Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1778년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

a Io DE IURE, ET LEGUΜ DISCIPLi NAeludat Τ Ηac sane ratione fit , ut ipsis brutis homo deterior evadat. Nam , quemadmodum Lactantius animadvertit Disin. Drsit. lib. 6. cap. 2 o. , bruta Utuntur sensibus ad suae natuis turae nece istate in : vident , ut appetant ea , quibus opus

is est ad vitam tuendami audiunt invicem, seque dignoscunt, is ut possint congregari . Quae utilia sunt ad victum aut ex is odore inveniunt , aut ex sapore percipiunt i inutilia re- ω spuunt , aut recusant . Edendi , & bibendi ossicia ventrisse plenitudine metiuntur . Homini vero solertissimi artificisis providentia dedit voluptatem infinitam , & in vitium c se dentem , quia proposuit ei virtutem , quae cum voluptato,, semper, tamquam cum domestico hoste pugnaret Quum ergo noster Philosophus in sua illa vita omnem cultum rati nis excludat, atque iis , quae spectant ad sensus , hominem detentum faciat , eumdem infra bruta ab eo deprimi cons quitur. De hoc autem ut nullum dubitandi locum relinquat, illud quoque afirmat i in statu societatis cum actionibus h minum conjungi quamdam moralitatem , qua ipsae destitutae erant in statu naturae , quia in eo homo ad illa , quae aggreditur, jus incircumscriptum habet ca . Quum vero nihil boni sit, quod malitia hominum in in Ium aliquando converti non possit, inde consequitur , omn bonum exterminandum esse , ne illo homines abutantur, s mel ac nostri Philosophi rationem sequamur. Nam quas homo utilitates in societate comparavit , nisi in usuin ita pravum converteret, ut in statum eo inferiorem, quem antea habebat, detruderetur; tunc sane futurum dicit, cur homo gauderet, a vita sylvestri ad humanam societatem sese transiisse. Uult e go omnia bona societatis sublata esse , quia iis nonnulli su malitia abutuntur . In tantam vero absurditatem opinionis dum incidit , & non sine gravi injuria totius humani generis omnes homines iis utilitatibus abuti praesupponit, quae a s cietate proficiscuntur, & eorum omnium bonorum se inscium

ge naturae.

222쪽

LIBER XXII. CAPUT I. arrfingit , quae scientiarum, artium, moraliumque virtutum habita ratione , in societatem a viris praeclarissimis omni tempore profluxerunt, & modo etiam profluunt, semperque uberrima profluent. Ipse sane unus eorum est, qui bonis societatis tu Dpissime abusus fuit , atque praeter cetera illam ingenii culi ram , quam sine societate nullo modo habere potuisset, ad in . ferendum bellum eidem societati adhibuit. Dum autem unius status cum altero comparatio fit, non est attendendum ad vitia aliquorum , sed ad conditionem utriusque status, videndumque quaenam tum istius , tum illius conditio sit, quae nam commoda , vel detrimenta . Socictate fieri, ut homo, relicta stupiditate brutorum, ens intelligens evadat, verusque propterea homo dici possit, noster quoque

Philosophus concedit : ergo juxta sua principia illud quoque

concedat oportet , societatem sylvestri vitae quam maxilne praecellere. S. III. Si ad originem nostram attendamus, de ea inclinatione certissime monemur , quam ad societatem naturaliter

habemus a

Subjecti parentibus nascimur, & non nasceremur, si aliquam parentes nostri inter se societatem non iniissent . No minus autem subjectio, quam procreatio filiorum aliquam societatem sibi necessario conjunctam habent . Unde non est dubitandum ab ipsa nostra origine nos de ea inclinatione m neri , quam ad societatem naturaliter habemus . g. IV. Societatem homini naturalem esse, multa, quibus indigemus , & per, nos comparare non possumus , omnino

suadent.

Infans, si postquam est in lucem editus, ab omnibus d

. stituatur, intereat oportet. Dum vero grandior evasit, multa sane mala vitabit, si aliorum judicio, atque Ope regatur . Ea quoque semper hominum in quacumque aetate conditio est, ut consortio aliorum indigeat ad sui incolumitatem , atque conservationem: Quo alio tuti sumus inquit Seneca lib. q. D De Beneficiis cap. I 8. quam quod mutuis juvamur officiis g

223쪽

III DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINAM Hoc uno instructior vita , contraque incursiones subitas fi munitior est beneficiorum commercio . Fac nos singulos , is quid sumus 8 Praeda animalium, ac victimae , ac imbeciuis lissimus , ac facillimus sanguis . Quoniam ceteris animaliisse bus in tutelam sui satis virium est. Quaecumque vaga na- fi scuntur, & aetura vitam segregem ; armata sint: hominem si imbecillitas cingit: non unguium vis, non dentium terr se bilcm ceteris fecit: nudum, & infirmum societas munit.

se Duas res dedit, quae illum obnoxium validissimum facerent,ri rationem, &societatem. Itaque qui par esse nulli posset, is si seduceretur, rerum potitur. Societas illi dominium is omnium animalium dedit: societas terris genitum in alieri nae naturae transmisit imperium , & dominari etiam in mariis jussit. Haec morborum impetus arcuit, senectuti adminic se la prospexit, solatia contra dolores dediti haec sortes fa- ω cit, quod licet contra fortunam advocare . Hanc tolle : &is unitatem generis humani, qua vita sustinetur , scindes V . Igitur etiam Ethnicis philosophis ipsa rei evidentia convictis persuasum fuit, ob multa, quibus indigemus, societatem .homini naturalem esse. f. V. In civilem societatem consensisse homines, ut adversus alios homines sese impugnantes defensionem haberent, Pulandorfit inane commentum est, & illud quidem contrarium

etiam principiis illius. se Genuina igitur, & principalis causa inquit Pusenis dorfius De o cis hominis, O csvis lib. a. cap. s. g. 7. quareri patresfamilias, deserta naturali libertate, ad civitates con- ,, stituendas descenderint, fuit, ut praesidia sibi circumpones, rent contra mala, quae homini ab homine imminent Ita autem habet, postquam S. praeced. suum Hobbesum sequutusis tradidit: - Nullum homine animal ferocius, aut indomitumri magis, & quod in plura vitia, pacem societatis turbare apta,

is sit proclive μ. Multis in hanc rem commemoratis, ita concludit, ne quispiam dubitare possit, systema Hobbesianum non omnino a se probari: Accedit, quod eo furore saevire in pro B prium

224쪽

L 3B i R XXVI. CAPUT I. II 3 prium genus gaudeat homo, ut maxima pars malorum, qui ri bus humana conditio vivit obnoxia, ab ipso homine pr

se ficiscatur t .

Hic ergo nos, ne rem modo actain agamus, non ostendemus, homines, duce natura, ferri ad societatem, ab ipsa naturali ratione, atque etiam experientia, compertum esse. Verum quidem est etiam iuxta principia rationis , homines impulsos fuisse ad societatem colendam, aliqua necessitate cogente , non ea tamen, quam Pulandorfius nobis obtrudit, sed alia , qua , nemine contra nos agente , naturaliter praemimur a). Quapropter homines sibi non consuluisse ab iis in lis , quae ab aliis hominibus vel metuere; vel pati poterant, si& natura hominum talis est, qualem Pufendorfius fingit, & in

quamdam societatem homines coaluerint , ut belli mala vit rent , hoc vero est , quod contra illum ostendendum modo agis gredimur . Quandoquidcm vel exuunt homines eam naturam, quam habent , dum in quamdam societatem congregantur, Vel non exuunt: non exuunt sane, si Pulandorfium audiamus,

quum Eo furore in proprium genus sevire gaudeat homo, D ut maNima pars malorum , quibus humana conditio vivitis obnoxia, ab ipso homine proficiscatur . Et re quidem v ra si Nullum lic mine animal serocius, aut indomitum magis, ἡ & quod in plura vitia pacem societatis turbare apta, sit proese clive quum nonnulla animalia vix , alia autem ne vix quidem ad mansuetudinem redigi possint; multo id magis comtingere debet in hominibus, quorum nullum es animalfrocius, aut indomitum magis . Hoc autem semel constituto , inde per se consequitur, ut homines in quamdam societatem coeuntes, bello , quod sibi immineret ab aliis hominibus , nullo modo prospexerint. Bello quidem intestino non prospexerunt, quia

licet societate quadam inter se uniti sint; tamen eam naturae feritatem non amittunt, ob quam ad mutuum bellum contraia

i Inopere quoque Dessurenat. ,σgent. lib.7. cap. . 6.T. ab eodem principio repetit initium societatis: repetunt alii quoque cum ipso iuti constat ex Baabeyraco in Adnotatione ad praedictum s.

225쪽

dit DE IURE, ET LEG ΠΜ DISCIPLINA se gerendum adiguntur. Si autem dicatur, feritatem eorum .eontra illos exardeseere , qui secum una non conjunguntur; tunc & amplius sermo non est de societate humani generis, quae est universaliso falsa supponitur,singulares societates contra se invicem non pugnaturas. Nam quum bellandi cupiditas contra alium semper in unoquoque subsistat; ipsae societates propter insitam in unoquoque seritatem contra se invicem pugnabunt, nihilque una omittet, quo alteri malum inferre possit. Si autem homines exuunt feritatem, quam naturaliter insitam h bent , dum in unam societatem coeunt ; tunc sane dici non potest: Nullum homine animal ferocius, aut indomitum ma-

ω gis, & quod in plura vitia pacem societatis turbare apta, sit se proclive μ: &: μ Quod eo furore in proprium genus saevire,, gaudeat homo, ut maxima pars malorum , quibus humana se conditio vivit obnoxia, ab ipso homine proficiscatur . Haec de homine, quatenus cum aliis est societate conjunctus a P

sendorfio dicuntur. Est ergo manifestum, si ad Pulandoini principia attendamus, evidenti contradictione illum implic ri , dum afirmat, homines inter se societatem inivisse, ut prospicerent iis maliis , quae ab aliis hominibus sibi metue

poterant.

S. VI. Plures sunt, atque inter se diversae species illius Q.

cietatis, qua homines inter se uniuntur. Prima ergo, atque potissima societas hominum inter homines est unio inter homines in una eademque humana natura. Ab hac societate sese nemo divellere potest, quum in ipsa natura suum illa fundamentum habeat . Ex ea autem societas illa altera aeque naturalis proficiscitur, quae est inter virum, &uxorem, atque etiam mutuo invicem inter parentes , & liberos . Nam unitas quoad humanam naturam facit , ut vir , &mulier ad conservationem humani generis simul uniantur, indeque sit etiam inter eos , atque filios illorum societas singularis non quidem propter similitudinem naturae, sed quia filii

sunt naturaliter pars quaedam ipsorum parentum. Ab hoc autem capite tota tocietas consanguinitatum dimanat , quae est ipsa quoque naturalis, suumque in naturali ordine fundamen tum habet. Prae in Diuitigod by GOrale

226쪽

Lr AER XXVI. CAPUT L ars

praeter naturalem societatem maximam omnium singularis societas inter homines institui potest, qua alii cum aliis sibi mutuo aliqua in re singulariter consocientur. Haec autem vel Divino jure , vel humano naturali societati superadditur. Iure Divino superadditur naturali societati, quando ea a Deo instituitur , caput illi praeficitur , atque ejus est supernatur Iem finem respicere. Talis profecto olim synagoga fuit, nunc vero est,& multo quidem perfectiori ratione, Ecclesia Catho. Iica , quam Christus sub una eademque fidei ratione certis quibusdam signis ab ipso constitutis praeseserenda,& sub unius

obedientia capitis , cui ipse Christus suas vices in terris commisit, non pro una , aut altera gente , sed pro omnibus erexit , atquc positam voluit. Ad hanc societatem omnes Divinae leges per se primo ordinatae sunt , atque etiam ad eamdema

leges canonicae referuntur , quamvis earum non omnes respiaciant singulos Fideles. Tunc vero societas humano iure naturali societati supera additur, quando plures, inter se inito foedere , ob aliquem

finem sui singularem gubernationem alicui committunt. Nam sine quodam morali vinculo nulla inter homines societas haberi potest. Hoc autem morale vinculum tum a mutuo foed re pendet, tum etiam a praefectura unius supra ceteros, quia nulla societas esse potest, nisi in unum conveniat. Haec soci

tas , quae politica dicitur , ut vera sit, atque perfecta, capax esse debet politicae gubernationis, hoc est ejus, quae bonum . commune ex se respiciat, & legislativam potestatem sibi conjunctam habeat. In civitate, in qua plures familiae congrega tae sunt, & in alia quavis unione plurimarum familiarum Perfecta politica societas haberi potest , & multo magis in quovis Principatu , & quidem semper perfectiori modo , quo plures

fuerint civitates, provinciae, aut regna, supra quae ille extenditur. Tunc enim membrorum, quae politicum corpus constituunt, numerus augetur , atque ipsa politica ratio, quae in . aliis regendis commune bonum ex se respicit, suaque legislativa potestate moderatur omnes , magis magisque dilatatur.

Hac de societate nos usque modo loquuti fuimus , & inserius etiam semper loquemur. Qua-

227쪽

DE IURE, ET LEGUM DISCIPLINAQuapropter politica societas in persectam, atque imperis sectam dividi debeti illa ex sui natura, & ex se commune bonum respicit , atque in eo , qui eamdem cum auctoritate regit , legislativa potestas sit oportet : imperfecta au- societas, quamvis & ipsa ad commune bonum conducat , illud tamen ex sui institutione primo non intendit , sed singulare bonum eorum, qui inter se singulariter consociantur, &nullaia legislativa potestas in eo est, qui ipsam societatem moderatur. Societates hujus generis variae sunt, atque multiplices, de quibus secundum instituti nostri rationem non est, cur disseramus.

CAPUT IL

DE NECEssARIA CONNEXIONE POLITICI REGIMINisCO POLITICA SOCIETATE.

S. I. ON est contrarium libertati hominum, ut ii in societatem uniti alicujus regimini subjiciantur . Hoc est , quod Pulandorfius negat De Iure natura , gentium lib. 7. cap. I. g. . ipsumque sequutus Thomasius D.

riserudent. Dis. lib. I. cap. 6. num. a . & seq. Ita vero putant,

quia propter hujusmodi subjectionem homines privantur e libertate, qua naturaliter praediti sunt , subjiciuntur potest, ii, quae vitae illorum dominatur , & a qua saepe compelluntur

facere, quod nollent, aut omittere, quod vcllent. Ucrum enimvero ut error tam manifestus refellatur, quid

naturale sit homini, primo videamus , deinde quid illi convenire debeat , quatenus est naturaliter libertate praeditus: Est se autem inquit S. Thomas opusculo et O. De Regimine Princiam pum lib. I. cap. I. unicuique hominum naturaliter inditumis rationis lumen, quo in suis actibus dirigatur ad finem. Et si fi quidem homini conveniret, singulariter vivere, sicut multisse animalium,nullo alio dirigente indigeret ad finem sed ipse msi bi unusqtiisque esset Rex sub Deo Summo Rege;in quantum is per lumen rationis divinitus datum sibi in suis actibus diri- se geret se ipsum . Naturale autem est homini , ut sit animalis sociale, & politicum, in multitudine vivens, magis etiam, is quam Duili od by Corale

228쪽

quam omnia alia animantia . Id autem pluribus ostendit S. Doctor, quae supra, ad evincendum homines tendere ad so. cietatem, in medium prolata sunt a nobis. Quid ergo ex hac naturali inclinatione ad societatem consequatur, modo videamus. Si ergo prosequitur s.Thoasi mas naturale est homini, quod in societatem mnitorum viis vat, necesse est in hominibus esse , per quod multitudo re-- gatur. Multis enim existentibus hominibus, & unoquoque se id, quod est sibi congruum , providente, multitudo in diri versa dispergeretur, nisi etiam esset aliquis de eo, quod ad se bonum multitudinis pertinet , curam habens : sicut & corinis pus hominis, & cujuslibet animalis deflueret, nisi esset alia

se qua vis regitiva communis in corpore, quae ad bonum conbis mune omnium membrorum intenderet . Huc sane tendit

natura hominis.At homo est etiam sua natura liber.Est quidem Iiber : recta tamen ratio principium , & regula ejus libertatis esse debet: recta autem ratio bene ordinatam societatem postulat, quae haberi non potest, si nullus sit, qui praesit omnibus,

atque boni communis curam gerat . Verum ex hoc consequiatur, quod homines subjiciantur potestati , quae vii. v illorum..dominatur, & a qua saepe compelluntur facere, quod nollent,& omittere, quod vellent. De potestate vitae, & necis, quae est in Principibus supra suos subditos , infra agemus e neque enim de omnibus in uno loco disputari potest. Nunc ergo hoc unum urgemus: homines, quamvis liberi sint, naturaliter se ri ad societatem: politica relie ordinata societas haberi sine eo non potest , qui illi cum auctoritate praesit , atque boni communis curam gerat et haec cura boni communis ut habeatur,

multa sane auctoritate publica praecipienda sunt omnibus, plura quoque prohibenda : igitur semel ac homines , licet liberi

in societatem naturaliter tendant, non est etiam contra libertatem eorum, ut Iege illius, qui societati praeest, a multis a stinere debeant, quae ipsi facere vellent , & plura facere , quibus ex se abstinerent. Non effraenis ergo libertas in homune admitti debet, sed talis, quae illud quoque habeat, ut prinportionata sit ei, qui cum aliis in societate vivere debet. Quo Tom. IV. E e sane

229쪽

at 3 DE IURE, ET . LENI M. DISCIPLINA

sane constat, non esse contrarium libertati hominum, ut ii in societatem uniti alicujus regimini subjicialitur. q. II. Hominum politica societas requirit, ut habeat,

quo cum potestate regatur.

Conjunctio , quae intercedit inter membra politici cor poris , qualis est ipsa hominum societas, & minor est illa, quae

habetur inter membra alicujus familiae, & multo minor altera, quae inest inter membra physici corporis. Nam membra unius familiae praeter eam consociationem , quae commune familiae bonum sibi propositum habet,reti nent inter se unionem quamdam sanguinis , qua ab uno capite derivantur, proXimequυ ,

quamvis non primo, ab illo habent, ut sint. Membra physici corporis physico quodam nexu colligata sunt , & ab invicem disjungi sine sui pernicie non possunt. Membra demum politici corporis unionem quamdam s eietatis inter se quidem habent , quae bonum commune respicit; attamen neque ab uno capite proficiscuntur , sed prope modum infinitis , atque inter se longe diversis , & sine sui detrimento alia ab aliis separari possunt. Quapropter si ad uni

nem servandam inter membra familiae,ac ipsius propterea tam liae conservationem, necesse est, ut habeatur, qui toti familiae cum auctoritate praest, atque ab eo pendeant omnes , qui ad eamdem familiam spectant ; si inter membra physici corporis talis conjunctio sit oportet, quae ad caput referatur, atque οὐ capite membra omnia regantur; multo potiori jure quia unio, quae intercedit inter membra politicae foetetatis, est minor illa, quae habetur inter membra unius familiae, & multo minor altera, qua physica membra inter se connectuntur, politica societas ex sui natura exigit, ut habeat a quo regatur, cujus imperio , si ipsam politicam societatem spectemus, omnia membra labdantur. Deinde politica societas communi bono alitur, atque sinuetur, eoque semel dempto, vel ad infelicissimum statum redigitur, vel omnino destruitur : oportet ergo , ut in ea sit, qui communi bono ex sui institutione prospiciat. Nemo autem sine auistoritate supra omnes communi bono prospicere potest. Nam Diuili do by Corale

230쪽

LIBER XXVI. CAPUT IL sistad eon inune bonum suam omnes operam conferre debent, prout necesse fuerit, non vero prout singulis expedire poterit:

nisi ergo in politica societate sit, qui omnibus cum auctoritate praesit, eosque ad illa facienda adigere possit, quae ad bonum

commune conducunt, vel omittenda alia, quae illi adversaren. tur, communi bono in politica societate vultus locus reliquus erit, ac propterea ipsa societas destruetur. Requiri ergo, ut politica societas hominum aliquem habeat , a quo cum potestate regatur, nemo non videre potest.

S. III. Imperii vis publica, ac legislativa potestis in eo sit

oportet, qui societatem politicam regit. Est de hoc utroque capite doctrinae unicuique per tacompertum . Qui enim hoc munus gerit , publico , & consemuni, non autem privato, aut singulari bono prospicese debet : publicum enim, di commune est illud bonum , quo politica societas sustentatur. Omnes ergo sua opera ad hujusm di bonum procurandum conspirare debent: vis ergo publica requiritur, quae ad hunc finem omnes compellere possit. Nam quamvis sint aliqui, qui commune bonum cordi habeant, i men sunt multo plures , qui de illo nullam sollicitudinem gerunt: deinde ctiam oportet, ut unius imperio ii quoque rogantur , qui continuni bono prospectum volunt , ne dum ad eumdem finem contraria ratione tendunt, & prout unicuisque magis libuerit, eum nullo modo assequantur. Legibus autem politicae societati indicetur oportet, quid

ab ea fieri, vel non fieri debet. Nam legislatione & publica potestas sese quam maxime prodit , & per eam facile devenit in cognitionem omnium , qui ad politicam societatem spectant , iisdemque sua praecepta indicendo manifestat . Hinc

est , ut hac ratione in gubernatione suorum subditorum eos semper usos fuisse legamus , qui imperii habenas tenuerunt. Res haec tota tam perspicua est, ut argumentatione non egeat, Veritatem tamen ejus obscurare inanibus quibusdam subtilitatibus quidam Philosophus nostri temporis aggressus fuit. Quid ergo ipse hac de re habeat, nunc expendamus. E e a Haec

SEARCH

MENU NAVIGATION