Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1778년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

14e, DE IIIR E, ET LEGUM DIs CIP Liv Α mediate a Deo esse. At non erat, cur in tam longioris exserisptione loci laboraret: nihil enim minus S. Irenaeus in eo con-tcndit, quam quod ipse vellet. Citati ergo capitis titulus hujusmodi est : De diaboli perpetuo mendacis , Potestatibus , quibus

nos parere oportet, atque imperiis terrenis, quatenus a Deo , nouautem a diabolo, consituantur. Haec igitur omnia ut evincat S.Irenaeus, atque ostendat, diabolum mentitum esse , quando dixit 1 : mihi tradita sunt cuῖ volo, do ea, omnia illa Sacrae Scripturae loca hoc in capite in medium adducit, quibus Primcipatum proficisci a Deo , unicuique compertum esse debet, atque ex illis Deum, non vero diabolum, Principatus auctorem esse jure meritoque colligit . Profecto si eorum soluinmodo Deum auctorem haberi oporteret, quae ab ipso Deo immedi te proficiscuntur; tunc sane Marcus Antonius de Dominis, &cum ipso alii contra logicae regulas non peccassent , dum ex Irenaeo, & ex aliis Patribus, immo vero ex Sacris Litteris intulerunt, quod volunt, quia Principatum a Deo esse, tum in Patribus , quam in Sacris Litteris legimus . At quisnam umquam affirmare austrit , eorum tantum Deum auctorem esse,

quae ab ipso immediate proficiscuntur 8 His accedit ex hoc codem Irenaei loco colligi debere, quod nos contendimus . Nam citati capitis num. 3. haec leguntur: enim jussu homines nascuntur, hujui jussu oe reges constituuntur. Immediate sane a Deo

non fit, ut nascantur homines: ergo neque etiam ut regnent.

Ex Tertulliano haec nobis opponunt . In libro ad Scap tam cap. r. Christianus ait ille nullius cst hostis , nedum se Imperatoris : quem sciens a Deo suo constitui, necesse est , se ut & ipsum diligat, & revereatur & honoret Collinis mus ergo Imperatorem sic, quomodo & nobis licet, & ipsi is expedit , ut hominem a Deo secundum , & quidquid est aes Deo consequutum, & solo Deo minorem . Ad haec autem animadvertit Marcus Antonius de Dominis , Imperatorem a Deo consilui, non vero esse consitutum, dici a Tertulliano , ut Ddicet, inquit ipse , se de Imperatore particulari loqui, non μperio in genere, O Imperatore. Idem Tertullianus in lalog

252쪽

h OBER XXVII. CAPUT II. a r. tko adveri Gentes cap. 3 o. ita in eamdem rem habet r Nogis enim pro salute Imperatorum Deum invocamus aeternum,

is Deum verum , & Deum vivum , quem & ipsi Imperatoresis propitium sibi praeter ceteros malunt . Sciunt quis illis deinis derit imperium Sentiunt cum Deum esse solum, i

is cujus solius potestate sunt, a quo sunt secundi, post quem

is primi , ante omnes , & super omnes Deos Inde estis Imperator, unde est homo, antequam Imperator: inde p.

si testas illi, unde & spiritus . Verum haec quoque nihil contra nos faciunt. Tertullianus igitur in cap. a. libri ad Scapulam eam calumniam depellenodam sibi proponit , qua uti rei laesae majestatis Christiani tr ducebantur . Hoc dum facit , illud primo ob omnium oculos ponit, Christianos nunquam fuisse Albinianos, Nigrianos, vel

Cassianos; deinde ut omnes certiores faciat de reverentia, at

que submissionc Christianorum erga Imperatores, illis persu, sum esse tradit , potestatem Imperatorum a Deo esse. A Deo autem sunt, tam quae modiate , quam quae immodiate ab ipso proficiscuntur. At Tertullianus alfirmat, Imperatorem a Deo consitui : qua sane dicendi ratione in ea illum sententia fuisse colligitur , ut non imperium in genere , sed Imperatorem εχ particulari a Deo esse tenuerit. Quis in hoc contra obstiterit Est quidem tum imperium in genere , tum Imperator fingulariter a Deo: verum diversa ratione : illud quidem immediato, iste autem mediate. An fortasse quae a Deo esse dicuntur, no

nisi immediate else debent qt Idem crimen laesae majestatis obiectum Christianis etiam in Apologetico Tertullianus depellit. Quia vero de laesa majest, te Christiani inde insimulabantur, quia pro salute Imperatoris

suas preces non offerebant Diis; Ethnicos plus honoris Imperatori , quam Diis, deferre ipse demonstrat, atque absurdit tem eorum cultus ad salutem Imperatoris . procurandam nihil conducentis ostendit . His autem positis , Christianos esse reri vera sollicitos de salute Imperatoris demonstrat , quia pro eqinvocant Deum aeternum, Deum vivum , quem & ipsi Iimp

253쪽

2 1 DE IURE, ET LEGUM DISCIPLINA manis perspectum esse commemorat , unde Imperatores suam potestatem habeant , hoc est , fateri, quod a Deo habeant; . unde ipse dicit, Imperatores esse a Deo secundos, post Deum

primos. Sunt autem revera Imperatores in potestate a Deo secundi , & post Deum primi, quamvis illam a Deo immedia

non habeant. Tandem Tertullianus ad ostendendum Imper tores Deo subjectos esse debere, post nonnulla alia haec habet: si Inde est Imperator , unde & homo , antequam Imperator et se inde potestas illi, unde & spiritus M. Imperatorem ergo aeque a Deo esse, & quatenus est homo, & quatenus est Imperator, Tertullianus affirmat : at quatenus homo a Deo immediato non est. Verum tradit quoque Tertullianus, inde Imperatori potestatem esse, unde & spiritum: spiritus autem est immediate a Deo. At nihil ad Tertulliani propositum reserebat, ut distincte innueret, spiritum immediate a Deo esse, non vero po testatem e nam a Deo revera est tam quod mediate, quam quod immediate a Deo proficiscitur. Nunc de optato, & Augustino videamus. Optatus lib. 3. Contra Parmenianum affirmat, quod super Imperatorem non At nissolus Deus, quifacit Imperatorem . Augustinus lib. . De Ciruitate Dei cap. haec habet: Deus igitur ille felicitatis auctor, ἡ & dator, qui solus est verus Deus, ipse dat regna terrenaia is & bonis, & malis . Lib. a s. cap. a I. Non tribuamus in is quit dandi regni, atque imperii potestatem,nisi Deo vero . Verum optatus sibi proposuerat refellere temeritatem Donati , qui se supra Imperatorem extulerat: - Dum se Donatus ait super Imperatorem extollit, jam quasi hominum

is excesserat metas , ut se , ut Deum, non ut hominem aestiis maret, non verendo eum, qui post Deum ab hominibus ti-ἡ mebatur . Nihil ergo eo magis temere fieri potuisse,quod a Donato factum fuerat, inde optatus docet, quia tanta se ille audacia gesserat, ut ei subjici nollet, quem supra alios a Deo

constitutum, ceteri omnes ab ipso Deo secundum, revererentur . Qua autem ratione Imperator a Deo supra omnes constitutus esset, hoc est, an immediate, an mediate tantum, optatus non explicat, verissimeque dicere potuit, Imperatorem a Deo Diuiligod by Gorale

254쪽

Deo factum eme , licet id Deus immediate non peregisset. Amplitudinem, & diuturnitatem Romani Imperii, sicut etiam quemvis alium Principatum, Iovi, Diisque Ethnicorum tribui non posse, sed ad Deum referri oportere, hoc vero cst, quod in toto libro 4. De Cisitate Dei S. Augustinus pluribus demonstrat . Id autem postquam praestitit non minus a falsis

Diis , quam a fato vires, & incrementa regnorum pendere non posse, ostendere prosequitur. Falsorum ergo Deorum , sicuti fati interventum a distributione , & incremento regnorunia omnino vult exclusum S. Augustinus e atque secundum hanc rationem a filo vero Deo regna dari, Deo vero dandi regni, a

que imperii potestatem esse tribuendam assirmat. Quapropter est tota Augustini ratio in eo posita, non quidem ut velit, regna immediate a Deo proficisci, ad quem sensum Augustini Ioisca trahunt, qni contra nos sentiunt, sed ut maximam absurdistatem opinionis illorum ostendat, qui originem regnorum vela falsis Diis, vel a fato repetebant. Alia inter ceteros Marcus Antonius de Dominis ci loca Patrum congessit, ex quibus id unum habetur, regna a Deo esse e unde ex iis inferri nullo modo potest, quod ipse vellet,

atque revera infert . Nam a Deo esse recte dicuntur , uti jam monuimus,& nemo negare potest, tam quae immediate, quam quae mediate procedunt . Non cuincitur ergo auctoritatibus nonnullorum Sanctorum Patrum Principatum singulariter sp .ctatum immediate a Deo esse. g. II. Eodem modo non constat ex Sacris Litteris Princia patum singulariter spectatum immediate a Deo esse. Haec sunt loca Divinarum Scripturarum , ut praecipuais tantum referamus, in quibus traditum habemus, omnem p testatem Principatus a Deo esse. Sapientia cap. v. q. &ita ad Reges: Quoniam data est a Domino potestas vobis, si & virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, & c ,, gitationes scrutabitur, quoniam quum essetis ministri regni, se non recte judicastis V . Danistis cap. 4. v. 8. Dominaturis excelsus in regno hominum , & cuicumque voluerit, dat

255쪽

a IURE, ET LEGUΜ DISCIPLINA ,, illud M. Apostolus Roman. cap. I 3. v. I. & seqq. omnisse anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim . ,, potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinata sunt.

,, Itaque qui potestati resistit , Dei ordinationi resistit i quih autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt Dei ,, enim minister est tibi in bonum et non enim sine causa gla-ή, dium portat: minister est enim in iram ei, qui malum agit, ,, ideoque subditi estote non solum propter iram, sed etiarn ,, propter conscientiam μ. S. Petrus in sua I. epistola cap. a. v. 13. M Subjecti cstote omni creaturae propter Deum, sive es Regi , quasi praecellenti , sive Ducibus , tamquam ab co L missis ob vindictam malefactorum, laudem vero bonorum ., es quia sic est voluntas Dei . i At his omnibus Sacrae Scripturae locis id unum certissime tonstituitur, Principatum a Deo esse , atque ei obtemperandum non solum ob illud jus naturale , quod ab ipsa politica societate secundum rectam rationem proficiscitur i , sed etiam ob Divinum praeceptum nobis distincte traditum in Sa- eris Litteris . Verum ex hoc nullo modo consequitur , Prin-eipatum singulariter spectatum a Deo immediate esse. Quandoquidem etiam in Sacris Litteris absolute pronuntiatur a Deo esse, tam quae mediate , quam quae immediate ab illo profie scuntur . Duo tantum nos hic asseremus , ex Apostolo Paulo unum, alterum ex Apostolo Iacobo, in quibus, nullo habito discrimine eorum, quae vel mediate, vel immediate dimanant, cuncta ab eo esse, nihilque inter dona Dei computari non debere Hrmatur : omnia autem ex Deo, inquit Paulus i. Corinth.

cap. II. v. I 2. Jacobus autem in sua Catholica epistola cap. s. V. I . ita habet: omne datum optimum , & omne donum M perfectum desursum est, descendens a Patre Iuminum, apud ,, quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio . Si ergo omnia a Deo esse rectissime dicuntur ; si omne datum optimum , & omne donum perfectum a Patre luminum d scendere, verissime afirmatur , quamvis non omnia , quemadmodum nemo negaverit, a Deo immediate proficiscantur s

256쪽

Li EER XXPII. C APUT II. et silide sane consequitur, inferri non posse , potestatem Principatus a Deo immediate esse, quia in Sacris Litteris tradit uia L. habemus, hujusmodi potestatem ab eo dimanare. Quae animadvortit S. Ioannes Chrysostomus explicans ibia verba Apostoli: Non enim potesas nisi a Deo, hic praetereunda

non sunt a nobis, tum quia versantur circa sensum litteralem, tum quia iisdem cetera omnia Sacrae Scripturae loca explicantur. Postquam ergo S. Doctor in Homilia 23. in epist. ad Romanos num. I. Ostendit, ex Divino praecepto potestatibus o temperandum esse , haec superaddit: Primum autem jus ta-- lis constitutionis cum fidelibus ratiociniis convenit, quod a

se Deo haec praecepta fuerint. Non es enim potesar nisi a Deo . se Ouid dicis 3 omnis ne Princeps a Deo ordinatus est g Nonis hoc dico , inquit. Neque enim de singulis Principibus mihi' se nunc sermo est, sed de re ipsa. Nam quod Principatus sint, ἡ & quod alii imperent. alii subjecti sint, neque omnia casu,

is ac temere ferantur, populis, quasi fluctibus, hinc inde ci ,, cumactis, Divinae esse Sapientiae dico. Ideo non dixit: nonis enim est Princeps nisi a Deo ; sed de re ipsa loquitur , diri cens: Non enim es potesas nisi a Deo: quae vero sunt potesates D a Deo ordinatae sunt . Sic & quum quidam Sapiens dicit i iti a Deo adaptatur υiro mulier ; hoc dicit , quia nuptias Deus se constituit, non quia singulos , qui mulieres ducunt, ipso se conjunxerit . In his autem S. Ioannes Chrysostomus non solum se nobiscum consentire apertissime prodit, sed etiam tradit rationem,qua secundum litteram explicanda sunt omnia loca Divinarum Scripturarum, in quibus potestates a Deo esse dicuntur . Quandoquidem ita accipi illa non debere, ut ad singulos Principes reserantur , inde verissime colligit , qui Apostolus non dixit : Non enim est 'ineeps nisi a Deo , sed loquutus tantum fuit de re ipsa, hoc est, de Principatu . Quod quidem exemplo nuptiarum recte confirmat: quas a Deo esse, dubitari non potest; tamen Deus non conjungit singulos, qui

mulierem ducunt.

Acute sibi quidem Osiander a animadvertisse videtur , illa

257쪽

Marcus Antonius de Dominis De Republ. Ecclesias. lib. 6. cap. i. g. 33. non minus infelici exitu locum illum explicavit i dicit enim ea verba intelligi oportere desola potestate eligendi. Verum omne imperium, & potesatem a populo in Regem transferri in citato loco apertissime traditur. Vis ergo iisdem verbis infertur, dum de electione explicantur . Nulla tamen vis infertur quibusdam aliis legis civilis locis, in quibus traditur imperium a Deo esse ixdum ea eadem ratione explicantur,ac Sacrae Scripturae loca nos explicavimus, quia, uti saepius diximus, a Deo sunt, tam quae mediate, quam quae immediate ab illo proficia scuntur. Unde non est, cur ea in medium asserant, qui contra nos sentiunt. Sicuti neque etiam est, cur ad legem canonicam recurrant. Nam & in ea quoque id unum inculcatur, potestatem a Deo esse a . Alterum vero, quod animadvertendum ducimus, hoc est: de seprema dignitato , auctoritate, atque potestate Principatus nihil detrahi, si dicatur Principatum spectatum singulariter a Deo immediate non esse. Per hoc enim non fit, ut Principatus

etiam iste, ille, alius, non sit Divinae institutionis, Divinaequo etiam institutionis non sit, ut ei omnes subjiciantur. Nam quod est Divinae institutionis, & quod ex Divina institutione facere debet, eonsociata multitudo exequitur, dum caput sibi praeficit, a quo cum potestate regatur: quod quidem semel ac illita fecerit, nullam amplius potestatem in se, neque etiam habitu, retinet 3

Can. Quoni- Dist. I o. , Can. Priseipes caus. 13. quaest. 3. , atque etiam Concupum Parisiense VI. Iib. a. cap. s. apud Sirmondum tom. a. Concu

tiorum Galliae. 3 Hujus lib. cap. I. s. 3. seqq.

258쪽

2 8 DE IURE, ET LEGUM DISCIPLiNA

LIBER XXVIII.

DE PRAESTANTIA DEMOCRATICI, ARIST CRATICI, ET NOXAM CHICI REGIMINIS , SIVE IN SE , SIUE INUICEM SIBI COMPARATAE HAE DIUERsAE SPECIES REGIΜINII SPECTENTUR.

0dvi. ergo regimen, sive Democraticum , sive Aria

craticum, sive Monarchicum illud sit, a Deo esse, dubitari non potest . Consociatae enim multitudini Deus naturaliter inseruit , ut caput sibi praeficeret , a quo cum potestate regeretur . Ceterum ut consociata multitudo hanc potius, quam alteram formam regiminis amplecteretur, Deus illi non constituit. Facit ergo consociata multitudo, quod a Deo sibi naturaliter inditum habet, dum caput sibi praeficie, a quo cum potestate regatur, quamcumque tandem in eodem capite formam regiminis esse decernat. De triplici itaque illa forma regiminis vulgo recepta apud omnes, hoc est, de Democratica, Aristocritica, & Monarchica in hoc libro disputabimus, explicabimusque, quaenam earum praestantia sit, primo quidem uniuscujusque in se spectata natura, atque conditione, deinde vero inter eas invicem facta comparatione. Rem ergo totam quatuor capitibus perficiemus: in I. de Democratici, in a. de Aristocratici, in 3. de Monarchici regiminis natura , & conditione disseremus, in . statuemus, quodnam existis praecellat ceteris.

DE NATURA , ET CONDITIONE DEMOCRATICI REGIMINIs .

g. I. D Egimen Democraticum , si illud in se spectetur , est

quam maxime accomodatum ad commune bonum procurandum.

In Dem'cratico regimine omnes e populo cujuscumque conditionis, ac status ii sint, pari jure sunt participes potestatis a Diqiliaco by Corale

259쪽

L BER XXVIII. CAPUT I. 24otis, qui Ita sese moderantur, ut quum maneat penes populum vis imperii, atque majestas , a paucis electis a populo , & eae populo qui per convocatas conciones , collegia, classes, cem turias , aut tribus de creandis Magistratibus definito tempore Rempublicam administraturis , deque aliis rebus statuit res

omnis publica geratur . Hanc ergo formam regiminis, si ea , in se spectetur , ad commune bonum procurandum valde a comodatam esse dicimus. Nam commune bonum esse illud ducitur , quo ipsa communitas perfruitur, atque laetatur: ad populum igitur , saltem maxima ex parto , quia ex populo civitas , vel respublica , veluti cx sui majori parte constat , illud commune bonum refertur , quod a Democratico regimino praeintendi debet . Diligentius autem , ac magis attente id

boni procurari consuevisse ab hominibus , quo ipsi quoquo

perfruuntur , comperta res est . Quum ergo in Democratico

regimine eorum , qui consulunt communi bono, simulque etiam ejus sunt participes, longe major sit numerus, quam in quovis alio regimine, inde sane consequitur, ut si Democraticum regimen in se ipso spectetur, sit quam maxime accom

datum ad commune bonum procurandum .

De utilitate boni communis ii quoque participant , qui

Aristocraticum, vel Monarchicum regimen tenent ; attamen

quo plures in unum idemque tendunt , habita ratione hujus curae, & sollicitudinis in se ipsa spectatae , facilius obtinetur, quam si pauciores in illud incumbant : quum ergo in Dem cratico regimine numero sane plures, quam in aliis regiminibus , communi bono prospiciant, cujus sinu etiam participes, semper dicendum est , regimen Democraticum , si in se ipso

spectetur, quam maxime accomodatum esse ad commune bonum procurandum. Deinde quamvis non semper omnes communi bono perfruantur, eo tamen societatis pars maxima per

fruitur, alioquin commune dici illud non posthi: populus a tem in quavis societate majoris partis locum tenet : in populi igitur utilitatem commune bonum potissimum redundat. Unus autem tantum , si ad eos , qui praesunt, attendatur, in M Iovi. IV. I i nar. Diuili od by Corale

260쪽

diso DE IURE, ET LEGUM DISCIPLINA narchico, plures in Aristocratico , longe adhuc plures in D inocratico regimine communi bono gaudent i plures ergo in hoc regimine , quam in aliis , ad communem simul , & pr priam utilitatem curandam conveniunt: est igitur illud ex sui

natura ita comparatum, ut ad commune bonum quam maxume conducat.

S.II. In Democratico regimine haud faeile contingere potest, si illud in se spectetur, ut quispiam sua potentia injuste aliis dominetur. De hac potentia timendum esset vel ab iis , qui spectant ad populum, vel ab aliis, qui in censum optimatum veniunt. Neque ab illis , neque ab istis in Democratico regimine vi hujusmodi potentia facile timendum est , minusque etiam periculi occurrit, ne aliquis vel ex populo, vel ex optimatibus, sibi usurpet quamdam dominationem supra alios. Nam ut quis piam, aequalis & ipse potestatis cum ceteris, aliquo modo in communem potestatem invadat, longe dissicilius plures, quam pauciores, consentiunt, vel patiuntur: in Democratico regimine potestas communis est sane in Ionge pluribus, quam inis aliis regiminibus: igitur in Democratico regimine haud facile contingit, si illud in se spectetur , ut quispiam sua potentia injuste estis dominetur . Item : dissicilius sit, quod est muli rum consensione, aut permissione, vel etiam non repugnantia faciendum , praecipue vero si illud tendat in detrimentum j risdictionis singulorum: dissicilius igitur in Democratico regumine contingit, ut aliquis e populo quadam tyramnide oppriamat alios : nam in hoc regimine longe plures, quam in aliis, dc eos quidem tales, qui propria auctoritate spoliantur, vel sibi consentientes, vel non repugnantes habere, aut vel repugna tes vincere, atque frangere ille debet, qui id tentaverit. Quod diximus de quibuslibet e plebe hominibus , est idem sentiendum de optimatibus , quia eaedem semper rati nes in re ista etiam quoad eos recurrunt. Iis accedit, ut optiomates neque ob suam nobilitatem generis, neque ob copiam divitiarum in Democratico regimine habeant, ut Serere reia publiis Disitiam by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION