장음표시 사용
301쪽
DE POLITIA DE CRATICI REGIMINIs.
s. I. T N Democratico regimine ea esse debet singularis ratio I politiae, ut etiam apud populum virtus in pretio sit. Auctor Spiritus Legum lib. a. sui operis dum agere instituit de legibus, naturae diversorum regiminum habita ratione, cap. I. tres regiminis diversas species distinguit, hoc est, regMmen commune multis, aut omnibus, Monarchicum, & Despo-ticum. Primam speciem regiminis vel Aristocraticam , vel De mocraticam esse posse, recte dicit. Alteram vero a tertia in eo distingui affrmat, ut in Monarchico regimine unus praesit omnibus, verum secundum certas, determinatasque Ieges; in Despotico ctiam unus quidem praesit omnibus , ae absque ulla certa Icge , atque regula, omniaque juxta suam voluntatem peragat. Verum hoc genus regiminis in t
ramnum solummodo cadere potest. Quare & de hujus politia regiminis nos nihil dicemus neque enim verum regimen dici illud debet, sed alios opprimentis injusta dominatio &non consutabimus , quamvis absurda ea sint, quae Auctor Spiritus
de ejusdem administrandi ratione tradit. Politia ergo Democratici, Aristocratici, & Monarchici regiminis expen detur a nobis , ostendemusque in multis quoad eam peccare eumdem Auctorem . Modo quod proposuimus, Illud quidem nunc non inficiamur, unicuique regimini valde utile esse , ut etiam apud populum virtus in pretio sit, plebsque ipsa studeat exercitationi virtutum, atque earum dignitatem noverit. Hoc tamen esse in regimine Democrati, eo singulari quadam ratione necessarium inde contendimus,
quia in manu populi posita est legislativa potestas , sunt pqsita
graviora munera reipublicae. Quare si apud populum virtus in pretio fuerit, ut tales ab eo leges prodeant, quae communi bono valde utiles futurae sint, quadam certa spe duci possumus; at vero si alienum ille animum a virtute gerat, di ne pretium quidem ejus noverit, non est sane, cur quidquam salutare
302쪽
ας a DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA in commune reipublicae bonum ab eo proditurum sperare possismus . Nam si omnium politicorum tota ratio in virtute posita esse debet, eorum vel maxime posita sit oportet, qui ipsam politiam regunt, atque moderantur I . Democratici ergo regiminis ea esse debet singularis ratio politiae , ut etiam apud populum virtus in protio sit. g. II. In Democratico regimine ratio singularis Politiae in eo quoque ponenda est, ut munera reipublicae provectiori
bus aetate plerumque committantur.
Si absolute loquamur, valde expediens est cuicumque regimini, ut aetate provectiores reipublicae munera gerant. Hac enim in aetate homines majori maturitate judicii pollere solent. Attamen si naturam conditionemque ipsius Democratici regiminis spectemus, ut in co reipublicae munera aetate provectioribus conferantur, singularem quamdam utilitatem habet. Nam est in Democratia constitutum , ut non minus
a populo , quam e populo eligantur , qui reipublicae tenere gubernacula debent. E populo autem homines quum studio
litterarum dare operam non consueverint, aliundeque etiam
desit eis, unde politiores fiant, si quid unquam ad reipublicae munera perfectius obeunda sibi comparare possunt, habent sane ab ipsa experientia, qua multa didicisse possunt. Si autem sint aetatis provectioris, exempla multorum, qui rempubibeam bene administrarunt, dum hanc, vel illam rationem in suo munere sequuti fuere , ob eorum oculos obversantur, multa ex sermone aliorum novisse possunt, plura ob ipsius aeta tis gravitatem per se assequi, quae in alia aetate assequuti non fuissent , tandem subvenire , saltem aliqua ratione, defectui cognitionis ea majori judicii maturitate, quae cum hujusmodi aetate facile conjungitur. In Democratico ergo regimine ratio sngularis politiae in eo quoque poni debet, ut munera reipublicae aetate provectioribus solummodo committantur. S. III. Etiam Politiae Democratici regiminis noxium est, ut sorte extrahantur, qui reipublicae munera gerere debent. Auctor Spiritus Legum lib. a. cap. a. afirmat, proprium
i Hujus lib. cap. q. l. 4. Diuitiam by Corale
303쪽
LrsER XXIX. C APUT V. esse Democratici regiminis , tu in eo, adhibita sorte , illi eligantur, quibus munera reipublicae committuntur. Falso id quidem , atque sibi contradicens affirmat. Primum de contradictione videamus. Eodem in capite , quamvis prorsus falso . , ab eo traditur, populum in electione eorum , quibus committit aliquam partem suae auctoritatis , singulari per spicacitate praeditum esse, ipsaque experientia recte institutum . Semel ac autem populus id habeat, pugnat sane , proprium esse Democratici regiminis , ut in eo electiones ad publica munera sorte fiant. Illae enim electiones, quae sorte fiunt, vel supra bonos, vel supra malos aeque cadere possunt, non vero idem existimandum est de aliis , quae habentur ex suffragio eorum , qui & singulari perspicacitate praediti sunt, & ab
ipsa experientia rerum in hoc recie instituti. Si ergo admitta, tur , sicut Auctor Spiritus Legum revera admittit, immo tu turi, hoc utrumque in populo esse, electiones ad publica munera sorte factae non sunt secundum politiam Democratici regiminis . Deinde idem Auctor agnoscit, atque confitetur, in ele, ctionibus sorte factis plurimum destilius ex sui natura inesse , ct hac de causa oportuisse, ut sagacitate legislatorum nonnulla constituerentur, quibus hujusmodi defectibus aliqua ratione prospectum esset. Per se autem alicui regimini, quodcumque tandem illud sit, convenire id, quod pluribus defectibus obnoxium cst, nemo unquam dixerit, multoque minus cum sui comtradictione id afirmaverit, semel ac concesserit, sicut Auctor noster facit, electiones sorte factas multis defectibus obnoxias ex sui natura esse. Sicut autem bono cujusvis alterius regiminis , ita etiam Democratici opponitur , ut clectiones ad publica munera reia publicae sorte fiant. Quandoquidem oportet, ut ille , cui committitur aliquod munus , certam quamdam singularemquo proportionem cum eo habeat: nam unus ad unius, alter ia esse terius muneris partes recte obeundas plerumque idoneus est,
valdeque pauci inveniuntur, qui diversorum incia munerum
304쪽
et 4 DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA recte obire valeant. Haec vero proportio, quae sit inter munus,& personam , cui illud committitur, casui omnino relinquitur in electionibus sorte factis , atque illud etiam accedit, in eis non solum fortunae relinqui, ut minus apti ad hoc, vel illud mu.nus eligantur, huic, aut illi muneri pneficiantur, sed etiam qui sunt indignores aliis, immo indignissimi omnium. Huic a tem defectui ceterorum sane gravissimo quamvis prospiciatur, semel ac electio fortuita supra viros probos solummodo cadere possit ; priori tamen nunquam consultum erit. Nam etiam viri probi ad quaevis reipublicae munera gerenda idonei non sunt. Etiam in electionibus, quae per tuffragia fiunt, ob plurimas causas , quas hic commemorare necesse non est, quandoque contingit, ut munera reipublicae demandentur iis, qui bus ceteri omnes anteferri deberent, aut aliis, qui licet non ad cetera, ad ea tamen, quae iisdem committuntur, minus id
nei sunt: attamen si de electionibus per suffragia factis loquamur , suus semper esse potest, immo debet, in eis rectae diser tioni locus , in illis vero electionibus, quae pendent a sorte, di nullus datur rectae discretioni locus ,& ut in iis sit, lex nulla praecipit, atque constituit. Quanto indigniores sicuti AD
,, nisaeus animadvertit lib. 2. cap. . seist. . num. 3 o.
,, depromet sera, & per imperitiam unius Magistratus perni-- ciem saepe accerset toti reipublieae ' Nec enim ea felicitasse facile cuiquam contigit, qua Lucullum, scribit Cicero, is quum exercitus nunquam duxisset, in castris versando b se num evasisse Imperatorem , nee ubi se a coorta te fas es ,
, ac turbato muri, rapitur vento ratas , cui vix tuto committiis potes, ut ait Fabius apud Livium lib. a . U. Est ergo manifestum etiam politiae Dem ratici regiminis noxium esse , ut sorte extrahantur, qui reipublicae munera gerere debent. S. IV. AE mulatio unius contra alterum , vel plurimo-xum contra multos certandi libido, sicut aliis regiminibus , ita
etiam Democratico , noxia est . 34 De aliis regiminibus id concedit Auctor Spiritus Legia in citato capite, negat autem de regimine Democratico. Est tamen hac de re idem semper judicium ferendum, ad quodvis tandem Diuitiaco by Coo le
305쪽
LIRER XXIX. CAPUT V. a V standem regimen respiciatur . Salus enim omnium regiminum in unione eorum , cui communi bono advigilare debent,p tissimum consistit ,& semel ac de negotiis reipublieae una sim lagunt, inter se non conveniant, sed optimates in Aristocr tia, populus in Democratia contra se invicem certent, haec regimina sensim dissolvantur oportet, sicuti saepe usuvenisse vi demus. Et re quidem vera dum multi reipublicae praesunt, ideo simul aliquando congregantur , ut & videant, quod reipublicae expedit, de quod expedire viderint, communi deliberati ne constituant. Si uero inter se dissentiant, & quadam insana certandi libidine ducantur; tunc sane neque in consultati ne, neque in deliberatione eorum, quae ad commune bonum spectant, inter se convenire poterunt, atque interea respubliaca, quae indiget salutari remedio ad ea mala propellenda, quae sibi imminent, in aperto discrimine versabitur , atque ad do structionem sui properabit . aemulatione ergo non minus quodvis aliud regimen, quam Democraticum omnino dissol
Quamvis ergo eidem Auctori demus , tune ad sui interistum properare Democratiam, quando populus sua fit in aucto. ritate , atque potestate venalis , & pecuniae cupiditate mancia patus ulIa sine contradictione inservit voluntati aliorum, neque est amplius de utilitate reipublicae sollicitus 3 tamen ex hoc non consequitur, sicuti vellet idem Auctor, aemulationem, ceditandique libidinem esse Democratiae necessariam , ut diutius eonstare possit. Hac enim ipse ratione uni malo consultum vellet altero aeque gravi, quod etiam eadem ratione, ac illud, ad Democratiae destiuetionem tenderet.
DE POLITIA ARIsToCRATICI REGIMINIS .
I. I. T N Aristocratico regimine fingularis Politia in eo se I vari debet, ut caiuslibet optimatis, si publica munera non gerat, eadem, ac ceterorum, in rebus politiam coinmunem spectantibus, ratio habeatur a
306쪽
2ρ6 DE IURE, ET LEGUΜ DISCIPLINA In Aristocratico regimine ea quidem Optimatum condiatio est, ut simul uniti totum regimen in manu sua teneant ;tamen ipsi quoque accepti divisim , si nullam publicam praesecturam sibi demandatam habeant, aeque, ac alii omnes , sicuti quaedam privatae personae haberi debent, & cum aliis civibus
computari . assi quitati autem repugnat, ut quorum' una conditio est, eadem quoque ratio non habeatur . Quum igitur sint eiusdem conditionis tum optimates , tum alii omnes , si ad vitam privatam attendamus; ut cujuslibet optimatis, si publica
munera non gerat, eadem, ac ceterorum ratio habeatur , singularis Politia esse debet Aristocratici regiminis. Singularis, inquam , Politia Aristocratici regiminis esse debet, quia nimis facile est , ut iis, qui uniti cum aliis habent aliquam partem
regiminis, immo cum cisdem totum regimen componunt,
etiam quatenus sunt personae privatae , plus deferatur in rebus quoque ad communem politiam spectantibus , quam aliis civibus , aut ipsi sibi tribuant, quod supra alios non deberent. S. II. In Aristocratico regimine ea quoque singularis Poliatia valde utiliter servatur, ut penes aliquem Magistratum paucorum Optimatum sit quaedam suprema potestas ad omnes quoscumque cives, etiam Aristocratici ordinis , in ossicio continendos , prout utilitas boni communis exegerit. Hoc quoque in regimine nonnulla quandoque occurrunt , quibus ut consulatur, quamdam supremam potestatem
ipsum quoque commune bonum requirit. Ualde enim interest boni communis, ut quibusdam, quae in detrimentum ejus vergerent, quadam auctoritate ita prospiciatur, ut quod ab ea decretum statutumque fuerit, ultimi judicii rationem habeat,& amplius non sit aliorum sententiae subjectum . Tunc enim Iocus justitiae exercendae absque ulla differentia personarum liberius patet, cunctis timor facilius incutitur, & multis m Iis securius prospicitur, atque iis potissimum , quae graviora sunt, quorumque judicium si ex uno ad aliud tribunal deferri posset, occulte saltem aliquo intervallo temporis in republica serperent. Constitutio deinde Aristocratici regiminis ea est , ut non solum consultationis, sed etiam exequutionis habita ratione ,
307쪽
LiBER XXIX. CAPUT VI. 297tione, reipublicae negotia transigantur opera plurimorum . Dum vero id servatur , plerumque contingit, ut illa non expediantur ea celeritate , quae ad commune bonum requireretur . Unde ut hic Magistratus , de quo nunc loquimur , sit penes paucos, nonnisi utile esse potest. Ut ergo hujusmodi Ma .gistratus sit in Aristocratico regimine , ad utilitatem ejus exigit Politia singularis . Solummodo autem cura negotiorum graviorum , quae ipsum commune bonum proxime respiciunt, hujusmodi Magistratui committi convenit, ut respondeant illi supremae jurisdictioni, cui reservantur .
Neque ob hujusmodi Magistratum quidquam de ea Poli.
tia detrahitur, quae Aristocratici regiminis propria esse debet, atque ob eam penes omnes optimates simul unitos supremum regimen sit oportet. Nam ab optimatibus sane eligendi sunt,
qui hujusmodi Magistratum gerant, neque iidem semper illud gerere debent, sed qui ab optimatibus electi fuerint ad magis , vel minus diuturnum tempus, prout ipsius reipublicae
g. III. Regiminis Aristocratici ea est Politia valde salut
ris , ut nonnulla reipublicae munera committantur etiam illis, qui in censum optimatum non veniunt.
Cujuscumque regiminis ea est Politia valde salutaris, ut in illo cuncta , quantum fieri potest , disposita sint ad fovendam communem pacem , atque concordiam inter omnes cives . Singulariter autem in regimine Aristocratico communem pacem, atque concordiam foveri, semel ac in distribit. tione munerum etiam eorum aliqua ratio habeatur, qui ineensum Optimatum non veniunt, inde constat, quia Optimatum est publica munera distribuere . Si ergo illa inter se tam tum distribuant , in aliquam offensionem ceterorum procul dubio veniunt , qui reipublicae oneribus obnoxii quidem essent, de utilitate autem ejus nullo modo singulariter pamticiparent . Nihil autem animum aliorum contra alios magis commovet, quam ipsum lucrum , praecipue si ab eo sibi comparando nonnulli omnino excludantur. Quapropter licet ea munera, quae sunt praestantioris dignitatis , quam maxime Tom. IV. Pp conve-
308쪽
2 8 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA conveniat, ut optimates inter se distribuant; tamen nonnulla alia, quae sunt minoris momenti, & ipsum regimen proxime non attingunt, ipsa Politia Aristocratici regiminis postulare videtur , ut saltem quandoque demandentur etiam aliis , qui computandi non sunt inter optimates. In hoc etiam Auctorem Spiritus Legum nobis cohsentientem habemus r tamen postquam ille assirmavit, regimini Aristocratico utile esse , ut aliqua indirecta ratione populus e
trahatur ab eo despectu , in quo est, id quoque tradit, meliorem Aristocratiam eam esse , in qua populus nihil potest ,
estque tam parvus , atque pauper , ut Optimates ad eum opprimendum nulla ratione excitari possint i . Esse eam Aristocratiam meliorem ceteris , in qua populus quoad ipsum reipublicae regimen nihil possit, ei damus i semel ac enim id non habeatur, Aristocratia in Democratiam degenerat: non vero
illam , in qua populus nihil possit tum ob sui paucitatem , tum
ob miserias, in quibus versatur . Hoc enim si verum esset, illa Aristocratia supra ceteras praestaret, cuius regimen & minus late, & supra quosdam tantum homines miserabiliores extenderetur . Deinde quomodo illa Aristocratia melior ceteris esse potest , in qua populus in miseriis versatur , si , etiam ipso sentiente , Aristocratico regimini utile est, ut populus siqua ratione, saltem indirecta , extrahatur ab eo contemptu , in quo manet. Nam propter paupertatem populum in quodam contemptu esse apud alios facile posse, nemo non videt. Numquam vero Optimatum interest opprimere populum, sive sit ille numero exiguus, sive magnus, vel divitiis assiuat, vel paupertate laboret : qualecumque enim ipsi habent, servare regimen debent, non vero oppressione subditorum minuere,
S. IV. Ad veram Politiam Aristocratici regiminis valdo confert ab optimatibus in sui collegium cooptari eos, qui in utilitatem reipublicae suam operam praeclare locarunt. Hoc semel posito, illud statim consequitur, ut, data opportunitate , excitentur omnes ad suam operam in bonum reipu- H Cit. Iib. 2. cap.za
309쪽
LIn En XXIX. CAPUT VI. 299 reipublicae praeclare locandam . Honoribus enim, atque dignitatibus , & saepissime etiam plus, quam par esset, homines ducuntur , & semel ac aditum ad illas patere sibi posse vident, id praeclare agere facile aggrediuntur, quo easdem consequi posse vident . Si ergo Aristocratico regimini valde salutare est, ut in eo sint, qui in reipublicae bonum suam operam praeclare locare contendant, illud quoque salutare esse debet, ab optimatibus in sui collegium cooptari illos , qui id praestiterunt. ἡ Quo fit quemadmodum Minus de Republ. lib. 6. cap. q. se observat in ut quum honorum , ac imperii aditus intcretusus is sit nemini, praeter quam ei, qui dignitatem suam , aut de-- cus turpitudine aliqua violarit, nullae plebi cum optimatibus is de honoribus,& imperio contentiones existere possint . Nostra de hujusmodi cooptatione sententia etiam ab Auctore Spiritus Legum non improbatur: dicit ipse tamen, ad abis sus fovendos nihil conducere magis , quam si penes Senat res sit jus cooptandi alios in suum collegium , semel ae illud
diminutum fuerit. Id ergo auctoritatis Censoribus tribuendum contendit e suae vero assertionis nullam rationem affert, sed in confirmationem eius legem Romanorum in medium a ducit , qua cautum erat, ut dignitas Senatoris a Censoribus conferretur I . Verum ex hoc inferri non potest, ad fovendos abusus per se institutum esse, ut Senatores id potestatis habeant. Rem enim eamdem agendi plures rationes aeque ut, les , salutares , atque honestae occurrere possunt, neque quia uno modo quidpiam aliquando factitatum noverimus , indoconsequitur alio modo illud idem fieri non posse, semel ac
abusus foveri non velimus. Nam quam multa, locorum, temporum , personarum habita ratione , saepe occurrunt, propter
quae idem agendi modus, ae alias servatus in eadem re fuerit, servari non debet ' Quapropter ut Senatores in consertium sui alios adsciscere possint, id in se habere, quod tendat ad fovendos abusus, hoc vero est, quod Auctor Spiritus Legum oste dere debebat. Tantum vero abest, ut quod ipse vellet per se consequatur, semel ac praedicta auctoritas sit penes Senatores,
310쪽
3oo DE IURE, ET LEGUM DISCIPLINA quin potius contra res sese habeat. Sunt enim omnes de sua auctoritate solliciti , eamque pluris etiam saepe faciunt, quam deberent. Quapropter existimandum est , ut etiam Senatores diligentissine caveant, ne illa dignitas, atque auctoritas, quam ipsi habent, aliis quoque communicetur, etsi illorum nulla praevia merita praecesserint. Si rem ipsam crgo in se spectemus , nihil in ca est, quod ad abusus fovendos per se conducat , quamvis malitia hominum conducere possit. Verum
quando aliquid ex alio per se consequi dicitur, istud in se
DE POLITIA NONARCHICI REGIMINIs.
S. I. Λ D vcram Politiam Monarchici regiminis valde con- Lx ducit, in eo esse quoddam singulare corpus legum
civilium, quae serventur in hujus administratione regiminis. Hujusmodi leges nunc tales esse praesupponimus , quae editae fuerint post maturam deliberationem , & examen valde diuturnum, atque grave , conditionis ipsius Monarchiae quoad ea omnia, quae cum ea connecti possunt , habita ratione,' iisque prospectum sit multis utilitatibus ad commune bonum pertinentibus. Leges ergo hujus generis haberi loco cujusdam depositi pretiosioris, quod sancte custodiatur , atque ab earum praeceptis in sua tota ratione dominandi nunquam eum recedere , qui est suprema auctoritate praeditus , valde utile , atque salutare csse, nemo negaverit. Hoc enim discriminis inter Monarchicum , & alia regimina intercedit., ut in illo sit penes unum tota suprema potestas i r dum vero suprema potestas est penes unum, singulariter utile est, ut ille unus non solum communem regulam habeat, positam in illis legibus civilibus, quae omnibus sunt communes, sed etiam particularem existe tem in singularibus legibus civilibus accommodatis qualitati regiminis . Ita enim fit, ut illis incommodis prospiciatur, qui bus hujusmodi regimen facile esse obnoxium potest. Cura
