Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1778년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

LIBER XXVIII. CA' UT I. Isrpublicae negotia possint, atque ita viam sibi parare ad quoddam

jus supra alios exercendum, quod sibi nullo modo conveniret, atque omnino repugnaret ipsi institutioni regiminis. Largitione quidem munerum , quae potius ab optimatibus , quam ab aliis, facile fieri potest, aliquando contingit, ut populus seducatur , suaque propter eam jurisdictione quoque spoliari consentiair verum nimis magna esse debet hujusmodi largitio munerum, ut propter illam populus jus supremum sibi

abripi patiatur, atque nimis multi eadem expleantur oportet. Deinde cum Iargitione munerum maxima semper incertitudo coniungitur,& qua populus ratione ob largitionem unius inducitur ad renunciandum jus tam praeclarum , majoribus largiationibus sterius ad idem faciendum in favorem illius facile in. ducetur . Semel ac enim pecuniae cupiditas dominatur , nihil

sane non metuendum.

Optimates facilius etiam prae aliis potentia praevalere possunt e verum in Democratico regimine haec potentia supra , plures praevaleat oportet, & illos quidem, hujusmodi potentia praevalente , in ea conditione positos , ut suam propriam auctoritatem amittant, & supremum ius, quod habebant in republica, ab eis tollatur. Quare in Democratico regimine plures sane, quam in quovis alio , resistent potentiae illius , qui Principatum supra ceteros sibi usu δre contendet, ac proptorea, qui in id intendit, difficilius erit, ut, quod vult , asi quatur . Est ergo manifestum in Democratico regimine haud

facile contingere posse, si illud in se spectetur, ut quispiam .

sua potentia injuste aliis dominetur. g. III. Spectata natura Democratici regiminis, vera communis boni ratio dissicilius in eo detegitur. Democratici regiminis proprium est , ut nonnulli & a populo, di ex populo electi rempublicam administrent, & imperii vis , atque majestas penes populum maneat . Hac semel posita constitutione regiminis, si ad naturam cius attendamus, perspectum id sane est, quod nunc volumus. Quandoquidem rerum agendarum tum experientia , tum cognitione ii, quia bus datum est consulere communi bono, praediti sint oportet, Ita ut Diqitigod by Corale

262쪽

2sa DE IURE, ET LEGUM DIICIPLINA ut veram rationem boni assequantur , vel si neque experientiam , neque cognitionem habeant , aliorum ad id consilio utantur . Quamvis autem aliquando nonnulli e populo homunes vel aliquam peritiam hujus generix , vel saltem experientiam habeant; tamen semper pars maxima populi, immo fere omnes, neque illa, neque ista aliquo modo potiuntur. Quum ergo & a populo , & ex populo in Democratico regimine eligantur , qui rempublicam administrant, habita ratione tum . eligentium, tum electorum , nihil facilius contingere. potest , quam ut respublica iis regenda committatur, qui ad id neque experientiam,neque cognitionem habent, quum e populo fere omnes sine utraque sint. Nam quid ad rempublicam ne gerendam requiratur , saltem aliquo modo ille videat oportet, qui id muneris mandare aliis debeti ii autem, qui hoc mune ris recipiunt, propter hoc non assequuntur, quod ad illud recte sustinendum non habebant . Superesset ergo tantum , ut tam qui eligunt, quam qui eliguntur, defcctui tum cognitio nis , tum experientiae aliorum consilio prospicerent r. verum non minus eorum, qui consuluntur , quam ipsorum consiliorum recta discretio semper habeatur oportet ι quae sane ab iulis eκpectanda non est, qui tum cognitione, tum experientia

destituti sunt in eis, de quibus consilium ab aliis petunt.Dei mde tantum plerumque abest, ut e populo homines ad consilium expetendum ab aliis propendeant, ut saepissime de hoc ne cogitare quidem consueverint, & si quandoque cogitent, faciblime contingat, ut ne habeant quidem, a quo rectum justumque petant. Quamvis ergo absolute fieri possit, ut etiam in

Democratico regimine vera communis boni ratio detegatur,

tamen , si naturam illius spectemus , hoc sane dissicilius contingit . g. IV. Perturbationi loeus facile esse potest in Democrati- eo regimine, si illud in se spectetur. Perturbationi locus tunc potissimum facile patet, quando non solum sunt plures, qui una simul ad aliquid decernendum conveniunt, sed etiam ex iis fere omnes neque cogniti

nem , neque eAperientiam eorum habent , de quibus simul

263쪽

L3RER XXVIII. CAPUT I. 233 eniti decernere debent, aliundeque etiam gravitate, politiori urbanitate sunt destittiti, & quid requiratur ad simul agendum eum aliis de rebus gravioribus,ne ex domesticis quidem exeineptis noverunt . Tales autem plerumque fere omnes e populo esse, nullus sane negaverit. In quo enim coetu magis, quam in populari, rerum agendarum, praecipue vero graviorum , quae spectant ad commune bonum, ignoratio dominatur, expcrientia deficit, minusque urbana, atque polita agendi ratio esse solet 8 Est ergo manifestum, perturbationi locum facito esse posse in Democratico regimine, si illud in se spectetur. S. V. Ad occurendum iis defectibus, qui facile contingere possunt in regimine Democratico, ut in eo certus ordo pin

natur Oportet.

Quo magis aliqua multitudo ordinata suerit , eo minus perturbationis , quae ex illa facile oriri solet, extimescendum est. Ita a recte ordinato exercitu nihil nisi ordinatum jure me rito expectatur: a recte ordinata societate multorum, quaevis tandem ob negotia inter eos inita fuerit, nihil non proporti natum praeintento fini futurum est, ut respondeat. Quemadmodum autem ordo exercitus in eo potissimum consistit, ut in diversas, ac determinatas classes totus exercitus sit divisus; ita etiam quem multitudo populi in se non habet, ordinem tunc acquirit , quando simili ratione in certas quasdam classes distribuitur, ejusque membra ita ad invicem componuntur , ut corpus recte dispositum constituant. Quapropter in duobus praecipue certus ordo constituatur oportet : I. in ipsa ratione suffragiorum ferendorum : a. ita administratione eorum munerum, quibus respublica tota regitur. Si ad rationem suffragiorum attendamus, de ea & omnino certum esse debet, penes quos ipsa sit, &ejusdem ordinata distributio habeatur oportet , ita ut , divisa tota multitudine populi in quasdam classes , potestatem suffragiorum unaquaeque classis secundum proportionatam distributionem habeat. Si illud quoque quoad ipsam suffragiorum ferendorum potestutem constitutum habeatur, ut nullus ad superiora munera elisi possit, qui antea minora cum laude non gesserit, magis ad Diqitigod by Corale

264쪽

234 IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA huc praeelarus ordo accedet ipsi rati oni suffragiorum . Quoad administrationem vero munerum omnino definitum sit oportet, quid unicuique muneri competat, quidve non competat,& si sint plures , quibus cura ejusdem muneris commissa sit, quomodo ad invicem sese habere debeant, quodque a se sepa rati, vel simul uniti possint, aut non possint. Et re quidem vera in Democratico regimine facile conintingere posse, tum ut vera communis boni ratio non detegutur , tum ut sit cuidam perturbationi locus , jam est animadversum a nobis ci . Huic autem utrique incommodo quadam ratione prospicitur, si serventur, quae modo statutinus . Nam per hoc quod populus in certas classes distribuatur, ab eo quidem non depellitur imperitia rerum agendarum , propter quam fit , ut in Democratico regimine communis boni ratio non facile detegatur a ; tamen etiam e populo homines dum non tumultuaria ratione ad deliberandum simul conveniunt, sed divisi in quasdam classes, agere maturius, atque adhibita majori discussione, consueverunt. Nam semel ac populus inciquasdam classes distributus sit, qui ad unam classem, vel etiam ad diversas classes spectant , facile est , ut de rebus agendis consultationem inter se ineant , expendantque simul , qua potissimum ratione communi utilitati prospectum esse possit. Consultatione autem multa eorum saepe detegi , quae ante ignorabantur, quamvis inter eos eonsultatio fiat, qui ducum tur solo lumine rationis, nemo negaverit. Haec ergo si etiam ab hominibus e populo habeatur haberi autem facile debet, semel ac ille non tumultuaria ratione agat , sed in certas classes sit distributus haud dissicile sane est , ut defectui cognitionis , quo populus labin at, aliquo modo prospiciatur. Experientiae quoque defectui , propter quem fieri diximus 3 , ut in Democratico regimine ratio boni communis haud facile detegatur, consultum erit, si illud etiam constitutum habeatur, ut nullus ad superiora munera eligi possit, qui

antea minora cum laude non gesserit. Perturbationi autem , cui Democraticum regimen ex

265쪽

Lings XXVIII. CAPUT II. a s sui natura facile obnoxium esse diximus I , nullum remedium illo magis promptum, atque opportunum, de quo usque m do loquuti fuimus , adinveniri potest . Est enim ordo perturbationi contrarius. Hujusmodi autem remedio certus ordo i ducitur, tam si ipsam rationem suffragiorum ferendorum spectemus, quam si attendamus ad administrationem illorum munerum , quibus tota respublica regitur, ac propterea reipublicae totum regimen recte ordinatum evadit.

CAPUT IL

DE NATURA , ET CONDITIONE ARIGOCRATICI REGIMINIs.

S. LT N Aristocratico regimine virtus singularis quandoque I necessaria est ad verum commune bonum procurandum. Ut aliud optimatum penes quos est regimen Aristocr ticum saltem plurimorum, Miud ceterorum omnium comm ne bonum sit, quandoque contingit. Quamvis enim multa incommune bonum tum optimatum , tum ceterorum aeque ce

dant ; tamen ob diversitatem conditionis, quae inter illos , &istos intercedit , nonnulla saepe occurrunt , quae utrisque e dem modo utilia esse non possint . Uno exempla , quamvis multis possemus, rem istam declarabimus . Si agatur de uberis. rate annonae, est ea quidem utilis communi bono. Hujus a tem boni communis plurimi saltem optimatum quandoque non sunt participes, sicuti ceteri omnes, immo aliquod illi detriamentum patiuntur . Qui enim copia annonae inter optimates abundant ea autem abundare quosdam eorum Wtissimum . contingit) aliquod profecto detrimentum ob ejusdem annonae ubertatem subeunt, quum inde consequatur , ut rem suam viliori pretio vendere debeant. Idem in multis aliis saepe contingit , ex eo quod non una Optimatum, saltem plurimorum ,

atque ceterorum in multis conditio sit . Quapropter non raro evenire debet, ut dum Optimates, saltem multorum ex iis habita ratione , ad commune bonum intendunt , prout illorum

officii ratio postulat, suis utilitatibus prospicere, suumque --

266쪽

αs6 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA modum Procurare non debeant . Id autem ut fiat, singularis prosecto virtus necessaria est. Singularis itaque virtus quando. que necessaria est in Aristocratico regimine, ut commune bonum procuretur.

Negari illud quidem non potest , etiam in Democratico

regimine quandoque contingere, ut privatum bonum comm ni praeferendum sit: verum quum corum, qui in hoc regimine imperium tenent, fere una eademque conditio sit, contra autem in regimine Aristocratteo Optimatum, saltem plurimorum, atque etiam in multis rebus, non eadem saepius conditio habeatur, ac ceterorum; ideo virtutem ad commune bonum procurandum in Aristocratico regimine quandoque sit gulariter necessariam esse constituimus .

g. IL Aristocraticum regimen in se spectatum tale est, ut in co vera ratio boni communis facile detegatur. . Hoc sane regimen est penes Optimates. Ea vero quae sunt, atque esse debent politici regiminis, Optimates potissimum nosse consueverunt . Multi enim eorum longa apud alias nationes itinera faciunt, &in mores , consuetudines , ac leges illarum inquirunt: alii in lectione Iibrorum multum temporis ullo sine impedimento impendere possunt e plures abundantiis omnibus, quae ad rem familiarem requirunt, proptereaque ob sollicitudinem comparandi ea, quae sibi necessaria sunt, ab intendenda sua cura in reipublicae bonum non avertuntur zsunt nonnulli qui sitorum Majorum praeclara hac in re exempla habent, quae imitentur: decor propriae cxistimationis in administratione reipublicae Optimatum maxime animos pie rumque assicit, tum quia ii potissimum , suae habita ration conditionis , in agendo duci honestate singulariter debent, tum quia ob eamdem rationem praecipue turpe est, non gere re reipublicam, prout debent: in discrimen quoque amittendi plura optimatum multi adducuntur , si suis erga rempublicam partibus non satisfaciant: eorum denique, saltem magna ex parte, institutionem magis rectam fuisse, magisque etiam . accomodatam ipsis regulis honestatis , quam inter se invicem

homines servare debeat , aequo jure existimandum e st . Haec

267쪽

vero omnia quam maxime conducere ad detegendam communis boni rationem, nemo unquam negaverit. Facile ergo est, ut vera ratio boni communis in Aristocratico regimine det gatur, si ad naturam illius attendamus.

S. III. In Aristocratico regimine , si illud in se spectetur

facile est, ut vera virtus tum in laude, tum in protio sit. Nemo est , qui habere non velit aestimatores virtutis potius optimates , quam alios e plebe homines . Nam quamvis etiam apud quosdam optimates virtus in pretio quandoqu non sit , immo ne ab eis quidem noscatur 3 tamen in aliis O plebe hominibus id facilius contingit. Quae enim optimates , si non omnes , saltem plures illorum , ad virtutis tum pretium, tum veritatem dignoscendam adjumenta habent, non solum aliis e plebe hominibus praesto non sunt , sed etiam iiDdem plerumque omnino desunt. Quum ergo regimen Aristo-eraticum optimatum auctoritate constet, inde facile esse consequitur, ut in eo vera virtus tum in laude, tum in pretio sit. g. IV. Facile etiam est, ut in Aristocratico regimine, ii bita ratione naturae illius, tum studia litterarum, tum praeclarae artes in pretio habeantur. Si alicui unquam coetui studia litterarum cordi esse possunt, aut debent, is sane est, qui in se continet homines magna saltem ex parte bene institutos , atque ex iis omnes , vel fere omnes , si non longiorem , saltem aliquam studio litterarum operam dederunt, ipsaque conditio status eorum, ut ista his, vel aliis seientiis instructi sint, vel illarum aliquam saltem cognitionem habeant, sepissime requirit. Non minus autem ecetus, quam conditio status ipsorum Optimatum est hujusmo.

di: si igitur Monarchicum regimen in se ipso spectetur, facile

est, ut in eo studia litterarum in pretio sint. Iis quoque operibus, quae a praeclaris artibus proficiscuntur, optimates potissimum delectantur, illaque diligentissime conquirunt,& quoniam plerumque prae ceteris possunt, etiam magno pretio sibi comparant . Habere in suis domibus praeclarissimatum artium praestantissima opera , ct ea quoque , quae sunt inferiorum artium, singulari quadam ratione elaboratata,

268쪽

as 8 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA gloriae sibi ducunt. Et re quidem vera , ipsius conditionis habita ratione, si cui unquam convenit delectari hujusinodi rebus , iisdemque ad quamdam magnificentiam praeseserendam potiri, optimatibus sane convenit. Si ergo opera artium, quae sunt magis praeclarae , apud Optimates in pretio esse solent, etiam ipsae artes sint oportet, ac propterea ad eas fovendas regimen Aristocratum, si in se ipso spectetur, omnino compara

tum est.' g. U. In Aristocratico regimine , si illud in se spectetur, haud difficilius contingit , ut in eo nonnulli sua potentia aliis

dominentur.

Regimen si contrahatur ad pauciores , tunc ut aliqui supra alios praevaleant , est sane longe facilius , quam si ad multos extendatur, & hac de causa statuimus i , in Democratico regimine haud facile per se contingere posse, ut aliqui sua potentia aliis dominentur. Regimen autem Axistocraticum ad pauciores contractum est. Hoc deinde in regimine quamvis omnes sint de sua auctoritate, atque potestate solliciti; tamen

cognationum, assinitatum, amicitiarumque nexus, quo plures quandoque optimates secum invicem colligati sunt , id escere Deile potest, ut qui ita inter se coniunguntur, superent ceteros multitudine suffragiorum, ac propterea quod ipsi

voluerint, publica auctoritate constituatur, atque decernatur.

In hoc deinde regimine , ejus spectata natura , facit;Deontingere potest,ut nonnulli dominentur abis,si in eo sint,qui ad sui, suarumque familiarum sustentationem fungi indigeant nonnullis publicis muneribus, quae optimatibus conferri comsueverunt e quae quidem munera alii Optimates etiamsi sibi oblata non reciperent. Tunc sane isti facile illos , quo volunt, pertrahere possunt, & spe, vel pactione hujusmodi munerum suifragia eorum sibi obstringere, ac quodammodo addicere ad decernenda alia , quae iisdem magis collibuerint . In se ergo spectatum Aristocraticum regimen tale est, ut in eo nonnullos

sua potentia dominari aliis, haud difficilius sit. S. VI. Iis incommodis, quae in regimine Aristocratico, eius

269쪽

Lis En XXVIII. CAPUT II. assspectata natura, facile contingere possunt, rei te prospicitur,

si partis aequalis optimatum aeque , ac vulgo aliorum omnium, commune bonum intersit. In regimine Aristocratico ad verum commune bonum procurandum virtutem singularem quandoque necessariam ense, inde supra confecimus i , quia saepe contingit, plurim rum optimatum habita ratione , quod ad ceterorum commune bonum confert , in bonum ipsorum non conferat . Semel ac ergo talis optimatum distributio habeatur, ut partis aequalis eorum aeque , ac vulgo aliorum omnium , commune bonum. intersit, non est amplius timendum ob virtuis defectum, qui sit in aliquibus, ne communi bono prospiciatur. Deinde hac distributione semel posita , tollitur omne periculum dominationis supra alios , quod facile occurrere posse diximus et , vel ob nexum, qui sit inter aliquos cognationum, affinitatum, atque amicitiarum , vel ob inopiam quorumdam , qui ad sui suarumque familiarum sustentationem publicis muneribus sinis gulariter indigeant . Nam nemo commune bonum , quando& ipse quoque eo perfruitur, cognationibus , ais nitatibus, atque amicitiis praeferre solet . Dum vero commune bonum aequalis partis Optimatum aeque, ac vulgo ceterorum, inter rit , etiam in distributione publicorum munerum idem comis mune bonum habebit suum locum. Incommodis ergo, quae in regimine Aristocratico, eius spectata natura, facile contingere possunt , recte prospicitur , si partis aequalis optimatum aeque, ac vulgo aliorum omnium, commune bonum intersit.

CAPUT III.

DE NATURA, ET CONDITIONE NONARCHICI REGIMINIs.

g. I. Ir Onarchicum regimen in se spectatum communi bo-A L no praecipuo omnium quam maxime consent

neum est.

Quid in se hoe regimen habere debeat , ut re vera Monarchicum dici possit, jam explicavimus 3 . Hoc ergo posito, Κ h a ita

270쪽

ita in rem nostrain . Illud praecipue spectat ad commune b

pum, ut consociatae multitudinis unitas conservetur, in qua

conssistit bonum pacis . Est vero pax bonum potissimum omulum: ea enim sublata, tantum abest, ut simul consociati adjumento , utilitati , mutuaeque etiam delectationi sibi invicem esse possint, quin potius oneri sunt , immo intra se ha-.bent, quod non solum ad perturbationem , sed etiam ad perniciem corcim tendit. Quapropter utili tra commodorum, quViplura sane ex multitudine consociata in ipsam multitudinc derivantur, vel omnino perit, vel saltem non sentitur, semel ac ipsius partes .iquo vinculo unionis inter se non sint collia satae . Est ergo pax bonum multitudinis omnium potis inum , quo posito, ipsa onera multitudinis evadunt levia, semel autem sublato , utilitates evanescunt . Hoc vero bonum est , quod. regimine Monarchico facilius , , atque securius procuratur.

is Manifestu in est autem inquit S. Thomas opust. ar. M Regimine PHncipum cap. a. quod unitatem magis ciscerest, potest, quod est per se unum, quam plures ; sicut efficaci Lis sima causa calefactionis per se est calidum μ . Si ergo communi bono illud regimen quam maxime est accomodatum ., quo pax, bonum prosccto principale multitudinis , atque inter cetera potissimum, procuratur securius, & facilius ι Μ narchicum regimen procul dubio tale est. Et rc quidem vera, sicuti S. Thomas prosequitur, V Quaeu sunt ad naturam , optime se habenti in singulis enim ope-

is Tatur natura , quod optimum est . Omne autem natures: fi regimen ab uno est . In membrorum enim multitudineis unum est, quod omnia movet, scilicet cor , & in partibus se animae una vis principaliter praesidet, scilicet ratio . Estis etiam apibus unus rex , & in toto universo unus Deus f is dior omnium, & rector. Et hoc rationabiliter. Omnis enimis multitudo derivatur ab uno : quare si ea, quae sunt secunis dum artem imitantur ea quae sunt secundum naturam;&tauis to magis opus artis est melius, quanto magis assequitur simi-

ω litudinem ejus , quod est in natura ι necesse est, quod in hu- is mana multitudine optimum sit, quod per unum regatur U. Disiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION