Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1778년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

g. V. Optimates esse naturaliter illam intermediam potestatem , qua negotia Monarchiae gerantur, aeque falso dicitur. Citato capite idem Auctor hoc quoque contendit, Optimates esse illam intermediam potestatem , quam Monarchici regiminis propriam essὰ euetur : at non minus falso , ac illud prius. Monarcha enim , quia ipse unus praeest omnibus , de a nemine suorum subditorum, immo a quovis eorumdem coetu legem non accipit, in exercitio suae iurisdictionis opera illorum tui potest, quos ipse prae ceteris magis idoneos j dicaverit. Ei autem non minus Optimates , quam omnes alii cives, di infimi etiam e Nebe homines, naturaliter subjecti sunt. Quamvis igitur fateamur , in optimatibus facilius, quam in aliis, id omne adinveniri, quod ad reipublicae negotia bene gerenda requiritur ; licet etiam valde conveniens sit, ut supremus Monarcha in administratione sui regiminis opibmatum opera utatur, semel ac illam reipublicae utilem fui ram prospiciat; tamen potestatem illam intermediam, de qua Auctor noster loquitur , esse reponendam in Optimatibus, absolute dici non posse , nos contendimus. Qui enim regia men , quod re vera Monarchicum sit, tenet, quosvis volu rit, in administrationem sui regiminis advocare potest, de de colantum oportet, ut sit quam maxime sollicitus, ne minus aptis ad hoc munus utatur , iisque , qui sua opera non prodesso reipublicae , sed potius obesse facile possent. Optimates ergo non sunt naturaliter illa intermedia potestas, qua Monarchiae

negotia gerantur.

g. VI. Cupiditas honoris, atque gloriae neque etiam in sin premo Monarcha tenere potest locum politicae virtutis . Honorem tenere locum politicae virtutis in Monarchico regimine , si ad partes illius attendatur, Auctor Spiritus L gum tuetur, quem supra refutavimus . Nunc id quoque ostemdendum aggrcssimur, etiam ipsius Monarchae politicam viri tem esse non debere cupiditatem honoris, & gloriae. Sicuti enim animadvertit S. Thomas opusculo a o. de Regimine aris cipum lib. I. cap. 7., honor, & gloria continentur favore hominum, quum tum ille , tum ista pendeat ex opinione eorum .

Nihil

322쪽

3 II DE IURE, ET LEGUΜ DISC1PLINA Nihil autem datur magis incertum, atque mutabile opinione hominum . Deinde magnitudinem animi deprimit gloriae cupiditas i deservire enim voluntati aliorum, eisque placere velle debet, qui favorem ii Iorum quaerit. Ex quo sane contingit, ut servus eorumdem quodammodo fiat, & cxcidat ab ea magnitudine animi, quae si alicujus unquam, imperantis sane propria esse debet. His accedit, cupiditate gloriae quempiam duci facile posse etiam ad ea peragenda, quae nullam cum virtute conjunctionem habent, rectaeque rationi opponuntur . Tandem quia, sicut inquit S. Thomas, Dillieit m est, paucisque contingit veras virtutes assequi, quibus solisse honor debetur ; multi gloriam cupientes virtutis simulatores fiunt. . . . Sicut igitur periculosum est multitudini, si is Princeps voluptates, & divitias quaerat pro praemio , ne is raptor, & contumeliosus fiat; ita periculosum est, quum se detinetur gloriae praemio , ne praesumptuosus , & simulator se existat M. Animadvertit autem, & recte quidem, idem S. Doctor, quod quidam sapientes : Non ea ratione hono- ,, rem, S gloriam pro praemio Principi decreverunt, tam-ἡ quam ad hoc principaliter ferri debeat boni Regis inten-ἡ tio ; sed quia tolerabilius est, si gloriam quaerat, quam si pch cuniam cupiat, vel voluptatcm sequatur . . . Cupido enim

si gloriae aliquod habet virtutis vcstigium, dum saltem bonori rum approbationcm quaerit , & eis displicere recusat M. Si ergo etiam ad ipsum Monarchain attendatur, cupiditas gloriae , & honoris non debet tenere locum politicae vir

tutis.

323쪽

LIBER XXX. CAPUT L

LIBER XXX.

DE EA TOTA RATIONE, QUA E CusIA IN SUA EXTERIORI POLITIA SESE HABET AD POTESTATEM CIUILm, ET CIUILIs POTEsTAS AD ECCLESIAM.

SUmm eorum , quae in hoc libro disputaturi sumus,

in alio posita non est , quam in exteriori politia tum Ecclesiastici, tum civilis regiminis. Nam si Ecclesia quoad cxteriorem politiam a civili potestate suam omnem auctorit tem mutuetur, sicuti Protestantes contendunt, inde profecto consequitur, Ecclesiam potestati seculari subiectam esse in iis omnibus, quae ad politiam exteriorem pertinent. Haec sane est sententia Protestantium ; non una tamen omnium. Quidam enim plus, alii minus quoad rem istam seculari potestati tribuendum putarunt, quamquam studia omnium eo tendant, ut in exteriori Ecclesiae administratione eminentiores , atque praecipuas partes Principi esse tribuendas eviniscant 1 . Ii Protestantes , qui Collegiales dici inde possunt, quia Ecclesiae non satus, seu reipublicae convenire rationemafirmant , sed Collegii tantum , supra ceteros Ecclesiae poliatiam exteriorem civili subjectam faciunt. Praeter alios hunc errorem Pufendorfius propugnavit in suo illo libro singulari, quem inscripsit: De habitu religionis Christiana ad vitam eis lem. Ita enim in eo g. 32. habet: In Ecclesiis formandisse non opus est decreto super certa regiminis forma introdu-- cenda ; absurdaeque ideo sunt quaestiones , Monarchica, A Aristocratica , an Democratica forma competat Ecclesiae ris hae quippe formae cadunt in statum aliquem , seu civitatem; si Ecclesia autem status non est Vult ergo Ecclesiam privatum quoddam collegium esse , quod nullam praecipiendi potestatem habeat, sed in eo alii sint docentes , alii vero audientes . Praecipiendi enim potestatem statui solummodo convenia Tom. IV. R r re i Vide Mamachium Orig., Antiquit. christo. lib. 6. Par. I.

P. I. s. 3. num. 3. adnot. 1.

324쪽

3t DE IURE, ET LEGUN DISCIPLINA re posse affrmat : Per statum inquit intelligimus eiu sui se di conjunctionem plurium hominum , quae imperio per ho- is mines administrato , sibi proprio, & aliunde non dependemis te , contineatur . Hoc igitur in libro omnium primus est refutandus a nobis error ille Protestantum , quo tuentur, E clesiae satus, seu reipublicae rationem convenire non posse, sed Collegii tantum . Quia vero respublica , seu status conmstere non potest ullo sine hierarchico ordine, in quo sint, qui praesint aliis iuxta eam rationem , quam ipsa respublica , vel status exigit; contra eosdem Protestantes illud etiam secundo loco ostendemus, hierarchisum ordinem in Ecclesia admitti necessario debere . Hisce duabus veritatibus in bono lumine semel positis , hoc est, Ecclesiam esse rempublicam , non vero Collegium , & in ea dari hierarchicum ordinem , quod utrum que in duobus prioribus capitibus praestabimus , in 3. agemus de praestantiori dignitate , atque auetoritate Ecclesiae supra diagnitatem, atque auctoritatem Principatus civilis, in . de ea ratione , qua potestis Ecclesiastica , atque civilis etiam iaiisdem locis simul recte consistunt, in s. , di 6. explicabimus, quomodo Ecclesia, si ad singularem potestatem illius attendatur , ad civilem Principatum sese habeat; itemque quomodo ad Eeclesiam sese habeat Principatus civilis, si singularem p testatem ejus spectemus , in 7., & 8. de ea utilitate agemus, quam potestas Ecclesiastica, atque civilis sibi invicem ais runt secundum diversa, quae alterutrius propria sunt.

CAPUT L

DE ECCLESIA , QUATENUs HABET VERAM RATIONEM STATUS, SEU REIPUBLICAE.

S. I. ollegii , status , seu reipublicae, vel Principatus

notio traditur , atque explicatur.

Collegiorum illud proprium est, ut si quid est illis rem

minis, potestatis, legum , a Principe rei civilis publicae pendeat: status autem , vel respublica , aut Principatus a se ha

bet , quidquid ejusmodi habet. Ea quo sine fit, ut collegia

325쪽

& omnem facultatem, quam obtinent, a Principe acceptam referre debeant, eaque uti sine illius dependentia non possint: status autem , seu respublica, vel Principatus a se potestatein ad omnia ea habeat, quae sunt proprii regiminis , atque huiusmodi potestatem exercere pol sit independenter a quavis

alia potestate civili. g. II. Repugnat institutioni Catholicae Ecclesiae, ut ea incensum collegiorum venire possit.

Ecclesiae Catholicae nomine intelligimus societatem Christianorum , qui quum longe lateque diffusi sint per orbem ter. rarum i tamen sub uno visibili capite eamdem iidem profitemtur, eorumdemque sacramentorum usu , ceu nexu quodam mutuo colligantur , ac veluti in unum corpus coalescunt.

Quaero nunc igitur , a quonam sit baptismus , quo homines primo initiantur, ut membra hujus societatis esse possint a quo cetera sacramenta, quibus in eamdem societatem simul uniti continentur et a quo illud visibile c. iput, cui omnes subj cti eamdem fidem profitentur , quique super universam Eccle .siam habet supremam auctoritatem, atque jurisdictionem cum suprema legislativa potestate conjunctam i a quo tota illa fides , atque institutio Divinorum mysteriorum, quae religio Catholica complectitur Τ a quo tandem omnia praecepta legis Evangelicae , quibus religio Catholica regitur, atque gubernatur Τ a quo ipsa religio Catholica, tota quanta est 2 A Iesu Christo profecto amantissimo Servatore nostro, qui, antiquata Veteri lege, ex eo quod jam advenisset, quod in illa praefig rabatur, novam posuit, eamque servandam indixit omnibus, qui aeternam salutem consequi vellent. Rursus hic ego quaero,' utrum Christus facultate accepta ab Imperatoribus, vel saltem iisdem scientibus, nec reluctantibus , sed consentientibus, haec omnia constituerit, quibus Christiana religio, & socieras eorum omnium , qui sub ea continentur, coalescit: anne

auctoritate Imperatorum probari , atque confirmari voluit tNihil sane minus dici potest. Nunc ergo ad rem nostram. R r a Colle-

326쪽

3IS DE IURE, ET LEGUM D s CIPLINA

Collegiorum proprium est, ut si quid illis est regiminis , p

testatis , atque legum , a Principe rei civilis publicae habeant i : at vero quidquid regiminis , potestatis, atque I gum Catholica religio habet, a Iesu Christo habet, atque ita quidem, ut Iesus Christus in hisce omnibus constituendis publicae politicae potestatis rationem omnino nullam habuerit: igitur tam est manifestum , quam quod maxime, Ecclesiae Catholicae institutioni repugnare , ut collegii ratio ei tribuatur. Est autem hoc verum non solum de Ecclesia Catholica, sed etiam de Ecclesia Protestantium . Quaero enim a Prot stantibus, cur Sacramentorum Novae legis nonnulla admittant, alia vero reiiciant 8 cur idem faciant quoad alia dogmata C, tholicae religionis 2 cur verbi divinitus inspirati libros aliquos non suscipiant, alios autem uti Divinos venerentur cur quae in Sacris libris Divina inspiratio continetur, ab eis admittatur, non vero illa, quam traditione accepimus a Maioribus nostris qcur tandem , ut omittam alia sane multa, in sua Ecclesia fidei veritatem consistere velint, in Catholica autem, aut quavis

alia secta suae contraria nolint 2 Nihil haesitantes ad haec omnia paucis respondebunt neque enim aliud quidpiam respondere possunt haec se amplecti , atque suscipere Sacramenta, non item alia, quia sunt illa Divinae institutionis, non vero cetera e consentire in aliqua dogmata cum Catholica Ecclesia , quia sibi perspicuum est, illa esse tradita divinitus, in aliis a tem ab Ecclesia Catholica dissentire , quia sunt humanae instia tutionis : de Divina inspiratione , quae continetur in Sacris litteris , a nemine dubitari posse, quae autem inesse dicitur in Sacra traditione , eam quidem non esse Divinam , sed humanam e tandem in ea religione, quam ipsi profitentur, non vero in Catholica , aut quavis alia , fidei veritatem consistere dicent, quia nihil a se detractum fuit iis dogmatibus , nihilque etiam superadditum , quae ex Divina revelatione accepiamus . Rursus ego ab eis quaero, unde sane contendant, princepta morum spectare ad eam fidem , quam ipsi profitentur qeκ eo quod in lege Evangelica expressa illa habeamus, ulla sine

. Draeced.

327쪽

LIBER XXX. CAPu TLsne haesitatione respondebunt. Ex hisce autem omnibus illud necessario consequi, etiam Ecclesiam eorum dici collegium nullo modo posse , nemo non videt. Neque enim, quod nullus unquam dixit, & sine evidenti fessitate dici non potest , ipsi tamen dicent, Christum auctoritate sibi tradita, aut venia saltem concessa a laica potestate, quae ipsi dogmata profitentur , constituisse , atque sanxisse ea praecepta , quae esse Evangelica tenent. Dicendum est igitur, Catholicae Ecclesiae instrututioni repugnare, ut ea in censum collegiorum referatur,

atque de hac veritate etiam ex ipsa sua Ecclelia Protestantes convinci I . S. III. Christi mentem non. fuisse, novum statum , seu

rempublicam constituere , ex agendi diversa ratione, quam Moyses , atque Christus sequuti fuere , Pulandorfius omnino falso contendit. Citati libelli de Habita Religionis cirisiana ad vitam eia vilem S. I a. & seqq. comparat rationem, quam Moyses in institutione Iudaicae reipublicae servavit, cum ea, quam tenuit Christus , dum suae Ecclesiae fundamenta posuit, atque ex ea rum diversitate infert a Moyse quidem quamdam rempubliacam constitutam fuisse , non vero a Christo. Observat crgo

ille , semel ac Moyses constitutus fuit a Deo liberator Iudaici populi ab AEgyptiaca servitute, ut sibi id juris , quod in eum populum non habebat, assereret, singulari Divina virtuto suffultum talia gessisse in utilitatem illius, ut idem populusis Et miraculis ejusdem, ac beneficiis motus, & quod praesenses numen ipsius acta comitari conspiceret, lubens principem is ipsum , ducemque agnosceret . Id autem muneris inama cum auctoritate Moyses sistinuit, quoad usque yixit, sum mi que Principis partes egit, Leges ferendo circa sacra, ἡ & civilia, totumque adeo populi statum designando, foris mandoque Ad haec accessit, ut ex hac vita migratur u successerem sibi designaverit, qui supremi regiminis jura teneret. & populum in possessionem terrae tandiu exoptatae introd ceret . Ex quibus P eudorfius ita colligit: Manifestum igis o Vide Mamach n Orig., ct Antiqv. christ. lib. . par. I. c. a.

328쪽

DE IURE, ET LEGuN DIs CIPLINA es, tur est, Moysem, dum vixit , Principis munus gessisse, is novumque statum , seu rempublicam constituisse Venit deinde ad Christum , atque talem ejus agendi rationem fuisse contendit, Ut novum condere statum eidem se haud propositum fuisse facile appareat μ. r. Christus plura quidem miracula fecit, sed quae omnia ad benefaetendum comparata essent. a. Quosdam sibi adscivit suae doctrinae secta. tores , sed eos quidem paucos , inermes, atque omni auct ritate destitutos . 3. Proclamari se in Regem plebi interdixit, seque ob hanc causam ab ea subtraxit. 6. Nullam novam I gem condidit, quod ad novam rempublicam formandam conduceret. s. Et tributum solvit, & vitam sibi eripi passus fuit. Haec autem omnia , Pulandorfius inquit, a persona Principis

omnino abhorrent. Haec quidem ille g. I 3. : ita vero prosequitur S. I 4.

Nihil eorum egit Christus , quae ab alicujus reipublicae tonditoribus agi solent. Nam illud isti primo loco curant,

ut maximam aliquam multitudinem hominum uno vinculo

connectendam sibi devinciant , suisque subjiciant legibus. Numerus autem discipulorum Christi minor sane fuit , quam

ut in eo populi, quamvis exigui, ratio aliqua contineretur: Ipsorum vero discipulorum munus ad aliquam rempublicam condendam non ordinabatur, & sublestio eorum erga Chri- sum non erat subditorum erga Principem, sed discipulorum erga Magistrum . Immo vero ceteri quoque omnes, qui Chrissum sequuti fuere , eius quidem miracula videre curarunt, nemo tamen illorum imperio Christi se unquam subjecit, seque ab eo regimine subducere conatus fuit, cui antea subje- ctus erat. Hinc dum Christus mortem subiturus esset, ipsi

quoque distipuli ejus se in fugam dederunt.

Illud urget g. et s. conditorem novae reipublicae potiri Uportere aliqua regione, in qua cives sedem reponant sirarum 63rtunarum . Unde quum Moyses non posset dare Israelitis securum domicilium in AEgypto, in loca deserta eos edin xit , quae nullius ditioni subcsient , quousque terram Chamaan , veteribus incolis deletis , occuparent. Christus

329쪽

LIBER XXX. CAPUT Lne id quidem loci habuit , in quo suum caput reclinaret, nec unquam ad alienas regiones occupandas aut suos instruxit, aut, ipse animum adjecit. Tandem S. 16. Christum nunquam egisse personam Primcipis advertendum esse monet. Quin immo a matre filiorum Zebedaei ille rogatus , ut suis filiis principatum in regno ciniorum supra alios tribueret, no' solum non satis cit petitioni ejus, sed etiam futurum praedixit, ut nihil imperii maneret penes eos , qui se sequuturi essent. Unde de illo quoque monuit discipulos , ne ad instar Secularium Principum dominarentur aliis , atque ut suo exemplo ad id eosdem confirma ret, pedes discipulorum lavare voluit. Ad haec negari non potest ad novum statum , seu rempublicam constituendam plurimum conferre , ut conditor illius diutius vivat , atque res omnes publicas firmius constituat. At Christus morti seta ultro obtulit, nullo successere sibi designato quum vix quadriannium coram omnibus publice versatus fuisset. Ad haec omnia non multis , quoniam Pufendorsius illud semper falso supponit, Ecclesiam talem statum , seu reaep blicam esse, in qua sub alieno regimine sint quoad ea omnia

inter se uniti, atque consociati homines , quae ad vitam cruvilem spectant, & ad commoda vitae praesentis reseruntur. Profecto quamvis etiam totum negotium vitae civilis iis quoque omnibus quam maxime promoveatur, quae ab Ecclesia multitudini suorum Fidelium servanda praecipiuntur ; ipsa tamen gubernationem, atque regimen vitae civilis non atti

git , sed in instituendis, regendisque suis filiis tota versatur, prout ipsa Christiana religio sngulariter exigit. Quapropter

quod omnino falsum est, certissimae cujusdam veritatis Ioco habet Ecclesiae veram reipublicae rationem convenire posse

inde negat, quia Ecclesia in prima sui institutione id non habuit , quod civili reipublicae deesse non debet. Unde tota a sumentatio P en dorsi est illa quidem innixa principio falso, quod uti certum ab ipso supponitur, ,eaque sane in mentem tantum ethnici hominis , qui de Christiana religione nihil novisset, cadere poterat, non vero ejus, qui itam .LRe noverax, atque profitcbatur . Verum-Diuitigod by GOrale

330쪽

3ao DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLr NAUerumtamen nonmilla primo de Iudaica, deinde de Ch vistiana republica dicamus . Lex Vctus inquit S. Thomas I. a. ω qu. 99. ait. 6. disponebat ad Christum, sicut imperfectum se ad persectum , unde dabatur populo adhuc imperfecto in se comparatione ad perfectiorem, quae erat futura per Chri-- stum : & ideo populus ille comparatur puero sub paedagogo se existenti, ut patet 3. Perfectio autem hominis est, ,, ut, contemptis temporalibus, spiritualibus inhaereat, ut pusi tet per illud , quod Apostolus dicit 3. v. I 3: Quasi quidem retro sunt, obliviscens, ad ea , quae priora sunt , me ,, extendo ... quicumque ergo perfecti fumus , hoc sentiamus .is Imperfectorum autem est, quod temporalia bona desideis rent, in ordine tamen ad Deum ; perversorum autem est,

si quod in temporalibus bonis finem constituant. Unde legiis Veteri conveniebat, ut per temporalia, quae erant in affectuis hominum imperfectorum, manuduceret homines ad Deum Quapropter mirandum non est, si regimen Iudaicae reipublicae fuit etiam civile, & judicialia quoque praecepta in se habuit, atque Moyses Divina auctoritate munitus, quae a Iudaeis secum invicem, habita etiam ratione societatis civilis , servare deberent , edixit, atque ad instar quoque Principis civilis sese habuit . At vero lex Nova est alia a Veteri lege , non ita quidem,

quatenus diversum , ac illa, finem habeat, sed quia est lex perfectionis , hoc est, charitatis , de qua Apostolus ad Gloffenses 3. v. Iq. ait, quod est vinculum perfectionis. Quapropter est illud advertendum , uti monet S. Thomas I. 2. qu. IO7.art. 2. ad a. esse quidem cujuslibet praecepta legis ordinata ad virtutein : quia tamen ad opera virtutum alia ratione ii indu- cuntur , qui sunt in virtutibus exercitati, & ceteri, qui exercitationi virtutis non assueverunt; inde est, ut isti commin tione potissimum poenarum, vel promissione praemiorum ad virtutem excitentur , illi autem ipso amore virtutis . Hac vero

de causa , sicut inquit S. Thomas : Lex Vetus , quae dabatur imperfectis, id est , nondum consequutis gratiam spiritu is lem , dicebatur lex timoris , in quantum inducebat ad observationem praeceptorum per commiliationem quarumdam

poenavi

SEARCH

MENU NAVIGATION