Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1778년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Li EER XXIX. C AP UT VII. 3or enim unius , perspicacia , advertentia, examen , iudicium , atque alia , quae in quovis regimine exerceri debent, non ita late extenduntur, scuti multorum. Quare Monarchico regimini singulariter utile esse debet, ut qui illud tenet, non solum communes civiles leges, sed etiam particulares habeat ipsi regimini accommodatas, quas in sua tota gubernatione uti certam regulam sequatur. Iis enim in multis dirigetur, quae ipse per se facile non artingeret, atque etiam saltem plerumque securius, quam consilio aliorum , quia hujusmodi leges , majori judicii maturitate, quae ab aliquibus parvo in tervallo temporis adhiberi possit, latae praesupponuntur . Ad veram ergo politiam Monarchici regiminis valde conducit, in eo esse quoddam singulare corpus legum civilium, qliae serventur in hujus administratione regiminis . De hoc deposito legum multa turbat Auctor Spiritus L gum lib. a. cap. 3. Ecclesiasticam potestatem haud subobscure ipse primum carpit, atque assirmat, eam quidem esse Mona chiae utilem , reipublicae autem , hoc est illi regimini, quod sit penes multos, perniciosa : quasi vero Christus instituerit, quod omnibus civilibus societatibus utile non esset, aut omnes civiles societates quoad spiritualia regi non indigerent Ecclesiastica potestate . Depositum vero legum , quod Monarchiae esse necessarium dicit, in quodam politico corpore reponit, a quo promulgentur leges , semel ac editae, vel in memoriam aliorum revocentur, semel ac oblivioni traditae fuerint. Nam, inquit ipse, optimates ignorantiae tenebris naturaliter involvuntur , & civile regimen in quodam despectu habent, indeque est, ut necesilarium sit quoddam corpus politicum , quo fiat, ut leges pulverc jam obsitae reviviscant. Consilium aulicor , ipse prosequitur, legum ipsarum depositum esta

non potest : nam aulici loco depositi habent momentaneam voluntatem Principis, non vero leges fundamentales . Printerea hujusmodi consiliu in mutatur, in eo pauci locum habent , quibus populus non valde fidit, indeque idonei non sunt, ut populum ad observationem legum inducant. Quam inulta praeter ipsam notionem rerum, atque praeter rectam Disitiam by Corale

312쪽

3o2 DE IURE, ET LEGUΜ DISCIPLINA

rectam rationem Auctor iste hoc de capite docti inae habet. Nam depositum legum penes illum esse debet, qui potestatem habeat, & promulgandi leges , semel ac illae editae fuerint, de iterum inducendi observationem illarum , si in quamdam oblivionem jam ceciderint. Quemadmodum enim pecuni apud eum deponitur , cui ad illam servandam nihil deesse putamus ι ita etiam depositum legum apud eum reponatur opo tet, qui essiciendi potestatem habeat, ut ii, qui debent esse subjecti legibus, illas servent : ad hunc enim finem ipsarum legum depositum refertur. Unde Auctor noster & maxima illiberalitate agit tam cum Optimatibus , quam cum iis , qui

apud Regem funguntur munere consiliariorum : illos enim uti rerum omnium ignoratione laborantes traducit, atque uti contemptorcs Monarchici regiminis , istos autem quorumdamassentatorum loco habet;&ipsum depositum legum reponit in iis, in quibus per se reponi non potest . In Monarchico regimine unus tantum est legislator , unus sua potestate facit, ut leges obligent, unus propria auctoritate punit transgretares legis . In hoc ergo uno depositum legum per se reponi debet. T men simul etiam in aliis quibusda in minus proprie reponi potest, non tamen indiscriminatim in Optimatibus , sed in illis, sive sint optimates , sive non sint, quos supremus Princeps , diversorum munerum habita ratione , sibi fecerit administros sui regiminis . Nam & hi quoque, licet non propria auctoritate , sed a supremo Principe recepta, observationi legum advia gilant , cum potestate eam inducunt, transgressoresque pu

niunt .

S. II. Virtus esse debet principium etiam illius Politiae, quae est propria Monarchici regiminis .

Tota ratio cuiusvis politici hominis in virtute posita esse debet, eorum autem quam maxime in virtute posita sit oportet , qui ipsem totam politiam regunt, atque moderantur I . Aliunde vero ipsum Monarchicum regimen in se habet, ut supra cetera regimina praecellat a : si ergo alicujus unquam regiminis proprium esse debet, virtutem pro certa regula sibi

313쪽

LI AER XXIX. CAPUT VII. 3o 3 propositam habere , Monarchici sane regiminis quam maxime esse debet. Hoc vero est, quod Amstor Spiritus Legum negare audet Iib. 3. cap. . In Adnotatione illud monet, se de virtute poli-rica loqui, quae est virtus moralis , quatenus ad bonum commune dirigitur, a se autem respici aliquo modo , licet parum

omnino , virtutes morales peculiares, omnino nihil virtutem, quatenus refertur ad veritates revelatas. Hoc semel posito,

ita ipse praeclare sane, subtiliterque habet. In Monarchia ipsa

politica ratio essicit, ut res magnae fiant ea minori virtute ,

qua possunt. Monarchicum regimen subsistit independenter ab amore patriae , desiderio verae gloriae , abdicatione sui, fu,rumque utilitatum , omnibusque heroicis virtutibus , quas apud antiquos usitatas fuisse didicimus, sed in eo leges habentur loco virtutum omnium . Quamvis cunista crimina ex sui natura publica sint; tamen distinguendum est inter crimina, quae sunt revera publica , ab aliis criminibus , quae privata dicuntur , quia majus damnum singulari homini inferunt, quam toti societati. In Aristocratia, & Democratia crimina privata sunt magis publica , hoc est , magis ossiciunt constitutioni ipsius status , quam personis particularibus ei in Monarchiata, crimina publica sunt magis privata, hoc est, minus nocent constitutioni status , quam personis particularibus . Contra vitia aulicorum deinde declamat, multaque illorum scelera commemorat, indeque dissicillimum esse contendit, ut homines ordinis inferioris in regimine Monarchico ad honest

rem tendant.

De illo primo videamus , quod a se adnotandum putavit . Esto igitur eas potissimum virtutes morales considerari oportere , quae ad bonum commune conducunt , dum agitur de ipsa ratione regiminis, non vero de aliis moralibus virtutibus , quae perficiunt hominem secundum vitam privatam 3 attamen turpe sane est, Christianum hominem velle, ut in

consideratione earum virtutum , quae ad commune bonum conducunt , veritatum revelatarum nulla ratio habeatur .

Quasi vero hujus vitae commune bonum iis quoque recte pro

curari

314쪽

3o DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA curari posset, quae alterius vitae communi bono adversanis tur i , aut fieri posset, quae in Divina revelatione tradita habemus, hujus vitae communi bono adversari et , aut dum hujus vitae communi bono consulitur , praecepta Dei aut comtemni, aut saltem non curari permitteretur. Cadere ne ista possunt in mentem Christiani hominis Cetera videamus . In Monarchia secundum politiam ejus accidere, ut res mugnae fiant ea minori virtute qua possunt, ille tantum putaverit , qui non solum contra ipsain rectam rationem 3 regimen Monarchicum Aristocratico , & Democratico minus perfectu in facit, sed etiam voluerit illud ex se comparatum esse ad virtutos deprimendas, earumque contemptum inducendum. Quo sane

nihil absurdius, atque huic regimini omnium praestantissimo magis ignominiosum dici potest.

At enim Monarchicum regimen subsistit sine exercitatio. ne plurimarum virtutum , quia in eo leges habentur loco omnium virtutum . Vcrum leges aeque in Monarchico, ac in ceteris regiminibus vim obligandi habent : igitur non solum in Monarchico , sed etiam in ceteris regiminibus in locum virtutum illae haberi deberent: attamen licet tum Aristocraticum , tum Democraticum regimen suas leges habeant, plurimum virtutis in corumdem administratione regiminum ipse etiam Auctor noster in hoc codem libro cap. 3. , & q. requirit: sibi ergo non constat, dum tradit, vices virtutum suppleria legibus in Monarchieo regimine . Deinde quaenam tandem sunt eae leges , quae in regimine Monarchico vices virtutum supplent 8 Iuxta Auctorem nostrum non sunt Divinae , quia inrtutem sibi considerandam proponit, quatenus ad veritates

revelatas nullo modo refertur. Anne sunt naturales Τ an civiles 8 Nihil minus fieri potest. Nam lege naturali quacumque in re nihil aliud praecipitur , quam quod est virtuti conforme : civili autem lege si quidquam praecipiatur, quod,

prout exigit commune bonum , virtuti conforme non sit,& propter eam subditi secundum politicam virtutem bene moratici Vide hujus lib. cap. q. s. 6. o Vid. lib. 13. cap. 3. 3 Lib. 23. cap. q.

315쪽

LIBER XXIX. C Α P U Τ VII. 3 os rati non fiant iὶ, non est vera lex civilis . Eo ergo in regimine , quod subsistit sine exercitatione plurimarum virtutum, i inmo in quo , uti Auctor contendit, res magnae fiunt ea minori virtute , qua possunt, lex neque Divina, neque natur Iis , neque civilis locum virtutum tenere possunt. Nam ista omnes leges ad virtutem inducunt, ipsamque virtutem in se semper exprimunt et quomodo ergo vicem virtutis supplere eo in regimine poterunt, quod & subsistit sine exercitatione virtutum, & proprium cst illius , ut res magnae fiant ea mi nori virtute , qua possunt qFalsum est autem , omnia crimina ex sui natura esse publica r non sunt enim talia, quae inter privatos parietes committuntur , & multo minus quae in interiori tantum voluntate latent. Crimina autem privata aeque regimini Aristocratico , & Democratico, ac Monarchico officere possunt, & ea potissimum omnino officiunt, quae utilitati boni communis opponuntur . Nam a vera politia, cujuscumque tand- regimi. nis ea sit, secundum omnem sui rationem abhorret, quod

rectae rationi , vel Divinae lcgi quovis modo opponitur a .

Non minus autem temere aeque omnes aulicos iisdein vitiis laborare Auctor noster affirmat , quam sine ratione in eolligit, difficillimum esse, ut homines ordinis inferioris in re

gimine Monarchico ad honestatem tendant. Nam vitia nonis nullorum affingi omnibus non sine maxima temeritate possunt.

Vitia deinde, quae quandoque sunt in quibusdam aulicis tantam vim in se habere non possunt, ut omnes pertrahant ad male agendum , ac proinde ex iis nullo modo colligi debet difficillimum esse , ut homines ordinis inscrioris in Monarch, eo regimine ad honestatem tendant. S. III. Falsum est, in regimine Monarchico honorem tenere locum politicae virtutis . In Monarchico regimine Iocum politicae virtutis honorem tenere , hoc est , praejudicium cujusvis personae, atque conditionis , lib. 3. cap. 6. Auctor is ritus Legum tuetur , atque illud etiam a rmat , in Monarchia bene

316쪽

3OS DE IURE, ET LEGUΜ DISCIPLINA ordinata omnes plerumque futuros bonos cives, paucos tainen

homines honestos adinveniri posse , quia ad id requiritur, habere in mente prae intentam honestatem , & non ob propriam

utilitatem, sed ob bonum illius diligere Principatum ci . Cap. 7. ad probandum quod sibi proposuit, singulariter descendit. Regimen Monarchicum, inquit, praesupponit praeeminentias, dignitates , atque nobilitatem originis et honor autem sita ipsa natura gradus requirit , quibus unus alteri praeferatur, atque ab eo distinguatur r ob hoc crgo honor in isto regimine politicae virtutis locum tenet. Ambitio, ille Prosequitur, reipublicae , hoc est, Aristocratico , vel Democratico regimini obest, tamen salutares effectus in regimine

Monarchico producit, atque ei vitam conseri, neque nocet,

quia statiin reprimi potest . Si secundum philosophiam loquamur , falsus est ille quidem honor, quo reguntur partes ipsius Φλrincipatus ; tamen est aeque utilis communitati, ac sit verus honor personis singularibus. Haec sunt praecipua, quae habet ille in defensionem suae absurdissimae opinionis . Dum aErmat in regimine Monarchico locum politicae virtutis tenere honorem , hoc est , praejudicium cujusvis h minis , atque conditionis, non satis distincte explicat, quid velit; id tamen praestat, dum superaddit, in Monarchia bene

ordinata omnes plerumque futuros bonos cives, paucos tamen honestos homines adinveniri posse . De eo ergo honore ipse loquitur, quem contra jura rationis, di praeter Omnem honestatem quispiam aucupari contendat, quique etiam comtra leges honestatis acquiratur, atque teneatur: ab hoc honore habere suam vitam regimen Monarchicum, illumquoin eodem regimine tenere locum politicae virtutis cum summa confidentia tradit. Quisnam unquam talia in mentem hominis cadere potuisse putaverit 8 Ea. tamen non solum in indi

tem nostri Philosophi venerunt, qui in hoc suo opere . elaborando in lampsit 2 o. annos, sed etiam idem ipse haberi illa , Voluit certi principii loco, quo resimen Monarchicum administra. o Hie adnotatiuneulam apponit, in qua ad alteram priore appellata de qua nos mentionein se cim in praeced. s.

317쪽

nistraretur . Profecto bonus civis ita sit institutus oportet, ut communi bono semper prospectum velit, atque ut propter illud, si necesse sit, etiam proprium contemnat. Honestate autem ad id maxima opus est, fortitudine , quodam etiam despectu divitiarum , justitia, atque , ut uno verbo dicam , ὀbservatione eorum omnium juris naturae praeceptorum , quibus humana societas regitur, atque subsistit. Nam qui ob pro priam utilitatem reipublicae bonum curat, non vero ductus honestate virtutis, inane simulachrum ille quidem erit boni civis , non veto bonus civis . Hinc quam semel personam aD sumpsit, statim deponet, si cum publica utilitate ctiam propriam conjungi non posse animadverterit. Sua ergo longiori meditatione 2 o. annorum eam Auctor noster inter bonum cuvem , & honestum virum distinctionem invexit, quae repugnat primis notionibus tum boni civis , tum honesti viri , indeque facile quidem futuros in regimine Monarchico bonos cives, non vero honestos viros , ad libidinem sibi confinxit. Nunc de ejus argumentandi ratione videamus. Regimen Monarchicum , inquit, praesupponit praeeminentias , dignitates , atque nobilitatem generis et honor autem sua ipsa natura requirit gradus, quibus unus alteri praeferatur , & ab eo distinguatur : ob hoc ergo honor in regimine Monarchico tenet locum politicae virtutis. At vero sunt etiam in Democratico regimine praeminentiae, atque dignitares: nam qui in eis publicam personam gerunt, quamdam dignitatem obtinent, nullumque sine Magistratibus regimen dari potest. Sunt quoque in Aristocratico, qui praecellunt nobilitate generis honor autem sua ipsa natura requirit gradus, quibus unus alteri praeseratur, & ab eo distinguatur ae igitur honor etiam in regimine tum Aristocratico, tum Democratico locum tenet politicae virtutis. Profecto quod singulariter uni rei convenit, illi tantum convenire debere , qui fuerit primis Logicae princeptis imbutus , non ignorat. ἡ Ηonor sicuti animadvertit S. Thomas I. a. quaest. a. se art. 2. exhibetur alicui propter aliquam ejus excellentiam;

ἡ & ita est signum , & testimonium quoddam illius excellen-

318쪽

3o3 DE IURE, ET LEGUN DIs CIPLINA es tiae , quae est in honorato μ . Hujus autem excellentiae testiis monium , sicuti prosequitur idem S. Doctor a. a. qu. Io 3.art. r. Uel redditur coram Deo , vel coram hominibus. ,, Coram Deo quidem, qui inspector est cordium , testim is nium conscientiae lassicit : & ideo honor coram Deo potestis consistere in solo interiori motu cordis,dum scilicet aliquisse recogitat vel Dei excellentiam , vel etiam alterius hominis is coram Deo. Sed quoad homines aliquis non potest testiis monium ferre nisi per aliqua signa exteriora vel verborum, is puta quum aliquis ore pronuntiat excellentiam alicujus ;is vel factis , sicut inclinationibus , obviationibus , & aliis hu ,, jusmodi; vel etiam in exterioribus rebus , puta in muneis rum oblatione , aut imaginum institutione , vel aliis hujus-

is modi M. Nimis ergo multae sunt rationes, atque etiam . inter se diversae, quibus honor alteri propter excellentiam ejus exhibetur , quemadmodum experientia quotidiana novi mus ; neque tunc tantum quempiam honore prosequimur, quando ei aliquam dignitatem conserimus , aut collatam

ab aliis in illo reveremur, alioquin semper mancus virtuti honor deferretur. Notionem ergo honoris non fuit Auctor noster assequutus , dum illum intra fines dignitatum coarctavit .

Quod autem in se spectatum aeque ad malum , ac ad bonum inducere potest, & propter defectum humanae naturae ad malum saepissime inducit, utile esse posse regimini Mona

chico, in cujusnam tandem venerit mentem hominis , qui ratione utatur Venit tamen in nostri Politici mentem, qui ambitione promoveri utilitatem Monarchici regiminis absolute affirmavit, indeque id fecit, quia ambitione homines e citantur ad nonnulla praeclare agenda in utilitatem boni communis . At vero, quemadmodum Observat S. Thomas a. a. qu. I 3 I. art. I. ad 3. Sicut per appetitum honoris , quandori debito modo appetitur, aliqui provocantur ad bonum, & rem Vocantur a malo ; ita etiam si inordinate appceatur, potest

,, esse homini occasio multa mala faciendi, dum scilicet aliquisis non curat, qualitercumque honorem consequi possit. Unde se Sali Disitired by Corale

319쪽

Lr AER XXIT CAPU T VII. 3ος,, Sallustius dicit in Catilinario, quod Horiam , e, bonorem ,

is imperium bonus, ignaυus aeque Hi exoptant; ille ι , scilicet bonus , recta ina utitur; his , scilicet ignavus , quia is bonae artes desunt , dolis, atque fallaciis contendit. Et ta- is men illi, qui solum propter honorem vel bona faciunt, velis mala vitant, non sunt virtuosi , ut patet per Pthilosophunaeis in III. Ethicorum i , ubi dicit, quod non sunt vere fortes, is qui propter honorem fortia faciunt . Quod ergo Ethnici

solo lumine rationis viderunt, quod ipsa ratio, imma etiam experientia confirmat, noster Philosophus non vidit, indeque ab lute constituit, ambitionem utilem esse singulariter Monarchico regimini, quia ea homines ad praeclara opera excitantur , quasi vero propter ambitionem etiam multa turpia non committerentur ab hominibus, de appetitus honoris in se spectatus quidquam vitii non contineret. Deinde ambitio uti. lis est Monarchico regimini, quia propter eam homines, sicuti ipse vult, excitantur ad praeclara opera : igitur haud singui riter ea utilis hujusmodi regimini esse debet, quia omnibus regiminibus aeque utile est , ut homines excitentur ad praeclara opera r & tamen ipse contendit, ambitionem singulariter in Monarchico regimine tenere locum politicae virtutis. At ambitio , si in malum tendat, in Monarchico regim, ne facile reprimitur. Verum cur ambitio si nocumentum aD ferat , statim reprimi in Monarchico regimine possit, in aliis regiminibus eadem celeritate non possit, sane non video, nubiumqtie rationem huius diversitatis Auctor noster affert. Vitia profecto , quae in animis hominum altius insederint, cujusvis regiminis habita ratione, dissicilius eradicantur, & nihil unquam vitiosum admittendum, aut introducendum est, quam

vis illud avelli faciIe posse. Ad illud tandem. quod Auctor noster superaddit de uti. Iitate illius falsi honoris , quo partes ipsius Principatus reguntur , non est , cur respondeamus et est enim unicuique

perspectum, ex re falsa nihil boni ex sui natura consequi

posse. S.IV.

320쪽

3ro DE IURE, ET LEGOM DIs CIPLINA. S. N. Falso dicitur , singulare , atque proprium esses, Monarchici regiminis , ut in eo suprema potestas intermediis , subordinatis, dependentibusque potestatibus exer

ceatur .

Hanc quoque in falsitatem Auctor Spiritus Letum incidit.

Nam lib. 2. cap. q. contendit, id proprium, atque peculiarcesse Monarchici regiminis , ut in eo suprema potestas intermediis quibusdam potestatibus exerceatur. Hanc vero suae assertionis praeclaram rationem affert. Si enim, inquit ipse , in Principatu nihil aliud habeatur, quam momentanea voluntas unius, & ad libidinem conformata , nihil certum , atque fixum in eo erit, nullaque propterea lex fundamentalis constituta . At hic illud falso supponit, Monarcham ab omnibus legibus esse solutum, omniaque juxta suum arbitrium, nullius legis habita ratione, peragere posse . Verum enim vero quaecumque sit tandem ratio regiminis, vel Monarchica, vel Arist cratica, vel Democratica, aut etiam Despotica secundum eam

rationem, qua Despoticum regimen ipse accipit; semper in termediae potestates necessariae sunt, ut illud quod a Mona cha, Optimatibus , populo , atque etiam ab eo , qui tyramni dem exercet, subinde praecipitur, ministerio carum exequimtioni mandari possit. Sicut enim tyramnus in eos, quos sibi iniuste subjecit, suam saevitiem per se exercere non potest, sed administris suae iniquitatis utatur oportet a ita etiam quod populus decreverit, Optimates statuerint, supremiis Monarcha sanxerit, est prosccto opera aliorum, quamvis auctoritate praedictorum, exequutioni mandandum, nihilque insulsius diei potest, quam populum, Optimates, Monarchas & promulgare leges, & secundum eas per se iudicare , & tributa tam constituere , quam exigere , atque alia omnia , quae sunt supre mae jurisdictionis, per se exercere debere . Quod autem commune est omnibus regiminibus, immo & necessarium , unius tantum proprium, atque singulare dici non potest . Singulare ergo, atque proprium esse Monarchici regiminis, ut incosuprema potestas intermediis, subordinatis, dependentibusque potestatibus exerceatur, falso dicitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION