Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1778년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Lt AER XXVIII. CAPUT III. 16r g. Il. Monarchicum regimen est in se tale, ut in eo facile procurentur etiam singularia bona , quae cedunt in utilitatem

multitudinis . in .

Id discriminis Monarchicum inter, & Aristocraticuln, atque Democraticum regimcn interest , ut in illo unus praesit omnibus, in istis vero plures . Ille unus in Monarchico regimine supra omnes excellit, & est prorsus sectetus a conditione ceterorum , nullamque in emn suae leges vim coactivam

habent, immo neque etiam directivam , semel ac illae sint f lummodo institutae ad regendas actiones subditorum i ,queio admodum multae earum csse solent . Ii autem plures , qui in Aristocratico , & Democratico regimine dominantur , simul quidem uniti praecellunt supra ceteros, eosque sub suo imperio habent; tamen non sunt prorsus secreti a conditione ceterorum , quum ipsi quoque , si nullum publicum munus gerant , uti privatae personae habeantur, atque iis legibus, quae pro tota communitate latae fuerint, eodem modo subjecti sint, ac ceteri omnes . Unde regimen Monarchicum ex sui natura habet , ut & unum commune bonum semper respiciat , & pria vatum bonum singulorum excludat, quia in eo omnes aequo subditi fiunt,&supremus Monarcha nunquam subditus evadit. Aristocraticum vero , &Democraticum regimen, quamvis &ipsa quoque instituta sint ad procurandum commune bonum; tamen si in se spectentur, quum constituantur ex iis , qui simgillatim accepti , uti personae privatae traberi debent, & communibus legibus subjecti sunt, id quoque in se habet, propter. quod saltem non semper communi bono, sed etiam aliquando privato,' atque singulorum facile prospici posset, hoc est, dum

qui praesunt, propriam, non communem utilitatem respiciunt. Est ergo talis natura Monarchici regiminis, ut in eo facile prorieurentur etiam singularia bona , quae cedunt in utilitatem

multitudinis . . ' i ti i

i g. III. Monarchicum regimen id quoque,ex sui natura habet , ut vera ratio boni communis in eo facile detegi possit . , Unus sane non omnia potest . Hinc licet unus tantum in

Lib. I 6. cap. 3. s.

Disitired by Corale

272쪽

dis a DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA Monarchico regimine praesit omnibus, tamen in gubernanda republica opera quoque aliorum utatur oportet. Eorum a tem opera uti potest , quos ipse noverit , vel expertus fuerit magis idoneos ad illud , quod ipse voluerit . Unde etiam inainvestiganda ratione boni communis eos sibi consiliarios adhibere poterit, quos prae ceteris hac in re non minus scientiata, quam experientia edoctos perspexerit . Dum vero hujusmodi electio omni ex parte libera est, sicut in Monarchico regimine contingit, veram communis boni rationem facilius detegi posse, nemo negaverit. Suam deinde diligentius in Monarchieo regimine , quam in aliis regiminibus , eos navare operam, qui ad id muneris assumpti fuerint, inde compertum est, quia ab illo uno, a quo in consilium adsciti fuerint, omnia pendent, omniaque sibi ab eo vel sublimiora munera expectare possunt. Id quoque ergo Monarchicum regimen ex sui natura. habet, ut vera ratio boni communis in eo detegi facile possit.

g. IV. Monarchicum regimen , si in se spectetur , quam maxime consentaneum est legibus justitiae distributivae. Iustitiae distributivae legibus illud constitutum habetur,

ut singulis referatur, quod debetur pro merito virtutis . Hoc vero est . quod in Monarchico regimine facile contingit. Nani in eo tam optimates , quam ceteri alii omnes intra gradum subditorum aeque continentur . Omnes igitur supremus Moenarcha sibi subjectos habet, quorum ipse utilitatibus prospicere debet. Non est ergo, Monarchico regimine in se spectato,

cur unum alteri praeferatur nisi ob solam virtutem, solaqueo virtus in eo facit, ut singulis, quae debentur pro ratione meritorum, retribuantur. Monarchicum igitur regimen , si inase spectetur, quam maxime consentaneum est legibus iustitiae

. g. V. Monarchicum regimen in se spectatum quam maximae accomodatum est ad virtutem fovendam.

Nulla ratio est magis id ea ad fovendam virtutem,quam ea, qua retribuitur virtuti, quod illi pro merito debetur, ita ut dum de praemio referendo agitur , non solum qui nihil virtuose gesserunt , non praeserantur aliis , qui praeclara opera

273쪽

LIBER XXVIII. CAPUT III. 263 virtutum edidere , sed etiam virtus excellentior maiori etiam praemio recompensetur. Hoc vero est, quod praecipiunt distris butivae justitiae leges, iisque regimen Monarchicum ex sui nis tura spectatiini quam maxime consentaneum est i r igitur

Monarchicum regimen in se spectatum quam maxime accommmodatum est ad fovendam virtutem .

INI. A natura Monarchici regiminis omnino alienum est, ut in eo aliqui sua potentia nonnullis dominentur. Unus in hoc regimine Suprema potestate praeest omni in

bus, atque hujusmodi potestatis ille violator existit, qui supra

nonnullos dominari quavis ratione nititur . Ferre ergo audaciam ejus suprcinus Monarcha non potest, neque debet, sed sua contra illum jura majestatis tueatur oportet . Ad id vero

faciendum potentia , & quidem expedita , quae nullo modo pendeat ab aliis, ei profecto non deest, quum Supremam, totamque potestatem dominii illum penes se habere praesuppo

natura

Est quidem etiam regimini tum Aristocratico , tum D mocratico contrarium , ut nonnulli quamdam supra alios sibi dominationem usurpent: attamen hisce in regiminibus & nubius est, qui propter hoc totius imperii summam amittat; quum ea distributa sit in singulis , & unus aliquis eorum temerarios conatus illius , qui occupare nititur dominatum super alios, per se reprimere non potest. In Monarchico autem regimine de unius summa, atque suprema potestas hujusmodi dominatione appetitur , & unus per se injustam dominationem appetentes frangere potest. Quo sane fit, ut ei, qui regimen Monarchicum habet, omnino opponatur, ut nonnulli sua potentia aliis domisnentur,atque id tentantes potestate unius,hoc est ipsius supremi Monarchae, facilius,& expeditius, quam in aliis regiminibus, reprimi possint. Est igitur a natura Monarchici regiminis omnino alienum, ut in eo sint, qui sua aliis potentia dominentur. S.VII. Est a natura Monarchici regiminis prorsus remotum, ut sit in eo perturbationi loclis. Perturbatio opponitur paci: publica vero pax inde tolli. a

tur s

274쪽

26 IURE, ET LEG ΠΜ DIs CIPLINAtur, si nonnulli dominationem supra alios sibi iniuste usurpare moliantur : hoc autem malum & cum ipsa natura Monarchicii regiminis omnino pugnat, & ab eo facilius atque expeditius, quam in aliis regiminibus, tolli potest r : est igitur a natura

Monarchici regiminis prorsus remotum, ut sit in eo perturbationi locus. S. VIII. Facile patere potest circumventioni locus in Monarchico regimine, si ad naturam ejus attendamus. Longe facilius est, ut unus circumveniatur, quam multi : at in Monarchico regimine unus tantum Supremam praefecturam gerit, in rcgimine autem Aristocratico, & Democratico administrandae reipublicae Supremam curam plures simul habent : igitur circumventioni locus discilius in Aristocratico,& Democratico , facilius autem in Monarchico patere potest. g. IX. In Monarchico regimine , quantum fieri potest, praecluditur circumventioni locus, si supremus Monarcha, prinui sinit conditio ejus , quae potest, per se cognoscat , audiat preces subditorum, eorum opera nullo modo utatur, a quibus etiam semel tantum se circumventum noverit , & quandoque praeter consuetum ordinem aliquorum consilium exquirat. Nunquam profecto contingeret, ut circumveniremur ab aliis , si omnia per nos agere possemus . Quare ad praecavendam circumventionem, quantum fieri potest, nullum promptius remedium Occurrit, quam ut omnia , quae possumus, pcr nos aut facere, aut videre non omittamus. Hoc idem e

go etiam de eo dici debet , qui reipublicae administrandae Supremam curam habet. Hic autem a circumventione inde etiam sibi praecavet, si preces subditorum , aliorumque etiam postulata Principum per se audiat, quia tunc fit, ut quae communi utilitati prodesse possunt, ipse videat , atque ita in hoc toto negotii genere non decipiatur ab aliis, qui rem ipsam diaversa ratione, ac se habet, illi repraesenteut . Eum aut nia, ac quo vel semel tantum se circumventum noverit, idem ipse nihili omnino amplius faciat opo tet, immo etiam a publicos munere removeat , si quo antea fungebatur , atque in nullo amplius

i Praeced. s.

275쪽

LIBER XXVIII. CAPuT IV. assamplius huiusmodi munere utatur opera ejus. Nam qui semel in hoc desecerit , viri honesti personam propter majestatenia ejus, quem decepit, singulariter exuisse videtur , atque hac ratione sit nul prospicitur, ne illum alii imitentur . Tandem si supremus Monarcha quandoque praeter consuetum ordinem a quibusdam gravissimis viris de iis quoque negotiis consilium exquirat , quae commiserit aliis , facile continget , ut non circumveniatur, tam si hujusmodi consilii rationem ipsam spe. ctemus, quam st attendamus ad illum timorem , qui inde incutitur iis, qui ad suum Principem circumveniendum animati

serent.

CAPUT IR

DE EA MAIORI UTILITATE, QUAΜ EX TRIBUS REGIΜINIBVs, DEMOCRATICO, ARISTOCRATICO , ATQUE MONARCHICO, UNUM SUPRA ALIUD HABET .

g. I. I i' X his tribus regiminibus nullum est , quod suas uti-L a litates non habeat. De hisce regiminibus in se spectatis , non vero habita aratione illorum, quae cum iisdem aliquando conjungi possunt, etiam in hoc capite loquimur, quemadmodum in superiori fecimus . Quod ergo nunc volumus , ex ipsa experientia comis pertum habemus , qua sane novimus , rempublicam in hisce tribus regiminibus praeclare gestam fuisse . Et re quidem vera regimen Democraticum ad procurandum bonum commune ex sui natura est accomodatum , facileque contingit , ut in eo quispiam non sit, qui sua potentia domi nctur aliis r . Aliunde vero certa ratio occurrit, qua prospiciatur iis malis , quae ex eo dimanare haud difficili negotio possunt a . Regimenta Aristocraticum ex sui natura valde accomodatum est ad detegendam veram rationem boni communis : veram virtutem in laude, & pretio esse, coli studia litterarum, atque foveri asetes praeclaras, res sunt, quae ab ipsa institutione ejus quodama Tom. IV. Ll modo i Hujus lib. cap. i. s. I. & seq. αὶ Cit. cap. s. I. Diuitigod by Corale

276쪽

266 DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA modo proficiscuntur i . Si autem quaedam incommoda sunt, quae ex hac specie regiminis facilius oriri possunt , nequietiam desunt opportuna remedia , quibus iisdem prospici tur a . Tandem Monarchicum regimen & ad primum praecipuumque commune bonum , & ad singularia communia bona comparatum esse videtur: vera ratio boni communis in eo detegitur , suus est justitiae distributivae locus , fovetur virtus , nonnullorum potentia non dominatur, non patet perturbatio

ni locus , si illud in se spectemus . Si cui autem defectui ex sui natura facile obnoxium esse potest , id sane non deest, quo illi consulatur λ . Negari itaque non potest , quin cum

regimine tum Democratico, tum Aristocratico, tum Monarchico suae utilitates conjungantur.

S. II. Nullum est regimen , cum quo ex ipsa natura ejus aliqua incommoda facile conjungi non possint. In Democratico regimine vera communis boni ratio difficilius detegitur , & perturbationi locus facile patet : in Aristocratico regimine ad commune bonum procurandum vir tus singularis quandoque requiritur, atque haud difficilius Contingit , ut nonnulli sua potentia ceteris dominentur 6 rtandem est Monarchicum regimen ex sui natura subjectuma circumventionibus . Haec ergo regimina sunt in se talia , , ut unumquodque corum sua propria incommoda habeat. S. III. Utilitates sunt majores in Monarchico , quam ilia Aristocratico, & Democratico regimine, sicuti etiam in regs mine Aristocratico, si illud cum Democratico comparetur. omnium illarum utilitatum , quae in quovis regimino desiderari possunt, ea sane est maxima omnium, quae proficia scitur ab illa unione , qua animi consociatae multitudinis secundum foedera societatis invicem uniuntur, atque mutuo ne xv inter se colligantur . Hoc enim sublato , di eorum bon

cap. s. s. 8.

277쪽

LIRER XXVIII. CAPUT IV. 267-rum , quae ex civili societate dimanant , pars maxima perit,& aliorum, quae remanent, utilitas evanescit. At vero regia men Monarchicum ad hoc commune bonum praecipuum

omnium ex sui natura singulariter comparatum est, & quomo do est ipsum comparatum, alia regimina esse non possunt r . Si ergo spectemus eam utilitatem , quae est maxima , atquO praecipua omnium , & a qua ceterae aliae pendent , praecellit sane Monarchicum regimen super Aristocraticum, atque D

mocraticum.

ob eamdem vero utilitatem , cui facilius in Aristocrati. co , quam in Democratico prospicitur , illud quoque supra istud praeeminet . Quandoquidem ideo in Monarchico regimine hujusmodi utilitati singulariter prospicitur , quia in eo

unus Supremum regimen tenet, atque ad unitatem, quae pacem constituit , atque fovet , omnia disponere potest i : at Democraticum regimen multo dissicilius ad unitatem tendit, quam Aristocraticum: nam sicuti manifestum est , quemadmodum docet Sanctus Thomas 3 , & ratio ipsa omnino lavdet , unisatem magis incere potes , quod es per se unum , quam plures ; ita etiam compertum habemus , quod unitatem dissicilius eficere possint plures, quam pauciores . Mutito plures autem sunt ii , qui in Democratico regimineia , quam' qui in Aristocratico imperant : ea igitur unitas , ob iquam Monarchicum regimen Aristocratico , & Democratiaco praeeminet , facilius habetur in Aristocratico , quam . in Democratico , ac propterea ob eamdem rationem illudisti praecellit.

Monarchicum regimen ut alterum etiam attingamus, quo suadetur id, quod nunc volumus id ex sui natura habet, ut in eo particularia quoque bona , quae cedunt in utilitatem multitudinis facile procurentur , & etiam facile ratio boni communis manifesta fiat . In Democratico autem rcgimine, si de communi bono agatur , ejus vera ratio dissicilius detegia Ll a turi H Cit. cap. s. i. a Cit. loco. 3 Vide locum supra cap. b. I, Hujus lib. cap. 3. s. g. & seq. Disitiam by Corale

278쪽

α58 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINAtur t , in Aristocratico singularis virtus quandoque necessaria est ad commune bonum procurandum et . Hoc autem unum suscit, ut Monarchicum imperium Aristocratico, &Democratico praeferatur . Sicut etiam suscit , ut praeferatur Aristocraticum Democratico . Nam communitati magis perniciosum est, quod vera ratio boni communis difficilius detegatur, quam ut quandoque ad commune bonum procurandum virtus singularis necessaria sit 3 . S. IV. Incommoda sunt minora in Monarchico , quam in Aristocratico, & Democratico regimine , sicut etiam in Aristocratico prae Democratico . iMonarchicum regimen in se quidem habet , ut circumventioni locus in eo facile patere possiit O: at in Aristocratico regimine & singularis virtus quandoque necessaria est ad procurandum bonum commune , & haud difficilius contingit, ut in eo sua potentia nonnulli dominentur aliis r in Democratico autem & difficilius detegitur vera ratio boni comm nis , & facilius esse potest in eo perturbationi locus 6 . Haec autem incommoda Aristocratici, & Democratici regiminis lon. ge graviora prae illo esse , quod in regimine Monarchico occurrit , atque etiam incommoda Democratici regiminis graviora esse eis , quae insunt in regimine Aristocratico , nemo, corumdem facta comparatione, non videre debet. Illud quoque perspectum est , et incommodo , quod facile occurrere potest in regimine Monarchico , facilius , atque expeditius prospici posse , quam aliis incommodis , quibus regimen Ariastocraticum , atque Democraticum obnoxium cst , idemquo sentiendum est de incommodis regiminis Aristocratici , e rumdem faeta comparatione cum incommodis D emocratici regiminis.

S. V. Regimen Monarchicum , quod per successionem ad

posteaca Eiusdem lib. eap. r. 3. et Ejusdem lib. cap. a. s. q. 3 Vide quae praestantia Monarchici regiminis disseruimus lib. et . cap. 3. Hujus lib. cap. . I.8. v Masdem lib. cap. a. s. l. & O Musdem lib. cap. I. .3.& .

279쪽

Lia Ea XXVIIL CAPUT IV. I - posteros transinittitur, si absolute in se spectetur, longe alteri praestat, quod ab electione pendet. Huic sententiae opponitur idem ille Philosophus, quem supra quoad multa refutavimus 1 , quique omne Monarchi cum regimen improbat , & illud potissimum sublatum vellet, quod per successionem tranfinittitur ad posteros et . Ut res

ista in bono lumine ponatur , duo a nobis expendantur UpO tet: I. incommoda quibus Principatus tum successivus , tum electivus ex sui natura obnoxii esse possunt : a. praerogativae,

ob quas Monarchicus Principatus successivus supra electivum praecellit. Tota ergo ratio , ob quam Monarchicum regimen eIeactivum successivo praeferenduin esse , nonnulli putant , in eo posita est, quia in electivo Principatus illi committi potest, in quo nihil eorum desiderandum sit, quae ad munia boni Principis recte obeunda requiruntur ; e contrario in successivo nutilus pateat hujusmodi electioni locus . At vero est illud sane

animadvertendum , cjus naturae electiones ex se non esse , ut

illae vel in optimum , vel saltem in meliorem cadere tantum possint. Si cum electionibus illud necessario conjungeretur, ut in optimum , vel meliorem cadere solummodo possent a tunc sane regimen electivum successivo praeferendum esset: at longa experientia omnino compertum habemus, saepissime etiam contingere , ut ad quaevis munera ii quoque eligantur , qui prae ceteris sunt minus idonei , minusque recte illa sustineri possunt. De hoc autem si qua unquam est in electione time dum , oportet, ut in ea maxime timeatur, in qua de supremo Principatu uni alicui deferendo agitur . Nam a supremo Prin-eipe si non gravia mala sibi metuere, saltem multa utilia unusquisque expectare potest. Quo sane fit, ut qui habet faculi

i Rosseaus in opusculo Duconnaanehu lib.2.chap. 4t m. a. ope rum ejus editionis Amstelodamensis an. iri . 1 Hac in absurditate opinionis eum praecessit Macchia vellus, quem sequutus fuit Antonius Genuensis. Vide Auctorem operis inscripti: Del Diruto sib ro delia

280쪽

tem suffragii ferendi in electione supremi Principis , non via dere non debeat, singularem utilitatem sui cum hujusmodi electione conjunctam esse, ita ut si electio in illum cadat, qui sibi quavis tandem de causa bene affectus sit , plura sibi commoda expectare, nullaque adversa metuere, aequo jure possit. Quando autem aliqua clectio est conjuncta cum maxima utilitate illorum, qui ad eam suffragium habent, facile valde est, ut iidem propria utilitate seducantur : ac propterea longe est facilius in electione supremi Principis , ac in aliis electionibus. ut in eligentibus propria utilitas supra commune bonum praevaleat, atque ita electio non solum supra optimum non cadat, sed neque etiam supra eum, qui foret melior quibusdam aliis. Quare electio ex sui natura non habet, ut cadat supra illum, quem bonum commune postularet , & ut non cadat , earum potissimum electionum habita ratione , in quibus de supremo Principatu agitur , maximum periculum est. Tam ergo in Monarchico regimine successVo, quam in electivo fieri potest, ut Supremam gubernandae Reipublicae curam ille habeat, qui sit minus idoneus ad hujusmodi munus.

Aliunde autem publica salus facile periclitari potest,

quando Principatus a nonnullarum electione pendet . Nam

haud difficile contingit, ut inter istos dissensiones, & schisma. ta oriantur, atque ita fiat, ut non sine perturbatione publicae tranquillitatis, diutius, quam par esset, electio protrahatur, atque interea subditi in diversas partes scindantur . Hoc autem periculum a Principatu successivo est longe remotum. Praerogativas, quas Principatus successivus supra elech,

yum habet, nunc expendamus. I. Princeps , qui natus, educatusque in Principatu fuerit , longe facilius est , ut induat sensus boni Principis, quam alter , qui nullum jus ad Principatum ex sui origine habet. Nam ille & quae sunt rationes optimi Principatus praemature videre potest, & ad eas videndas, dissicile sane est, ut quae requiritur, institutionem saltem aliquam non habeat. Si enim omnibus plerumque parentibus

cordi est, ut sui filii in eo recte instituantur, quod illorum ossicii

SEARCH

MENU NAVIGATION