, ac propterea legibus, iussionibus , praeceptisque illius omnes obedientiam praestare debent . V de qua ratione etiam juxta nostrum Philosophum Princeps poetestatem exequutivam supra omnes habet , quamvis voluntas

ejus in se spectata sit singularis ; eadem quoque ratione pol statem legislativam habere debet, quum ipsa politica societas hanc primo in eo requirat, qui sibi praeest, deinde uti complementum ejus etiam exequutivam.

g. IV. Ea obligatio. qua politica societas suo Principi obodientiam praestare debet, in seso praecepto Veteris, aut Evangelicae Legis suum fundamentum non habet, sed etiam in jure naturali , quod ab ipsa politica societate secundum rectam

rationem proficiscitur.

Inter alios Burimaquius et tuetur , obligationem proprie aia Iam a voluntate suprema proficisci, cui nos subjectos esse debere cognoscimus: unde hac una voluntate libertati nostrae fraenum injici posse contendit. Nemo ipse superaddit in sua agendi ratione certa quadam regula quae praeteriri 1 Iuris Nynia. Elamenta par. I. cap.6. s. I I. Diuiti do by Corale

234쪽

LrRER XXVI. CAPUT II. 223 ri non possit, inde regitur, quia rerum aptitudinem, & coninvenientiam videat, cui ipsa ratio suffragetur . Quoniam ,, enim inter nostram rationem, &nosmetipsos nihil interest,

is nemo, si proprie loquamur , a semetipso potest obligari M. His autem positis , consequitur , in solo mandato Dei suum fundamentum habere subjectionem illam , quam politica is cietas suo Principi praestare debet. At vero quaedam indepens denter a quavis lege, & ex se intrinsecam habere honestatem, vel turpitudinem, jam confecimus i . Illud quoque ostendum us, legi naturali vim obligandi inesse, quemadmcuum etiam

interius nos monemur, atque omnem obligationem cujusvis

positivae legis in legem naturalem quodammodo refundi a . Semel ac ergo videamus, quid secundum legem turpe sit, aut honestum , a nobis quodammodo cogimur, quatenus , ipsinoratione praelucente, quam sane sequi debemus, si prout sumus homines , agere velimus ad honestum prosequendum, , cturpe vitandum inducimur. Unde praecepta legis naturae oblis garent , quamvis ea in Divina Revelatione non continerenis tur 3 . Quare inter nos, & rationem nostram nihil quidem interest, si totum nostrum physicum coinpositum spectemus rinterest tamen multum , quatenus est solius rationis rege actiones totius nostri physici compositi, ac propterea imperium rationis versatur circa has actiones, quae non sunt aliquid idem cum ipsa ratione. Deinde undenam cognoscimus supremae v

luntati nos subjectos esse debere ' Inde prosecto quia interius hac de subjectione ex pluribus capitibus omnino convincimur: intriti seco igitur in nobis inhaerente principio ad hujusmodi subjectionem praestandam inducimur: igitur eodem intrinseco principio etiam ad alia honesta inducimur , quae talia esse ab ipsa lege naturae noscimus. Proximum ergo, & intrinsecum principium obligationis, a lege ipsa naturae habemus, quam vis primum semper sit a lege Divina. Nam lex naturae est quaedam in ratione nostra facta participatio Divinae legis & illa obligatio, qua ad legem naturalem servandam tenemur , pri

235쪽

224 IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINAmo Ioeo ab eo jure repeti debet, a quo est ipsa lex naturalis i . Nunc ergo paucis , quoniam res perspicua est , de ea obligatione, qua politica societas secundum ipse jura societ tis ob legem naturalem suo Principi parcre debet . Propter multiplices enim rationes ad politicam societatem naturaliter tendimus a : aliunde vero hominum politica societas naturaliter requirit, ut habeat aliquem, a quo cum potestate regatur,& penes quem sit vis publica , atque legislativa potestas 3 :

at vero, uti nemo non videt, omnino frustra tenὸerent homines ad politicam societatem, quia haec sine certo capite, a quo regatur , haberi non potest , frustra ipsa politica societas aliquem naturaliter postularet , a quo cum potestate regeretur, frustra penes istum esset tum vis publica, tum legislativa pol stas , si membra ejusdem politicae societatis suo capiti obtemperare non deberent. Est ergo manifestum, eam obtigationem, qua politica societas obedientiam suo Principi praestare debet, suum fundamentum habere etiam in jure naturali , quod ab ipsa politica societate secundum rectam rationem derivatur. S.V. Timor poenarum non est fundamentum ejus subjecti nis,quam politica societas erga suum Principem servare debet.

Est ergo animadvertendum , non omnes una eademque

ratione duci ad observanda praecepta sibi impositae legis. Quidam enim ea servant, suadente honestate persectae virtutis: alii impulsi iudicio rationis , in quo quidem est initium virtutis: nonnulli demum coacti solo metu poenarum Q. Hinc voro est , ut quoad multos observatio legis pendeat a metu poenarum , ac propter hoc legitima legislativa potestas vim coactivam sibi necessario connexam habet s . Quamvis autem l gislator id quoque auctoritatis habere debeat , ut ad observationem suarum legum inobedientes per poenas adigere possit, in poenis tunen non est repositum fundamentum ejus subjectionis , de qua nunc loquimur . Quandoquidem poenae instrusuntur iis , qui fuerunt transgressores legis : ante poenas igi

236쪽

tur obligationem in illis fuisse supponitur , qua ad observati nem legum tenerentur ; alioquin ob transgressionem legum iuste puniri non possienti in poenis ergo repositum esse non potest fundamentum illud, quo politica societas suo Principi subjecta esse debet. Duplici autem ratione timor poenarum eonsiderari potest: I. ut quis facere vellet, quod prohibetur, si nulla poena inde

sibi immineret. Haec autem ratio timoris quamdam affinitatem

habet cum ea imbecillitate, quam Hobbesius r e; us quoque

subjectionis fundamentum posuit, quam homines erga Deum servare debent . Huiusmodi timor est profecto malus , homunemque in sui iniquitate saltem interiori , atque etiam in e teriori , si futurum videat , ut poenas evadere possit , magis obstinatum facit . Et quis coram Deo innocens. invenitur ἡ inquit S. Augustinus epist. I s. , alias I q. , num. q. quiis vult fieri, quod vetatur, si subtrahas , quod timetur : ac se per hoc in ipsa voluntate reus est , quia vult facere , quod is non licet fieri, sed ideo non facit, quia impune non potestis fieri . Nam quantum in ipso est , mallet non esse justitiam . D peccata prohibentem, atque punientem. Et utique si inabis let non esse justitiam, quis dubitaverit, quod eam , si posset, se auferret 8 Ac per hoc quomodo justus est justitiae talis iniis micus , ut eam, s potestas detur , praecipientem auferat, is ne comminantem, vel iudicantem ferat Contingit deinde , ut propter salutarem timorem poenarum etiam volunt

tem transgrediendi leges quis deponat. Tunc autem iste timor est salutaris, quamvis non sit hominis persectioris Perse hoc, quod aliquis inquit S.Thomas I. a. qu. 92.art. I. ad 4. si incipit assuefieri ad vitanda mala , & ad implendum bonae, is propter metum poenae, perducitur quandoque ad hoc, quod ,, delectabiliter, & ex propria voluntate hoc faciat: & secun-ἡ dum hoc lex etiam puniendo perducit ad hoc, quod homi.

. S. VI. Neque etiam proprium commodum, atque utilitas esse debet fundamentum ejus subjectionis , quam membra , Tom. IV. . F f ipsius

i De cive cap. 3. s. a

237쪽

x15 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA

ipsius politicae societatis erga situm Principem servare debent. . - ἡ Qui non ipso honesto movemur, inquit Cicero lib. r. A De Legibus ut boni viri simus, sed utilitate aliqua, aut se is ctu , callidi sumus, non boni. Nam quid faciet is homo in se tenebris, qui nihil timet, nisi testem, & judicem quid in se deserto loco, nactus quem multo auro spoliare possit, it se becillum , atque solum 8 Noster quidem hic natura justus

se vir, ac bonus, etiam colloquetur, iuvabit, in viam deducet res is vero , qui nihil alterius causa faciet, & mctietur suisse commodis omnia, videtis, credo, quid fit acturus. Quod ,, si negabit, se illi vitam erepturum, & aurum ablaturunia, is nunquam ob eam causam negabit , quod id natura tur is judicet, sed quod metuat, ne cmanet, id est, ne malum si habeat. O rem dignam l Si qua autem unquam in re ne que propria utilitate, neque propriis commodis duci debemus, maxime id quidem caveamus oportet, duin iis de legibus agitur , quae politicam societatem respiciunt ; iis enim non priavato , sed communi bono prospicitur: & quamvis saepe contimgat , ut una simul cum communi sit etiam aliquorum privato bono prospectum; tamen non raro etiam accidit, ut sine aliquo detrimento nonnullorum , communi bono prospici no possit. Tunc ergo, semel ac ponamus, proprium commodum, atque utilitatem esse fundamentum ejus subjectionis , quania membra politicae societatis erga suum Principem servare debent , tunc ergo , inquam, ii, qui ob utilitatem communis boni singulare aliquod detrimentum patiuntur, frangere pote runt Ieges ad commune bonum procurandum necessario latas. Deinde quae uni utilia, atque commoda evadunt, eadem non sunt vel omnibus, vel aliis multis , atque etiam saepe con git, ut aliquibus res una utilis, & commiaa sit, altera autem Hiisi si igitur utilitas,& proprium commodum inducunt membra ipsius politicae societatis ad subjectionem suo capiti praestandam, nihil hujusmodi subjectione magis inordinatum haberi poterit , eaque tota comparata erit ad ipsam politica societatem desti uendam. Utilitatem esse fundamentum obligationum nostrarum ab Diuili od by Cooste

238쪽

ciscitur, quo constituitur , gratia solius utilitatis virtutem coli , atque expeti debere . Paucis ab hinc annis hoc idem principium tueri non erubuit Martinus Hubnerus, publicus Halaiensis in Dania juris Prosetar et . Buclemaquius quoque in eumdenti. seopulum incidit in Eumentis Iur. Naturae. par. I. cap. I. I. se Haex autem causa inquit, hoc est, honestas virtutis, di tuo is pitudo vitii quaecumque sit , voluntatem inclinare non estis efficaκ, nisi inquantum praeseseri aut assequendum bonum, is aut fugiendum malum r uno verbo nisi in quantum nostio se gaudio , nostrae securitati , nostraeque felicitati potest con- ,, ducere. Quam rem sic se habere vult & hominis, de huma-- nae voluntatis natura . Etenim in universum voluntas b

se num sibi propositum habet, atque ideo non alia causa, quam si spes assequendi boni in hanc , vel illam partem voluntatem is movet , flectitque . Igitur omnem hominibus agendi cauisse sam aufert, qui ab eis quodvis emolumentum aufert. Quo is sublato, necesse est, ut homines prorsus fiant indifferen-- res, desidesque 's . Loqui autem Buriemaquium de eo gaudio, felicitate, atque securitate , quae sensibile bonum respia ei unt, est inde compertum, quia honestatem virtutis ,& vitii turpitudinem ab eo principio, sive ab illa ratione boni exclu.dit, quae nos ad agendum inducit . Quia ergo in rem suam boni ipsam rationem ille opponit, qua sola ad agendum movemur, quaenam ratio ipsius soni juxta diversam naturam illius haberi debeat, nunc explicabimus. Est itaque communi omnium Philosophorum consensione firmatum, voluntatem nonnisi sub ratione boni aliquid pros qui posse : attamen tantum abest , ut inde consequatur illud, quod ad nostram tantum utilitatem sensibilem, atque hujus vutae conducit, id unum esse , quo ad agendum excitemur , ut qui id volunt, humanae conditionis obliti esse vidcantur. Bruta profecto sunt , quae hujusmodi utilitate ducuntur , quia id solummodo expetunt , quod sensus vitamque praesentem ameit a at vero homo, si secundum suae naturae institutionem

239쪽

228 DE IURE, ET LEGUΜ DISCIPLINA agat in hac utilitate veram boni rationem non reponit: se Bonum enim nostrum inquit S. Augustinus De Cisit. Deiis lib. Io. cap. 3. num. a. de cujus fine inter Philosophos m is gna contentio est , nullum est aliud , quam illi Deo cohae-m rere cujus unius anima intellectualis incorporeo , si diciis potest, amplexu, veris impletur, fecundaturque virtutibus se Hoc bonum diligere in toto corde , in tota anima , & iniam tota virtute praecipimur. Ad hoc bonum debemus, & a quio bus diligimur , duci , & quos diligimus , ducere Ut

,, enim homo sese diligere nosset, constitutus est ei finis, quois referret Omnia, quae ageret, ut beatus csset . Quapropter, sicuti prosequitur idem S. Doctor Sermone Is 6. De Veri Di soli alias i 3., num. 6. Deus summe bonus: anima vero , ut se dixi, creata a summo bono , non tamen summum bonum , is sed magnum bonum . Item caro nec summum bonum, nec ,, magnum bonum 3 sed tamen parvum bonum . Anima ergo,, magnum bonum , sed non summum bonum , vivens inter ,, summum bonum, & parvum bonum, id est, inter Deum, se & carnem, inferior Dco, carne superior Unde vivitis caro tua de anima tua. Unde vivit anima tua' de Deo tuo. se Unaquaeque earum secundum suam vitam vivat. Caro enim ,, sibi non est vita: sed anima carnis est vita . Anima sibi nonisi est vita, sed Deus est animae vita. Anima ergo, quae debetis secundum Deum vivere, non debitrix est carni, ut secun fi dum carnem vivat: ergo quae secundum Deum debet vive-ἡ re, si secundum se ipsa in vivat, deficit: secundum carnem se vivit, & proficit 8 Tunc autem recte vivit caro secundum se animam , si anima vivat secundum Deum μ. His vero S. Doctor num. seq. refellit tum Epicureos ponentes bonum hominis in voluptate corporis , tum Stoicos constituentes summum bonum hominis in anima, hoc est, in sua virtute.Ejus ergo boni , quod proprium hominis esse debet, si

quatenus homo est, agere instituat, explicata notione , qua

utilitate ipse duci in agendo debeat, facile constituitur. Bona ergo animae sunt ab eo praeferenda bonis corporis, quia anima est magnum bonum , corpus autem parvum bonum , & caro

240쪽

LIBER XXVI. CAPUT II. 22ς de anima vivit: bona Dei praeferenda sunt bonis animae, quia Deus summuin bonum,anima autem magnum bonum: & quum Deus sit vita animae ; anima non sibi, sed Deo vivere debet. Quare non omne bonum,quod ad nostrum illud gaudium, de quo loquitur Buclemaquius, nostram felicitatem, nostramque securitatem conducit, eam in se bonitatis rationem habet, qua ad agendum homo aequo jure excitetur, sed illud solummodo, quod Deum uti ultimum finem respicit, quaeque sunt corporis ad animam , quaeque animae ad Deum refert . Quia ergo illo

falso principio semel posito, hoc est, co nos bono duci ad

agendum, quod nostram utilitatem tantum sibi conjunctam habet, inde consequitur, ut propter utilitatem politica societassio capiti subjecta esse debeat, atque ipsa utilitas sit fundamentum subjectionis ; ideo illud refutandum duximus. LL

SEARCH

MENU NAVIGATION