Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1778년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

LIBER XXX. CAPuTI. 3 Iris poenarum, & dicitur habere temporalia quaedam promissa At vero μ Lex Nova , cuius principalitas consistit in ipsa spi-ἡ rituali gratia indita cordibus, dicitur lex amoris, & dicituris habere promissa spiritualia , & aeterna , quae sunt obseehaiari virtutis , & praecipue charitatis , & ita per se in ea inestis nantur, non quasi in extranea, sed quasi in propria . Hujus autem legis Christus lator fuit r , eamque fundamentum esse voluit illius societatis, quae & in nomine, & sub imperio

ejus congreganda erat. Quare non est, cur Pufendorfius opponat, nihil eorum egisse Christum , quae ab alicujus reipublicae conditoribus agi solent. Mansuetudine cnim inquit 4 S.Augustinus in i l. I 33. num. 3. ipse Rex noster vicit dia. ἡ bolum. Saeviebat ille, iste sufferebat. Victus est qui saevie bat, vicit qui sufferebat. In ista mansuetudine Corpus Chri-ώ sti, quod est Ecclesia, vincit inimicos μ. Quare sicuti prosequitur idem S. Doctor Tract. 3 I. in Damem num. q. Non si enim Rex Israel Christus ad exigendum tributum, vel exedi se citum ferro armandum , hostesque visibiliter debellandos ris sed Rex Israel, quod mentes regat, quod in aeternum con-- sulat, quod in regnum coelorum credentes, sperantes, aman-- tesque perducat μ . Fecit ergo miracula Christus , quae in. men non minus comparata erant ad benefaciendum aliis,quam ad manifestandam Divinitatem illius, nullo autem modo ad a

quisitionem dominii temporalis supra gentes, atque nationes, quia ab eo homines in rempublicam civilem simul uniendi non erant. Hinc mirandum non est, si in erectione hujusmodi re, publieae & paucos sibi socios adsciverit , & eos quidem inermes , atque omni auctoritate destitutos, se Regem proclam ri noluerit eges civili regimini singulariter accomodatas non ,

ediderit, immo civili regimini solvendo tributum sese subj

cerit . Non vi , non armis , nec ulla humana industria resipubliea Christiana instituenda erat , atque late propagandata, quemadmodum ex ipsa experientia novimus, sed Divina viris tute , atque non ad instar civilium rempublicarum, ac propterea nonnisi inepte quispiam exegerit , in institutione , atque

332쪽

3ax DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA propagatione ejus servari debuisse, quod in institutione, atque

propagatione aliarum servatum novimus.

Tamen in Christiana republica nihil deest , quod ad rationem veri Principatus requiratur . Quandoquidem in qu vis Principatu esse debent plures sub regimine unius, aut alia quorum simul consociati , unam eamdemque habere legetnia, eadem signa exteriora, atque etiam eumdem finem. Haec a tem omnia Ecclesia habet. Non solum enim plures in eam societatem, qua illa componitur, coaluere , sed etiam hujusmodi societas ubique diffusa, atque propagata est: una est fides illius: unum supremum caput: eadem signa exteriora habet apud omnes , hoc est, sacramenta , quorum primum est baptisma, quo homines reipublicae Christianae adscribuntur: demum est omnibus propositus idem finis , qui in alterius vitae felicitate consistit i . Quia vero in quovis Priscipatu unus per se omnia ordinare non potest, oportet, ut in eo alii quo que a supremo capite sint, qui publica munera gerant ;Ecclesiae quoque non desunt, qui ceteris potestate praecellant, eorumque sit etiam publica auctoritas . Fide autem, quam habemus in Christum, regnum illius in hoc mundo constituendum erat. Nam quemadmodum animadvertit S. Augustinus lib. De disersis praestio : quaest. 6ς. num. 4. Aliter enim dicitur regnum Christi secundum p is testatem Divinitatis , secundum quod ei cuncta creatura

is subjecta est , & aliter regnum ejus dicitur Ecclesia secun-ἡ dum proprietatem fidei , quae in illo est , secundum quod is orat, qui dicit et : posside nos . Neque enim non ipse post, is det omnia . Num. s. Nam secundum id , quod verbum se Dei est, tam sine fine, quam sne initio, & sine intermissi

is ne est regnum ejus. Secundum id autem, quod verbum ca- ω ro factum, coepit regnare in credentibus per fidem incarna. . tionis suae. Hinc autem evacuavit omnem Principatum, &ω virtutem, dum non per Tlaritatem ejus, sed per humilitatem

se salvi fiunt credentes in eum μ. Unde nonnisi insipientissime

t) Videatur s. Thomas Iect. a. in cap. q. epist. ad ubesιοι . α Isaia cap. 26. V. I 3.

333쪽

L RER XXX. CAPUT I. 3 23 quispiam miretur, Christum stupra suos Fideles eam sibi dominationem non tribuisse, quam supra suos subditos tenet Principatus civilis. Quae filiorum erga Patrem, & discipulorum cr-ga magistrum subjectio esse debet, hanc Christus a suis exegit, sibique eos ut supremo Domino non gravi obsequio famul, tus , sed fide conjunctos , ae suavissimo amore charitatis sibi omnes devinctos voluit, legesque propterea sanxit, quarum o servatione veri eius discipuli, filii, atque subditi sui amantis- sunt Domini forent. Christiana respublica suum in eis initium habuit, qui in Christum primo crediderunt . Nam solum autem Discipuli, sed& multi alii, quemadmodum ex historia Evangelica novimus, in Christum , adhuc eo degente in hac mortali vita , crediderunt: aucta deinde Christiana respublica fuit, atque in totum mundum dilatata , ejusque propagatio fuit fructus derelictionis, tribulationis , O deprecationis ipsius Christi , sicuti Augustinus

monet epist. ΙΑΟ. , alias Iaci., num. 3. ergo regnum .

Christi non fuerit de hoc mundo , Christum neque aliquam regionem possedisse, in qua respublica ejus collocaretur, neque quempiam e suo Principatu deturbasse , neque audivi precem eorum, qui ab illo Principatum petebant, mirari potuit solus Pufendorfius, qui ipsorum primorum principiorum

totius Christianae reipublicae sese omnino imperitum facit, eique propterea verae reipublicae rationem cum evidenti falsit te inde denegat, quia in institutione ejus idem servatum non novit, ac in institutione aliarum civilium rerumpublicarum.

g. IV. Ex ea ratione , quam generatim Apostoli omnes in promulgatione legis Evangelicae sequuti fuere , Ecclesiam dici collegium nullo modo posse, evidenter constat. Rem istam ut diligentius expendamus , est illud ostendendum a nobis, qua auctoritate Apostoli Evangelicam legem ubique promulgaverint ; omnibusque servandam indixerim, si aeternam salutem consequi vellent . Data est mihi inquitis Christus Matth. 28. v. I s. & seq.ὶ omnis potestas in caelo,&ri in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eosis in nomine Patris, & Filii', & Spiritus Sancti, docentes eos 5s a is sese Disitired by Corale

334쪽

3a IURE, ET LEGUM DIs CIPLINAD servare omnia , quaecumque mandavi vobis . Et Maria cap. I 6. v. s. & seq. Euntes in mundum universum praedia is dicato Evangelium omni creaturae , qui crediderit,& bapti- ω Σatus fuerit, salvus erit, qui vero non crediderit, conde

si nabitur μ. A Christo itaque Apostoli acceperunt promulgam dae Evangelicae legis potestatem, immo etiam praeceptum, a Christo, inquam, qui tum in caelo, tum in terra omnem po testatem sibi datam esse testatur . Quid tune Apostoli ' Anno a seculi Principibus veniam petiere ejus obeundi muneris , quod sibi commissum habebant 8 Nihil sane minus. Illi au- ω tem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante , is & sermonem confirmante sequentibus signis r . At vero Apostoli non solum nullam a seculi Principibus veniam petierunt promulgandi legem Evangelicam, sed etiam, illis quoque contradicentibus , suaque auctoritate repugnantibus , quod munus sibi Christus imposuerat, non minus alacriter, quam fortiter obierunt. Nam quum Sacerdotes, Magistratus templi,& Sadducaei manus in illos iniecissent, quia Christum resurrexisse a mortuis publice testabantur & simul congregatis in Ierusalem Principibus, Senioribus, & Scribis, illos veluti reos coram se sisti fecissent, atque iisdem denuntiassent ne omnino i

'querentur , 'aut docerent in nomine Iesu a ; nam a Petro an tum claudum negare non poterant, atque timebant, ne populus commoveretur, si quidpiam grave in illos statuerent Pe- is trus vero, & Ioannes respondentes, dixerunt ad eos: si ju. ἡ stum est in conspectu Dei vos potius audire, quam Deum , se judicate : non enim posse inus, quae vidimus , & audivimus, si non loqui 3 . Quod autem coram Principibus , Senioribus , & Scribis publice potestati fuere , ulla sine mora suo facto impleverunt , quamvis multa mala inde sibi imminere viderent . Nam in pristinam libertatem restituti non desiere confirmare miraculis, quod omnibus credendum indicebant. Quo sane factum fuit, ut Princeps Sacerdotum, & omnes, qui erant cum eo , suas manus iterum in illos injecerint , atque in publica

335쪽

Liu ER XXX. CAPUT I. 3as blica custodia retineri mandaverint. Quum ope Angeli ita tabi praecipientis r ite, O santes loquimini in te lo plebi omria verba sitae hujus i , educti ab ea fuissent , statim intraverunt diluetilo in templum, O docebant 1 . Id autem postquam Magustratus templi, & Principes Sacerdotum intellexerunt, coram se, tamen sine vi, quia timebant, ne a populo lapidarentur, adduci jusserunt Apostolos, atque ita eos Princeps Sacerdotum alloquutus fuit: Praecipiendo praecepimus vobis ne doceretisse in nomine isto: & ecce replestis Ierusalem doctrina vestra ,,

fi & vultis inducere super nos sanguinem hominis istius 3 . Quid ad haec Petrus 8 quid ceteri Apostoli ' Respondens aut

si Petrus, & Apostoli dixerunt : obedire oportet Deo magis , is quam hominibus. Deus Patrum nostrorum suscitavit Iesum, is quem vos interemistis suspendentes in ligno : hunc Princi- ω pem, & Salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam is poenitentiam Isracli, ct remissionem peccatorum . Et nosse sumus testes horum verborum, & Spiritus Sanctus, quenta.

se dedit Deus omnibus obedientibus sibi . Ad haec Primcipes , & Sacerdotes consentientes consilio Gamalielis legis doctoris, Convocantes Apostolos, caesis denuntiaverunt, ne,, omnino loquerentur in nomine Iesu , & dimiserunt eos .

ἡ Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii , qu se niam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. omni autem die non cessabant, in templo, & circa domos se docentes, & evangeli antes Christum Jesum s . Tandem sicuti Actorum cap. 8. v. I. legitur: Facta est autem in illa dieri persequutio magna in Ecclesia , quae erat Hierosolymis, is & omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae, & Samariae, se praeter Apostolos . Ad rem nostram modo veniamus. Omniano perspicuum est, Christo praecipiente, cui omnis tum in c. B, tum in terra potestas data fuerat, Apostolos promulgasse legem Evangelicam , atque ex huiusmodi promulgatione consequutum , ut multi ubique gentium Christianae religioni nomen dederint, eamque in Ibcietatem sese univerint, cui ad

verae

336쪽

DE IURE, ET LEGUN DISCIPLINA

verae reipublicae rationem nihil sane deest i . De eo quoque dubitari a nemine potest, Apostolos in promulgatione Evan- , gelicae legis Christi praecepto obsequutos fuisse , contradicente licet , immo sua potestate contra omnino nitente seculari Principatu . Tandem illud quoque compertum est omnibus, Christianam rempublicam a Christo habere leges sibi proprias, observationemque illarum ab eodem Christo omnibus praeceptam esse, si in aeternum perire nolint. At vero collegia quod habent regiminis, potestatis , atque Iegum , a Principe rei civilis publicae habent i : Ecclesia igitur, quae suam a Christo

institutionem habet, a Christo suas leges , atque praecepta , quae, inquam, Christo praecipiente , promulgatione facta ab Apostolis, contra licet omni vi seculari potestate obnitente , ubique propagata suit, eamque dum gentes , & nationcs amplexatae fuerunt, singularibus legibus illius , licet essent contra mandata Principiim, sese subjecere , collegium dici nullo modo potest . Ex ea ergo ratione , quam Apostoli in promulgatione Evangelicae legis sequuti fuere, Ecclesiam non esse

collegium , tam manifestum est, quam quod maxime . S. V. Ludit sane Pulandorfius , dum cx Apostolorum agendi ratione Ecclesiam esse collegium evincere contendit. Citati libri S. i 8. expendit munus Apostolorum , habita ratione doctrinae; potestatis autem S. I9. Praeter potestatem annuntiandi Evangelium, seculari etiam invito Principatu , ni I penes Apsolos imperii, & coactionis nos deprehendero

posse g. ao. contendit : tandem S. a I. concludit, muneri illi,

quod habebant Apostoli, praedicandi Evangelium, neque etiam indisine vim siquam imperii conjunctam fuisse. Ad ostendendum ergo g. r8. Apostolos fuisse promulgatores doctrinae ipsus Christi ea omnia Sacrarum Scripturarum testimonia congerit, quibus unicuique persuasum est, non sua ab Apostolis, sed a Christo sibi tradita in promulgatione Evangelicae Iegis annuntiata fuisse . Ostendit g. IV. tum ex Christi verbis Maub. cap. I 8. v. I 8., tum ex Actibus Apsolicis cap. . v. I9., & cap. s. v. 29. potestatem annuntiandi Evangelium Apostolis divinitus

i Praeced. s. Q Hujus cap. s. I.

337쪽

LiHER XXX. CAPUT I. 327 tributam fuisse, ac propterea ea majorem , qua scientia: hum,

nar tradi consueverunt. Nemo enim istas edocendi munus ,

invitis Magistratibus, sibi arrogare potest : Apostoli autem

Divina auctoritate muniti, etiam repugnante potestate laica,

suo munere defungi potuerunt. At, inquit ipse , Per quam is potestatem quod non intelligatur huiusmodi facultas , quaeri per modum humani imperii sese exserat, sed potestas h

,, mines ad salutem aeternam deducendi, & ad eum finem se media constituendi , ostenditur Ioannis cap. I S. v. 23. Exscribit subinde locum Ioannis , cui superaddit Lucae alterum cap. I O. V. I o. Apostolos nihil imperii exercuisic S. 2 o. indocontendit , quia ab eis edocendi erant homines sui juris,

puerili disciplina superiores . Et quid inquit vi adbibita e

cerent asiersus integros populos , ac civitates , inermes, Anguli fere , aut bini' Multa deinde Sacrarum Scripturarum loca citat, in quibus arma militiae Christianae non carnalia, sed spiritualia esse dicuntur : ad convivium quidem compellendos homines, sed sine metu , atque vi r a discipulis exerccndum ossicium pastoris , & non male habendos illos , qui doctrinam eorum audire noluerint. Hiscc autem positis , ita concludit: Illae

se autem dispositiones, seu statuta, quae leguntur I. Corinth. II. v. a. & seqq. , usque ad 22. 3 3. 36. , I. corinth. Iq. , I. IAH moth. a. v.8. seqq. , S. v. 9., & si quae alia sunt, proprie nonis proveniunt ab imperio, aut potestate legislatoria, sed a m is nere docendi, & inter praecepta moralia locum sortiuntur Non esse autem existimandum s. ar. dicit, Apostolos saltem aliquo modo imperii quid sibi tribuere curasse ea ratione, ut suam doctrinam subtraherent illis, qui sbi subesse nollent, suam, inquam, doctrinam , a qua hominum salus aeterna. pendebat. Id autem omnino abhorrere ab institutione Ap stolorum dicit, & recte quidem dicit, atque aliquibus Sacrae Scripturae qocis praeter ullam necessitatem confirmat. Ali , deinde quaedam de ministerio doctrinae Apostolorum involvit, quae modo a nobis, habita ratione eorum, de quibus nunc

agimus , refutanda non sunt.

Sunt tamen haec omnia futilia, atque nullius momenti ad como

338쪽

318 D E IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA ad comprobandum, quod Pusendorfius vellet. Quis enim. unquam negaverit, ab Apostolis in promulgatione legis Evangelicae ea tradita fuisse , quae a Christo acceperant 8 Respublica profecto Christiana, non Apostolica, ab illis per universum mundum instituenda erat a in Christum, non in se, fidem e citare dcbcbant di praecepta Christi, non sua, oportebat, ut indiceroni : Sacramenta a Christo instituta, non a se, futura erant exteriora signa ejus reipublicae, quam ipsi ubique temrarum extendere tantopere laborarunt. Quid ergo mirunia

si non sua Apostoli, sed quae a Christo acceperant, in promu, gatione Evangelicae legis tradiderunt ' Α Christo ergo, nona seculari Principatu , quae Apostoli promulgarunt , suam

omnem auctoritatem habuere. At leges collegiorum a civili potestate suam omnem auctoritatein habent: igitur ad collegium pertinere ea, quae Apostoli in promulgatione legis Evangelicae tradiderunt, nullo modo dici potest . Rursus : non solum ea collegiorum ratio esse non potest, ut suas leges a se habeant, sed multo minus, ut easdem habeant, atque retianeant , seculari potestate contradicente : sed Christiana respublica suas leges habuit, atque retinuit, seculari potestate comtradicente : est ergo semper magis manifestum id, quod nos

modo volumus.

Sicuti vero doctrina, quam Apostoli edocebant omnes gentes; ita etiam potestas , qua hac in re utebantur, suam omnem a Christo auctoritatem habebat. Quapropter sicuti ex doctrina corum manifestum est , Ecclesiam inter collegia numerari non posse ; ita hoc idem est ex ea potestate inserendum, qua in promulgatione Evangelii usi fuerunt. Collegiorum namque potestas a civili Principatu proficisci debet i repugnat vero quam maxime, ut contra decreta civilis Princi. patus instituantur.

modi facultas exerceri non debebat, sed erant homines ad D latem aternam dedurendi, O ad eum Anem media consituenda. Distinguo sane : quatenus homines etiam inviti pertrahendi

non essent ad professionem Evangelicae legis, & ad observatio-

339쪽

LIBER XXX. CAPUT I. 3 et nem eius , concedo : quasi Christiana Religio promulganda non esset auctoritate Christi, etiam invitis secularibus Principibus , iisdemque obsistentibus , ab iis quoque servanda non foret, qui illorum civili regimini subdebantur; vel etiam quatenus sine certo discrimine aeternae salutis eam amplecti, homi nes recusare possent, nego. Christus ergo praecepit Apostolis, ne vi aliqua ad amplectendam Christianain religionem quempiam compellerent, atque huc sane tendit Mea ille locus, quem Pulandorfius citat. Secularis item apparatus, ac quia dam fastus exterior, noluit Christus , ut ab Apostolis adhiberetur in constituenda, atque propaganda Christiana republica r in quo sane laica potestas ab ea differt, quam Apostoli a ceperunt . Hinc Christus Meae cap. 24. dc seq. inquit: Regeses gentium dominantur eorum : & qui potestatem habent f ,, per eOS , benefici vocantur. Vos autem non sic : sed quiis major est in vobis, fiat sicut minor , dc qui praecetar est, se sicut ministrator M. Ad haec ergo si attendatur , potestas, quam Apostoli a Christo acceperunt , non erat per modum humani imperi a tamen in se verum imperium continebat, quo seculari potestate sibi contradicenti aequo jure Apostoli restitere , novam societatem condiderunt, leges divinitus acceptas illi constituere , sibi habuerunt subjectos Christiana religione initiatos, eisque propterea dc praefiniere, quid agere deberent , quando de re aliqua dubium occurrebat, dc etiam in peccantes publicas poenas inflixerunt. sicuti ex Actorum II. cap., dc ex I. Corinth. cap. s. manifestum est i . Quapropter ea potestate, quam acceperant Apostoli, erant quidem homines ad salutem aetern am deducendi, atque

ad hune finem media constituenda; verum hujusmodi regimine , quod ab hominibus in hae vita, di super homines in hoc

mundo exerceretur, eoque di aliquid auctoritatis tribueretur

iis , qui praeessent , de aliquid subjectionis imponeretur aliis , qui subestia deberent.. Sub hoc deinde regimine res sensibiles

continebantur ; de mores hominum singulari ratione juxta Diavinam institutionem informandi erant : exterior singularis Tom. IV. T t cultusci Vide cap. λ lib. 18. Disitiam by Corale

340쪽

33o DE IURE, ET LEGUM DISCIPLINA cultus Institui debebat, illaque omnia etiam exterius ordinarI, quae novae societatis ex Divina institutione propria erant. Quomodo vero cuncta haec praestati a quavis societate sine alia

quo regimine poterant 8 Est ergo sane spiritualis finis potestatis illius, quam Apostoli receperunt, spiritualis etiam ips potestas, non tamen sine vera ratione regiminis , quod & ab hominibus & supra homines circa res quoque sensibiles, atque

exteriores exerceretur.

Id autem Pulandorfius urget, quod a nemine negatur, quando contendit Apostolos , nullam vim neque adhibuisse, neque adhibere potuisse , atque etiam frustra in eos fuisso adhibituros , quos in Christiana religione initiare sibi proposuerant. Humilitate enim , tolerantia tormentorum , atque

etiam innocenti effusione sanguinis una cum prodigiis, quae

hominum virtutem omnino superarent, hoc sane regnum in stituendum erat, propagandum , atque ubique gentium ex tendendum . Illud ergo nunc tantum videamus, utrum quae leguntur L Corinth. II. v. a. & seqq. usque ad 23. 33. 3 - , I. Inmotb. a. v. 8. seqq., cap. s. v. f., proprie non proveniant ab imperio , aut a potesate legislatoria , sed a munere docendi, ιm ter praecepta moralia locum sortiantur. Apostolus Pauluς I. Corinth. cap. I I. de ea ratione agit, qua tum mulier, tum vir in Eccle-sa orare debent, atque decernit illam velato capite, istum autem non Velato orare oportere. Corinthios deinde reprehcndit , quod unusquisque in coena Dominica manducare praes meret, quae ipse secum detulerat, atque ita fiebat, ut alius esuriret, alius autem esset ebrius. Hac vero de causa illos de schismate accusat, non ejusmodi quidem schismate , quod circa res fidei versaretur, sed circa disciplinam ejus coenae Do minicae, quae tunc in usu erat. Hinc S. Ioannes Chrysostomus in epist. I. ad Corinth. Homit 27. num. a. Si autem inquit is schismata illa vocet, ne mireris . Nam, ut diκi, hac dictione si illos incessere vult. Si vero dogmatum schismata cssent, is non ita mansuete cum illis loquutus fuisset μ. Id autem ostendit pluribus exemplis, quibus Apostolum multa severitate

usum fuisse constat, dum de schismatibus fidei adversis agere-

. tur.

SEARCH

MENU NAVIGATION